Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

s 8 PARS. PRIMA

adhuc tamen Logica actuosa praecepta traderet demente, ejusque operationibus dirigendis : ergo eris rationis tormaliter sumptum non est objectum materiale proximum Logicae artis. Dixi ens rationis formaliter sumptum . nam siens xationis sumitur, prout opponitur enti naturali , & est quoddam rationis artesectum , tum. ens rationis esse objectum materiale proximum nihil vetat , siquidem operationes mentis directae surie tefacta rationis ipsius ex regulis operantis , adeoque entia rationis. Quo sensu videtur Aristoteles

lib. 4. Metaphys. secundas intentiones ad objectum

Logicae artis reducere. Non voces externae, quas Logica per se primo nec speculative considerat, nec practice; non spe- eulative , quia earum vim, & potestatem non contemplatur : non practice, quia non tradit modum construendarum vocum. Deinde definitio , divisio,& argumentatio non tractantur in Logica proptex

voces ; immo voces ipsae spectantur a Logico, quatenus tradendis de definitione, divisione, & argu mentatione praeceptis inserviunt. Non res , quia illud non est objectum materiale proximum Logicae, in quod formam suam immediate non inducit ars Logica: at formam suam in res ipsas immediatἡ non inducit ars Logica ; nam forma Logicae artis est definitio , divisio , & argumen- ratio , quae res ipsas non assicit immediat E , sed conceptus. Vnderes ipsae dicuntur mediate duntaxat definiri, & dividi per denominationem extrinsecam ab ipsa rectitudine mentis, ejusque operationum di at quodnam est subjectum inhaesionis proximum veritatis seu rectitudinis formalis Logicae in intellectus, an ipsa operatio t

122쪽

II. A s s E R T I o. Intellectus probabilias est subjectum inhaesionis, & proximum rectitudinis formalis Logicae. Probatur : Subjectum rectitudinis formalis Logicae inhaesi is, & proximum vel est operatio intellectus, vel ipse intellectus; non Operatio intellectus : ergo ipse intellectus. Major patet ex superiori assertione. Probatur minor : Subjectum proximum rectitudinis formalis Logicae debet esse capax recipiendae ejusdem privationis , puta falsitatis formalis, quae e se distormitas cum regulis Logi incis : at dantur operationes mentis, quae non sunt capaces recipiendae falsitatis formalis, quippe quae sint necessario verae, sicut dantur operationes, quae sunt necessirio falsae ; ut enim dantur actus voluntatis necessario boni, & necessario mali. : ita dantur operationes intellectus, quae semper sunt Verae , aut necessario falsae Logice. Iuxta hanc sententiam operatio mentis dicitur Vera , aut falsia Logice dicitur & mens , sed dissimili ratione. Operatio dicitur vera essicienter, seu habere veritatem causalem , quatenus rectitudinem formalem refundit in intellectum, ut subjectum illius capax, item falsa essicienter & negative; essicienter quidem , quatenus causat in intellectu falsitatem formalem : negative autem, quia non est capax re cipiendae rectitudinis formalis . mens autem dicitur

formaliter vera aut falsa Logic S, quia est subjectum idoneum recipiendae rectitudinis formalis Logicae, ejusque privationis. Dixi probabilius : Nam multi docent in actibustum intellectus, tum voluntatis, esse capacitatem,& aptitudinem secundum genus, sicut in talpa dicitur esse capacitas ad Visum ratione generis, nempe animalis, non ratione differentiae specificae. Iuxta

123쪽

roo PARS PRIMA .

hanc floctrinam operatio quaelibet mentis est capax rectitudinis formalis hogicae , fusdem pri VatIO-nis , adeoque est formaeliter consormis regulis 11 recta , aut formaliter dii imis , si distorta. III. A s s E R T I o. Objectum materiale pro XI-mum scientiae Logicae sunt operationes mentis dis Iectae, quae habent proprietates demonstrabiles deessentia sua. Patet, nam objectum materaale cuJus que habitus speculativi est id circa quod vertatur contemplando : scientia Logim versatur circa ope rationes mentis directas, quae habent proprietates demonstrabiles de essentia sua: Ergo &c.

f. III. De Ob ecto formali utriusque Logicae-

I. OBSER- BIECTvM formale cujussibet virtu VATIO. Itis actuosae mentis quadruplex diseringui potest , formale propter quod, formale ad quod, formale sub quo , & formale quod. Ratio par-ritionis est , quia quaelibet virtus mentis actu laspectari potest vel ut discursiva , vel ut operativa ; Moperativa quidem I. operis Logici, L. ad ideam , 3. subce ta , & peculiari ratione. Vt discursiva , habet objectum formale propter quod , ut operatur Mideas ta ictamina practica seu regulas sibi proponit ad imitandum : ut operatur ex certa rathone,

objectum formale illius est ratio specialis , sub qua

vendit in opus t ut operativa operis, opus ipsum, quod essicit, est objectum formale. II. OBsERvATro. Objectum formale propter quod, est ratio propter quam potentia , & habitus movetur , & determinatur ad assensum conclusionis , ideoque motivum formale dicitur. Sacyictor assentitur conclutioni practicae de pingenda

124쪽

LOGI C AE. . I Iimagine ob regulas , ex quibus tali modo pin Sendam imaginem concludit. Formale ad quosi est dictamen practicum seu idea, & exemplar mente praeconceptum, ad quod artem , & manum , si quando opus sit, artifex in agendo dirigit : sic pictor imaginem formandam in tabella, ad exem-Plar , quod animo informavit, exigit. Formale sub quo , est ratio specialis sub qua habitus tendit in opus, seu forma ut inducenda in opus. Sic ars pingendi tendit in opus ratione formae, quam in ipsum inducere clabet. Formale quod est forma inducta, seu opus factum, idque cum fine coincidit. Porro

hic objectum formale sub quo potissimum quaeritur. His observatis,

Ι. AssERTIO. Objectum Logicae arris, ut est discursiva est medius terminus, quatenus conclusionis piacticae illativus est. Probatur: Objectum formale propter quod ,est id quo movemur,& deter

minamur ad assensum conclusionis practicae : medius terminus cum extremis in praemissis rite connexuS , quatenus illativus est conclusionis practicae, est id,quo Logicus artifex movetur , & dcterminatur ad assensum conclusionis praeticae ; ergo medius terminus, ut illativus est conclusionis placticae, en objectum formale propter quod Logicae artis. Probatur minor ; nam motivum propter quod assentior huic conclusioni : omnis θllogismm in barbara debet continere dictum de omni explicite o stud est, quia ejus conclusio debet esse universialis, & assirmans, ,nde

sic informo stilogi simum. Omnis syllogismus , cujus

conclusio debet esse universialis simul, & assirmans, debet continere dictum de omni explicite : syllogi mi in barbara conclusio debet esse universalis simul,& assirmans: ergo debet continere dictum de omni

125쪽

Iox PARS PRIMA

II. Α s s E R T I o. Logicae artis, ut est efficiens

ad ideam , objectum est ipsa idea , ad cujus similitudinem opus suum dirigit. Probatur: Objectum formale ad quod operantis ad ideam, est exemplar, quod sibi proponit ad imitandum artifex : Logicus artifex ideas , & regulas ad imitandum sibi proponit in operando : ergo objectum formale ad quoa Logicae artis est ipsa idea , exemplar, & regula Logica .Nempe quod est architecto norma,idipsum est Logico artifici idea, & exemplas Logicum, ad quod mentem , & operationes ejusdem dirigi ne inter cogitandum implicata, & obscura pro explicatis, Sc

perspicuis, incerta pro certis , falsa pro Veris , confusia denique pro ordinatis animus apprehendat.

III. A s s E R T I O. Objectum krmale Logicae artis sub quo , ut effectrix est, est rectitudo Logica seu veritas Logica, ut inducenda in proprium subjectum, causalis quidem. in operationes , formalis in intellectum ut sub)ectum inhaesionis. Probatur: objectum krmale sub quo artis vi essicientis , est forma artificiosa, ut inducenda in suum subjectum, seu ut alii loquuntur, ratio specialis sub qua tendie in objectum, & per quam constituitur in sua specie,& a quolibet alio habitu distinguitur : forma artificiosa seu rectitudo Logica, ut inducenda ex praeceptis , causalis quidem in operationes, formalis vero in intellectum, est ratio specialis, sub qua tendit ars Logica in Objectum materiale suum , & perquam in sua specie constituitur, distinguiturque a quolibet alio habitu acquisito tum speculativo,

nam Logica contemplatrix spectat tantum illam rectitudinem , ut est principium certarum proprietatum : Metaphysica intellectum ejusque operationes considerat,vi sunt entia: Physica ut sunt qua-

126쪽

litates : animastica, ut intellectus est: proprietas animae , & operationes sunt animae, & intellectus effectus : tum practico nam prudentia per se spectat intellectum actuosum, ejusque operationes, ut tendunt ad honestatem motum : ergo objectum

formale sub quo Logicae artis, ut effect ticis , est rectitudo Logica , ut inducenda ex praeceptis ; Causalis quidem in operationes mentis, formalis vero in intellectum. Confirmatur e tum quia omnis habitus practicus specificatur a forma , quam in subjectum suum inducit, ut patet inductione per singulas artes: tum

quia sicut objecti pars subjectiva est objectum materiale , ita pars formalis seu ratio specialis sub qua, est objectum formale. I V.Α ssa RTI O.Objectum formale quod, est ipla

recti udo Logicam inducta. Prob tur P Oblectum sermale quod artis est id, ad quod terminatur tanquam ad proprium opus:ad rectitudinem inductamur ad proprium opus ars Logica terminatur : ergo obaectum formale quod Logicae artis est rectitudo inducta , causalis in operationes, sormalis in intellectum.. V. ASSER τgo. Opus Logicum , ut sit usque quaque persectum , requirit conformitatem actualem cum praeceptis Logicis prim b, & per se, secun dario cum objecto. Probatur, quia finis saltem remotus , quem intendit Logica in dirigendo intellectu, &ejusdem operationibus, est veritas tum com sequentiae, tum consequentis : ergo requirit conformitatem cum regulis primo , & per te, ex qua nascitur veritas consequentiae , & conformitatem cum objecto saltem secundario, ex qua oritur veritas consequentis , hinc syllogismus ex litteris coni,

E iiij

127쪽

ro PARS PRIMA

ctus bonus quidem est ratione formae, at ratione operis Logici non est usquequaque perfectus. VI. ΑssERTIO. objectum formale Logicae scientiae est contemplatio essentiae operis Logici, Mejus proprietatum demonstratio. Probatur , quiRscientia Logica sic distinguitur ab arte Logica,alii que facultatibus , quae circa opus Logicum versia tur,certe in hoc Logica scientia distinguitur ab arte Logica, quda ars Logica concludat aliquid faciendum circa subjectum suum, contemplatrix autem Logica concludat passionem de subjecto, hoc est deessentia operationum mentis directarum: quod ars Logica tendat in operationes mentis ut dirigendas, contemplatrix Logica tendat in nudam contemplationem veritatis operationum directarum.

, materiale Logica artis. OBr Ieras I. Voces sunt objectum materiale Logicae, tum quia Logica dicitur Sermocinalis ab Aristotele: tum quia agit de terminiS, prae licato, subjecto, nomine, & verbo : ergo non habet pro objecto materiali' intellectum ejusque opera

Resp. Distinguo majorem : voces sunt objectum Logicae primarium , & per se, nego : secundarium,& per accidens , concedo. Ad probationem utramque, Logica dicitur sermocinalis, qudd per se primo circa sermonem internum versetur, circa externum secundario , tractat enim de vocibus in ordine ad directionem operationum mentis, quatenus sunt signa sensibilia conceptuum.

Objicies x. Rectitudo Logica sive operationibus

128쪽

LOGICAE. Iosmentis, sive ipsi menti addita, est objectum Logicae : rectitudo ejusmodi est ens rationis et ergo obboctum Logicae est ens rationis. Confirmatur: Divivo, definitio, subjectum, & praedicatum sunt formae Logicae fiuntque tantum pex intellectum : at quod fit tantum per intellectum , est ens rationis: ergo illae formae Logicae sunt ens rationis. Resp. Distinguo minorem : rectitudo ejusmodi est ens rationis efficienter : quatenus fit a ratione, concedo : est ens rationis formali ter, subdistinguo: quatenus ab intellectu pure fingente concipitur ut forma quaedam malis operationibus aut menti reain liter addita , concedo : quatenus fit ab intellectu quocumque modo cognoscente, nego. Nempe illa rectitudo potest concipi tanquam forma physica iubjecto suo addita & sic est ens rationis formaliter, vel tanquam forma metaphysica, quae sit consormitas cum regulis ; d sic est tantum ens rationis fundamentaliter, & materialiter, ut postea osterse

Ad confirmationem , Respondeo divisionem, definitionem , subjectum & praedicatum , aliosque terminos secundae intentionis esse tantum entia rati

nis fundamentaliter, quatenus praebent intellectui occasionem fingendae alicujus entitatis realis, quae resultet in Petrum v. g. ex eo qudd dicitur subjectum, & in hominem, ex eo quod dicitur praedi

catum.

Objicies 3. Res sunt objectum materiale Logicae: eugo nec operatio mentis, nec mens ipsa sunt objectum materiale Logicae artis. Probatur ant. Illud est objectum materiale Logicae, in quod formam L gica inducit : in res ipsas sormam inducit Logica: ergo res sunt objectum materiale Logicae. Probatur

129쪽

Uc PARS PRIMA

minor r forma Logica est divisio, definitio, argumentatio : talem formam Logica inducit in res ipsas ι dicuntur enim elividi, definiri &c. ergo L gica formam in res ipsas inducit. Respondeo, distinguo minorem: Logica inducit formam in res primarib , proximE, & per se , nego:

secundario , remotἡ , & per accidens, concedo minorem , & distinguo consequens et ergo res sunt objectum Logicae secundario , remote, & per accidens , concedo : primario , proxime, & per se, nego ; res enim non dicuntur dirigi, dividi, & definiri , nisi quatenus subsunt conceptibus nostris, &menti objiciuntur, quae dirigitur ut potentia: sic explicabis Aristotelem, dum ait dialethicam de rebus omnibus disserere, nempe mediatE, & remotὰ. Instabis i. Medicinae objectum immediatum , &proximum est corpus, non operatio , sicut lapides,& carmenta aedificatoriae artis : ergo a pari res sunt objectum immediatum, & proximum Logicae. Respondeo disparem esse rationem , quod ars Medica per se primb intendat sanitatem inducere in corpus, sicut ars aedificandi in lapides , & caementa : Logica autem id agat duntaxat unum per se , ut dirigat per se prim b intellectum ut potentiam , & operationes ut actus.

Instabis L. In hac propositione, definitio explieat naturam rei, res est objectum Logicae: at haec propositio est Logica : ergo &c.

Respondeo distinguo majorem : Res est objectum mediatum, & in obliquo, concedo et immediatum, & in recio, nego ; cum enim operationes mentis rerum sint imagines ex natura sua, non possunt persecth intelligi, nisi simul aliquo modo res ipsae intelligantur , hinc edm dicitur, definitio δε-

130쪽

LOGICAE.

bet 6se elarior re definita, fensus cst, conceptus definitionis debet esse clarior conceptu rei definitar. Instabis 3. Saltem res intentionaliter sumptae sunt objectum materiale proximum Logicae, quia ex rebus intentionaliter sumptis suum opus cssicit Logica , nempe definitionem , vel syllogismum. Re-lpondeo , dum sic loquuntur adversarii , eodem quo nos revolvi. Quaero enim quid sit res intentionaliter sumpta reduplicative , nisi ipsa mens, quae

cogitatione sua ipsam repraesentat: ergo dicere res, quatenus intentionaliter sumuntur , esse objectum materiale proximum Logicae , est dicere mentem, ejusque operationes, quibus repraesenta Utur res tanis quam imaginibus, esse objectum Logicae immediatum. Rem exemplo illustro. Cum Deus amat dolo.

rem Petri de peccatis ipsius, non habet pro objecto directo , & immediato peccata Petri, sed dolorem ejusdem. Ita cum definitur res aliqua juxta formam Logicae , res ipsa non est per se primo , & immedia te objectum Logicae , sed mens ejusque operatiodi enda , illa quidem Vt potentia, haec Veto ut Objicies . Operatio mentis non est dirigibilis rergo non est objectum materiale proximum Logi cartis. Probatur ant. Si quae operatio mentis est dirigibilis , vel quae jam facta est, vel quae fit, vel quae nondum facta : nulla ex his est dirigibilis. Non quae jam facta, quia vel est recta, vel vitiosa: si 1ecta non potest amplius dirigi, quia jam rectitudinem habet : si vitiola , non est amplisis capax ressitudinis, quod enim semel vitiosum est, remim neri nequit, aut si mutetur in re stum, prorsus interit. altera in locum ipsius suffecta. Non quae fit, quia cam fit , jam facta est, at quae facta est, non potest

SEARCH

MENU NAVIGATION