Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

tum, quia naturam syllogismi, & proprietates com- templatur propter se , & sine ordine ad opus. Resp. a. Logicam artem non esse instrumentum strictε sumptum ι posse tamen dici instrumentum late sumptum , quomodo creaturae dicuntur instrumenta Dei, licἡt agant virtute propria. Probatur prima pars : Instrumentum strictὰ sumptum agri per virtutem aliunde acceptam , dc

non ex propetiis principiis : Logica practica agit ex propriis principiis , hoc est, ex praeceptis a se inventis, & quorum bonitatem probare possis

per . syllogismos naturales, aut certe Logicae scientiae probandam relinquere.

Probatur secunda : Quia Logica practica inservit scientiis in propria materia: atque hoc sensu

explicabis Aristotelem dum Logicam vocat 2. M taph. modum sciendi, quo reliquae scientiae utuntur tanquam instrumento ad finis sub adeptionem. Sic explicabis Ammonium ira loquentem Toxica secun m Stoicos es pars Philosophia. Se cundum peripateticos instrumentum, secundum Platonem utrumque. Et paulo post : Logica non es

Phil. Ophia pars, sed instrumentum. Quare si Aristoteles Logicam inscripsit instrumentum , intelligendus est de instrumento lath sumpto. Colliges, quam meritd ars Logica reliquarum disciplinarum lux dicatur esse. Vt enim si blata luce, colores latent, & oculis subducuntur; affusa eadem, aspectabiles fiunt ac se intuentibus ingerunt: ita stemota Logicae artis forma , reliquae disciplinae nos fugiunt laque menti subtrahunt ue astusa ejusdem Iu- 'ce Lillustrantur ac patefiunt.

162쪽

sEV APPENDIX. i De ente rationis.

Is P vTAT IGNEM de ente rarionis hic interteximus, quia ad pleniorem tum objecti Logicae, tum universidium, de quibus mox acturi sumus , intelligentiam plurimum consert. Et quoniam non potest melius a nobis cognosci, quam persuas cau

sas , sit

De causa formali ct materiali, entis

rationis. OV A τ v o R hΤc examinanda sunt. Primum . quid sit ens rationis , seu causa illius formalis. Secundum, ex quo fiat seu causa materialis. Tertium , an sit possibile. Quartum , quotuplex.

S. I. Auid sit ens rationis , ct ex quo fiat

I, Oas A s rationis multis modis dicitur; vaetro . nessicienter, subjectivε , objectivE. cienter, ut ab intellectu producitur; & ita quo libet ens artificiosum est ens rationis. Subjective,ut est in intellectu : sic conceptus, qui ab intellectu ut

163쪽

2 1 PARS PRIMA

causa essicienter producuntur, in eodem tanquam

in subjecto recipiuntur. Objective, quod menti objicitur, N ab eadem intelligitur. II. OBSERvATIO. Rursus esse objecti v Ela intellectu , aliud non purum, aliud purum ;non purἡ esse objective in intellectu illud dicitur , quod est objective in mente, & realiter in natura vel actu, ut haec schola, vel potentia, ut rota hyemis tempore. Pur ξ objective illud est, quod habet esse in intellectu , licet a parte rei nec actu, nec potentia sit ; ideoque merum est rationis figmentum; de hoc ente rationis hic P tissimum agitur. Quare sitI. AssERTI o. Ens rationis ultimo sensu acceptum rectὸ definitur, ens quod habet tantum esse objectivh in intellectu , seu non ens conceptum Viens. Haec definitio desumitur ex commentatore g. Metaph. comment. 3. Et probatur: quia distinguit ens rationis ab ente reali tum actuali, tum possibili: ergo est legitima. Probatur antecedens: quod nec habet esse actuale extra mentem, nec esse potentia , & cognoscitur, habet tantum esse objectivὸ in intellectu r ens rationis a nobis definitum , nec habet esse actu a parte rei, nec esse potentia : ergo habet tantiim esse objective in intellectu. II. AssERT 1 o. Causa materialis ex qua entis

rationis, sunt res, Vel conjungibiles per mentem, quae in re conjungi non possunt, vel separabiles, quae re ipsa unum sunt. Patet, nam dum intellectus v. g. conjungit hircum , & cervum, oriunque naturae sunt inconjungibiles in re, quia sunt

naturae completae, & tamen per mentem conjunguntur. Item dum apprehendit animus hominem

164쪽

non rationalem, apprehe9dit ut separata in eia se intentionali, quae sunt, idem in esse reali , hinc causa formali sentis rationis, est conjunctio objectiva rerum inconjungibilium , & divisio rerum inseparabilium. III. AssERTro. Causia materialis in qua, seu subjectum inhaesionis entis rationis, est intellectus. Probatur : quia in eadem potentia recipitur, a qua producitur , mentis partus idem, & hospes. Quatuor ex dictis colliguntur. Primum, triplex

conditio ad verum ens rationis requiritur: prima

est, ut sit purὸ non ens, hoc est, ut neque sit ensactu, neque potentia. Secunda , ut sit cognitum. Tertia, ad modum entis , nam si impossibile cognoscitur ut impossibile,sive non eris,ut non ens,lunc perfectὸ cognoscitur, ut est extra intellectum.Hinc D. Thomas opusc. 42. c. I. ait tunc fieri ens rationis , cdm intellectus nititur apprehendere quod non est, & ideo fingit illud, ut ens aliquo modo : ergo ex mente D. Thomae. Ens rationis est

- non eris cognitum Ut eris.

Secundum , ens rationis , non est propriὶ .lus conceptus entis ; ideoque male a Nominalibus definitur conceptus rei impossibilis i sed est aliquid fictilium, & impossibile, cognitum ut possibile,

cujus ipse conceptus formalis est artifex , dum illud concipit instar entis realis . . Tertium, denominationes visi, cogniti, praedicati , &c. non sunt entia rationis formaliter , quia ejusmodi denominationes sunt aliquid reale, a quo objecta, cognita , visa, & praedicata denominantur. Qubd si tamen fingat animus entitatis quidpiam in res denominatas ab illis deno minationibus refundi, tune erunt ver entia r

165쪽

itionis. Dici tamen possimi entia rationis latδ, quatenus fiunt a ratione, ut jam observatum ; quo sensu D. Thomas videtur locutus, dum secundas intentiones, & denominationes generis, speciei, Praedicati, entia rationis appellat. Et vero ejusmodi denominationes extrinsecas, non esse entia rationis stricth vel ex eo patet , quod esse visum, Cognitum-ve parietem , concretum quiddam sit ex visione , & pariete, quae duo sunt realia. Quartum , ens rationis formaliter sumptum habet ab intellectu tam esse objectum seu repraesentatum, quam esse objectivum , & cognoscibile. Contra vero entia realia , dum cognoscuntur ab

intellectu, habent esse objectivum , dc cognoscibile independenter ab ipso, licet esse objectum seu cognitum habeant ab actibus intellectus.

s- II. Eaesentia entis rationis astruitur.

V N I C A A s-T A T v R ens rationis a nobis de-sERTro. L. finitum. Prob. I. ex Ariss . s. Metaph. textu Is. ubi docet ens duplex esse , aliud in anima, nempe rationis , aliud extra animam,

nempe reale.

Prob.a. ratione.Intellectus potest simul conjungere duo inconjungibilia, ut hominem, & lapidem, hircum, & cervum , eaque apprehendere per modumentis unius , vel inseparabilia disjungere , ut si animalitatem , & rationalitatem ejusdem hominis , tanquam duas entitates mente separes : hoc est facere ens rationis & quidem insigniter : ergo intellectus potest facere ens rationis. Certe dum animal ex hirco , & cervo essentialiter conflatum mente apprehendimus , hirco- cervus habet tantum

166쪽

L O GICAE. 14stum esse objectivὸ in intellectu, quia duae hirci , α

cervi naturae , Vtpote completae, in Unam coalescere naturam a parte rei nunquam possunt. Deinde quisquis negat dari ens rationis, vel intelligit quod negat, vel non. Si primum, ergo habet in menteens rationis, adeoque concipit, paLirque ; paritur enim dum noscitur : si secundum , ergo non negat, aut temere negat ; temeritatis enim est negare quod non intelligas. Denique quoties intellectus privationem & Degationem ut formas subjectis in existentes apprehendit ξ quoties Eutychiani haer lici duas in Christo naturas confusas, permixtasque finxerunt λ Quoties poetae convivia deorum, brutorum cum hominibus colloquia animo informa Iunt 3 at hoc est fingere ens rationis , cui cumente reali nomen commune est, praeterea nihil.

g. III. IS uoti plex sit ens rationis.

I. VNs rationis aliud fundatum , aliud non Taundatum. Fundatum est , cujus concipiendi

fundamentum est in rebus, Ut consulatus ; autoritas enim praebet intellectui occasionem concipiendi consulatum ut formam realem superadditam . dicitur Logicum, seu ens rationis ratiocinatae. Non fundatum seu purὰ fictum est , quod fit

sine fundamento in re, ideoque dicitur ens rationis ratiocinantis : ita qui hirco- cervum ex hirco, α cervo compingit in unam essentiam , nullum habet fundamentum a parte rei, utramque naturam sic componendi. II. Fundatum quadruplex, negativum, privatiovum , denominativum, & relativum. x Q. Negativum est negatio concepta per mo-

167쪽

x g PARS PRIMA

dum formae posivivae, ut negatio rationalitatis in equo concepta instar formae.1 v. Privativum , est privatio concepta tanquam forma , ut caecitas concepta ita oculo tanquam qualitas molesta. v. Denomisativum est denominatio externaeoncepta ut forma rei denominatae inexistens , ut si concipias visionem parieti inexistentem, ex eo, quod dicitur parie* visus. vi. Relativum est relatio concepta ut realis interreS, quae nullam habent verbi g. relatio generis concepta ad speciem , puta animalis ad hominem, di equum. II. Relativum subdividitu in non doctrinale, quod scientiis non inseruit , ut hirco-cerVuS aut consulatus, & doctrinale , quod scientiis utile est,ut in Poesi figmcnta poetarum , in Grammatica inflexiones& casus nominum, in Rhetorica metaphora: prosopopoeiae , in Logica secundae intentiones.

Ex dictis

Colliges negationes posse concipi vel persecte , vel imperfecte. Tunc concipiuntur imperfecte , cum per modum formae positivae animo informantur : V. g. privatio lucis, dum concipitur ut forma positiva, quae perinde lucem expellere incipiat, ac frigus calorem , Persecte verb , cdm verὰ concipiuntur ut negationes. Primo sensu sunt entia rationis formaliter, quia habent tantum esse objectiv in intellectu; nam privatio lucis lucem positive non excludit. Secundo sensiu non sunt entia rationis formali rex, quia negatio sic concepta habet esse a parte rei, i iam V. g. de nocte non est lux : ergo nox concePta, ut est negatio lucis, non est eus rationis nisi mat

168쪽

LOGICAE.

3. IV. Diluuntur ob1ectasAL I A impugnant essentiam entis rationis , alia existentiam. Singulis satisfacio. Objicies I. Si ens rationis eget tantum objecti v Ein intellectu, idem simul effet effectus , & objectum fingentis cognitionis : idem non potest esse simul objectum , & effectus , ergo dic. Prob. min. idem non potest elle prius & posterius : objectum prius est cognitione, quia movet; effectus posterior: e

go item non potest esse simul objectum, & esse

eius.

Resp. dist minorem : Objectum est prius cognitione speculativa, concedo; praetica, nego. At ensrationis est objectum cognitionis practicae , quae suum facit objectum , non speculativae, quae illud supponit, vel aliter distinguo : objectum motivum est prius cognitione, conc. terminativum, neg. Porro ens rationis est objectum terminati-Vum tantum cognitionis, quatenus ut essectus illam terminat, non autem objectum motivum , quod i prius .ine debet cognitione , quia movet per sui speciem , at quod movet, prius est te moti ; terminati vum autem non movet, sed tantum terminat

cognitionem, Estque ipsius viplurimum effectus. Instabis s. Omne principium specificativum prius est eo , quod specificat ; objectum terminativum etiam specificat cognitionem sui , ergo Prius est cognitione. Re . negd majorem e Vt enim aliquid ab alio speeificetur, non opus est ut ab eo tanquam a causia physica pendeat, sitque natura posterius , sed sussicit ut illud essentialiter , dc ex natura sua reis

169쪽

1 3 PARS PRIMA

spiciat: sic actio specificatur a termino , nec tamen ideo terminus est prior natura, aut cauta actioni S.

Objicies L. Quidquid fit ab intellectu nostro, esteonceptus : sed conceptus est realis : ergo quidquid fit ab intellectu nostro est reale, ac proinde ens rationis est reale. Resp. dist. majorem : Quidquid fit primario, est conceptus, conc. quidquid fit secundatio , nego. At conceptus fit primario ab intellectu, ens rationis secundario, & mediante conceptu reali. Instabis I. Quidquid fit a potentia reali per realem actionem , est reale : ens rationis fit a potentia reali per acti nem realem : ergo est reale. Resp. dist. majorem : Quidquid fit primario, concedo : secundario tantum , nego. At ens rationis fir secundario. Certe per actionem realem generativam homo caecus aut claudus producitur,& tamen caruitas & claudicatio sunt effectus non positivi, sed negativi, qui secundario, & per accidens produci suo modo possunt. Instabis L. Quod est vere intelligibile, est reale; uam intellisibilitas est proprietas entis : ens rationis est vere intelligibile: ergo est ens vere reale. Resp. dist. majorem : Id quod est vere intelligi bile veritate sibi extrinseca , dc cognitionis tan-tdm , seu per veram cognitionem , nego: quod est verὰ intelligibile, veritate sibi intrinseca, & objecti VA, .concedo : at ens raetionis cum non sit ens in se rede, non habet veram intelligibilitatem objectivam. Deinde nego minorem; nam res eo modo

est intelligibilis, quo est ens : ergo si sit ens initiὰ, erit intelligibilis fictiliξ. Objicies 3. QAidquid concipit intellectus, dum

170쪽

concipit hircocervum, est vetareale : ergo ens I tionis est reale. Res p. dist. ant. Est vere reale secundum eXtrema, 'quae dicit , conc. secundstm unionem extremorum,ncgo : Existit quideat cervus realiter, existit αhircus ; sed unio utriusque naturae completae in Unam coalescentis est plane fictilia , in qua tamen consistit formaliter ens rationiS.

Objicies 4. Id quod non potest cognosci ab intellectu , non potest habere esse objective in intellectu : ens rationis non potest cognosci ab intellectu : ergo non potest habere elle objective in

intellectu. Probatur minor : Vel enim cognosceretur per propriam speciem, vel per alienam ; non per propriam , quia non ens non habet propriam spe- ciem sui repraesentativam : non per alienam , quia species aliena non est repraesentativa illius rei, cujus non est propria species. Resp. I. ens rationis non per propriam , sed per alienam speciem cognosci, unde non est in sensu, nisi per speciem alienam , V. g. hirco-cerVUS per speciem hirci, & cervi, tenebrae per modum nigredinis. Resp. 2. disting. illam propositionem , species aliena non est repraesentativa primarib ejus rei, cuJus non est propria species, concedo : non est repraesentativa secundario , nego. Duplex quippe effectus potest ella ab eadem specie, fallem inadaequate, quia idem principium potest habere plures effectus inadaequatos : sic species quae repraesentat nigredinem , ut formam parieti inhaerentem, potest etiam soccundare intellectum ad concipiendam caecitatem ad modum formae existentis

SEARCH

MENU NAVIGATION