장음표시 사용
201쪽
citur vera vel falsa , concedo antecedens e ex eo
quod res est vel non est, tantum sormaliter , & per intellectum , nego ant. & conseq. Non enim Valet consequentia a statu formali & aequivalentiae, ad . statum realem , & vicissim v. g. haec propositio, substantia non est corpus in Petro , est vera in Ra tu formali, & aequi valentiae, quia hunc sensum habet , substantia, qua substantia, non est corpus, qua corpus formaliter , quod verum est : at falsa est, si sumitur in sensu reali, & identico, quia hunc sensum habet, substantia, quae est in Petro, non est realiter corpus. Objicies s. Idem non potest esse simile ,& dissimile per idem eidem rei: homo esset simi lis equo per animalitatem , & dissimilis per rationalitatem,
quae sunt eadem res in Petro : ergo &c.
Dist. mai. Idem non potest esse simile imme,& simpliciter, & simul dissimile summὰ ac simpliciter , conc. simile & dissimile secundum quid , &in gradibus remissis, nego. Certὰ calor, & frigus possunt stare in gradibus remissis simul in eodem subjecto, licet in summo gradu se mutub expellant. Deinde idem argumentum solvendum est Scotistis, quia inde facilὰ inferretur eandem individuationem a se ipsa distingui ι nam per individuationem suam Petrus est dissimilis Paulo , quia peream a Paulo distinguitur, &est similis, quia habet praedicatum commune cum individuatione Pauli ; utriusque enim individuationi id commune est, quod sint differentiae. Instabis I. Idem non potest esse aequale aut in equale respectu ejusdem , ergo nec simile aut dissimile. Disparitas est, quia aequalitas significat unum habere tantum , quantum habet alterum , non
202쪽
LOGIC ME. 1 splus , vel minus, ideoque in indivisibili posita est.
at simile dicitur, quod est ad instar alterius , potest autem idem magis aut minus esse ad instar alte
objicies 6. Saltem per idem homo differret, &conveniret cum equo , disting. per idem realiter de virtualiter multiplex , conc. per idem tam virtua liter , quam realiter, neg. homo enim differt ab equo per gradum rationalitatis, & convenit cum eodem per gradum animalitatis : in quo non est repugnantia. objicies r. Animal, quod est in homine , nee est rationale secundum se, nec irrationale : ergo distinguitur realiter aut saltem formaliter a ratio nati.
Resp. dist .ant. Animal secundum se, id est, per suam entitatem ; non est rationale in homine , nego antecedens : secundum se , id est , abstractiv sumptum & in esse virtuali, & objectivo sumptum, concedo antecedens, & nego consequentiam. Vt enim abstractivε sirmitur , & in esse objectivo, accipitur penes unam aequivalentiam , secundum quam ab intellectu attingitur , cognosciturque, aliis, quibuscum est realiter idem, mente intactis seu non cognitis. Adverte porro in istis locutionibus, da se, secundum se, per se , latere aequivocationem, dum in hac materia usurpantur . appellant enim aliquando entitatem rei , seu statum positivum rei, albquando statum ipsum abstractionis , in quo per intellectum gradus constituuntur cum fundamento
in re. Si primo sensu sumis, falsae sunt hae propositiones, animal , quod est in Petro, non est rationalersubstantia, qua es in Paulo, non est rationalis, qui
203쪽
animal est realiter Petrus in Petro, sicut substantia est realiter, & entitativE Paulus in Paulo. At si sumantur secundum statum abstractionis, hoc est ut subsunt intellectui abstrahenti, Sc novum esse objectivum communieanti , verae sunt, quia suas differentias non involvunt animal ,& substantia, sed illis in esse intentionali denudantur. Objicies 8. Ea distinguuntur formaliter , & ex
natura rei, quorum unius formalitas, nemine cogitante , non est formalitas alterius : formalitas iubstantiae in Petro, non est formalitas corporis, nemine cogitante r ergo substantia, & corpus distinguuntur formaliter , & ex natura rei in Petro. Resp. distinguo majorem , quorum unius formalitas non est formalitas alterius , formaliter conc. majorem : aequivalenter tantilm, nego majorem: sed sormalitas substantiae in Petro non est formalitas corporis, disting. min. formaliter, nego: aequia valenter, seu virtualiter, conc. minorem , & nego conseq. Instabis I. Ergo corpus, & substantia sunt idem formaliter a parte rei, adeoque per mentem di tingui formaliter non possunt ; quae enim semel
formaliter sunt idem , semper , & ubique idem
Resp. dist. subsumptnm : Sunt idem formaliter Physice, seu realiter, concedo e sunt enim eadementitas in Petro, quae potest fundare diverses conceptus objectivos : sunt idem formaliter Meta- physicE, & Logich, nego. Formalitas enim Meta Physica, & Logica non est actu a parte rei, nisi remotE , prout datur aequivalentia multiplex , seu diversitas virtualis fundans diversas. formalitates,
quarum opifex, &quasi conlammator est intelle
204쪽
N LOGICAE IN Instabis mili gradus vel sunt idem Metaphysice, & Logice a parte rei , vel quid diversum sormaliter : at non sunt idem : ergo quid di
Resp. nego majorem : Non enim datur formarilitas metaphysica, & logica a parte rei ante operam intellectus : ergo non datur diversitas toris malitatis actu, aut identitas a patie rei ante op ram intellectus : sicut Michael, & Raphael non sunt divisi in colore aut indivisi , quia in utroque non datur color. Potest tamen concedi gradus ejusmodi esse diversos formaliter remotὸ, quia datur ex parte rerum distinguibilitas seu virtualis distinctio, quae est funiamentum distinctionis formalis. Instabis 3. Saltem datur distinctio virtualis inter substantiam , & corpus : sed distinctio virtualis est realis, εc vera distinctio : ergo datur realis , & vera distinctio inter substantiam , &
Resp. distinguo majorem : Datur distinctio virtualm ante operam mentis inter substantiam , α corpus, inchoata , concedo : consummata, nego:
sed distinctio virtualis est vera distinctio, distinguo minorem , inchoata, concedo : consummata, nego. Nam distinctio virtualis ante operam mentis , est distinguibilitas,dc fundamentum distincti nis formalis , ut enim calor virtualis in Sole non est calor formalis, sed vis aequivalens calori, , sic distinctio virtualis, non est propriὶ distinctio, nisi potentia , & aptitudine , sed vis aequivalens distinctioni, idemque praestans in ordine ad in-.tellectum, quod praestarent res a parte rei distinctaei
205쪽
An dentur praecisiones obiective
HΑ c et E N v s confecimus contra Scotistas,gradus Metaphysicos ante operam mentis non distinsui realiter aut formaliter actu , & ex natumra rei 1 n eodem individuo; nunc videndum siuperest, an sola ratione ratiocinante, an saltem ratione ratiocinata, & cum fundamento in re distinguantur inter se.
S. I. Varia sententia asseruntur cum suis principiis. I Riv Lax est de hac celebri quaestione senis
tentia. Prima rudiorum Nominalium. Secunda subtiliorum. Tertia Thomistarum. I. Rudiores Nominales docent, nullum prorsus dari fundamentum ex parte rerum, quo intellectus rem conseptibus inac quatis exprimat; sed id totum attingi volunt, quod est realiter idem in eodem individuo , ita tamen ut dum intellectus idem animal sibi repraesentat distincte in Petro, quaaeumque eidem animali identificantur a Parte rei, etiam confvsh cognostat, puta substantiam, corpus, &c. Sicut dum oculus videt eminus objectum coloratum , videt colorem , quidem distinctE , albedinem verb aut nigredinem tantum confusὸ t ex quo principio tria sequuntur. Primum r nulla datur in eorum sententia per- insecta abstractio, sed confusa duntaxat, qua Vnus
206쪽
gradus distincte attingitur , alii vero consusE, quasi in turba: v. g. Conceptus , quo apprehendo hominem, repraesentat distincte naturam humanam, consuSE vero Petrum , aut Ioannem , singulos denique homines repraesentat, sed non singillatim , quia non propriis conceptibus , sed comis
muni cognoscit attingit quae sunt distincta, seἀnon distinctὶ ; cognoscit Petrum, sed non dig
Secundum : idem conceptus diverso respecta est simul confusus, & distinctus , distinctus quidem respectu gradus, qui determinate attingitur : confusus amem respectu aliorum , qui in turba cognoscuntur.
Tertium: causa , cur intellectus distincte gradum num attingat, non alium , refundenda est in ipsum intellectnm imperfecth cognoscentem , sicut diximus de ebrio vidente geminam lucernam, quae unica sit. Quod enim rideat lucernam, causa quidem est in lucerna objecta; sed quod videat geminam , causa est in oculo. II. Subtiliores Nominales in hoc a rudioribus disi sentiunt,quod aliquod fundamentum a parte rei d ri velint, non quidem in objecto ipso substantiali, ut vocant , sed in objecto sensibili, seu in aliquo extrinseco connotato. Haru autem principia sin-
Primum: duplex objectum distinguunt: V. g. Vt Petrus cognoscatur, duplieem fingunr quas P trum , alterum substantialam, sensibilem alterum; substantialis latet sub accidentibus : sensibilis est ipsa accidentium complexio ,ita Petro propria, malteri indis non conveniat. Petrus sensibilis est ob-
jectum medium: Petrus substantialis est obaectum
207쪽
terminans, & vltimum , quia substantia Petri to ta attingitur, sed intermedia accidentium, quibus:
undequaque vestitur, complexione. Secundum : fundamen tum, quod ponunt a parte rei , est Petrus sensibilis, seu objectum medium, nempe operationes diversae, habitudines, similitudines, aut dissimilitudines uenon autem Petrus substantialis, qui totus semper attingitur ab intellecta secundum intrinseca , quae dicit. Tertium : illam accidentium complexionem intellectus creatus, utpote finitus , simul attingere non potest, sed in adaequare tantum attin-
sit, in quo distinguitur ab intellectu divino , qui apsam pervidet, & supercomprehendit; hinc
Sequitur. I. Intellectum humanum cognoscere per VaIios conceptus inadaequatos rem eandem inis
divisibilem, quia cognoscit per varia media objecta , hoc est, per varia accidentia, quae ipsam rei essentiam manifestant ε, rest enim unica, &simplex substantialiter, est accidentaliter multi plex. 2. Cognitionem ejusmodi imperfectam in intellectum imperfecte res cognoscentem refundi
I. Tertia sententia est D. Thomae Jundamentum distinctionis, tum ex Petro sensibili, tum ex Petro substantiali, hoc est tum ex eonnotatis extrinsecis, quae sint effectus, & operationes di- ersae, tum ex perfectione intrinseca objecto vitimo repetentis ue quamvis enim Petrus v. g. simplex sit entitave, & partibus realiter dilhinctis careat, dicitur tamen plures quasi partes in se continere separatim cognolcibiles , nempe substantiam, corpus , &c. Item lux V. s. in sua enti te realiter simplex, cum illuminativa , exsiccati-
208쪽
va, & calefactiva simul sit , dicitur virtualiter tria Plex, non tantam ob accidentia, quibus vestitur,& effecta diversa , quae ab eadem fluunt , sed etiam ob divitem, foecundum,& quasi multiplicem naturae suae fundim , qui perinde illuminat, exsiccat , & calefacit, ac si triplex esset entitas
Quare juxta mentem D. Thomae, res, quae est in 1e realiter una, multiplex est objectivE, & virtualiter ; non tantum propter accidentium V Tiorum complexionem , sed etiam ob intrinsecam aequipollentiam , ideoque per diversos conceptus, , cognosci inada quate potest lub una, aut altera aequipollentia, aliis penitus intactis. Sic idem Petrus , Vnus realiter , est aequivalenter multiplex in' ordine ad intellectum ut est substantia, corpus , &c. potEstque secundum substantiam cognosci, non cognita animalitate. Ex quibus a Patet I. illam rationem multiplicis esse objectivi,sundari in triplici principio. I. in operationibus, & connotatis extrinsecis objecti. 2. in perfectione intrinseca ejusdem objecti. 3. in ipsius intellectus subtilitate, qui sua sagacitate praedicata realiter identificata, separat intentionaliter ac dividia, ita
Vt Vno repraesentato, aliud non repraesentetur,
cum quo tamen est idem realiter. Ratio est, quia intellectus, utpote sorma intentionalis, quidlibet repraesentare sibi potest, nempe corpus, spiritum, . substantiam , & accidens, ens, & non ens ; nam ex Granado lib. I. in primam partem, disp. num. s. intellectus potest divisa adunare, & aduis 'nata dividere.
Finge itaque i. fundum opulentum in substanistia Petri. a. Finge complexionem accidentium .
209쪽
& operationum ex illo fundo diuite profluentium. 3. Finge intellectum tanquam gladium spiritalem, qui ex uno connotato cognito , se quasi insinuat 1n Petri substantiam & gradum, Vnde fluit illud connotatum, quasi di dii intentionalister, attingitque, aliis intactis. Patet x. Gradus ejusdem individui ante actum praescindentem intellectus, distingui tantum p tentia , fundamentaliter, remote , virtute , & aptitudine. Vnde vistinctio rationis ratiocinatae dicitur a Philosophis aptitudinalis, fundamentalis , virtualis, & inchoata ante ipsam praecisionem. At ubi actu cognoscuntur praeciμε, εc inadaequat E, nc dicuntur actu distingui, esse diversi in esse
jectivo , eorumque distinctio per intellectum
facta , vocatur actualis, formalis, & consumm ta. 3 hinc dicuntur tantum partes virtuales fund Maenialiter in eodem individuo ante cognitionem abstrahentem. At per cognitionem abstrahentem
dicuntur actu distingui formaliter. Quid plura Gradus sunt distinguibiles ante praecisionem actualem et per praecisionem fiunt actu distincti. Ante praxisionem actualem , datur distinguibilitas: Post praecisionem actualem datur distinctio. Mec
f. II. Dantur praecisiones obiectiva inter
.TI o. Itur inter se,ratione ratiocinata,non tantdm ex parte connotatorum , sed etiam ex parte substantiae, adebque dantur praecisiones objecti- ae. Ita D. Thomas. γ
210쪽
Probatur I. ex Aristotele 3. Metaph. textu Io. Vbi docet differentias esse extra conceptum generis, & vicissim genus esse extra conceptum disse-Ientiarum : ergo ex Aristotele inter animal, & ra
tionale datur in Petro aliqua distinctio ex parte objecti, quia datur aliqua compositio , quae est distinctorum vitio atqui non est compositio realis seu emitatum, non formalis,seu formalitatum: ex go virtualis, seu aequipollentiae. Nec dicas illam compositionem aut distinctionem de actibus intellectus genus, & differentiam repraesentantibus intelligendum esse. Nam contra prim b , haec propositio , homo est animal ration is , esset falsa ccm unus actus non sit alius. 2. ait idem Aristoteles hominem componi ex senere, Ndifferentia i ergo aliud sunt genus, & disterentia, quam actus intellectus, nempe duo conceptus Objectivi ex parte rerum. Probatur 2. a pari: In divinis dantur praecisiones objectivae inter misericordiam, & justitiam, V. g. ergo & in Creatis. Probatur antecedens I. ex D. Thoma quaest. δῖ. art. . in corpore, bi agit de Deo, docetque nomina , quae tribuuntur Deo ad exprimendas illius persectiones, non esse synonyma, quia licet significent unam rem , tamen significant sub rationibus multis, & diversis. Nec dicas S. Doctorem distinguere tantum perfectiones divinas penes connotata in creaturis nam sic loquitur in I. dis in ch. a. quaest. 2. ari, Is&uidam dicunt , quod ista attributa, miserico dia , is iustitia divina non disserant, nisi penea connotata in creaturis, quod non potest esse. Quid hoc clarius 3 Accedit Concilium Tollatanum VI. MAI. dum affirmat in ipsa fidei professione solum si
