장음표시 사용
131쪽
amplias dirigi. Non quae nondum facta , quia quod non est, non est adhuc dirigibile , directio enim
supponit esse rei. Respondeo I. Operationem, quae jam facta est,& quae fit, & quae nondum facta , poste dirigi: quae facta est, dirigibilis est, non in se, sed in alia, quatenus alteram Logicus artifex in locum ipsius suta ficere potest, quae recta sit vel rectitudine causali juxta primam sententiam, vel formali juxta secundam. Sic domus , quae Inalὰ , & non ex ratione constructa sit, aliquatenus emendatur , dum altera ex regulis artis confecta substituitur. Quae fit, etiam cum fit, actu dirigitur', prauertim si capacitas secundum genus ad formam recipiendam lassicit. Alprobationem , distinguo , cum fit ultimo , jam facta est, concedo : cum fit primo , nego : at dirigitur, cum fit primo, non ciIm fit ultimo. Deinde
nego , cdm fit, jam factam else. Nam τι fieri est medium inter factuto esse, & non factum esse , sicutes aedificare medium quiddam est inter aedificasse, Mnon aedificasse. Denique etiam quae nondum .cta est dirigibilis est, quia lices actu non sit, est tamen
potentia , & continetur in virtute cauta suae. Certe saltatio est dirigibilis, etiam cum non est, licet nunquam exeat ex causa , quin recta , vel prava sit.
Instabis i. Subjectum capax recipiendae sormae , debet ipsi praeexistere in aliquo priori: operatio Logica non praeexistitia rhaae Logicae in aliquo priori: ergo non est capax recipiendae formae Logicae,adeb-que non est dirigibilis. Respondeo r. juxta primam sententiam operationem mentis non esse subjectum rectitudinis Logicae formalis, sed mentem ipsem , quae tum habitui Logico operativo , tum sormae illius artificiola non
132쪽
tantum in priori naturae, sed etiam in priori temporis praeexistit: at Respondeo L. juxta alteram sententiam distinguo: subjectum capax recipiendae formae debet ipsi prae existere, in priori natusae saltem, concedo et in priori temporis,subdistinguo, semper nego: aliquando, conccdo majorem , & distinguo minorem ; operatio Logicae non praeexistit formae Logicae, in priori naturae, nego : in priori temporis, concedo. Sussicit enim aliquando prioritas naturae ad directionem in iis praesertim habitibus operativis qui materiam suam producunt, & producendo dirigunt , cujusmodi est ars musica, ars saltatoria, aut Logica; quamvis in aliis artibus, quae materiam suam non procreant , requiratur prioritas temporis: fic ars aedificandi lapides , caementa, & ligna Ut priora tempore requirit, quorum non est efixctrix.
Objicies Saltem prima operatio non est destigia bilis , quia falsa esse non potest : ergo nec aliae. Respondeo T. nego consequentiam, lic Et enim prima falsa esse non posset, non sequitur secundam, α tertiam non esse dirigibiles, si quid vitiositatis habere possint. Resp. 2. nego alit.Nam prima operatio est materia secundae : ergo potest dirigi in ordine ad secundam. Deinde non uno vitio primi laborat, Nam I. potest esse confusa, praesertim si complexa sit: at illius confusionem tollit ars Logica ope cate goriarum . ex terminis simplicibus alii ponuntur inter genera , alii inter species , inter individua alii: at hoc est dirigi, denique nonnunquam menS apprehendit genus ut speciem, accidens ut substantiam. Quare licet physice prima operatio dirigi nunposset, esset tamen adhuc Logicae directionis capax, vel formalis, vel causalis.
133쪽
Iro PAR s PRIMA f. V. Diluuntur obieeta contra objectum formale Logica .
OBII cIEs I. objectum formale Logicae artis, est id per quod movetur, & determinatur ad
assensum conclusionis practicae et tale objectum est: medius terminus , non rectitudo : ergo objectum formale Logicae artis est medius terminus.
Respondeo, dist. majorem : objectum formale Propter quod , concedo : objectum formale sub quo , de quo hic potissimum agitur, nego , objectum enim formale sub quo, est ipsia rectitudo inducenda, &ut alii loquuntur, dirigibilitas practica . vel Respondeo a. distinguo e objectum formale
Logicae artis , ut discursiva est, concedo : ut est effectrix operis sub certa ratione , nego. Vtramque solutionem habes ius E explicatam S. 3. observ.
Instabis: Illa rectitudo inducenda vel est realiter distincta a subjecto, in quod inducitur et vel non. Respondeo non distingui realiter a subjecto , in quod inducitur , sed metaphysice duntaxat, & virtualiter,utpote quae sit forma artificiosa , nihil enim aliud est, quam consormitas mentis & operationis eum renitis, quae juxta primam sententiam est in operatione ut in causa essiciente , & in intellectu ut in subjecto inhaesionis, aut certe j xta secundam in ipsis operatione tanquam in subjecto inhalis
Objicies x. Objectum formale cujusque habitus non debet illi esse commune cum quolibet alio habitu, sed ipsum distinguere, utpote illius proprium : rectitudo ut inducenda in mentem , ejilia
134쪽
que operationes , est communis habitui Logico cum habitu fidei tum humanae, tum di Vinae, ac proinde ab utroque non distinguit : ergo non est objectum formale habitus Logici. Probatur minor : nam si quis ex habitu fidei humanae vel divinae conficiat Pyllogismcm ex tribus terminis , quia Aristoteles dixit, vel quia Deus revelavit, rectitudo Logica in ejusmodi syllogismum inducta erit communis habitui Logico cum habitu fideν humanae, vel divinae. Duplex est responsio ad hoc argumentum. Prima est,rectitudinem Logicam posse esse arti Logicae cum alio habitu diversi ordinis, cujusmodi est habitus fidei divinae, quae est ordinis supernaturalis, communem. Secunda & melior negat in illa hypothesi rectitudinem Logicam fore Dabitui Logico practico cum habitu utriusque fidei communem. Ratio est, quia fieret ab habitu fidei tum humanae, tum divinae,diverso plane modo atque sit ab habitu Logico , fit enim a Logica arte cum certitudine, & evidentia, quia est virtus mentis: fides autem quaecunque sciret, non conficeret cum evidentia, humana enim caret tum certitudine, tum evidentia , divina autem , Ut certa sit , non
est evidens. Quare tectitudo inducta in sylloginmum, quia Aristoteles dixit, esset incerta, simul
Minevidens , quae autem ex Dei authoritate refunderetur in syllogismum , saltem esset inevidens ιοι
135쪽
De primario Logica obtecto. CV M objectum primarium sumi possit vel pro
eo , quod primi, , & per se ab habitu spectatur, caetera propter ipsum : vel pro eo , quod nobilius est ι quaeritur hic, quodnam fit objectum Logicae primarium ut que sensu acceptum.
S. I. diuodnam sit primarium Logica Objectum.
I. AssER- DR OBABILI Us non sola opera -T Io. I. tio tertia, sed prima etiam, & fC-cunda sunt objectum primatium Logicae primo sensu aeceptum. Probatur: prima , & seciunda operatio per se primo considerantur a Logica : ergo non solus syllogismus per se primo consideratur a Logica Probatur ant. quod confideratur a Logica, sublato quocumque alio , consideratur per se primo a Logica : prima , & secunda operatio, etiam tertia sublata, considerantur per se a Lo gica : ergo prima, & secunda operatio per se primo confiderantur a Logica . Probatur min. sublato syllogismo adhuc Logica traderet praecepta de explicanda rei natura per definitionem, α divisionem , aut judicio formando : ergo , sublata tertia operatione , prima , & secunda per se primo spectantur a Logica. Respondent nulla tunc fore praecepta de defi
nitione , dc judicio sormandis, quia sublato G
136쪽
ne tolluntur media. At finis primae, & secundae Operationis est tertia. Contra id quod est per se expetibile , potest stare sublato alio fine , nec tan- tum rationem medii habet, sed etiam finis : definitio , diviso, 3c propositio sunt expetibiles propter se : nam expetenda est per se oratio, quae naturam rei latentem clarius explicet, item, bonum per se est propositiones dire chas, & naturales formare. Deinde prima, & secunda operatio independenter a tertia suos habent defectus, nempe confusas apprehensiones , enunciationes indirectas, &c. ergo dirigi possunt independenter a
Nec dicas in nostra hypothest aliam fore Logi-
eam , quae in corrigenda prima, & secunda operatione tota foret , nostram vero Logicam non eas diligere, nisi in ordine ad tertiam, sed quaero , unde hunc ordinem deduxeris λ quia, inquis, Losicae finis est cognitio veritatis. Bene est, at qui prima, &' secunda operatio valent 'per se ad uitatis cosnitionem sine ordine essentiali ad tertiam , quia per debitam apprehensionem ter minorum res n bis innotescunt v sicut ex apta . praedicati cum subjecto connexione judicia sine errore fiunt: ergo utraque per se valet ad veritatis cognitionem, non quae per discursum acqui-zatur , sed per apprehensionem , vel per judicium
II. Ass ERTIO. Tertia .peratio, seu stilogismus potest dici objectum primarium Logicae artis , secundo sensu acceptum. Probatur : Illud est objectum primarium artis: secundo sensu acceptum , quod reliquis partibus
objecti totalis est nobilius : sillogismus est nobi
137쪽
lior apprehensione, & judicio ι est enim persectum sciendi instrumen tum ; hinc explicabis Aristotelem , alibsque Philosophos, qui syllogismum vocant objectum primarium , & attributionis Logicae.
OB II c I E s I. In Logica omnia spectantur ab Aristotele in ordine ad demonstrationem, quam ait a se uno inventam , & perfectam lib.
ne nihil ab aliis prius diatum fuit, sed nos in ea quarenda diu elaboravimus. Deinde Logica agit de terminis , ut sunt partes propositionis , de propositionibus , vi sunt materia syllogismi: ergo Logica habet pro objecto primario solam demonstrationem.
Resp. dist. consequens r Logica habet pro ob injecto primario solam demonstrationem , ut est sinis operantis , transeat e ut est finis operis, Scintrinsecus, nego. Probat enim tantum argu mentum , Aristotelem pro nutu suo omnia in Logica ad demonstrationem revocasse, tanquam ad finem extrinsecum, & operantis , non autem tanquam ad finem intrinsecum , ε operis. 2. negoant. nam Aristoteles agit de prima operatione in
categoriis , de secunda in libris de interpret. de tertia in libris prior. de demonstrativo syllogismo, in libris poster. de probabili in topicis, de Sophistico in libris elencn. Deinde vix concludi potest ex libris ejus, quae illius mens fuerit circa primam,ti secundam operationem, quia istud opus val-
138쪽
LOGICAE. M sde mancum, & imminutum ad nos Vsque pervenit , Ut patet ex eo , quod statim incipit ab aequivocis, nulla praemissa operis intentione, quam caeteris operibus solet praefigere. Objicies L. Sola demonstratio est instrumentum sciendi : instrumentum sciendi est prima - 4rium Logicae objectum : ergo sola demonstratio est primarium Logicae objectiam. Resp. dist. maj. Sola demonstratio est instrumentum sciendi perfectissimum , & strictum,
conc. minus perfectum , & latum , nego. Sed instrumentum sciendi est primarium scientiae objectum. Dist. min. instrumentum sciendi , tam latum , quam strictum , conc. strictum tantum , nego min. Quod si per objectum primarium, nobilissimum intelligis , esto sola demonstratio sit objectum Logicae primarium: si per primarium intelligis id quod per se primo tantii spectatur a Logica, neg. Duplex itaque instrumentum sciendi, alterum strictum , quod ex noto infert ignotum , cujus odi est solus syllogismus, qui vi formae aliquid concludit:
alterum latum , quod praeceptionibus suis aliquatenus dirigit ad veritatem. Sic prima, & secunda operatio , si recte dirigantur , sunt instrumenista sciendi, saltem late , pariuntque aliquam Veritatis cognitionem : ergo sunt objectum Logicae primarium , saltem inadaequatum. Instabis I. nullum est judicium certum absque tertia operatione, per quam probetur illius veritas : ergo judicium non est instrumentum sciendi. Resp. dist. antecedens : nullum est judicium ceristum absque tertia operatione, certitudine illata
per discursum, conc. certitudine judicii simplicis .
139쪽
nego ; nam hoc ipso judicium simplex verum est veritate Logica , qudd fit juxta regulas. Instabis h. Vt sit certum judicium, debeo esse
certus de veritate praeceptorum, ex quibus fit: non possum esse certus de veritate praeceptorum , ex quibus fit sine tertiae operationis subsidio : ergo non potest esse judicium certum absque tertia operatione, nego minorem : possum enim veritatem praeceptorum per qualemcumque inductionem& experientiam probare, licet per discursum non probem. Objicies 3. Cognitio partis ex ' natura sua refertur ad cognitionem totius : primae, & secundae operationis cognitio est cognitio partis , quia prima est pars secundae, sicut secunda icrtiae .crgo primae, & secundae cognitio ad cognitionem tertiae
Resp. dist. maj. Cognitio partis totius entis per se refertur ad totum ex natura sua, conc. Partis totius entis per accidens , neg. primae, & secundae cognitio est cognitio partis ι dist. minorem: est cognitio partis totius entis , per se, nego totius entis per accidens , conc. Ratio disparitatis est, quod partes entis per se, ita essentialem dicant ordinem ad illud , ut nunquam seorsim in ratione totius existere possint, nec spectari, nisi - Vt partes ; at ens per accidens componitur ex multis entibus, quorum quodlibet est ens totale, potestque existere, & considerari independenter ab ultero , utpote eris completum , cujusinodi sunt elementa in mundo. Sic prima, &. secunda ope ratio sunt partes emis per accidens, ideoque per
se spectari possimi a Logica . Certὰ definitio est Mns omnis scientiae , potestque per se considera-
140쪽
ri a Metaphysica , 't essentiam rei declarat; a Logica vero, ut est principium demonstrationis. Instabis I. Prima, & secunda operatio non pota sunt dirigi sine syllogismo , nec syllogismus esse sine illis, quia sunt partes. Ad primam partem, nego possunt enim dirigi aliunde, licet non tam perfecte. Ad secundam , transeat, non inde sequitur , qudd prima , re secunda non sint de objuto primario Logicae. Quemadmodum sublato corpore smplici, corpus
mixtum nullum erit, nec tamen Valet consequentia: crgo corpus simplex non est objectum kx- male Physicae. Objicies . vel ars Logica spectat operationes mentis in communi: vel in particulari. Non primum , quia spectaret tant4m singulas propter operationem in communi : ergo illas primarid non spectaret. Non secundum, quia objectum
Logicae non esset unum , adeoque non esset Una scientia.
Resp. Probabilius, tres operationes mentis in particulari esse objectum Logicae artis , tum quia cognitio generis ad cognitionem speciei resertur, non vero cognitio speciei ad cognitionem generis; cognitio enim partis connaturalius refertur ad cognitionem totius , quam cognitio totius ad cognitionem partis ; genus autem est pars metaphysica
speciei: tum quia id per se primo spectat Logica ars, ad cujus productionem dirigit. Non dirigit autem ad productionem operationis in communi, quia nihil fit incommuni , ut jam dixi, nec potest operatio mentis produci, quae non sit vel priFa,
