장음표시 사용
181쪽
ejus aptitudinem ad lucem , 3. absentiam lucis ab aere , & ita perfecte cognoscit privationem lucis , quod non est facere ens rationis , quia est cognoscere rem , ut est in se.. Instabis 3. Deus ab aeterno cognovit ens rationis , quod hodie fit a me : ergo independenter ab intellectu humano, qui ab aeterno nullus est. Resp. dist. consequaentiam, independenter ab intellectu humano possibili ab aeterno, nego : actu existente ab aeterno, concedo : cognoscit enim D eus ens rationis a me hodie cudendum mediante intellectu meo saltem possibili , ut enim videt ab aeterno futura contingentiae, lichi non ab aeterno , sed in tempore tantum existant i sic dicitur ab aeterno vidisse entia rationis mediante intellectu humano, non ab aeterno quidem, sed in tem pore fabricante. . Instabis . Dum Deus cognoscit ens rationis ab aeterno, suum esse objectivum quod habet, illi Conservat :' ergo aliquatenus producit, quia conservatio est quaedam productio. Resp. neg. ant. Immo oestruit cognoscendo , quia dum figmentum humanae mentis videt, nem-Pe ens rationis, simul judicat elle impossibile, & Ω-
Parat , quae mens humana in unam naturam com- Pegerat.
Instabis ultim b. Facere ens rationis, est dare illi existentiam objectivam: Deus cognoscendo ens rationis, dat illi existentiam objectivam : ergo facit.
scit cognitione praetica , sed speculativa; dat' illi quidem esse repraeseritatum seu cognitum , sed non dat esse objectivum quae duo valdh discrepant, contra vero cognitio procreatrix entis rationis
182쪽
LOGICAE. Hrdat illi & esse repraesentatum , & esse objeliivum seu repraesentabile. Objicies L. Deus hanc veritatem , hircocervus
est impossibilis , cognoscit independenter a quolibet intellectu creato , & possibili: ergo Deus f
Resp. nego consequentiam : Quia sic cognoscit impossibilia directh, non per modum entis, sed sub ratione negationis, quatenus cognoscit reSOmnes possibiles, inter quas non videt hirco-c r-vum, aliaque id genus humanae mentis figmenta. Instabis I. Dixit Deus in sacris paginis: Non ess/ alius Deus prater me : ergo facit ens rationis.
Probatur conseq. Non potest Deus hanc propositionem facere , nisi alium a se Deum cognoicat, quem se non esse revelat, at non potest cognoscere alium a se Deum, nisi ens rationis faciat, 'quia sic cognoscit non ens ad modum entis. Resp. Cum Deus ait, non est alius Deus praetet me, tunc non facere hanc propositionem, cujus
subjectum sit alius Deus; Ratio est , quod nulla
tenuε possit alium Deum concipere, sed hoc unum tantam asserit, quod natura ipsius per realem di visionem communicari non possit , cognoscit enim identitatem perfectam naturae suae, summamque simplicitatem, unde ait non posse communicari. Porrd quδd ita Dei eogitationes humano modo in scripturis exprimantur,in causa est, quod homines loquantur, remque perinde e Unant , ac si Deus hominis in ar fingeret aliquodens rationis , quod postmodum impossibile csse as- firmaret. Quare ad summum, dum Deus videt hominem , illam propositionem animo formantem, cognoscit mediate, & indirecte ens rationis in iv ellectu creato.
183쪽
Objicies 3. Qui habet conceptum , & imaginem conceptus falsi , habet conceptum falsum rergo Deus cognoscendo ens rationis, saltem haberet conceptum falsum. Nego ant. & conseq. habet quidem conceptum falsi, hoc est , quo falsitatem in alio cognoscit, sed qui non sit sorioliter falsus. v. g.. dum apprehendo Petrum se fallentem, non fallor formaliter; immo habeo verum conceptum conceptus falsi , ques' format Petrus. Instabis. Dum concipio animal hinnibile, de rationale , conjungendo illas naturas inconjungibiles, lacio ens rationis : at Deus eas conjungit. Resp. nego minorem : Sed cognoscit tantum intellectum meum conjungentem, in quo nihil est imperfectionis.
f. V L T. De sine entis rationis.
I. ΑsSE R- . N T I s rationis ficti & non sun- et 1 o. ndati non datur finis intrinsecus , ω operis , sed ad summum extrinsecus ,&operantis. Probatur : Quia fictio hirco-cervi ex natura suae nulli rei prodesse potest. ΙΙ. AssERTIO. Emis rationis fundati in rebus, praesertim si materialiter sumitur, finis, S usus est multiplex pro multiplici disciplinarum genere. Probatur inductione. v. g Logicae, & Physicae finis , est acquisitio, & facilior explicatio scientiae , illius quidem, dum secundis intentionibus utitur,
hujus vero , dum reuam naturalium veritatem sa-hularum integumentis adumbrat: Rhetoricae, dum metaphoras & prosopopoeiasy usurpat, animorum m ius, &persuasio: Grammaticae facilior disciplinax traditio, dum inflexiones.casusque nominum
184쪽
ac verba adhibet: Poeticae, & Moralis , obicctatio vitae, institutio morum , amor Virtutis, odium vitiorum , hinc ex Philosopho L Metaph. cap. 2. Aguia fabula constat ex admirandis, ideo Philosophus quodammodo es amator fabularum. Ratio est , quia admiratio est principium scientiae . hinc
monet Plato matrum partes,esse puerorum animos non minus fabulis quam corpora manibus formare ac fingere, in Tantum de natura, '& affectionibus Logicae. Iam de iis, quae ad operationum mentis directionem tanquam adjumenta praemittere solet eadem , nobis accuratius disputandum incumbit. Porro ordinem tum in hac secunda parte, tum ita
tertia servandum ex his principiis intelliges. Finis Logicae potissimus est recta argumentatio , seu tertiae mentis operationis directio , dirigi tertia operatio non potest , nisi secunda probὸ constituta sit: secunda probεεonstitui nequit, nisi prima rite formetur , quia prima est materia secundae,
sicut secunda est materia tertiae. I P. Prima operatio suos habet morbos , & errores, qui Ut curentur, antὸ cognosci debent eorum causis. III. Errores, qui inter apprehendendum obveniunt , plerumque ortum habent a natura, quorum curatio a Logica perenda. In natura quippe duo sunt, ex quibus error geminus in primam Operationem manare potissimum solet rerum similium separatio , & rerum dissimilium in eadem re conjunctio. Sic natura duas albedines, qua
vis inter se similes, variis, distinxit, discrevitque subjectis: substantiam vero , quantitatem, qualitatem , multaque alia dissimillimae indolis in eodem
185쪽
homine, dulcedinem cum albedine in saccaro
I v. Hinc mentis error geminus in apprehendendo' ; primus, cum inter res separatas , lichi ejusdem naturae, ementialem disserentiam apprehen dit , quia separatae sunt, unde falsitas oritur: secundus, cum similitudinem inter res alioqui dissimiles atarehendit, quia in eodem subjecto conjunctas reperit, Unde confusio. . v. Cum contraria contrariis curari oporteat , ideo Philosophi contrariam naturae viam ineunt ;quae enim natura similia sejunxit, ipsi conjungunt per abstractionem, ut ex iis, quae perfecth similia sunt , universale conficiant, & ita primo errori apprehensionis medeantur , quae autem dissimilia junxit una ipsa natura, & commisit, sejungunt eadem, & certos in ordines redigunt, quos categorias appellant, ut fpnfusionem tollant. V I. Quoniam autem naturae universales sunt materia categoriarum,& materia prior est forma, ideo prius de universialibus , quam de categoriis agendum. Quare sit
186쪽
s SAGOGEN Porphyrii aggredimur, i quae Graece introductionem ad catego i rias Aristotelis sonat,quia nos juvat in , percipiendis categoriis, & ad plenam, earumdem notitiam veluti manu ducit. Finis itaque hujus partis proximus , est facilis categoriarum perceptio,deinde.primae operationis directio. Au ctor illius fuit Malchus cognomento Porphyrius, natione Phoenix , Tyrius patria , sive ut Baronius docet, natione Iudaeus , sectator Platonis, portus , quam Aristotelis, magicis artibus vel ad infamam addictus. Vixit sub Λureliano , Diocletiano , & Constantino; auditor idem Plotini, Origenisque condiscipulus. Occasionem dedit hvia Isagoge Chrysiaorius Patricius Romanu , qui Romae degens, cum Aristotelis categorias proprio
187쪽
marte assequi non posset, a Porphyrio petiit, Vt hunc tractatum in Aristotelis praedicamenta conscriberet. Annuit illius votis Porphyrius, huncque libellum elaboravit de quinque vocibus, nempe de genere , specie , differentia , proprio , & acci
Nos autem hunc tractatum in tres disputationes partiemur. Prima erit de distinctione graduum metaphysicorum. Secunda de universalibus in genere. Tertia de universalibus in particular .
DISPUTATIO I. De distinctione graduum Metaph
corum. En Tradus Metaphysicos, intelligo gradus communes aIbore Porphyriana contentos , quorum alii aliis sunt universaliores , latiusque patent, cujusmodi sunt iri eodem homine substantia , corpus , Vivens , animal , homo. Vocantur Metaphysici, quia eorum consideratio ad Metaphysicam pertinet. Quoniam aurem multiplex est distinctionis spe iacies alia realis , sormalis alia, & ex natura rei , juxta Scoti discipulos, alia denique virtualis, Mrationis ratiocinatae; videndum prim b, an gradus Metaphysici in eod- individuo distinguantur realiter , aut formaliter, & ex natura rei. Deinde ausaltem virtualiter, & ratione ratiocinata.
188쪽
An gradus I fetaphysici distinguantur real ter aut formaliter in eodem iκdividuo.
VT quaestio plenius intelligatur, juvat hic multiplex genus distinctionis examinare.
f. I. Euadam observanda de variis dis
tinctionum modis. I. v Is TINCTIO ut sic, negationem identita I is sonat ; distinctum enim illud dici solet, quod non est: idem cum altero. II. Distinctio universm duplex; altera realis, altera rationis. Realis est inter ea, quae ante operam mentis non sunt idem realiter, seu inter duas entitates,quarum una nemine cogitante non est realiter altera; rationis vero, quae fit, vel perficitur per rationem. I. Distinctio realis subdividitur in positivam , quae est inter ens , & ens , & negativam quae est inter ens, & non ens. et v. Realis positiva iterum duplex ; altera , quae Ricitur major, est inter extrema, quae possunt seorsim saltem divinitus existere ; talis est inter corpus , & animam : altera minor seu modalis, Cujus alterum extremum potest quidem existere sine altero, sed non vicissim. Sic causa agens potest existere sine actione , at actio sine causa agente existere non potest. Signa porro distinctionis realis inter duo extrema naec quatuor afferri solent.
189쪽
Primum, cum unum est realiter primo producens alterum , nihil enim potest seipsum primo producere , alias esset prius, & posterius se ipso. Dixi primo, quia Christus ex aliquibus Theologis seipsium reproducit in Eucharistia, & creatura ad se ipsam conservandam divinitus elevari potest. Secundum , cum idem naturaliter potest esse in diversis locis , & subjectis. Dixi naturaliter , quia potest eadem numero albedo divinitus reproducta simul informate subjecta distincta. Tertium, cum actione distincta duo producun
Quartum, & praecipuum, cum Vnum extrς-mOIum , altero remanente , perire potest. Traditur ab Aristotele I. Topic. cap. I. Amplius , inquit , si potest alterum sine altero esse, non erit
Deinde quod serit non est ; quod manet, est.
At eadem entitas non potest simul esse, & non esse , quaedam tamen distinguuntur realiter , quorum unum ab altero etiam divinitus separari nequit , ut patet in personis divinis. Quare haec illatio non valet, duo distinguuntur realiter: Cringo separari possunt , contra vero haec legitima , duo separari possunt : ergo distinguuntur realiter, vel actu vel potentia. v. Distinctio rationis duplex, altera rationis ratiocinantis , quae fit ab intellectu , sine fundamento in re , ut cum idem objectum a se ipso, V. g. Petrum a Petro distinguimus, non varietate ac dissimilitudine conceptuum objectivorum , sed ejusdem conceptus objectivi repetitione , Vt , Petrus
non est Petrus d habes similitudinem hujus distinctionis in ebrio , qui geminam lucernam videt,
190쪽
quamvis unica sit , cauta enim illius varietatis non est in objecto , quod unicum est, sed in oculo geminante objectum. I.Distinctio rationis ratiocinatae fit ab intellectu, cum fundamento in re. Dicitur a Philosophis praeciasio objectiva seu virtualisdistinctio qua simplicissima realiter entitas propret eminentiam sibi propriam,& diversias operationes, multis perfectionibus realiter distinctis aequivalere dicitur , habsitque in se vim in ordine ad intellectum, praestandi ea, quae aemultis realiter distinctis fierent. Exemplum habes in vitro angulis inciso , in quo cernitur objectum tanquam multiplex , quod realiter unicum est; causa enim distinctionis illius non est in oculo,
VII. Praeter distinctionem realem, &distinctionem rationis tum ratiocinantis , tum ratiocinatae, aliam invehunt Scotistae , ita inter utramque mediam, ut major tamen fit qualibet distinctione rationis, quia est ante opus intellectus ; minor vero distinctione reali, quia non est inter duas res, sed inter duas formalitates.. Talem agnoscunt intermiseri zordiam , & justitiam divinam , aliaque Dei attributa , perinde ac inter gradus metaphysicos ejusdem individui, quam vocant formalem , & ex natura rei, in eoque sun dari volunt, quoi gradus Metaphysici in eodem individuo diversias habeant definitiones , atque adeo diversias formalitates.
f. II. Refellitur utraque sententia de distinctione reali ct formali graduum
