Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

H3 PARS PRIMA ordinatus principi habitu i , conc. maj. At Physica non facit syllogismum , nisi imperando , sibique Logicam subordinando : Logica vero per se, & ex Propriis principiis est effectrix syllogismi etiam in

materia Physicae, cubus proinde effectus est veritaς formae, sicut Physicae partus est veritas materiar. Objicies 4. multi praeceptorum Logicorum ignari , recte ratiocinantur , & dirigunt operationes mentis , ergo Logica utens potest esse sine docente Resp. nego conseq. habent enim utramque Logicam , tum docentem, tum utentem, sed naturalem, aut saltem habent experimentalem , perquam. Praecepta Logicae communia, dc universalia perci

piunt. -

An Logica sit necessaria ad scientias

acquirendas. Loorc AM ad scientias acquirendas utilem esse nemo est , qui non videat 1 profligat enim , errores mentis, ignorantiam expellit, confusionem tollit x hinc Aug. lib. 1. de Ordine cap. I 3. Dialecticam disciplinarum disciplinam Vocat, qua nos δε- eet docere. Sed utrum necessaria sit, disputatur inter philosophos.

f. I. An Logicasit necessariasimpliciter

ad quamlibet cognitionem certam. I. O BSER- IEC EssITAs ex causa finali pe-vATro. IN lita , duplex est , altera simplex, de absoluta: altera secundum quid , ex hypothesi , Mρd melius esie: prima est, sine qua unis obtineri

152쪽

LOGICAE. 12'nullatenus potest. Sic homini cibus simpliciter nocessatius est ad vitam diu conservandam , intellectus ad judicandum, & argumentandum. Secunda

est , sine qua finis obtineri quidem potest , sed non

pari facilitate, & commodo : hoc sensu equus Petro Romam petenti dicitur necesurius ad itineris confectionem , quod pedcs conficere aegre posset, equΘautem invectus multo facilius, Sc commodids. II. OBsERv. Scientia potest spectari vel secundum partem , & aliquas tantum conclusiones , Vel secundum se totam , & adaequatε secundilio omnes

conclusiones.

I. AssERT. Logica naturalis est absolut 3 necessaria ad quamlibet cognitionem certam. Prob. Omnis cognitio certa habetur vel ex simplici rerum apprehensione, vel ex judicio, vel ex discursu: Logica naturalis requiritur simpliciter ad haec tria munera obeunda , sicut oculus ad videndum : ergo Logica naturalis est simpliciter necessi ria ad quamlibet cognitionem certam. II. ΑssER T. Logica artificialis est necessaria secundum quid ad quamlibet cognitionem certam. Prob. quia Logica artificiali instructi commodius, certa usque apprehendimus,judicamus, discurrimus, ipsasque operationes tum proprio, tum alleCO -L- te factas, facilius examinamus.

citer necessaria ad quemlibet actum scientificae conclusionis, etiam ccrtum, dum haec tria adsim. I. Materia non obscura , 2. Forma evidens , ut inquatuor primis modis primae figurae, 3. Ingenium

acerrimum.

Prob. Illud non est necessarium simplicite; asasiensium certum cujuslibet conclusionis icientificae, F v

153쪽

13o PARS PRIMA

sine quo conclusioni scientificae certo assentiri pos sumus ; sine Logica artificiali certo alicui conclusioni scientificae assentiri possumus , praesertim ubi est materia evidens simul, & forma , & ingenium

acerrimum : ergo Logica artificialis non est simpliciter necessaria ad assensum cujuslibet conclusionis scientificae. Probatur min. satis est ad astensium certum conclusionis, concludere cognitionem rei per

causam , & quod eiusdem rei causa sit, &qubd non possit aliter te habere : sed aliquae sunt conclusiones

inscientiis, de quibus id judicare possima us , solo

Iumine naturae sine praesidio artis Logicae : ergo Logica na uralis sussicit ad assensium imperturbabilem alicujus conclusionis scientificae. Prob. minor

hoc exemplo , sit enim hic syllogisimus , in moralibus V. g. Luidquid furto ablatum s , debet restitui :Iiae vesis furto ablata est: ' Ergo har sis debet restitui. Certe nemo aded plumbeus est, qui non videathonitatem hujus conclusionis , idque vel ex eo patet , quod nemo inter fures reos de conclusione hujus syllogismi contendat, sed in neganda minore

totus plane sit. Confirmatur L quia potentia naturalis, quandiu applicatur, ut par cst, suo objecto , nunquam fallitur , sed semper verum asscquitur : Secus natura seipsam destrueret : at ubi evidens est materia, forma non obscura, ingenium acerrimum , intellectus applicatur , ut par est : ergo Verum assequitur aliquando , . etiam citra praesidium artis. Confirmatur 1. Quia vi assentiaris propositionibus immediatis, & per se notis , solum lumen Daturale sussicit , quo terminos apprehendas: nec

154쪽

LOGICAE

opus est ad praecepta Logicae confugere : ergo lassicit quoque lumen naturale ad assentiendum consequentiae ex iisdem principiis in quatuor modis primae figurae immediate deductae. Confirmatur 3. Quia nullus habitus est absolutEnecessarius ad agenaum i in hoc enim habitus a potentia esstinguitur , . quod sine habitu aliquis actus elici possit, sine potentia vero plane nullus: potentia det ut possimus, habitus ut facile possimus: tum quia Aristoteles lib. 2. Elench. Icrib1t Logicae praecepta a se excogitata , saltem maXimam par tem ; & tamen ante ipsum extitere philosophi Non contemnendi : tum quia Logica artificialis foret necessaria ad se ipsam , etiam secundum se totam, & adaequate , & sic esset prior, &posterior se ipsa : tum quia non opus est quodlibet praeceptum de bonitate consequentiae per prarcepta Logicae probari 1 aliter enim daretur proccssus in infinitum: ergo dari debet etiam in Logica naturali

Primum principium Logicae, nempe dictum de omni, O dictum de nullo, de quo ex habitu primorum principiorum certo judicamus , id quod assirmatur

aut negatur de omni seu toto distributive sumpto,amrmari quoque , vel negari de singulis sub eo

contentis.

Hoc, inquam , principium est prima regula , ad

quam aliorum syllogisimorum veritatem exigimus, expendimusque, ut de eorum conelusionis gerio nitate liquido nobis constet. V. g. quaeris a me , an

syllogismus in Barbara recth concludat Respondeo recte concludere, quia servat dictum de omnis hoc porro examen fit per syllogismum naturalem , cujus conclusioni mens solo lumine naturae assentitur. Sic autem informatur ille syllogi simus naturalis. F vi

155쪽

Lui syllogismus perfecie eontinet ictum de omni ..

bene concludit: .

Dilogismus in Barbara continet perfecte dictum de omni: Ergo syllogismus in Barbara bene concludit. Majot hujus syllogismi est immediata regula, quae per se est evidens artifici Logico, & sola indu ctione probari potest. Objicies i. Nemo sine Logica arte est imperturbabilis in scientia : ergo nemo simpliciter scire potest sine Logica arte. Prob. ant. Ille non est impe tutbabilis in scientia, qui non videt necessariam connexionem consequentiae cum praemissis , nec distinguere potest , virum syllogi simus concludad maiorialiter , vel' formaliter : at qui caret Logica arte , non potest videre connexionem consequentiae cum praemissis, v. g. si quis hune syllogitan una imperito artis Logicae proponat, Omne rationale est risibile: Omnis homo est rationalis: Ergo omnis homo est pisibilis Videret quidem Logicae artis imperitus experientia veras esse propositiones , crederetque se scire,& tamen idem syllogismus pollit este falsus in alia

materia.

Confirmatur , quia ut sina certus de bonitate,& evidentia conclusionis , debeo poste resolvere syllogismum in sua principia ratione formae r at non possum resolvere ratione fornaae sine Logica arte: Ergo &c. Resp. disting. majorem : omnis sciens debet este imperturbabilis, vel ex praeceptis Logicae, vel ex evidentia materiae, & sormae, concedo et semper ex

Praeceptis Logicae , nego. Tanta quippe est aliquat

156쪽

do materiae ac formae evidentia , ut clare bonitatem consequentiae videamus , licet non examinemus per actum reflexum formam nostri discursus. Deinde patet bonitas conclusionis , & formae

ipsius syllogismi per reflexionem ad dictum de omni, is dictum de nullo, quod suppono continericvidenter in syllogismo demonstrativo, nobisque

innotescit ex sola terminorum penetratione , &inductione. Quod si tamen sit aliquis syllogismus,

cujus consequentiae germanitas lumine naturae nompateat, non diffitior iunc opus sore Logica arte. At suppono materiae peraeque ac formae evidentiam non desiderari.

Ad confirmationem , disting. debeo re luere staret sini- in sua principia ratione sormae , si ut primus, & quasi naturalis, nego : si sit secun- us , mediatus, & artificialis , concia Debet enim dari aliquis syllogismus primus, ne frit proccisus

in infinitum , cujus conclusioni , etiam quatenus est consequentia , certo, S evidenter assentiamur, atque adeo si fons veluti natui alis , prima , Mimmediata regula omnium artificialium. Instabis x. Nemo potest scire sine arte Logica, quid sit dictum de omni , quid consequentia, quid medius terminus, majus , aut minus eΣtremum &c. ergonemo potest judicare de bonitate consequentiae sine arte Logica . Resp. dist. ant. Nemo potest scire, quid sit dictum de omni, explicite sormaliter , & in actusguato sine arte Logica , conc. anteced. implicite, Virtualiter & in actu exercito , nego anteced.& con sequent. Ita quilibet certus est , v. g. se videre hunc Parietem album, cevtus , inquam , in actu exercit ,

.licet nesciat in actu signato , id est , non possiς

157쪽

i34 PARS PRIMA

explicare in actu signato , quid sit visio , quid aLbedo : ita judicare imperturbabiliter quis potest

hanc propositionem , omne totum est m us su parte, esse veram , quamvis non sciat, quid sit propositio, quid pars, & totum ι & ita de bonitate conclusionis ejusque evidentia, & certitudine recte judicabit in actu exercito. - Instabis L. Omnis sciens debet scire causam , Propter quam res sit, & cur assentiatur : at sine arte Logica id assequi non potest : ergo , &c. Reip. neg. min. Quja in nostra hypothesi determinatur intellectus ad assensum ob connexionem evidentem consequentis, cum antecedente,

sussicitque, ut se reflectat ad evidentiam actus , & ad dictum de omni, aut de nullo , ut judicet de bonitate discursus. Nec refert, quod sopbistae fallere tentanti respondere non possit; satis enim est, quod semper judicet rem ita se habere. Sicut si velles probare bene oculato Solem non lucere de meridie, nunquam tamen a veritate propositi -n is istius, Sol lueet de meridie, ipsum abduceres , licet fallaciis forsan eundem implicares.

f. II. An Logica ad totales mentim simpliciter necessaria sit.

V N I C A A s-π. O GI C A ad totales scientias est SERTIO. I simpliciter necessaria. Probatur: Ad scientiam persecth acquirendam requiritur certitudo , & evidentia, tum ex paIte materiae , tum ex parte formae : sine Logica arte non Potest haberi certitudo , & evidentia ex parte formae, & ex parte materiae in disciplinis totalibus :

158쪽

ergo Logica ars simpliciter requiritur ad scien tiam totalem perfecte acquirendam. Major est Aristotelis I. poster. cap. 2. sub finem saltem ex parte. Siquidem, inquit, opus est, ut qui simpliciter scit, errare se labi nequeat. Probatur min. eertitudo , & evidentia formae peraeque & materiar non potest haberi ab eo, qui certus non sit de bonitate consequentiae, & bonitate consequentis v bonitas consequentiae seu formae haberi non potest mestis in rebus sine Logica arte ι est enim

conformitas conclusionis cum regulis Logicae artis ; illa porro conformitas haberi non potest si-ane Logica arte multis in rebus, tum quia in stienatis totalibus materia saepe obscura est ac dissicilis, ideoque opus est aliquando ut syllogismi construantur in modis in directis : tum quia scire oportet varios definitionis ac divisionis mocios, de quibus ars Logica praecipit, atquc adeo laesua resoluere principia: itaque certitudo leu bonitas consequentiae, & formae sine Logica arte haberi

non potest. V .

Confirmatur : Quia nemo hactentis persectEscientias est assecutus , qui Logicam non calluerit; hinc Arist. docet veteres Philosophos ex Dialecti cae imperitia foedissime prolapsos. Vide cum I. Metaph. textu 2. Denique in tanta virae brevitate,

tantis scientiae ambagibus, tanta ingenii imbecillitate , nemo potest scientias perfecte acquirere sine praesidio artis Logicae. Objicies I. Habitus,qui non est certus in praeceptis, non potest ess e simpliciter necessarius ad scientiam perfecte acquirendam, quia non est nece sarius nisi ad certitudinem consequentiae, quae ex

praeceptis incertis haberi non potest: Ars Logica

159쪽

PARS PRIMA

non habet certa praecepta : .ergo non est simpl ic rer necessasia ad scientiam perfecte acquiren

dam in

Probatur min. Logica nec probare potest ce ritudinem praeceptorum, nec habet principia iIlius certitudinis ; qui enim praecepta illa invenid, potuit errare. Deinde experientia est incerta : ergo Logica non habet praecepta certa. Rei p. I. Probabiliter non eue artis probare bonitatem praeceptorum suorum , sed scientiae subalter nantis, cui ars subjicitur. h. posse etiam probare Praecepta suaLogicam per resolutionem ad primum. Praeceptum , de quo antὰ, 3c cujus bonitas solo naturae lumine patet. 3. qui invenit praecepta, probasse eorumdem bonitatem tum a posteriori per inductionem, tum a priori per syllogismum natu ralcm, di regulam immediatam.

obiicies x. Si Logica est necessaria ad totales scientias, nobilior est reliquis scientiis, quia ars di rigens est nobilior habitu directo. Res p. nes. sequelam , & dist. illius, probatio nem , ars dirigens simul & imperans , est nobilior habitu directo

strando, nego nes mentis in larum administra sit. Instabis I. Ergo ante Aristotelem nemo fuit

perfecte Philosopnus , quia Logicam a se inventam gloriatur cap. vlt. Elench. qua parte de syllogismo agit. Resp. Ita esse, si verum est, quod de se praedicat Aristoteles , unum tamen Adamum excipe.

Objicies 3. Nullus habitus naturaliter acqui

Logica porro ita diligit operatio- materia aliarum scientiarum , ut Il-

160쪽

tua , est simpliciter necessarius ad operandum τLogica est habitus naturaliter acquisitus : ergo non est simpliciter necessaria ad operandum. Resp. dist. majorem : Nullus habitus naturaliter acquisitus est simpliciter necellarius ad quemlibet actum , concedo : Nam primus actus, quem potentia producit, non elicitur ab habitu , utpote nondum producto : ad actus aliorum habituum,

aut ad aliquos etiam sibi proprios, nego : In hoc quippe habitus discrepat a potentia , quod potentia naturalis simpliciter requiratur ad quemlibet actum in particulari, ut potentia visiva ad quamlibet visonem. At sine habitu possunt aliqui actus a potentia elici, licet denrur actus aliqui praesertim in modis indirectis, & in materia obscura , qui habitum Logicae requiIunt. Instabis s. Nullus actus mentis humanae est , qui non possit fieri sine habitu Logicae acquisitae: ergo omnes sine eadem elici possunt. Resp. I. neg. antecedens : Quia datur aliquando materia, in qua modi indirecti usurpandi sunt ,

quos ars una praescribit. 2. neg. conseq. non enim valet consequentia a sensu distributivo ad collectivum , & licet hic, vel ille actus possit bene fieri absque arte, non tamen sequitur omnes simul sumptos posse bene fieri. Sicut v. g. qui artem saltandes nou didicit, potest quidem movere pedem aliquandiu eodem modo , quo saltandi peritus moveret ut autem diu semperque moveat ad numerum , fieri moraliter non potest , nisi artem sal

tandi didicerit; sic idem talorum jactus multoties physice possibilis est, moraliter tamen impossibiliS. Instabis a. Possumus partiales scientias sine I

SEARCH

MENU NAVIGATION