Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

118 PARS PRIMA

set unum Vnitate generis, nego: Vnitate speciei, esto. Dicito si voles operationem in communi esse objectum quoad cognitionem universalem, operationem vero in particulari , quoad exe

cutionem.

g. VLT. suis sit sinis Logicae.

I. OBsE R- LINIs Vt 'sic ex lib. L. Physic vATIO. Γ est, cujus gratia aliquid fit, & quo

adepto quiescit agens.' II. Uns ERVATIO. Finis alius internus,& proximus : alius externus , & remotus. Finis internus est , ad quem proxime operatio artis refertur , hoc est ipsum opus, quod fit ab artifice vitaliter operante : externus, quem mediante interno assequitur agens. Isque iterum vel est propior , quem proxime mediante fine interno obtinet: vel remotior, quem mediantibus tum interiano tum externo proximo attingit. Sic v. g. artis nauticae finis internus , est navis perfecta juxta regulas artis , externus proximus, na igatio commoda , remotus, lucrum , victoria de hostibus : & his observatis sitI. Ass ARTIO. Finis internus Logicae artis, est operatio mentis directa, seu forma artificiosa, quam inducit. Probatur : Finis internus est, quem habitus actuosus per suam operationem proximὰ attingit: operatio mentis directa est id quod habitus Logicae artis proxim E attingit, cujusmodi est definitio aut divisio ad leges Logicae artis exacta :ergo operatio mentis directa est finis internus L gicae artis. Et verb sicut finis internus pictura est imago externa artificiosὸ facta, coloribus inter

142쪽

se certa ratione temperaris , & telae illitis: ita Logicae finis internus est artificiosa productio verbi internigeu artificiosa imago verbi interni ad regu las expressa. Rursus, sicut Grammatici est congrue loqui, & scribere , ita Logici congrue cogitare. Porrh congrue tum cogitat, cum recte apprehendit , judicat, & colligit.

tis est acquisitio scientiae, seu manifestatio veritatis ignotae. Probatur: Finis externus artis est, quem median te interno attingit : veritatis ignotae mancistationem Logica mediante rectitudins operationum mentis attingit, sunt enim instrumenta sciendi tergo finis externus Logicae practicae est manifestatio veritatis. III. AssERTI . Inter fines Logicae artis alii recensentur. I. certitudo de bono usu rationis, quam reflexio supra regulam parit. 2. errorum , qui in cognoscendo obtingere solent, causae detectio. 3. mentis nostrae persectior cognitio, quam ex diligenti ejusdem operationum inspectione &frequenti in eas reditu consequimur. IV. AssERTIO. Finis Logicae scientiae inter nus , & proximus , est cognitio proprietatum ope- Tationum mentis ex arte directarum. Ratio est, quia Logica scientia spectat operationes mentis, quatenus de illis rectitudine Logica affectis pro-Priotates demonstrat, puta de. demonstrativo stllogismo , quod pariat scientiam , de probabili, quod possit gignere opinionem , &c. Hinc Logica speculativa est scientia de recta mentis operatione.

Quaeres, an quaelibet pars Logicae practicae ex

143쪽

HO PARS PRIMA

aequo habeat pro fine externo veritatem illam complexam. Resp. NegativE ; nam qua agit de demon stratione, semper assequitur veritatem ut finem externum , & quidem certo , quia demonstrationis , quae est finis internus, partus genuinus est veritas; qua versatur circa probabile , non semper veri tatem operis obtinet, quia probabile potest esse

falsum; qua vero circa iphisticum syllogi sinum, habet pro fine opus , quod potest perinde inducere

an falsium ac in verum. Deinde etiam dum soluit sophismata . non acquirit veritatis manifestatio ἀnenfi', nisi nesative, quia tunc habet pro fine interno destructionem falsitatis, ex qua non necessa tib sequitur cognitio veritatis. Colligitur ex aictis praestantia Logicae artis ; cum enim ratio pars hominis sit longe nobilissima , non potest non maxime commendari Logica , cujus est Tationem excolere, ad verum quodlibet inquirendum acuere ac disponere, orationem tum internam, tum externam ita dirigere, non Ut congrua sit, quod Grammaticae munus, non ut affectuosa, Mornata, quae sunt partes Rhetori eae, sed ut distincta sit, minimeque ambigua, perspicua, Vera, itaque apte ad inferendum disposita. DISPV-

144쪽

DISPUT ATIO ΤERTIA. De proprietatibus, partibus Logicae.

XPOcATA Logicae natura, stperest, ut proprietates ejusdem, varibsque usus explicemus. Quare sit ARTICVLVS I.

De Logica docente ct utente. in AE N DUM hic primo, quid sit Logica

doccns, S utens. Deinde quomodo inter sedistinguantur.

S. I. Iauadam observanda.

x. π Οαic A docens duplex; habitualis, & a-L ctualis. Docens habitualis est habitus inclinans ad tradenda praecepta de dirigendis opera tionibus mentis: actualis est: actus , quo praece-Ptum traditur. Vtens duplex quoque , habitualis est, quae inclinat mentem, ut praecepta a Logica docente tradita, huic aut illi materiae applicet tactualis est ipsa applicatio praecepti, v. s. si praec pia definitionis applices animali, definiendo quidni, nempe vivens, & sentiens. Praecepta itaque dicuntur ad usum revocari, cita juxta eorum Δαctamen aliquis actus sit ipsis prorsus consormis,

145쪽

Hi PARS PRIMA

sive in materia Logicae, sive in materia alterius disciplinae. II. Quoties praecepta applicantur ad usum in

materia aliqua, concurrit etiam Logica docens adactum , qui praeceptis utitur; ratio est , quia Viens est operativa ex cognitione actuali seu reflexione ad praecepta , quae quia est sepe insiensibilis , praesertim perito Logicae, vix advertitur, sicut qui ex diuturna consuetudine citharam facile pulsant, vix sibi videntur ad praecepta advertere, licEt r ipsa semper advertant. Ipsa etiam utens juxta Praecepta, & regulas elicit actum ; sicut ad constructionem domus architectus jubendo ac diligen- d. ; manuarius vero exequendo , & fabricando

concurrunt.

III. Cdm in alia materia syllogismi insormantur , concurrit habitus illius naateriae proprius , Logicae habitum sibi labordinando: v. g. dum Physica definit hominem animal rationale , juvant se mutuo Logica, &Physica. Logica quidem regulas , & praecepta tradendo , qua docens est, & eadem applicando, qua utens; sed aliter concurrit Logica habitualis docens, aliter actualis. Habitualis enim concurrit essicienter ad veritatem Armae, tanquam ad partum genuinum ι actualis autem directive, & moraliter, sicut exemplar puero propositum concurrit ad ipsius scriptionem rPhysica vero materiam bonae definitionis suppeditando ac definiendo juxta regulas, per Logicam sibi subordinatam. Quod si per regulas easdem materiam Logicae propriam, puta syllogismum, definias , tunc sola Logica ad id operis concurret , materiam definitionis suppeditando simul & praeceptis a se traditis utendo.

146쪽

LOGIC AE. it 3 Nec dicas , dum Physicus definitionem strui in

materia sua , tum definitio non oritur ab habitu Logico essicienter , sed tantum directive ; licet

enim habitus Logicus non concurrat essicienter ratione materiae, ramen concurrit ratione formae, sicut Physica concurrit effecti v ratione materiae.

Iv. Si habitus utens Logicae sumitur pro habitu aliarum scientiarum, & artium, quae utuntur Logica in materia propria ut faber malleo, sicut docet Scotus , certum est distingui reaIiter a Logica illum habitum utentem , quia tunc est habitus Physicae, vel alterius disciplinae: sed haec acceptio Logicae utentis non est propria , sicut habitus misericordiae, dum prudentiae regulis utitur, non propriὶ appellatur prudentia Viens.

g. II. IR Omodo distinguatur Logica docens

ab Utente. I. AssER- π OGICA docens actualis i devio. 4 viens actualis, distinguitur realia ter a Logica docente , & utente habituali. Probatur: Effectus distinguitur realiten a sua causa , idem enim non potest se ipsum producere , quia ene prius, & posterius se ipso; prius, qua producens, Posterius, qua productum: sed Logica docens, Mutens actualis sunt effectus Logicae docentis, & v-tentis habitualis : ergo Logica docens , 8e utens actualis , distinguuntur realiter a Logica docente,

II. AssRRTIO. Logica docens , & utens habitualis distinguuntur formaliter, inter se, & conceptu objectivo. Prob. Illi habitus distinguuntur formaliter, inter se, & conceptu objectivo , qui

147쪽

habent diversas definitiones : Logica docens , Mutens habent diversas definitiones, ut patet ex die is r ergo distinguuntur formaliter , & conceptu objectivo. Patet minor; docens enim est , quae tradit praecepta: utens, quae tradita applicat. III. AssERTIO. Logica docens , & utens habitualis non sunt duo habitus inter se realiter distincti, sed unus idemque realiter habitus, qui diversa munera docentis, & utentis obeat. Prob. trito, & vulgari in Philosoph ia axiomate, non sunt multiplicanda entia sine necessitate : sed nulla est necessitas distinguendi realiter habitum Logicae docentis ab utente : ergo non distinguuntur realiter. Maj. patet ex naturae solertis ac providae genio, quae nihil supervacaneum effert , sed omnem amputat inanitatem , & ad terminum, quam brevissima potest, tendit via ; Quare probatur minor , si quae esset necessitas dutinguendae realiter utentis habitualis Logicae a docente, maxime ad superandas dissicultates , quae novum habitum requirerent, aut certh major facilitas , qua per habitum utentis compararetur : neutrum dici Potest. Non primum , duae enim tantum dissicultates usum praeceptorum praepedire possunt, igno-Tantia proeptorum , & materiae dissicultas : at neutra requirit habitum utentem realiter distinebun a docente: quia Logica docens profligat ignorantiam praeceptorum, dum methodum definiendi, dividendi, & argumentandi tradit ; materiae vero dissicultatem tollunt reliquae artes, & scientiae, dum opportunam lassiciunt materiam, de qua syllogi tamus aur quaelibet operatio fieri possit : ergo non requiritur novus habitus utens a docente distin-

qu . Non secundum, quia major facilitas acquiri

148쪽

eur per habitum realiter docentem, dum applicatui ad usum , est enim operativus ex cognitione ; at Fres , an possit dari aliquod praeceptum primum in Logica, quod non sit utens passive seu aY

tefactum ex alio.

Resp. dari posse, immo & debere , alias daretur processus in infinitum. Sic v. g. illud praeceptum: omnis syllogismus servans perfecth dictum de om ni , debet praedicare in conclusione , quod in 'raemissis de medio praedicatum est: omnis syllogismus in Barbara servat perfectὶ dictum de omni : ergo omnis syllogismus in Barbara praedicat in conclusione id quod in praemissis de medio termino praed Catum est ι hoc inquam , praeceptum est docenS r spectu omnis syllogismi in Barbara in suppositione distributiva accommodadioc est cum exceptione sui

ipsius , nihil enim propriὰ est docens respectu sui. g. III. Diluuntur obiecta.

Osricras i. Vbi sunt diversae dissicultates se perandae, ibi debent dari habitus realiter ditatincti, a quibus superentur : in Logica docente, α utente sunt diversae dissicultates superandae; D cens enim tradit praecepta, utens redigit ad praxina: at tradere praerepta , & redigere ad praxim, sunt diversiae dissicultates , si quidem potest aliquis pra ceptorum Logicorum peritissimus laborare in informando syllogismo, v. g. in materia Physicae: ergo requiruntur distincti realiter habitus. Resp. disting. majorem. Vbi sunt diversae dissicut tales superanὸae habitui ipsi intrinsecae, seu ex parte habitus, debent dari habitus realiter distincti, a quibus superemur,conc. habitui tantum extrinsecae,

149쪽

seu ex parte materiae, nego. Porro Logica docens.& utens habent diversas dissicultates superandas, non intrinsecas quidem habitui Logico , sed extrin-scas, & ex parte materiae.

Nempe triplicis generis dissicultates inter operandum suboriri possunt. Prima habitui intrinseca, quae non potest nisi ab ipso habitu superari. Secunda ex parte materiae, ideoque habitui operanti extrinseca. Rem exemplo illustro. Placet definire, quid sit homo Superanda est 1. dissicultas per habitum Logicum docentem , quae in percipiendis praeceptis definitionis reperitur, & qua semel superara poteris definire, quia docens per se tendit ad praxim, statimque exit in actum, ubi materia nota est. At si materia est ignota, Physica debet sussicere proprietates , & naturam hominis , iZebque haec dissiduitas est extrinseca habites Logicae, intrinseca vero Physicae, a qui proinde profligari debet. Tertia denique dissicultas oritur ex potentia motrice malὸ affecta. Ita citharoedus, cujus digiti laborantipodagra, canere perith non potest, nisi humoribus , quibus digitorum motus retardatur, extenuatis dissipatis

que ι sic enim h bilitas quaedam orietur in digitis, qui micare in fidibus facillime poterunt, sensimque

eas delibando , peritissime canem. Objicies L. Actus specie inter se distincti proce..dunt a distinctis realiter actibus t actus Logicae do centis , & utentis inter se specie distinguunturielgo procedunt a distinctis realiter habitibus. Resp. disting. majorem , actus specie distincti nec

mutuo inter se connexi, conc. mutuo inter se connexi, nego. At actns Logicae docentis, & Vtentis, quamvis spectedistinguantur , mutuam tamen habent inter se connexionem , actus enim docentis,

150쪽

utpote practicus, totus est propter Vtentem , respicitque usum per se, vicissimque utens respicit docentem , quia applicat praecepta ex praelucente eorum cognitione , quare ab eodem habitu oriri possunt. Contra ver b actus Logicae speculativae, Sepracticae , non habent mutuam inter se conne

xionem.

Dixi mutuam connexionem , licet enim actus scientiae habeat connexionem cum actu intelligen- Liae ; tamen quia actus intelligentiae non dicit ordinem ad scientiam , ided procedunt a distinctis realiter habitibus. Objicies 3. Logica utens est speculativa ; ergo realiter distinguitur a docente practica. Pr .ant. dum fit syllogismus in materia Physicae, Physica est habitus applicans praecepta, adeoque utens; Physica est speculativa , ergo habitus utens est speculativus. Resp. disting. majorem. Physica est habitus applicans praecepta per se, & directὸ, nego:indirectE,& beneficio alterius habitus libi subordinati, nempe Logicae, concedo. Itaque Phrsica applicat Logicam

ad propriam materiam , sicut ars militaris Barno- factoriam, nec tamen inde tequitur Physicam esse eundem habitum cum habitu Logica vientis, sicut nec ars militaris est idem ac fraenosactoria.

Instabis 1. Qui habitus facit per se syllogismum, per se,& directe praecepta applicat.; Physica per siefacit syllogismum : ergo per se , & directὸ applicae

praecepta.

Resip. disting. majorem : Qui habitus per se facit syllogi simum , imperando tantum , & subordinanis do sibi Logicam , per se, & directὸ applicat syllogismum , nego majorem : qui rer se facit ut sub-

F iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION