Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

m PARS SECUNDA

lium assumpsisse humanitatem in eo, quod in proprium Filii, non in eo, quod est commune Trinitati : ergo est aliqua distinctio inter naturam , & proprietatem Filii ante operationem intellectus, quia datur aliquid commune in Filio, in quo non fit unio Verbi cum humanitate, Maliquid proprium in Filio, in quo fiat unio. Denique S S. Patres loquuntur de attributis divinis tanquam pluribus, ut patet legenti D. Gregorium. Nyssenum lib. a. de Trinit. ad Eustat. Ex quibus sic arguo.

Vbi est pluralitas , ibi est aliqua distinctio : in

attributis divinis est aliqua pluralitas ex SS. PP. ergo est aliqua distinctio , non realis,nec formalis: ergo objectiva.

Probatur idem antecedens ratione In divinis Filius generatur per intellectum, non per voluntatem , Spiritus sanctus spiratur per voluntatem, non generatur : ergo intellectus divinus generat:& non spirat e . voluntas spirat , non generate natura communicatur Filio, non paternitas. Ex quibus sic argumentor: . .

Vel datur realis distinctio inter intellectum , &voluntatem divinam, inter naturam, dc attributa,

vel distinctio objectiva Primum dici non potest,

quia in Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio : ergo superest, ut sit distinctio objectiva. Confirmatur I. Datur praecisio in Deo quoad functionem realem generandi, & spirandi et ergo debet dari praecisio secundum connexionem tali functioni proportionatam. Confirmatur 1. Hoc ipso, qudd aTrmo unum sine alio, hoc ipso praescindo et atqui assirmo de

212쪽

essentia divina, qudd communicetur, de paternitate non assirmo et de intellectu qubd generet, non quoa spiret: ergo praescindo.

Respondent Nominales , concesso antecedente, negando conseq. & paritatem; fatentur enim dari in Deo praecisiones objectivas propter laecunditatem naturae divinae infinitam, ex qua pullulant variae rationes objectivae, at in creatis rebus dari negant, quia sunt limitatae.

Contra: Licet enim humana natura non ada

ruet divinae foecunditatem , est tamen principium iversarum operationum : ergo sicut in divina dantur praecisiones objectivae, quia est principium

diversiarum operationum, & aequivalens multis

persectionibus creatis realiter distinctis, ita in natura humana debent dari praecisiones objectivae, quia est principium aequivalens multis entitatibus. Probatura Essicaciter, primo qudd distinguantur ratione gradus Metaphysici; nam quae distinctis nominibus ac definitionibus explicantur distinguuntur ratione. Gradus Metaphysici in eodem individuo distinctis nominibus , & definitionibus explicantur ; ergo distinguuntur ratione. 2. cum fundamento in re , tum ex parte connotatorum, quia

in eodem individuo diversi effectus, habitudines, similitudines, ac dissimilitudines reperiuntur, idem enim Petrus sentit, ratiocinatur, similis est Paulo per humanitatem, dissimilis per Petreitatem rium ex parte ipsius substantiae, quia intellectus plura distinguit certis in rebus, quam in aliis rergo habet fundamentum illius distinctioni; ex parte substantiae. Probatur ant. In homine V. g. plura detegit, quam in lapide. Nam cum eminus

ideo Petrum, & adverto moveri , statim judi-

213쪽

co esse animal, nec tamen judico esse hominem rergo est aliquod fundamentum ex parte substantiae hominis eminus visi , cur judicem esse animal, quamvis non judicem esse hominem. Respondent, cognosci hominem confusE , animal autem distincte,. quia non attingitur homo , Per proprium hominis conceptum distinctε, sed confusε tantam per conceptum communem ania malis, ex quo fit, ut viso eminus homine assi r- mare possim esse animal, licet dubitem an sit

homos Contra r Sic urgeo, ex motu cognosco esse animal , deinde ubi propias accedo , cognosco esse hominem , ergo aliquid erat in objecto, quod primo intuitu non detexeram,& quod secundo detego: ergo debet dari. iundamentum illius distinctionis ex parte substantiae, nempe multiplex aequipol

Ientia. Distinguunt: detego secundo intuitu, quod non detexeram primo dillinctε, concedunt: quod non detexeram confusε, negant. Contra': Illud non detexi confusε primo intuitu , quod non est principium motus : rationalitas non est principium motus, nec habet connexio nem cum motu et ergo ex motu hominis ne quidem confvsh rationale detegere potui. Ratio est, qad motus non possit detegere in sua causa, nisi

id quod est principium ipsius.

Confirmaturrdum Petrum a longE video moventem se, non possem negare esse hominem, quia

idem esset objectum judicii, quo judicarem esseanimal, & esse hominem. Et tamen id fieri potest: ergo objectuin judicii non est idem homo. Por-

x. quod non possim simul assimare esse mimal,

214쪽

& negare esse hominem, patet, quia contradicto. xia de eodem objecto assirmari non possim t. Responὀent, non esse contradictionem, quia in istellectus distincte cognoscit animal, & confusitantum hominem , at assirmatio, & negatio cir ca objectum confvsh cognitum stare possunt. Contra : Nullae sunt partes in illo individuo ex ad vera sariis virtuales in Ordine ad intellectum: ergo non potest idem individuum cognosci confuse, & non

confuse.

Denique, ille motus ,qui detegit animal in Petro, licet Petrus non esset homo, tamen ab eo Prodire posset : ergo non potest detegere hominem etiam confuse. Deindε fundamentum est ex Parte rei, cur cognoscam animal distinetὸ, & mationaIe tantam confuse et ergo animal, & rati male non sunt idem in Petro, saltem in ordine ad conceptum, quia objectum indivisibile non potest simul cognosci clarE, & non clarE. Respondent, cognosci clarὸ per ordinem ad vis

num connotatum , nempe ad motum. Contra rnullum connotatum est primum principium ad formandos conceptus, nisi quatenus ordinem dis versum intrinsecum in eodem objecto detegit: ergo datur illa ordo intrinsecus objecto, qui sit immediatum , & radieale fundamentum illius distin

ctionis. Vt enim unum connotatum arguit unum ordinem intrinsecum , ita diversum connotatum

arguit ordinem diversum intrinsecum, adehque diis versam aequipollentiam, seu virtutem subjecit per se foecundam , x multis aequivalentem.

215쪽

g. III. Diluuntur obiecta.

HIE c quatuor solutionum principia accipe.

I. Idem realiter sumptum , potest esse virtualiter, & aequivalenter multiplex, quia potest esse principium physicum diversarum operationum , adeoque fundare diversas essentias Metaphysicas, Sc

II. Idem inadaequatὲ sumptum, potest concipi, eo, cum quo est realiter idem , non concepto , id est, res eadem potest: concipi secundilm unum gradum , lirEt non concipiatur secundum alterum ob aequipollentiam. Quare idem potest assirmari de eodem realiter sumpto, & negari, dummodo sit virtualiter multiplex,& distinguatur in esse objectivo. Sic potest dici de eodem Petro , quod sit sensitiaos, ut est animal, & non sensitivus , ut est rationalis. ' i. ''

I 11. Aliquando sunt idem in statu objectivo , di aequivalenter , quae distinguuntur realiter a parteret. Sic animalitas Petri, & animalitas equi dictinguuntur realiter, quia identificantur distinetis realiter individuis, & tamen sunt idem aequivalenter a parte rei, in ordine ad conceptum, &formaliter in statu objectivo, vicissimque ea, quae sunt idem realiter a parte rei, distinguuntur in es se virtuali:sic in Petro animal, & rationale identia ficantur & tamen in esse virtuali sunt duo. . , I v. Hinc non valet consequentia a statu objectivo ad realem, aut a reali ad objectivum : v. g. animal est idem cum rationali in re, & tamen in esse objectivo, de virtuali distinguitur. Caveitri ue, ne modum concipiendi ad res ipsas transferass

216쪽

seras, hoe est a ratione objectiva, Ut praecisa per intellectum , ad illam , prout est in re, concludast nec enim attribui debet rebus ipsis secundum se, quod solum per denominationem extrinsecam ipsis ob rationes praecisas convenit. Hii positis,

ObjicieΚ1. Quod est indivisum in se , non potest distingui per aliqhid extrinsecum : animalitas, & rationalitas in Petro sunt quid indivisum in se, & abstractio , qua diviguntur , est extri seca rebus ipsis : ergo animalitas , & rationalitas non possunt distingui in Petro per abstractionem.

Resip. dist. majorem : QEod est indivisum in se

realiter .&divisibile aequivalenter, non potest ditatingui per aliquid extrinsecum , nego majorem I quod est indivisibile, tam realiter, quam aequi Valenter , concedo : sed animalitas, & rationalitas sunt quid indivisum in se, realiter , concedo : Virtualiter , nego minorem, & conseq. Licἡt enimiflem sint in esse reali, tamen in esse virtuali , dc objectivo sunt diversa per principium tertium. Instabis r. Rationalitas in statu Objectivo ditatinguitur ab antroalitate ex dictis : ergo debet prim

cipium aliquod illius distinctionis assignati : ad nullum assignari potest : ergo &c. Resp. Vel quaeris causam effectricem illius dici

tinctionis extrinsecam , Vel formalem , &intriciis secam , vel materialem , quae est ex parte rerum;

extrinseca, & essiciens est intellectus , qui per abG tractionem perficit , & quasi consummat distinctionem virtualem : formalis , & intrinseca est ipsum esse objectivum repraesentatum , quod accipit ab intellectu abstrahente gradus praecisus, dunx ab eo in Myo statu constituitur. Vt enim Petrils

217쪽

PARS SECUNDA

intrinsech a parte rei per suum esse reale distinguitur a Paulo , ita rationale distinguitur ab animali intrinsech per sunm esse objectavum distinctionerationis, dum est sub praecisione, habetque unit tem sormalem ab unitate formali animesis distinctam . Causa denique materialis ex pote rerum duplex est ι prima est conne atum extrinsecum , V. g. ratiocinatio , secunda, ipsa virtus ratiocinandi Petro intrinseca. Instabis L. Animal, & rationale distinguuntur hi esse objectivo repraesentato intrinsece : ergo distinguuntur ut res , & res. Resp. dist. ant. Distinguuntur intrinsech sor-- liter, concedo antecedens ' distinguuntur intrin- realiter, nego ant. & conseq. nempe duae sunt L alitates sub praecisione, sed non duae entita res. '

Instabis 3. Illa distinctio vel est intrinseca objecto simpliciter a parte rei, & ita incidimus in sen-eentiam Scoti r vel pure extrinseca, & ita cum Nominalibus ' sentimus. Resp. Distinctionem non esse intrinsecam objecto a parte rei, quia gradus non distinguuntuxacta ante operam mentis, licEt distinguibilitas sit intrinseca, quia distinguuntur potentia ; at in-rrinseca est eidem objecto sub esse intentionali, Mpraecisivo , quia animal per intellectum extrinsech abstrahentem, a rationali in esse objectivo distinguitur ut formalitas a formalitate. Instabis 4. Ergo rationale a parte rei est sorma-

218쪽

. LOGIC AE. a 'stransferant ad rem ipsam id quod convenit tan-tdm rei in statu Objectivo.

objicies x. Dum cognoscitur rationale in Petro; vel realitas, quae est a parte rei, tota cosnoscitur, Vel non cognoscitur tota , si tota, ergo nihil rem Det a parte rei cognoscendum : si non tota, qrgo remanet aliquid cognoscendum a parte rei. Resp. Totam realitatem Petri, quae est a parte rei, cognosci, sed secundum unam virtualitatem rationalis, non secunddm alias virtualitates et ergo , inquies , remanet aliquid cognoscendum a parte rei. Dist. aliquid virtuale, concedo: aliquid reale, nego; sicut in divinis , quando producitur filiatio, non producitur natura divina, quae filiationi identificatur. Verbo dicam, totus Petrus cog noscitur totalitate reali , sed non totalitate aequivalentiae.

Instabis i. Virtualitates illae sunt reales, & siunt distinctae r ergo sunt distinctae realiter , nemine

cogitante. Dist. antecedens r Sunt realea, & distinctae virtualiter, concedo anteced. sunt reales , N distin ctar realiter , nego anteced. & conseq. 2. Nego conseq. concesso antecedente, transit enim argumentum adistinctione virtuali ad realem, ideoque non valet juxta quartum principium. Instabis 2. Formalitas rationalis, ut est disti cta virtualiter, ab animali, vel est realitas aliqu , vel non et Si primum , ergo dum cognoscitur taxatam animal , non cognoscitur omnis realitas. quae est in homine r si secundum, ergo nihil est.. Resp. Rationale, ut est virtualiter distinctum ab animali, duo dicere ι primum , totam Petri realiistatem , secundum , virtutem ratiocinandi, adeois

219쪽

PARS SECUNDA

que dicere totam Petri entitatem , ut est princi pium ratiocinandi : sicut animal, ut est distinctum virtualiter a rationali, est tota realitas , quatenus

est principium sentiendi. Quid plura utrobique tota individui entitas reperitur , sed sub diversia sormalitate, & aequivalentia. Objicies 3. Idem non potest simul cognosci, &non cognosci: si dantur conceptus objectivi, ejusdem rei diversi , idem cognoscitur, & non cognoscitur , quia idem Petrus cognoscitur secuniadum animalitatem, quae est idem realiter cum ipso, re non cognoscitur secunddm rationalitatem : ergo non dantur conceptus objectivi. Probz major. Quia cognosci ,& non cognosti, sunt duo contradictoria. I. Retorqueo argumentum, implicat eontradictionem idem cognosci confuse, ει non consusE : idem Petrus in sententia Nominaiashm cognoscitur consush, & non confusῆ ; confvsh secundum gradum animalitatis, & non conius hsecundum gradum rationalitatis.1. Dist. maj. Idem non potest cognosci securigum unam aequivalentiam , & non cognosci secunddm aliam , nego et secundum eandem aequNValentiam, conc. At idem Petrus cognoscitur se- eundum animalitatem , & non cognoscitur secunddm rationalitatem, quae sunt duae virtualitares. Certἡ idem homo potest exprimi quoad gradum animalis, licet non exprimatur quoad gradum rationalis , nec tamen sequitur exprimi simul, R non exprimi a parte rei , sed exprimi tantum quoad unum gradum & non quoad alium : ergo a pari poterit cognosci secundum unum gradum , dc

Don cognosci secundilm alium . . rab

Instabis I. Imolicat contradictionem idem eri

220쪽

cundum diversos gradus , & in adaequate , qui idem existeret ,& non existeret , discingueretur a se iplo, & non distingueretur : ergo a pari implicae contradictionem idem cognosci, & non cognosci Dispar ratio est , qubd existentia entis sit simplicita sima, ipsaque productio attingat exilientiam e tis, quae est: indivisibilis. , cognitio autem essentiam phvsicam, quae est divisibilis virtualiter in plures essentias metaphysicas , quarum unaquaeque sit objectum cognitioni. , ob foecunditat mindividui, fundatam in ipsa substantiae, ut ita dicam , opulentia, & in diversis operationibus , quae ex fundo rei divite dimanant. Instabis x. Non magis repugnat idenh habere diversas producibilitates, quam diversias cognoscibilitates , nam existentia sequitur essentiam : erSoscui dantur essentiae partiales metaphysicae , Ita debent dari partiales existentiae , ac proinde productiones diversae, quae terminentur ad partiales existentias , una ad unam, alia ad aliam. Nego paritatem, tum quia productio attingit totum indivisibiliter objectum, aliter entitas rei distingueretur a se ipsa ι cognitio autem abstractiva tantum partialiter, dc inadaequate, tum quia ipsa productis terminatur ad cognoscibilitates illas, ut sunt realiter idem , non autem ut sunt objective , Naequivalenter multiplices. Instabis 3. In divinis producitur filiatio , non producitur essentia divina eidem identificata : ergo saltem a pari poterit produci animalitas Petri non producta rationalitate. Negat paritatem Sua, ires Lusitanus , quia non est eadem foecunditas na turae creatae, quae est divinae, illa enim finita est,

I iij

SEARCH

MENU NAVIGATION