Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

L I B. Ib. C A P. X. 63grassanti remedium adhiberet. Cui quidem , cum primum ad Malabaricam reaionem accessit, quantumvis mulxum ac diu laboraverit, parum , aut nihil proficere datum est . Idem tamen cum , Romam conversus,

initam a se agendi rationem summo Pontifici magnopere probasset, Episcopali charactere, & Hierapolitanae Ecclesiae titulo decoratus, & in easdem regiones iterum missus, memoratum schisma feliciter extinxit, & Thmmam de Campo adduxit, ut male praesumpta potestate se abdicaret. Prae terea Alexandrum de Campo, illius patruelem Episcopum consecravit, magnumque animarum numerum , quae in pristinum Nestoriani erroris laqueum reciderant, ad sanctam Ecesesiae Catholicae Fidem reduxit: in deque digressus, ab eodem Alexandro VII. summo Pontifice, pro labo. rum suorum praemio, Brisaiani Episcopatum accepit I a quo deinde aiuTiphernatem Ecesesiam translatus est, ubi supremum diem obiit. V. Sed vix e Malabarica regione memoratus Episcopus excessit, cum Archidiaconus eumdem rursus auctoritatis locum invasit; in quo usque ad vitae finem perseveravit d illo autem extincto, schismaticae iactionis qui erant, opem serente schismati eo Patriarςha Hierosolymitano, Grego.

No U. nuncupato, alium sibi antesignanum , cui nomen pariter Thomas de Campo, sibi elegerunt. Atque hic rerum status cum ad nostra usque tempora permaneat, cumque Praesulibus Coccini, & Granganoris per se.

culares Potestates minime permissum sit propriam spiritualem jurisdictio. nem exercere in illis regionibus, quae temporali eorum ditioni subjectae sunt; necesse suit, ut Sancta Sedes Vicarium Apostolicum, Episcopali charactere insgnitum, in locis illis constitueret , qui Catholicorum ibidem degentium regimen gerens, eosdem in Sancta Religione continere,

atque haeresis progressum reprimere satageret.' cui tamen rei, magnae ad

hunc diem dissicultates se opponunt eum & schisma ibidem etiam nunc perseveret, & aliquot loca sint, quae Archidiaconi schismatici, ae haeresi insecti regimine & auctoritate continentur: licet ille, qui Archidiaco

natum in praesentia occupat, apud nos &Apostolicam Sedem agat, ut in Catholicae unitatis gremium recipiatur, paratum se ferens, erroribus abjuratis, in sanctae Matris Ecesesiae sinum, una cum magna populi multitudine sibi dicto audiente , redire , ae summi Pontificis auctoritatem agnoscere ς quod sane gravissimi momenti negotium actu discutitur indicta Congregatione Propagandae Fidei praeposita, quam nos jam semel

coram nobis coegimus ad consultandum, qua via & ratione ad optatum tantae rei exitum perveniri possit. Haec autem partim desumpta ex historia vitae praefati Patris Iosephi a S. Maria, qui Tiphernatium Episcopus obiit, partim ex monumentis , quae in actis ejusdem Congregationis asservantur, hoc loco paucis inserere opportunum duximus , ut originem exponeremus Vicariatus Apostoli ei regionis Malabaricae , qui ex eo tempore alicui semper e Carmelitarum Discalceatorum Familia Episcopali charactere praedito committi solet. v I.

92쪽

64 DE ST NODO DIOECE SANA

VI. Nankinensem & Pekinensem Episcopatus in Sinarum Imperio eis texit Alexander Papa VIII. & jus nominandi personas illis praeficiendas attribuit pro tempore existenti Portugalliae Regi Fidelissimo , ut videre est in ejusdem Pontificis Constitutionibus Io. γ I7. rom. 9. Bullaris

noυae Romanae editionis. Uerum non multo post agnitum suit, nimis v stas esse Dioecesses memoratis Episcopis assignatas , atque hinc animarum regimen ibidem haud recte procedere. Itaque Innocentius XII. per diis verses Dioecesum illarum tractus Apostolicos Vicarios constituit , quoiarum ossicium tamdiu duraturum esset, donec liceret novos ibi Episse patus erigere: Episcopis autem Nankinens, & Pekinensi interdixit, ne se ullo modo immiscerent regimini illarum regionum , suae per Vicarios Apostolicos gubernarentur. Et hi quidem Uicarii Episcopali charaiactere praediti sunt, earumque regionum moderamini ad hune diem praeis sunt, ad sermam Constitutionis memorati Pontificis, quae in eodem Bul. Iario habetur num. I 38. VII. In Melia porensis Episcopatus erectione, quae facta est a Pontifice Paulo V. Ρeguviae Regnum, tamquam Dioecesis illius pars , descriptum reperitur. Sed, cum Episcopis nunquam datum fuerit, in ea Dice. eesis sibi attributae parte visitationem peragere, ideoque animarum cura

multum inibi negligeretur, re ad nos delata per saepe dictam Congrega. tionem de Propaganda Fide, anno I74 I. Praesulem Galietia, Clismensis Episcopi titulo decoratum, Vicarium Apostolicum in dicto Peguviae Re.gno constituimus.

VIII. Quod itaque ad hujusmodi Viearios Apostolicos attinet, eum ipsis omnimoda Pastoralis auctoritas communicetur, nullus controversiae locus est, quin Dioecennam Synodum cogere, & celebrare valeant. Petrus Episeopus Beri tensis, Vicarius Apostolicus in Tunkini, aliisque Si-nenss Imperii partibus a summo Pontifice deputatus, cum pro bono antimarum s bi creditarum regimine necessarium duxisset Dioeeelanam Syno. dum convocare, de suis facultatibus nihil dubitans, ita seri bebat : Ex quo datum est nobis in Tun inense Regnum ingredi, id unum prae animo bainbuimus , ut maiorem Dei gloriam, ac rnfidelium conversonem promoveremus . Cum autem inter varia, quae suppetebant, media , maxime prae ceteris conis ducere videretuν senodi celebrario, convocavimus eos omnes , quorum consta

iis in praesenti negotio uti possemus. In hac autem Synodo, cui Apost lici Missionarii, Catechistae , & Presbyteri vocati interfuerunt, inter aistia, quae statuta atque provisa sunt, hoc quod subjicimus decretum est 'Unoquoque vertente anno, Conventus θnodalis fiet coram nobis , aut Vis rio nostro Generali, ad quem vocabuntur dministratores, m in eo de rebus

Religionis tractabitur. Cumque Synodales hujusmodi Constitutiones Romam transmissae, & in Congregatione de Propaganda Fide examinatae &probatae suissent; a summo etiam Pontifice Clemente X. per suas Apostolicas litteras die 23. Decembris anno I 573. datas , quarum initium.

93쪽

L I P. II. C P. X. 6s Apostolatus oecium, in forma specifica confirmatae fuerunt. Quae littera inter Constitutiones Apostolicas ad Sinarum, & Tunkini Missiones pertinentes, anno I 575. Parisiis editas, insertae sunt pag. I 2I. seq. IX. Sixtus V. in sua Consitutione II 7. tom. q. pari. q. Etillariι novomae editionis Ronran. pag. 399. Congregationi Cardinalium negotiis& consultationibus Episcoporum. & Regularium praepostae , iacultatem attribuit, ut, quando Ecclesiarum necessitas id exigeret, in Italia prael eristim, Vicarios Apostolicos deputaret, probos ac doctos Viros, qui, auctoritate aeeepta a Romano Pontifice per Apostolicas litteras in forma Brevis , peculiares Dizeceses gubernarent : Ubi nec tas exegerit , Viras u doctrina idoneos, rectos, o timentes Deum deligant, qui nostrarum I iterarum auctoritate sussulti, Ecclesas ut ricaria iaspostolici regant . Atisque hujus quidem generis Apostolicos Vicarios frequenter deputari conis tingit, si ve cum metus est , ne diutius Ecclesia aliqua Pastore viduata Permaneat ; sive eum in Vicarii Capitularis electione controversias &turbas excitandas fore prospicitur: vel quando Epit copus adversa valetu.dine, aut senio affectus, gregi gubernando impar agnoicitur οῦ aut denique cum illius culpa fit , ut ab Episcopatus administratione suspendi , aut perpetuo removeri debeat. X. Ad hos igitur Vicarios Apostolicos sermonem redigentes, si quae ratur , an ipsis etiam competat facultas convocandi Synodum Diocceianam, respondebimus, quoad illos, qui ad regendam Ecclesiam per obitum, aut translationem Episcopi, vacantem deputati suerint, ea omnia

locum habere, quae in superiori Capite de Vicariis Capitularibus disseruimus. Quod vero spectat ad alios, quibus supplendae injunguntur vices Episcoporum, qui vel Ecesesae regimini nequaquam idonei , vel ab

illius administratione remoti sunt, omnium tutior ac melior ratio est , ut Apostolicae eorum deputationis litterae inspiciantur, & perpendantur. Si enim in iis expressa reperiatur facultas cogendae Synodi, utique Vicario jus erit eam convocandi: sin autem ejusmodi facultas in litteris ex. pressa non suerit, & tamen ea si rerum illius Dioecess conditio , ut Synodum convocari requirat; supplicandum erit summo Pontifici , ab eoque facultas obtinenda celebrandi Dioecennam Synodum e quod quidem facili negotio impetrabitur ; eo vel magis , quod ipsis Apostolicis litteris, quibus vicariorum deputationes fiunt, ut plurimum hujusmodi facultas inseri consuevit. Formula, qua concipi solent hujusmodi dep rationum litterae , impressa legitur in Tractatu De Vicario Apostolico, quem scripsit Praesul Bassi quondam Episcopus Ananiae ad tit. I. Qui etiam Auctor jure ac merito censet, ad Synodales Conventus ab hujusmodi Vicario Apostolico celebrandos, minime accersendum, aut admittendum esse Episcopum, cui vel ob inhabilitatem, vel ob culpam. datus est auctoritate Apostolica Vicarius ipse, de quo agitur I ut videre

est in eitato Tractatu tit. 2. num. s.

94쪽

ob DE STNODO DIOEC ES Noe CAPUT UNDECIMUM.

De Praelato nferiore. TAmburinus de Iure Abbatum tom. I. disput. a. q. quaest. 7. Ciarlinus Contrmers Iuris lib. 2. cap. 22 O. num. Ias. & Ioseph de Prosperis in suo traf . de rerritorio separato qities. s. num. I 8. indistincte docent. omnibus Praelatis inserioribus, qui tantam jurisdictionem in loco exeriacent, ut dicantur loci ordinarii, jus esse congregandi Synodum Diaeee- sanam. At, ad arcendum errorem, qui ex vocis ambiguitate oriri, &multos deeipere solet, tres distinguimus inseriorum Praelatorum species

tium intra septa alicujus Ecclesiae , monasterii, seu conventus, cum pasis sva exemptione a jurisdictione Episcopi. Ejusmodi sunt Superiores Regulares, & nonnulli Praelati Seculares, qui una cum Ecclesia, ejusque Ecclesω Clericis, & Administris , quibus praeficiuntur, subsunt immeis diate Romano Pontifici.

in Clerum, Sc populum certi loci , qui tamen locus est intra Episcopi dioecesim, a qua undique circumscribitur. Et ejusmodi Praelati improprie tantum, & lato quodam loquendi modo dicuntur esse Nullius.

in Clerum, & populum alicujus loci, seu oppidi, aut plurium locorum& oppidorum, quae omnino avulsa & separata sunt a cujuslibet Episcopi dioecesi ; quapropter dicuntur constituere quamdam quasi dioecesim, ubi Praelatus, iis exceptis, quae ordinis Episcopalis sunt, omnia exercet , quae ceteroquin ad Episcopalem jurisdictionem pertinerent. Hujus generis Prae. Iati inter inseriores nobilissimi sunt; dicuntur vere & proprie Nullius u& veris annumerantur ordinariis locorum. De singulis hisce Praelatorum speciebus diligenter, more suo, agit Cardinalis Petra ad Constitutionem 4. Callisi III. sect. I. roni. s. & post eum Clemens de Aro stegui in sua Concordia Pastorali super jure diaeresano inter Episcopos , o Prautos inferiores

pari. I. cap. q. num. seq. ubi simul omnium praefatorum trium Praelatorum investigat originem. Et siquidem ex privilegiis a Sede Apostolica concessis Praelatis primae , & secundae speeiei, incaute admodum non. nulli Doctores, & quandoque etiam Tribunalia, inferebant concessionem territorii vere separati, & Praelatum tot tantisque condecoratum praerogativis, illi eo accensebant Praelatis tertiae speciei; idcirco nos ad supremum Pontificatum evecti, ad hasce avertendas aequi vocationes, Constitutionem edidimus, quae est in ordine 76. nostri Bulla ras tem. I. in qua , additis et

iam nostrae Romanae Rotae Auditoribus, toram hanc materiam accurate

digessimus, Sc perspicue explicavimus, quod & a nobis praestitum est in alia Disiligod by Corale

95쪽

LIB. II. C A P. XI. 57 alia nostra Constitutione, quae incipit Inter multa, edita die et . Aprilis

1 4 . super jurisdictione Episcopi Tusculani in Clerum & populum Cryptae Ferratae, inserta in secundum tomum nostri Bullarii 33. in Ordine. U. Hac opportuna distinctione praemissa , certum esse dicimus, ab inse. rioribus Praelatis tum primae, tum secundae speciei, non posse Diaeceianam Synodum celebrari e quod profecto de Praelatis primae speciei, est per se manifestum: de Praelatis vero secundae speciei, colligitur ex Tridentino seg. 24. cap. 2. de res . praecipiente, ut, nisi ipsi subdantur Capitulis generalibus, accedant ad Synodum Episcopi, cui alias cessante exemptio. ne interesse deberent : non enim ita Tridentinum jussisset, si ipsis jus esset propriam Synodum habendi. Quod vero spectat ad Praelatos tertiae speciei, non idcirco, quod isti vere Nullius sint, & proprium ae separa. tum territorium habeant, statim jus sibi vindicare poterunt congregandi Synodum Dioecesinam : sed necesse est, ut duo insuper probente priamum, sibi a Sede Apostolica concessum suisse explicitum privilegium Synodum convocandi: secundum, tale privilegium deductum fuisse in usum, & reapse a suis antecessoribus suisse Synodum coactam : sicuti docent

Garcias de Benes pari. a. cap. z. num. I 2I. Paris. de res nati lib. 8. quaes. 9-num. 98. ae pluribus Cardinalis Petra cit. tom. s. sect. a. pag. rast. num. II 4.

seq. quorum sententiae adstipulantur plures Rotae Romanae decisiones relatae a Garcia eis. loci Sc uberius videri potest in decis I 3.m I 4. tom.

tit. 23. de inc. Ordinari cor. cIar. mem. Cardinali Falconeris: Sc quod magis

est, eadem semper fuit sententia sacra Congregationis Concilii, cui lo- la qualitas Nullius, cum territorio separato, nunquam visa est sufficere ad astruendam Praelato inferiori facultatem cogendi Synodum, nisi simul in eodem concurrant illa duo, speciale scilicet & expressum privilegium Apostolicum , atque ejusdem privilegii usus: uti constat ex quam plurimis ejusdem sacrae Congregationis responsis , & decretis , congestis di.

relatis a Cardinali Petra Ioe. eis. de quibus etiam testatur hon. mem. Altovitus, sacrae Congregationis olim Secretarius, in voto , quod exaravit in causa Uernisn. ριι Muius, Sancti Vincentii in Vulturno , proinposita die II. Ianuarii I 687. ubi haec habeto Ad hoc ut Episcopo Inferior possit senodum congregare, duo copulative requiruntur ' primum nemispe , quod habeat proprium m separatum territorium οῦ secundam vero , quod eamdem senodum congregare consueverit, ut alias respondit sacra Congregalis, o signanter in Mileten. mense Decembri Is 85. lib. 4. decretor. pag.

aio. ibid Abbatem Sanctifimae Trinitatis non posse separatim S nodum ce- Iebrare , nis conset, abbatiam Nullius esse dioecesis , m proprium haberet territorium, atque alias legitime S'nodum celebrase. VI. .Quia porro jus convocandi Synodum, & jus indicendi concursum ad Parochiales Ecclesias videntur quodammodo inter se connexa , cum iuxta Tridentinum sess. 24. cap. I 8. de reform. concursus instituendus sit coram Examinatoribus in Synodo Diaeceiana electis I idcirco sacra Con- . E et gle.

96쪽

63 DE SI NODO DIOECES AN megatio jus indicendi concursum in Abbatibus non admisit , nis prius& priuilegio, & privilegii usu ostenderi in , se ei se in quasi possessione

Synodum cogendi: siιοd s Paro bialis, verba sunt Liciae Congregationis , non sit intra fines diaeresis alicujus Episcopi , ω Iuserior Episeopo omnimodam habeat jurisdictionem Episcopalem , nec alicui si ibilatur , sed essivim diate Dbjectus Sedi apostolicae, Nullius dioecesis, proprium territorium habens, s kabeat jus congregandi Si nodum, oe legitime conset, illam conis

gregasse, congregare, in elegisse, ac eligere Examinatores , poterit concursum instruere , examinare, G approbare ς oeconouros , Vicarios deputa-νe, oe alia facere, qtiae praescribuntur cap. 18. fess. 24. Episcopus vero debet manuteneri, donec diota requi ta .Abbas probaverit, lib. s. decretor.

pag. 9 I. Idemque , atque iisdem fere verbis rescriptum legitur die 26. Septembris I s II. lib. II. decretor. I 63. VII. Pnedicta connexio inter facultatem cogendi Synodum , & indicen. di concursum ad Ecclesias Parochiales, ansam praebuit controversiae, cujuscatitia prodesse potest ad clariorem praesentis materiae intelligentiam. In ter Commendatarium , archimandritam nuncupatum , Monasterii S. Salva istoris de lingua Phari , & Archiepiscopum Messanensem , diu multumque disceptatum fuit de vera separatione territorii ejusdem Archimandritae adice ce si Messanensi, cum vera qualitate Nullius I atque ad omnem finiendam controversiam inita tandem est inter utrumque concordia, a Sede Apostolica approbata, in qua Archimandrita ponitur in pacifico statu Praeis lati tertiae speciei, cum territorio separato , & inter cetera ius illi adscri-hitur indicendi , & instituendi concursus ad Beneficia Curata , in sua quasi di sce si vacantia, Sc vacatura. Cohaerenter ad hujusmodi concordiam, &veluti in necessariam illius sequelain, contendebat Archimandrita , jus pariter sbi esse Synodum congregandi. Re delata ad sacram Congregationem Concilii, a docto & accurato ejusdem Congregationis Secretario scite animadversum fuit, ex potestate indicendi concursum non necessario conseis qui jus cogendi Synodum, cum possit concursus fieri coram Examinato.

ribus, electis a Synodo finitimi Episcopi, qualis in casu esset Archiepiscopus Messanensis; ex quo intulit, onus adhuc in eum here Archimandri. tar probandi & privilegium Apostolicum , quo sibi fiat expressa potestas Synodum cogendi, & praeviam ejusdem privilegii, si ab antiquo concessum

demonstretur, executionem.' cumque haec duo probata non fuerint, idcirco proposito, die s. Iulii anno I738. sequenti dubio: An Archimandritae AIefanensi competat jus convocanda abno uino responsum suit Negatιve . Uerum cum, poli nostram assumptionem ad supremum Pontificatum, Ca dinalis Silvius de Ualentibus, Commendatarius Archimandrita praefati Monasterii S. Salvatoris , nobis iupplicas et, ut potestatem , qua hactenus caruerat , Apostolica auctoritate ei concedere dignaremur, nos ejusdem Cardinalis precibus annuentes, no tris in forma Brevis litteris datis die 1 . Ianuarii 17 I. privilegium c idem Cardinali indulsinius e elebrandi Syn-Diuitiaco by Corale

97쪽

L I B. II. C .et P. XI. Synodum in aliquo loco suae jurisdictionis , extra civitatem Messanen. sem ; quod tamen privilegium personale dumtaxat esse , declaravimus , nee tuffragari voluimus suturis Archimandritis , nisi simile indultum a sede Apostoli ea ipsi quoque obtinuerint . Eodem Apostolico privilegio ,

nunc temporario, nunc perpetuo', a Sede Apostolica exornatos suine Diios plures in seriores Praelatos tertiae speciei , non ignoramus ; cum frequenter occurrant Synodi ab iis habitae, ac praesertim ab Abbatibus Cas. sinensi, Nonantulano, Farsensi, S. Salvatoris Majoris, & similibus. VIII. Audivimus ab aliquibus , etsi viris probis & doctis , Pae modo dicta sunt , improbari , ex eo potissimum , quod , si tertiae speciei Praelatis in vim ordinariae suae jurisdictionis competit aut Ordines suis subditis eonserre, aut litteras dimissorias eis concedere, ut ab aliis Ton. suram & minores ordines recipere possint , eisdem Praelatis tertiae speciei denegari non possit facultas cogendi Synodum jure suo , & praeei quolibet Apostolico privilegio. At tantum abest, ut allatum exemplum intentioni sic arguentium prodesse possit , ut eam potius evertat e quod ut facilius percipiatur , opus est praemittere , a Concilio Tridentino sess23. cap. Io. de reform. duo fuisse sancita: primum, ne Abbatibus, alitiaque quibuscumque , quantumvis exemptis, liceat primam Tonsuram, vel minores Ordines cuiquam conferre, qui Regularis subditus sibi non site secundum, ne iidem Abbates , aliique exempti litteras dimissorias Clericis secularibus, ut ab aliis ordinentur, concedere valeant. IX. Iam vero primam decreti partem expendenti statim coercita apis

paret illimitata illa saeuitas, a jure antiquiori quibusdam Abbatibus data , omnibus indistincte & promiscue conserendi primam Tonsuram &minores Ordines; & perspicuum fit , ab iis , quantavis fruantur exemisptione, hodie non posse initiari , nisi suos subditos Regulares . Ut auistem hac ipsa , qua nunc unice fruuntur, potestate uti valeant, non solum debent esse in Presbyteratus Ordine constituti , sed debent insupe ebenedictionem obtinuisse ab Episcopo , nisi Episcopus tertio eum humilia

tare ac devotione, scut convenit, requisitus , eos benedicere forte renuerit ,

iuxta textum in Cap. Statuimus, de suppl. neglig. Praelatori aut nisi alio peculiari sulciantur privilegio , quo eis potestas fiat , etiam non recepto benedictionis munere, omnia peragendi , quae Abbatibus competunt, E. piscopi benedictione quodammodo sacratis; quae omnia singillatim & di. stincte a nobis expolita suere in brevi quadam dissertatione , quam exaravimus occasione cujusdam causae I ratistaυien. sacrae Congregationi Con. ei lii , cuius Secretarii officium gerebamus , propositae die xa. Februarii 1 et . & juxta nostrum sensum decisae , uti videre est tom. 3. Thesaur. Reis solui. pM. I9. m pQ. 23. seq. a quibus propterea ulterius enucleandis , ne actum agamus, consulto abstinemus. Solum addimus, praedictis peculiaribus privilegiis, quorum mentio fit etiam a Suarez de Relig. ιom. q.

Iib. 2. cap. 29. Sc a Diana in edix. coord. tom. 2. tras . s. resolui. 8 I. non suis in

Tom. I. E a se

98쪽

se derogatum per Constitutionem san. mem. Benedicti XIII. quae in ei pit Gnimis nobis , editam post nostram memoratam dissertationem , dc impressam in Appendice ad Concilium Romanum , in qua praecipitur Abbatibus Regularibus perpetuis, ut intra annum, a die eorum electi

nis , Episcopalem suscipiant benedictionem et in ea quippe f. suo vero ad Abbates , nihil innovatum legitur quoad Abbates , qui praefatis peculiaribus sunt instructi privilegiis.

X. Quoniam autem Tridentinum Abbatibus , quovis modo exemptis, facultatem dumtaxat reliquit , primam Tonsuram minoresque ordines eonserendi suis subditis Regularibus; & Abbates Seeulares , quantacunisque gaudeant exemptione, Regularibus non praesunt: necessario inde tonia

sequitur, eos non posse ullum , quamquam suae jurisdictioni subjectum, ad primam Tonsuram ordinesque minores promovere, nisi hanc potest a. tem a Sede Apostolica post Tridentinum Concilium impetraverint: Concilium enim praecedentia privilegia abrogavit , sed ab iisdem in posterum concedendis non potuit Apostolicam Sedem impedire , quemadmodum ad rem ponderat Fagnanus in Cap. Statuimus n. I 4. n. s3.

sq. de supplen. neglig. Praelator. Ejusmodi privilegium ab Urbano VILI. concessum Abbati Commendatario pro tempore B. Mariae Farsensis , &S. Salvatoris Majoris , liquet ex ejusdem Apostolicis litteris , impressis post Synodum Diaeceianam Farsensem , habitam a Carolo Cardinali Barisberino pag. 997. idemque privilegium ab Alexandro VIII. die 8. Apri

lis Iopo. datum Primicerio S. Marci Venetiarum quoad personas eidem inservientes Ecesesiae, resert Clericatus pos decis Is . de Sacram. Ordinis. Eamdem facultatem sibi pariter adstruebat Abbas S. Barbara civitatis Mantuanae, de cujus juribus plura nos in utramque partem adduximus, quae extant citat. Thesaur. Resolui. rom. 3. pag. 2Iq. ω seq. pag. 23O. m sep pag. 2ρ3. seq. quibus in locis concludenter etiam probavimus, neriminem posse eam potestatem sibi arrogare , nisi a Sede Apostolica sibi

post Tridentinum speciatim atque expresse concessam ostendat. XI. At duae hac in re excitantur quaestiones : prima scilicet , an Episcopi suis subdi iis , atque Regulares Praelati Religiosis sibi subjectis

litteras dimissorias concedere valeant , ut primam Tonsuram minoresque ordines recipiant aut ab Abbatibus Regularibus, quibus, virtute suorum privilegiorum, jus est ad eos promovendi subditos Regulares ἔ aut etiam ab Abbatibus Secularibus, eodem ornatis privilegio , limitato tamen ad certum genus personarum ; puta ad subditos in suo territorio commo. rantes, aliasue certas, atque in privilegio designatas personas r secunda, an collatio Tonsum ordinumque minorum , ab utrisque Abbatibus facta personis, in suis privilegiis minime comprehensis , sit tantum illietista, an etiam invalida . Sed ambae istae controversae jamdium diremptae 3c definitae sunt a sacra Congregatione Concilii . XII. Atque, quod primam spectat, etsi olim, anno videlicet Is 72. ea.

99쪽

L I B. II. . C A P. XI. 7 Ideni Congregatio censuisset, integrum esse Abbatibus, de quibus est .ser. 1no , prima Tonsura minoribusque Ordinibus initiare, quotquot hisce in. itiandi forent a propriis ordinariis ad eos dimissi; ex quo plane conficiebatur , etiam locorum ordinariis licere suas litteras dimissoriales ad eosdem Abbates dirigere : attamen , cum eadem quaestio , jubente Cl mente VIII. fuerit ad trutinam revoeata, atque in Rotae Auditorio iteritin diligenter discussa, sacra Congregatio inhaerens decisioni, quae a la. cra Rcta emanavit, estque 993. coram Seraphino, a priori sententia recessit οῦ statuitque , non posse ad praedictos Abbates litteras dimissoriales dirigi, neque iisdem fas esse personis, quae in eorum privilegiis expressae non sunt , etsi cum suorum Praelatorum dimissorialibus litteris ad se accesserint , primam Tonsuram minoresque ordines conferre , sub poena suspensionis ab Ordinum collatione, tam ab ordinantibus, quam ab A batibus, aliisque Praelatis dimissoriales litteras concedentibus , incurrenda; atque haec posterior sacrae Congregationis sententia approbata fuit ab

Urbano VIII. quae omnia sese enarrantur a Fagnano in Cay. A qua sn. 8. que ad Ist. de consecrat. Eccles vel Altar. atque a Clericato docis. IS. de Sacram. Oram. a n. Ist. usq. ad 33.

XII. Quod autem ad alteram pertinet quaestionem de Ordinationis v, liditate , jam plerique Doctores sustineri docuerant primam Tonsuram , minoresque ordines a praedictis Abbatibus collatos aut Regularibus sibi non subjectis, aut Seeularibus in suis privilegiis non comprehensis . Ita quippe dilerte asseruere Tamburi n. de Iur. Abbatum rom. 2. disp. z. qu. S.

per tot. Suarez de Relig. tom. q. tra I. 8. lib. 2. cap. 29. num. 2I. Petrin. Oper. to t. a. quae s. g. cap. 7. n. 23. Fermosin. in Cap. Cum contingat para. Σ.num. 6. seq. de aetat. qualit. Fapnan. in Cap. Statuimus num. II.

de suppl. neglig. Praelator. Huic vero lententiae calculum subinde adiecit

sacra Congregatio Concilii , quae illicitam quidem habuit ; sed validam

semper pronuntiavit Ordinationem, de qua disserimus: etenim, cum in causa Conimbricen. 26. Iunii I 63 s. quaesitum fuisset : n Abbates Congregationis S. Bernardi, S. Benedicti conferre potuerint Ordines minores Regularibus si non subditis , necnon Secularibus etiam habentibus litteras dimissorias suorum Superiorum. respondit sane, id fieri nequaquam potui Lia, sed simul addidit: Promotos ab illis non iudigete alia coliatione dictorum Ordinum , sed absolutione , m rebabilitatione a SavcIsimo obtinenda. quod habetur lib. I 9. decretor. pag. 48 . Similiter in causa Panormitana collationis Ordinum, die I 5. Martii Io 7. dilceptato articulor An Ordianes minores, per Abbatem Regularem non benedielum eollati non suis subditis , snt validi, s Abbas habeat prἰυilegium illos suis subditis conserendie prodiit decisio alteri consormis, quae antea emanaverat in causa Cain anten. 23. Novembris I 64 i. eujus verba tu ut, Collationem autem ordipum suprassidiis non suis subditis, etiam Regulaνibus, factam , s fuerit de ordinibus etiam minoribus, o dictus Abbas non benedictus non babeat prι-

100쪽

Aegium Lepostolicum , Ordines collatos remanere invalidos , o Ordinatos iurigere alia ordinatione I s vero Abbas , non benedictus , babeat dimini pri-legium , m ordines minores tantummodo contuleris suis non subditis , Grinnatos non indigere alia ordinatione, sed solummodo absolutione , oe reis habilitatione a Sede . Gotica obtinenda .' uti habetur lib. I 8. decretor. pag. 3II. Denique, cum in causa Lucana , proposita I 6. Martii I 726.

dii putaretur de privilegiis concessis Abbati S. Barbarae civitatis Mantua-ar, & speciatim res esset de Clerico, ab eodem Abbate ad minores o

dines promoto, quamquam promotus non recenseretur inter personas in

Abbatis privilegio expressas , saera Congregatio Ordinationem illi ei tam dixit , Clericumque minoribus initiatum , suspensione irretitum declaravit I non tamen Oidines eidem iterum conferendos jussit , Thesaur. Re. solui. rom. 3. pag. 288. asto. Quare , ut , quam Versamus , contro versiam paucis absolvamus, aut Abbas nullo fruitur privilegio consereniadi primam Tonsuram, & minores ordines , aut privilegio potitur illos

conferendi certo personarum generi. Si primum, nec licite , nee valide potest quemquam ad primam Tonsuram , minoresque ordines promovere. Si alterum, illicite profecto , attamen valide , primam Tonsuram , minoresque ordines etiam aliis conseri, qui ceteroquin inter personas non numerantur in privilegio designatas. XIV. Quae hactenus diximus, omnes eomplectuntur Abbates, seu Prae latos in seriores, etiam tertiae speeiei, habentes nimirum proprium territorium, a cujuslibet Episcopi dioecesi avulsum.& separatum, cum Clerca& populo, in quem pleno jure exercent jurisdictionem activam & quali

Episcopalem I nam etiam ejusmodi Praelatis, virtute praefati deereti Tri dentini, adempta est facultas, si quam olim habuerant, conferendi primam Tonsuram , & ordines minores suis subditis secularibus il neque hane potestatem possunt sibi vindicare, nisi a Sede Apostolica, post Tridentinum , & cum expressa Tridentini derogatione , eam iterum impe traverint I sed secularium omnium , in praedicto territorio separato deingentium, ordinatio spectat ad Episcopum viciniorem: quemadmodum , si Abbatia , seu Abbatis territorium , quantumvis exemptum , situm si Lintra fines alicujus dioecesis, ad ejusdem dioecesis Episcopum pertinet O dinatio secularium inibi habitantium . Haec omnia diserte definita sunt

a sacra Congregatione Concilii , ex cujus sententia Fagnanus ia Cap. Siagnificast , de Osc. .archrdiaconi , ubi a n. I a. usque ad fin. hanc versat quaestionem sub num. 24. ita demum concludit e Nullus Praelatus inferior Regularis, aut Secularis hodie reperitur , cui liceat Tonsuram , o minores Ordines conferre personis secularibus , rames omnimodam iurisdictionem oris inariam , er quasi Episcopalem , as etiam temporalem habeant in Gerum: populum , exclusis Episcopis , m sve illorum territorium si intra fines

alicuius dioecesis , sve extra e & prosequitur Cardinalis Petra in comment. ad Constit. θωolic. rom. s. pag. II 6. n. 56. ω seq.

SEARCH

MENU NAVIGATION