장음표시 사용
111쪽
versetur circa existentiam : scientia autem circa essentiam , ejusque proprietates. Tertium, ars praecepta sua , & regulas non tenetur proba re , & concludere per syllogismos demonstra tivos, sed eorum probationem superiori scientiae relinquit , ut enim scientiae scientiis subordina tur , & aliae ex aliis certitudinem mutuantur, Vnde dicuntur subalternantes , & subalternatae: ita artes iisdem scientiis si ordinantur, quibus praeceptorum suorum certitudinem dc evidentiam pro bandam relinquunt. Ratio est, quod fons certitudinis omnis , quae est in subalternatis scientiis Martibus sit in ipsa subalternante.
Instabis I. Ars esset tantum certa certitudine extrinseca , ergo non esset virtus. Neg. ant. ars
enim certa est certitudine propria, sibique intrinseca circa conclusiones , quas practice deducit ex principiis aliunde acceptis, redditque causam, cur ita faciat. v. g. si petis ab arte medica, cur hic, Mnunc rubarbarum applicet homini melancholico, respondebit, quia ejusmodi rubarbarum aptum est ad sanandam melancholiam , qua ille abundat ;at si rursus quaeras cur rubarbarum aptum sit purgandae melancholiae , respondebit utique non suum esse , sed Physici causam reddere. . Instabis h. ex Aristotele lib. I. Rhet. cap. 2. nulla ars singulare considerat ; hoc enim est infinitum , quod cognosci non potest Resp. dist. nulla ars ab1hractive sumpta, conc. adi 'plicata huic vel illi materiae, & veluti in concreto simpla, nego. objicies ultimo: medium ordinatum ad finem eontingentem, non potest esse objectum scientiae,
quia est contingens et syllogismus est medium or-
112쪽
dinatum ad finem contingentem , nempe ad scientiam acquirendam ; hujus enim connexio cum intellectu nostro est coctingens di ergo syllogismus est contingens ,adeoque non est objectum scientiae. Resp. dist. maj. quod est medium ordinatum ad finem contingentem , non est objectum scientiae, quatenus ordinatur ad illum finem , concedo : Sub alio respectu, nego. Syllogismus autem secundum existentiam ordinatur quidem ad finem contingentem ; ut enim acquisitio scientiae est continis gens , ita ipsa syllogisimi confectio contingens est , at secunddm essentiam non ordinatur.
s. V L T. Diluuntur obiecta contra Log
II esas r. Omnis ars ex Atistotele Ethic. cap. 4. est habitus vera cum ratione effectivus : Logica practica non est talis : ergo
Probatur min. Logica practica non habet effectis,nem propriE dictam , ergo non est habitus
vera cum ratione effectivus. Probum antec. effodito propriὸ dicta transit in materiam externam , operatio Logicae non transit in materiam exterinnam : ergo operatio Logicae non est effectio.
Resp.distimaj. Omnis electio strictissimE sumpta, concedo maj. strict E sumpta, nego maj. & concessa minore dist. consequens : Logicae operatio non est effectio strictissimὶ sumpta, concedo. strict E sumpta, nego. Triplex quippe effectio ; strictissima , strictior,& stricta. Strictissima transit in materiam sensibilem, opusque relinquit, ut consectio domus , strictior agit in potentiam motricem , ut saltatio ι
113쪽
stricta dirigit operationes intellectus, qualis est confectio syllogismi.
Instabis 1. Aristoteles I. magnorum Moral. cap. vlt. docet artis effectionem in eo ab actione distin gui, quod effectio relinquat opus sensibile, non autem actio: ergo omnis effectio relinquit opus
post se. Resp. dist. ant. effectio strictissim δ sumpta,conc. effectio strictὰ sumpta, neg. ibi enim distinguit
Philosophus artem tantum in adaequate, & strictissime shmptam. Et vero cum actionem propriet dictam velit ad prudentiam pertinere,idemque esse agibile &eligibile,sequeretur omnem operationem, quae non relinquit opus post se , esse proprie diactam actionem, adeoque ad prudentiam pertine re t ergo ars citharisandi & Grammatica ad prodentiam pertinerent. Instabis L. Aristoteles loco citato δistinxit ar tem a prudentia: ergo debuit distinguere omnem
Resp. dist. antecedens: distinxit artem stricti sime sumptam , & popularem , conc. strictam ,
neg. attulit enim in exemplum artem mechanicam , quae transit in materiam externam, quoAsatis erat ad praesens institutum. Instabis 3. apu8 Aristotelem idem est agibile ,& eligibile : omne eligibile pertinet ad prudentiam : ergo omne agibile : ergo male dividuntur arte in activas, & facti aS. . Resp. dist. antecedens : omne agibile stricth sumptum , idem est ac eligibile , conc. late sumptum, neg. duplex quippe agibile , alterum proprie sum-Ptum , quod pertinet ad mores ι alterum quod
est .proprium artis liberalis, ideoque laia sun
114쪽
pium , hinc Aristoteles 6. Eth. cap. s. definit prudentiam habitum vera cum ratione activum circa ea , quae homini sunt bona vel mala: cur autem addit istas voces, qua sunt bona vel mala, si Omne agibile est eligibile 3 Instabis 4. quod ergo discrimen artis Vt sic, a . prudentia λ .i Resp. Primum esse, quod ars dirigat intellectum ad opus sive internum , sive externum , pruden tia versetur circa voluntatis actiones. Secundum , ars circa utilia, & jucunda ι prudentia circa mores , & honestatem. Tertium, prudentiae actio propter se expetibilis, artis effectio propter aliud: Plura vide 9. 2. hujus articuli. Instabis s. Aristoteles in hoc artem a natu .rx distinguit, qudd natura sit principium morus in eo, in quo est, ars autem extra eum, in
Resp. eo loci Aristotelem distinguere artem. in ad aequatὸ sumptam a natura quare ars ut sic abstrahit ab eo, quod effectus ejus sit vel internus, vel externus. Objicies 1. Logica vel est effectrix rectitudinis. incommuni vel in particulari : neutrum dici potest: ergo , &c. Certe in communi nihil sit, & aliunde ars est particularium. Resp. Objectum artis spectari posse vel ut cognoscendum, vel vi essiciendum. Si primum , est objectum in communi. Sic Logica considerat definitionem in communi. Si secundum est objectum in particulari, non enim fit definitio in communi, sed haec, vel illa. objicies 3. Logica practica est scientia simplici ter practRa : erso non est ars
115쪽
Resp. dist. antecedens: est scientia practica ab arte distincta, nego : quae sit eadem Eum arte, conc. Ratio est ex Aristotele, quod dentur tantum quinque habitus mentis, tres speculativi , duo practici: ergo scientia practica prout vistinguitura scientia speculativa, & stricta , quam Aristoteles definit ε. Ethic. cap. 3. & lib. poster. ad artem
- Bevocanda est, ne multiplicentur habitus. Instabis s. Aristoteles saepe meminit scientia practicae, quam tamen artem non vocavit: ergo distha-guit artem ab illa scientia. Resp. dist. ant. & ibi locutus est ex vulgi mente, qui cognitionem quamlibet certam ,. Vocat seueritiam , conc. accurath , & ex propria mento,
Instabis h. quae facultas concludit aliquid per causam proximam , est scientia stricta , non ars rLogic a practica concludit per causam proximam et ergo, &c. Resp. dist maj. per causam proximam, cur sa-ciendum sit aliquid claea subjectum, nego maj rem : per causam proximam, cur passio insit subjecto, cone. maj. Logica practica concludit de subjecto aliquid per causam proximam : dist. per Causam proximam, cur faciendum sit aliquid circa subjectum, conc. cur passio insit subjecto, neg. Porrd artis est proprium concludere ex regulis modo practico aliquid faciendum ι scientiae autem strictae concludere, quod passio insit subjecto , ut jam observatum est. Ratio discriminis est , quia speculativa scientia ex Aristotele versatur m ob, id est eirea entis essentiam. Αrs autem et 2 υνγένεμ id est circa generationem.
Instabis y Aristoteles I. Metaph. cap. 1. distin-
116쪽
guit duo genera scientiarum , Vnum earum, quae sunt gratia sui, alterum earum, quae sunt gratia
Resp. dist. & illam , quae est gratia operationis
confundit cum arte, conc. distinguit ab arte, nego: aliter darentur tres virtutes practicae, quod repugnat Aristoteli. Ars itaque concludit I. ex universalibus, sed aliquid faciendum. h. habet cognitionem certam , sed ceristitudine regularum , non essentiae. 3. necessario, sed tantum ex hypothesi , quod velim operari: scientia autem concludit ex universalibus I. passionem inesse subjecto . v. g. risibile rationali, 2. habet certitudinem, sed ortam ex unione indissolubili passionis cum subjecto , non ex regulis, 3. necessario , sed necessitate, quae hypothesim respuat. Ex dictis Logica speculativa habitualis definiri potest, habitus inclinans intellectum ad naturam operatio num mentis directarum' propter se contemplandam , habet enim pro objecto operationes mentis arte factas , secundilm essentiam , & proprietates spectatas. Practica vero, habitus inclinans intellectum ad dirigendas per praecepta operationes mentis in ordine ad scientiam.Brevius ais Lecte cogitandi , quae proinde spectat operationes mentis secundum existentiam. Sed ut natura utriusque
117쪽
DISPUTATIO SECUNDA . De Objecro, es Fine Logicae.
V M omnis habitus naturam ex objecto, & speciem quodammodo hauriat, essentiam Logicae persecte assequi ri mo ante possit, quam objecti illius D turam noverit, Quare sit ΛRTICVLVS I.
De obiecto materiali,ctformati L Nicae. et
CV M objecti notio multiplex sit, primo varia illius acceptio ,& partitio explicanda. Secundo quaerendum , quodnam sit objectum materiale Logicae. Tertio quod sormale.
I. B I E e T v M scientiae, vel artis ut sic illug dicitur, quod eidem obijcitur, & quasi contemplanti sistitur. ' . II. obi ecti sic accepti prima partitio est in materiale , & formale. III. Materiale iterum duplex, alterum circa quod, alterum in quo , primum dicitur subjectum tractationis, secundum siubjectum inhaesionis. IV. Materiale circa quod est, quod de se commune pluribus scientiis cem sit, indifferens est ut de-
118쪽
terminetur ab hac vel illa scientia : sic corpus naturale est objectum materiale Medicinae, Physicae, Se Mathematicae, quia nulli per se addicitur , sed ab hac vel illa tractari potest. Formale est ratio quaedam specialis , sub qua consideratur objectum materiale ab hac potius disciplina , quam ab illa : sic corpus , qua naturale, est objectum Physicae forma Ie , qua sanabile, Medicinae ; qua quantum, Ma
v. Duo in materiali objecto requiruntur. Primum,'
ut sit commune, di indifferens ad plures disciplinas. Secundum, ut possit determinari per objecta formalia ad hanc , vel illam disciplinam. VI. Duo item in formali. Primum , ut ratio sor malis objectum in tali specie constituat. Secundum, ut a qualibet alia disciplina distinguat. Ratio utrius que est, quia materia objecti imitatur materiam corporis physici, & forma formam : Ergo sicut materia physica est communis, & de se indifferens, ut si materia equi vel hominis , ita materiale objectum est indifferens, ut sit objectum hujus vel illius disciplinae. 2. vi materia physica determinatur per formam physicam , ita materia objecti de se indita ferens, determinatur a forma talis objecti. VII. Secunda partitio est in primarium , & s cundarium. Primarium est, quod per se , & non Tatione alterius tractatur ab aliqua disciplina, Mad quod caetera refert. Dicitur quibusdam objectum attributionis. Secundarium, quod propter primarium tractatur: sic primarium objectum Physicae est
corpus naturale , secundarium quantitas. v Iri. Tertia partitio fit in totale seu adaequatum
& in partiale seu inadaequatum. tale est, quod ex materiali , & formali componitur : Partiale esto
119쪽
pars totalis. Ad vatum totam stientiam adaequat. Inadaequatum est pars tantum adaequati.
I x. Quarta in objectum per se, & in objectum per accidens. Per se, est, quod ab aliqua disciplina,
non ratione alteriuS, sed per se conuderatur , Per accidens vero, quod non per se, sed ratione alterius tractatur. Sic corpus naturale per se est objectum Physicae , quantitas Verd per accidens. x. Qujnta in objectum incomplexum , quod est subjectum demonstrativae conclusionis, & complexum , quod est ipsa conclusio, quatenus praedicatum, & subjectum objective sumpta complectitur. Sexta in terminativum, &motivum. Motivum est, quod movet asens ad operandum. Sic paries movet oculum ad sui visionem per sui speciem. Terminativum est , quod terminat actionem agentis; sic tabella confecta est objectum terminativum picturae , hinc objectum aliquando revocatur ad causam vel essicientem, vel finalem.
S. II. De obiecto materiaci utriusque Logicae.
I. OEsER- BIE TvM materiale Logicae artis, vΑTIω. est: subjectum capax formae Logicae, forma autem Logica est veritas Logica , seu conso mitas cum regulis Logicis: Vt enim se habet bonitas Moralis ad regulam morum, εc ad voluntatem:
ita se habet veritas Logica ad regulam, quam ars Logica praestribit, & ad intellectum ς hinc . xx . Triplex seritas Logica ; objectiva, cauialis, aeformalis. objectiva est penes resulam , ad quam exigitur operatio mentis r Causalis sormalem fundit ex sese: Formalis est ipsa rectitudo,quae tanquam
artificiosa forma a Logica arie in subjectum proprium
120쪽
LOGIC AE. 'TPIium inducitur, quodcumque porrd illud sit, sive
mens ipsa, sive operatio mentis, sive voces, sive res ipsa. I. AssERTIO. Obiectum materiale proximum Logicae artis est mens humana vi potentia , & ejusdem
Operationes ut actus. Probatur I. Objectum materiale Logicae artis prox1mum est illud quod per se primo ab arte Logica dirigitur : mens humana ab arte Logica primo, & per se dirigitur ut potentia,&eiusdem operationes ut actus; potest enim intel- Iectus noster inter cognoscendum malἡ Operari, immo saepius male operatur, ut dum terminumu niversalem apprehendit tanquam particularem et quae non cohaerent, conjungit; quae cohaerent, separat: indirectas enuntiationes facit : denique unum ex alio vitios h infert, adeoque operationes ipsius in interdum rectae, interdum vitiosis , nec alius est habitus , a quo proxime dirigi queant : Ergo objectum materiale proximum Logicae artis est intellectus ut potentia, & ejusdem operationes Vt actus. Probatur 2. argumento negativo : si quod esset aliud objectum materiale proximum Logicae artis, vel ens rationis formaliter sumptum , vel Voces externae, vel res ipsa': Nihil horum dici potest , non
eris rationis , tum quia multa considerat ars Logica,.
quae non sunt ens rationis sormaliter , cujusinodi sunt istaec : omnis definitio debet reciprocari eum δε- finito : Syllogiis vi demonstrativus debet constare ex premissis necessariis , ct causis per se concissionis. Vtique entia rationis non sunt nisi materialiter : tum quia ens rationis formaliter sumptum secundario duntaxat, & in ordine ad directionem operati num mentis spectat Logica i tum quia licet nulla entia rationis ex operationibus mentis resultarent,
