Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

MO PARS SECUNDA

in singularibus , non sunt necessariae, & immutabiles : ergo debent dari aliae naturae a singularibus Ω- Paratae, quae sunt ideae Platonis. Resp. Id probare tantum dari, naturas universales , quae secundium connexionem praedicati cum subjecto necessariae, & immutabiles sint, sive separentur ab inferioribus , sive non. Instabis : Debet dari aliquod exemplar extra Deum, ad quod intendat, ut artifex , dum creatu'ras producit , non aliud , quam idea Platonis : ergo datur idea Platonis. Resp. neg. maj. Dum enim Deus agit ut artifex, agit ex idea interna, & mentali , quae est Verbum divinum, quatenus exemplar est rerum creatarum,

in quo quidquid factum est, videt, juxta illud D. Ioannis l. Luοή factum est, in ipso vita erat. f. II. An universale sit vox aut conce*Πώρ

NOMINA Livra venerabilis restautator o ch amus putavit prima parte Losicae suaec. I .ae Is. non alia esse uniuersalia, quam voces, retonceptus pluribus rebus communes. Primus a chor hujus sententiae, teste Aventino lib. 6. Antinali um Boiorum fuit Rosselinus Mail lardi magi-cter , quam ferὲ extinctam revocavit Ochamus. - I. A s s a Ret I o. Universale non est tantdm vox. ' Probatur I. Quod potest praedicari de multis non est tantum vox : universala potest praedicari de multis r ergo non est tantum vox. Probatur maj. si vox praedicaretur tantlim de multis, cum dico , homo est animal , sensus esset, vox hominis est vox animalis, quod ridiculum. Probatur L. Scientia est de universalibus, sed scientia non est tantum de vocibus : ergo uni-

232쪽

versalia non sunt tantum voces. Certε nemo dixerit Physicam , dum in cognoscenda hominis natura allaborat , vocem tantum hominis inquirere. Ad haec ,universalis affectiones sunt ex Philosopho, I. esse aptum, ut pluribus inferioribus insit, 2. non generati , nec corrumpi per se, sed ratione singularium, in quibus est : at haec vocibus non conveniunt , falsum enim est Platonem V. g. else vocem, homo , vocabulum , animal, eia sentialiter de homine, & bruto praedicari, dcc. II. AssERT. Vniversale non est conceptus formalis , etiam repraesentative sumptus. Probatur auctoritate Aristotelis lib. de interpr. cap. s. ubi res dividit in universales , & singulares:

ergo dantur res universales praeter conceptus. Idem T. Metaph. cap. I. . probat contra Platonem Vniversalia a. singularibus non esse separata r at conceptus separamur a substantiis singularibus; nam substantiae sunt a parte rei , conceptus vero per mentem. 3.Vniversalia sunt saepissim ε substantiae ex Aristotele,quidistinguit substantias in universales,& singulares, docetque substantias secundas non esse in subjecto:at conceptus sunt accidentia, quae menti inhaerent tanquam subjecto : ergo conceptus

non sunt naturae universiales.

Probatur 2. ratione: Illud non est universale Metaphysicum aut Logicum, quod non est primo , &per se praedicabile : conceptus non sunt prim d , α per se praedicabiles : ergo non sunt universale Me taphysicum aut Logicum. Probatur min. Dantur quaedam propositiones, in quibus conceptus non sunt primo , Sc per se praedicabiles: ergo nulli conceptus sunt per se prim bpraedicabiles. Probatur ant. v. g. in hac proposiς

233쪽

aei, PARS SECUNDA .

tione : Hac domus ad me periniet. aut in is a , Petrus suspendatur,conceptus primo,& per se non praedicamur: nam sensus primae propositionis e set, conceptus hujus domus es idem cum conceptu ad me pertinentis: Secundae vero, concepitas Petri

idem est cum conceptu suspensi, quod est ridiculum.

Itzm cum credo in Am esse Delim, sensus eliset, credo conceptum unius, esse conceptum Dei: Αtqui hoc dici non potest quia actus ille Deum

immediate non attingeret, sed tantum aliquid creatum , nempe Dei conceptum. Item actus amoris Dei, qui ex illo a ictu fidei consequeretur, haberet pro objecto conceptum Dei: at non amatur conceptus Dei, sed Deus ipse.' , Confirmatur utraque assertio auth. D. Anselmi lib. de In cartiar. cap. a. sic loquentis, Cautissimὸ adsecra pagina quasiones accedant . sunt monendi

illi utique nostri temporis Diale Eici: Iimmo Dialecticae haeretici qui quidem non nisi fatum

Vocta putant esse universales substantsm. Quare juxta D. Anselmum prope est, ut in haeresim incidant Nominalium sectatores. Addidi vocem illam , tantum , quia non nego Oces ,& concepus esse universales in significando, dc in repraesentando. Deinde sicut ab aliis rebus singularibus universale possumuS abstrahere , V. g.

a multis hominibus naturam humanam, ita aemultis conceptibus aut vocibus praescindi potest ratio communis, quae vere sit universalis , sed hoc sensu Nominales non usurpant. Objicies i. Soli conceptus affirmantur in vera propositione : ergo soli conceptus sunt universa les. Probatur ant. Assirmatur in propositione Vera

ad quod est verum : soli conceptus sunt veri : ergo

234쪽

LOGICAE. 213 soli conceptus assirmantur in propositione vera. Resp. dist. maj. Assirmatur in propositione id quod est verum, veritate objectiva, conc. formali tantum , nego : soli conceptus sunt veri, disting. min. veritate objectiva , nego minorem : formali , conc. min. Duplex nempe veritas; sormalis altera ex parte intellectus , altera objectiva ex Parte rerum , illa conceptibus , haec rebus tribui

tur.

Instabis r Conceptus sunt etiam veri veritate objectiva , quia sunt imagines rerum e ergo sunt V-niversales. Resp. disting. conseq. Sunt universales in essen-do , nego consequentiam et in repraesentando, concedo consequentiam : at hic agitur de universali in essendo , & praedicabili, non de universali in repraesentando , quod singulare per sese est Objicies x. Species , & genera substantiarum non sunt substantiae apud Aristotelem : ergo sunt voces, & conceptus. Resp. dist. ant. Non sunt substantiae primae vel singulares, quae simpliciter, & maximε sunt substantiae, qubd sine aliarum sulcro subsistaot, concedo et non sunt secundae, & universales substantiae, quae in primis subsistunt, ut animal, & homo in Socrate, nego. ARTI cvvvs III.

An universale sit ante operationem intellectu . CV M haec quaestio Thomistas inter , & Scotis

stas magna animorum contentione dispute tur, ideo accurate pertractari a nobis debet. Qu

235쪽

te definiendum primo , quid sit unitas , & quotu-plex. Secundo , in quo conveniant , & discrepentvtriusque sententiae patroni. Tertio, quid sentia anus , aperiendum.

g. I. Observanda quadam de unitatis natura, ct partitione. x. π FN v M definitur , quod est indivisum in se .

v & divisum a quolibet alio. Universaliter , inquit Aristoteles, lib. s. Metaph. cap. s. Luacum- quo non habent divsonem , quatenm divisionem non habent, eatenus sunt unum, ut si homo prout homo, non habet divisionem , unus eis homo ; hinc unitas definitur, indivisio entis, δc divisio a quo

libet alio. .

xi. Triplex est Unitas, numerica, specifica, & generica, quia natura spectari potest, vel quatenus est una numero, vel quatenus est una specie, & multiplex numero, vel quatenus est Vna genere, & multiplex specie , juxta Aristotelem loc. cit. Alia, inquit, sunt unum numero, ali specie , alia genere. I II. Vnum numero sunt, quorum materia essvna, id est, quorum entitas est una , seu indivisit in se, & indivisibilis in plures , qualis ipse est: sic Paulus est unus numero , quia licEt possit dividi in corpus, & animam, non est tamen divisibilis in multos Paulos , qualis ipse est. Iv. Specie sunt unum , quorum ratio una est, id est quorum definitio , & ratio essentialis est una. Sic Petrus , & Paulus sunt unum in specie humana, quia ratio essentialis naturae humanae in

utroque eadem est. - - . -

. Genere unum sunt , quorum eadem praῶ

riami figura, inquit Aristoteles, id est , ea diem

236쪽

LOGICAE. 2r rur esse unum unitate generis , quae sunt in eodem praedicamento : sic equus , & homo , sunt Vnum genere, quia sunt in eodem substantiae prae

dicamento.

v I. Vnitas formalis est unitas seu indivisio na

turae communis : at omnis natura communis ι

vel est genus , vel species : ergo unitas formalis, vel est generica , vel specifica , nam unitas numerica seu individuans , qua res quaelibet in suo esse singulari constituitur, nulli est alteri commuis nicabilis , diciturque haecceitas, ut Petreitas , de

Pauleitas.

VII. Distinctio opponitur unitati, vel potius multitudo , quae fit per distinctionem.

F. II. In quo conveniant, ct discrepent D. Thomas, ct Scotin.

I. N tribus conveniunt, I. ambo universale istum ex natura, tum ex unitate generica a specifica componunt, quia universale concretum est ,, ergo naturam dicit , ut subjectum , & unitatem,ut formam. 1. Subjectum universalitatis apud utrumque realeaest , & ante operam mentis, ideoque universiale materialiter sumptum dari a parte rei fatentur ambo. 3. Singularia , licet a parte rei distincta sint, volunt tamen inter se habere con venientiam in natura , vi cujus definiri possint. dicanturque ejusdem naturae participes. Porro fundatur illa convenientia in natura , quatenus est principium earumdem operationum.Hastenus co

sensus utriusque partis, jam dissidium oritur. II. Discipuli Scoti contendunt illam conve nientiam esse uniatem veram , dc proprie di

237쪽

xr 6 PARS SECUNDA

ctam , aut saltem fundari in unitate proprie dicta , quae cum , nemine cogitante , a parte rei existat, ideo volunt universale dari ante Operam

mentis.

ID. Refragantur Thomistae, pugnantque illam

convenientiam esse tantdm unitatem fundamentalem , & materialem, adeoque improprie dictam; quatenus in ea fundatur unitas universalis pro priE dicta , per quam natura fit una forma liter. Ratio discriminis petitur ex principiis utriusque autoris de distinctione graduum metaphysico rum , nam Scotus docet gradus esse vel distinctos

formaliter ante operam mentis, vel idem serm liter : D. Thomas contra docet, distingui tantum virtualiter , vel virtualiter esse idem. Iv.Scotus,ut sententiam stabiliat, quatuor principia statuit. Primum, triplex datur Unitas , generica, specifica , & numerica . Secundum, datur a parte rei triplex illa unitas ι nam Paulus est unus numero : Petrus, & Paulus sunt ejusdem naturae, tum genericae, tum specificae. Tertium, non quaelibet

divisio repugnat cuilibet unitati , sed divisio sola numerica unitati numericae; sola specifica, unitati specificae , sola generica, unitati genericae. Quar tum , cuilibet gradui sua indivisio convenit ; generico indivisio generica, quae stare potest cum divisione specifica specifico indivisio specifica, sed quae stare possit cum divisione numerica . v. Ex his principiis duo infert. Primum, equus& leo v. g. sunt unum a parte rei genere , licet specie dividantur : item Petrus , & Paulus sunt unum specie, licEt numero dividantur, quia non habent principium divisionis in specie. ι sicut equus, & leo. non habent in genere seu in animali. VI.

238쪽

v I. Secundum, omne universale est Vnum , α multiplex ; Vnum ratione gradus, in quo indivisum est , multiplex ratione differentiae, vel specificae, vel numericae: sic animal in equo , & leone est Vnum ratione sui , multiplex verb ratione dif&rentiae specificae, quia licEt indivisium intra se sit, tamen extra se dividitur , cum ad multas species distrahitur per differentias specificas , hinc istud

argumentum solvit , idem esset unum , & non Vnum ; unum genere , & non unum specie , cono cedit: unum , & non unum genere, negat: sicut natura divina est una num oro ratione. naturae, multiplex autem ratione personarum. Hactenus Sco

tus.

VII. D. Thomas contra negat dari ante opus intellectus unitatem genericam , aut specificam formaliter , sed materialiter tantum , quia non datur natura humana in Petro , & Paulo , sed dantur naturae prorsus distinctae, L. negat unitati genericae solam divisionem genericam , seu in multa genera , quae fit, opponi. Sed vult tum vniis talem genericam , tum specificam tolli etiam per unitatem numericam , adeoque cum Petrus , dc Paulus sint numero distincti , distinctas quoque habere naturas tum animatis,tum rationalis, itaque duo esse animalia, & duos homines.

g. III. Definitur quaestio.

I. A s s E R- N T v R. naturae universales ma- 1 o. erialiter sumptae a parte rei ante operam mentis. Prob. Vniversiale materialiter sumptum est convenientia , & similitudo inter multas naturas ante operam mentis et datur conve-

239쪽

os PARS SE CUNDA

nientia , & similitudo inter multas namras ante operam mentis : ergo datur universale materialiter sumptum ante operam mentis. Prob minor. Nam homo , & equus conveniunt in ratione animalis, viventis, corporis , & substantiae , etiam nemine cogitante : ergo datur convenientia , 3c similitudo inter multas naturas ante operam mentis. II. AssERTIO. Vniversale non est a parte rei ante operam intellectus. Probatur i. ex AIistotele lib. I. de Aialma, cap. I. tex. g. δἐ γον καθόλου , a reι Ουών δεν, b υ ς ε otν ο animal

autem , quod est universale , aut nihil est , aut posterim, nempe anima. Quod pronunciatu Philo Ephi de universali formaliter non fundamentaliter sumpto intelligi debet : ergo ex Α- stotele universiale formaliter sumptum nihil est in se a parte rei ante operationem intella tus , cum non existat positivὸ , separatum a singulari bus , ut volebat Plato , aut certὸ posterius est . id est sit per operationem intellectus. Accedit Α-Verr es I. de anima com. 8. Intellectin facit universalitatem in rebus, & ra. Metaph. com. 4. ait IVniversalia apud Arsotelem esse collecta ex partie Iaribus in intellectu , qui aeeipit inter ea consimilitudinem , ct facit ha unam intentionem. Denimque com . 28. Universalia non habent esse extra animam. Sumagatur D. Thomas I. p. q. ti. a. I. & T. metap. lesst. II. Intentio uniυersalitatis es ab in trilectu.2. Ratione. I. Universale sormaliter est universalitas ipsa : universalitas non est in rebus ant . operam mentis r ergo non datur universale formaliter ante operam meatis . Prob. min. Vniversali-

240쪽

tas est unitas naturae communis , apta Vt multis insit : in rebus ante operam mentis , non est unitas naturae communis apta ut insit multis : ergo non en unitas formalis ante operam mentis.

Prob. min. Natura realiter divisa, & determinata, non potest esse natura communis , & apta Vt multis insit , natura humana V. g. a parte rei ante operam mentis , est: divisa, & determinata ad Petrum, & ad Paulum : ergo in rebus ante operam mentis , non est unitas naturae communis , & apta

ut multis inst. Prob. min. Quod est identificatum cum differentia individuante Petri, est divisum ,& determinatum ad singulare : natura humana in Petro est identificata cum differentia ejus indivis duante : ergo cst divisa , & determinata. Distinguunt, est determinata numerice, concedunt , specificὰ, negant. Contra. Ergo eslet simul determinata , & indeterminata , quae duo se destruunt. Resip. diverso respectu, concedunt, eodem respectu , negant. Nempe indeterminata est ratione speciei licet determinata sit ratione differentiae

x numeracae.

Contra. Natura determinata est in Socrate ratione differentiae numericae, fatentibus adversariis ergo determinata est specificε. ut probem consequentiam, sit .

VNic Α Ο ASARvAT. Divisio specifica vel sumitur pro ea divisione , quae fit generis in species, diciturque specifica , quia membrum dividens est species : vel pro ea, qua species in individua dividitur , quae specifica vocari potest, quia totum, quod dividitur , est species : primam divisionem volunt pugnare adversarii cum unitate specifica,

SEARCH

MENU NAVIGATION