장음표시 사용
171쪽
in oculo. Sic species, qua fingimus angelum per modum juvenis alati , primario repraesentat juvenem alatum, secundario angelum. Instabis I. Oppositum non habet speciem repraesentativam sui oppositi. ita albedinis species
non potest nigredinem repraesentare : ens reale est oppositum enti rationis : ergo ens reale non Potest repraesentare ens rationis
Resp. dim majorem : oppositum quoad se, ut
aliquatenus conveniens quoad nos , non potest Tepraesentare oppositum, nego majorem : Oppositum tam quoad se, quam quoad nos , concedo majorem ; Ens reale est oppositum enti rationis qu ad se, concedo : quoad nos, nego minorem,& consequentiam. Certε tenebrae quoad nos proportionem aliqualem habent cum nigredine per aerem expansa. Ratio est, quia datur aliqua connexio
interlucem , & albedinem, lux enim est manifest tio perspicui , nihil autem magis perspicuum , quam albedo , quia nihil magis visibile , hinc cum volumus aliquem locum illustrare, dealbamus. Vetergo lucem per speciem albedinis nobis repraesentamus, ita tenebras luci oppositas per speciem nigredinis, quae albedini opponitur, par est repraesentari. Instabis L. Albedo non potest cognosci per m dum nigredinis , ergo non ens non potest cognosci ad modum entis. Transeat ant. nego consequent.
Instabis 3. Major est proportio albedinis eum nigredine, quam renebrarum. Resip. dist. le Ddum se,& in ratione entis , con . Telative ad nos , nugo. Certe species nigri resipe cti- e ad nos,album destruit, licet in ratione entis cum
172쪽
LOGICAE. IsIipso conveniat , saltem analogice. Instabis Quidquid aliud repraesentat, vel est
signum naturale, vel artificiale : Nigredo nec est signum naturale, nec artificiale tenebrarum : ergo non potest repraesentare tenebras. Resp. Esse aliquatenus signum naturale tenebrarum , non absolute quidem, & secundum se, sed respective , & quoad nos quilibet enim connatu raliter nigredinem assumit ut signum repraesentati
Instabis s. Quod repraesentat tantum quoad nos, est signum artificiale; per hoc enim distinguitur a
Resp. disting. quod repraesentat quoad nos tantum , & apud aliquos, concedo : quod repraesentat quoad nos, & apud omnes, nego. Nam naturala fgnnm est semper, & ubique idem ι Nigredo autem repraesentat tenebras apud omnes homines
sicut albedo lucem , ob rationem modo allatam. Instabis 6. Tenebrae opponuntuet nigredini &luci, & negant utramque : at nihil potest repraesentari per speciem illius , quod negat. Resp. disting. minorem quod negat exclusivδ, concedo e quod negat tantum abstractive, hoc est, nec inferendo , nec excludendo , nego. At tenebrx excludunt lucem , ide6que per illius speciem reprae sentari non possunt nigredinem vero negant tantum abstractive , id est , nec inserunt, nec excludunt , ide6que per illius speciem repraesentari Vtcumque possunt. Instabis vltimo, quod excludit definitio , excrudit '& definitum, non tantsim abstractive negat: definitio entis rationis excludit ens , non tantum abstractive negat, est enim non ens &c. ergo κ .
definitum excludit ens. G iiij
173쪽
Resp. disting. minorem : definitio entis rationis excludit ens tale, quale ipsum est, concedo : enS, ad cujus modum eiungitur, nego. ΛRTICVLvs II.
De causa sciente , ct finali entis rationis.
OVAE s τ r o hic est duplex; Prima , quaenam
potentia possit esse entis rationis artifex , an sensitiva cognoscens sive interna sive externa , an intellectualis, sive hominis , sive angeli, sive Dei, an Vtraque appetitiva tum sensitiva, tum rationalis. Secunda, quinam sit finis entis rationis. Vtrique satisfacio.
f. I. An ens rationis post seri Uensu, ct appetitu.
A. Assa R- Ns rationis non potest fieri ab T 1 o. nullo sensu cognoscente, sive exte nus ille sit, ut oculus , sive internus , ut imagina
Prob. Omnis sensus cognoscens, tum internus, tum externus sibi tantum repraesentat id quod est materiale ; non ens non est materiale t ergo sensus cognoscitivus cum internus , tum externus , non potest sibi repraesentare non ens: ergo nec facere ens rationis. 2. Ens rationis , dum fit, producitur per intellectum aliquatenus operativum seu restexivum: sic dum tenebrae cognoscuntur per modumentis, supponitur cognitio lucis. Deinde cognitio sermae, V. g. nigredinis, ad cujus modum tenebrae . concipiantur , in comparativa : at nullus sensus
174쪽
ens rationis.. Confirmatur I. quia sensus internus , & extet. nus nihil cognoscit, cujus propriam speciem extrinsecus non hauserit : entis impossibilis speciem propriam extrinsecds haurire non potest , quia nulla est: ergo nee potest cognoscere ens impossibile, atque adco nec ens ad modum entis cognoscere. Confirmatur 2. argumento D. Thomae. Nomen,
inquit, intellectus sumitur ex hoc , quod intima rei cognoscit ; est enim intelligere, quasi intus legere, Sensus enim, se imaginatio sola aeuidentia extemna cognoscunt ; hinc sic arguo. Imaginatio tantum potest externa accidentia conjungere. Siccdm intellectus ex hirci, & cervi naturis completis unam componit essentiam , imaginatio conjungit hirci caput cum corpore cervi , aut pedem cum crure per quandain continuationem. At illa conjunctio continuativa externorum accidentium , non est non ens ad modum entis , cdm sit aliquid possibile,& a Deo producibile. Munus enim imaginatricis . est tantum vel phantasmata procudere , vel procusa conservare , ω ex iisdem quasdam conjunctionςs , quae monstri speciem praeseserant, pex
Obiicies 4. Oculus apprehendit baculum fractum in aqua , qui integer est. 2. Imaginatio sibi fingi
montes aureos, & hirco-cervos: at hoc est cognoscere non ens ad modum entis.
Resp. Ad primum , esto, certh oculus immutatus ab objecto praesenti, semper ipsum attingit, ut est in concursu speciei refractae, sed quia species immutat diverso modo, dum diveri modo concipitur , ideo fallitur mens apprehendendo rem aliter, G v
175쪽
quam sit. Ad secundum , nego minorem , fundenim tantum phantasmata, S imag nes rerum, quae quamvis actu non sint, nec forte.naturaliter esse possint, saltem divinitus esse possiant. Deinde dum imaginatio sibi fingit hirco-cervum , fingit
tantum quoad externam speciem , non quoad rerum est ni iam' hircus autem, & cervus quoad speciem externam uniti , non sunt ens rationis,
S pingi possimi a pictore. quid plura Z Imaginatio fingit hircum , & cervum simul unitos unitate continuationis, concedo : Unitate identitatis ,
Instabis I. Imaginatio elevara ab intellectu , potest efficere una cum ipso id quod per se sola non Potest, V. g. phantasma elevatum per intellectu agentem , concurrit ad productionem speciei intelligibilis : ergo saltem elevata per intellectum , fa- bricare poterit ens rationis. Res p. quidquid sit de antecodente, nego consequentiam ; cum enim sit potentia pure materialis, elevari non potest ad fingendum id quod non est; nec poti st esse, quia a materia non abstrahit. II. AssERTIO. Nulla potentia appetens potest
- Prob. Appetitus quicumque sit, non format re rum imagines, nec dat ipsis esse intentionale, sed in objecta praecognito ab imaginatione, si sit sen-fitiviis , vel ab intellectu , si rationalis , per deside-Tium & amorem fertur r ergo non facit ens ficti-eium , illa enim tantum potentia entis rationis opifex est, quae dat esse ipsi objectivum , non quae supponit; hinc dum voluntas versatur circa impossibile , ut dum homo vult fieri angelus , non facitens rationis , quia non vςrsatur circa objectum
176쪽
III. AssERTIO. Solus intellectus cudit ensrationis , & quidem .per apprehensionem complexam vel dividentem , ut dum dividit rationale ab animali : vel componentem, Ut dum apprehendit coniungitque essentias de se inconjungibiles ; aut assingit fundamento relationem aliquam homini, v. g. ex eo quod dicitur praedicatum,.subjectum, &c.
Probatur prima pars : nec sensus cognoscens internus , nec eXternus ex dictis facit ens rationis:
ergo solus intellectus. Σ. solus intellectus jungit, quae sunt inconjungibilia in re , & separat, quae inseparabilia r ergo solus intellectus est opifex entis
rationis hinc dicuntur entia rationis hircΟ-cerVi,.& chimaerae, quia finguntur a ratione per modumentis. Merito itaque D. Thomas opusc. 42. cap. I. ait tunc ens rationis fieri, cum intellectus nititur apprehendere , quod non est. Probatur secunda pars, quia fingere ens rationi&, est apprehendere non ens tanquam ens : ergo apprehensionis complexae partus est : sive non tamst per judicium, quam lactum approbatur , quia supponit judicium naturas jam compositas vel diis
visas per apprehensionem compleXam. Objicies i. Prima operatio non est compositiva, nec divisiva : ergo non cudit ens rationis. Resp. dist. antecedens : non est compositiva, nec divisiva a Trmando , & negando , concedo : plura Per modum unius , aut unum per modum pluriimhcognoscendo , & repraesentando , nego. Seu ut alii loquuntur, non est compositiva, & comparativa VH tua liter, nego : formaliter, concedo. Non enim
177쪽
componit, & comparat assirmando unum de alio, sed repraesentando. Et vero potest intellectus apprehendere relationem realem inter duas albedines : ergo & relationem rationis inter genus, Ecdisserentiam absque enunciatione.
Objicies et . Non potest intellectus duas istas apprehensiones animal , & non sensitivum per apprehensionem complexam una jungere, nempe animal non sensitivum, quia una apprehensio destruit alteram, & aliunde contradictoria simul judica
Resp. dist. Non potest duas istas apprehensiones conjungere , si distincte, & perfecte cognoscat secundum id , in quo pugnant, transeat : si confvsh
tantuta & imperfecte , nego. At cdm intellectus format ens rationis , habet tantum apprehensiones
confusas, & imperfectas, ideoque repraesentat sibi imperfecth partes entis rationis secundum id, in quo pugnant. Dixi transeat, quia in apprehenfione possunt esse contradictoria, non autem in judicio.
f. II. Quinam intellectussit opifex entis
rationis. QVAE set et o esse tantum potest de angelico, humano , & divino. Ut solvam , sit Primum principium. Mens, dum ens rationis fingit, decipitur ; apprehendit enim non enS tanquam ens, conjungit in cognitione, quae sunt in- Conjungibilia in re, & separat, quae inseparabilia: at hoc est decipi, quia est apprehendere rem aliter, quam st. Nec dicas, dum mens concipit Deum ad crea turas referri , intelligit referri relations rationis,
178쪽
non reali, quod verum est; ergo non decipitur. Resp. cum veritas in eo sit, quod intellectus objecto conformetur prout est a parte rei , falsum utique est Deum a parte rei reserri. Secundum principium.Licet sit deceptio in mente entis rationis opifice , tamen perfectio aliqua est facere ens rationis , sed mixta imperfectione. Prob. prima pars : Id enim arguit amplitudinem mentis humanae supra sensus, quippe quae circa en S, Nnon ens versari possit. Piob. secunda: quia imperfectionis est, non posse cognoscere omnia, quae
sunt intelligibilia , nisi quidpiam fingendo. Hispositis, sitI. AssERTIO. Intellectus angelicus, Sc humanus circa ea , quae abstramve cognoscit, potest facere ens rationis : circa ea , quae intuitive attingit , nun potest. Prob. prima pata, de humano patet : de angelico vero prob. Quidni enim possit circa supernaturalia ens rationis moliri, ea siquidem non cognoscit
in se ipsis , sed per alienas species λProb. secunda : intellectus non procudit ens rationis circa ea, quae cognoscit, ut in se sunt , intellectus, qui cognoscit intuitive , sive angelicus sit, sive humanus, cognoscit res ut in se sunt , quia cognoscit in se ipsis , aut in specie propria : igitur non potest procudere ens rationis. Certe qui videtres, Ut in se sunt, jungere nequit , quae una jungi nequeunt, nec separare , quae videt esse idem; hinc angelicus intellectus circa res naturales, nec humanus in patria ens rationis formare possimi;
cognoscunt enim per species proprias , aut pexIumen gloriae, hoc est persectissime. II. Λ s s E R T I o. Deus cognoscit entia ratio
179쪽
nis ab intellectu creato facta , nec tamen cognoscendo facit. Prob. prima pars : Intellectus divinus utpote infinitus, cognoscit quidquid est cognoscibile : ens rationis ab intellectu creato fictum, est cognoscIbile : ergo intellectus divinus ipsum cognoli it. Confirmatur : Ens rationis a se fictum intellectus creatlis noscit per actum reflexum ; ergo & Deus cognoscit, denique vim intellectus creati perinde ac illius conceptus in aliqua differentia temporis
existentis pervadit Deus ac penetrat: ergo cogno-kit objecta, ad quae se exporrigit:.at se exporrigit,
cum ad ens reale, tum ad cns rationIS : ergo utrumque Deus cognoscit.
Prob. secunda pars : Ex primo principio , facere ens rationis est decipi : Deus in cognoscendo decipi non potest, quia res percipit, ut in se sunt &supercomprehendit : itaque ens rationis facere non potest. Dpinde fingere ens rationis, est per alienas species cognoscere : Deus non potest per alienaS species cognoscere, quia xes , ut in se sunt, Pervidet, igitur nec fingere ens rationis potest. Nec dicas Deum secundario saltem, & indirecte fingere ens rationis, dum entia rationis ab intellectu creato facta cognoscit; I. quia cognoscendo
destruit, non approbat : ergo non facit; 2. Deus, dum discursus, & errores numanae mentis , aut 'naturae monstra noscit , nec discurrit, nec errat, nec monstra parit, licet Vere errores, discursus &monstra cognoscat : ergo nec facit entia rationis,
dum ficta a nobis cognostii ; ens enim a nobis fictum eo plane modo, quo est in intellectu, a tingitia
180쪽
OBII c I E s: Cognoscere ens rationis, est face, re : Deus cognoscit entia rationis: ergo facit. Res p. dist. majorem , cognoscere entia rationis speculativε, & indirecth, est facere , nego majO- Iem : cognoscere practice , δ. directe , concedo rat Deus cognoscit tantum speculative, non praetice , id est, non unit extrema entis rationiS , sed contemplatur unita ab intellcctu creato. Deinde in directe attingit, & mediante intellectu humano, nen direct E , S immediat E. - Instabis i. dum mens humana cognoscit ensrarionis, mediante altero intellectu, labricat ensrationis : ergo a pari inlaelectus divinus. Resp. I. Si mens humana cognoscit tantum speculativE, nullatenus facit, ut dum mens eadem se supra ens rationis a se fictum restictit, e)usque naturam considerat.
2. Nego paritatem , quia intellictus humanus
cognoscendo ens rationis vel per zctum reflexum , vel mediante altero intellectu, non cognoscit id
quod ipsum destruit , & ita dici potest conserva Ie quodammodo esse objectsvum , quod habetens rationis. At Deus , dum attingit ens rationis
a nobis fictum, simul intelligit esse impossibile, ideoque negat possibile id quod intellectus tanquam
possibile concipit. - Instabis 2. Deus cognoscit negationes ,& priva tiones: ergo facit ens rationis ncgati Vum. Resp. dist. ant. Cognoscit privationes, & negatio- nes ut formas positivas,nego: ut privationes,& negationes,conc. nempe cognoscit V. g. aerem,deinde
