Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

1ro PARS SECUNDA

non autem secundam. His positis, Prob. consequentia: Illa natura est determinata specifice, quae vere divisa est specifice : natura humana determinata numericE, est divisa specificὰ ergo determinata est etiam specificἡ. Prob. min. divisio numerica destruit unitatem specificam et erisgo quae natura determinata est numerici , divisa etiam est specifice. Prob. ant. Aliqua divisio destruit unitatem specificam quia unitati specificae Opponitur aliqua divisio :- sola divisio numerica destruit unitatem specificam ; non enim unitatem specificam destruit divisio generis in spe cies, sed potius constituit: v. g. per divisionem

animalis in rationale , & irrationale , non destruuntur species animalis , puta equus, aut leo, sed constituuntur : ergo sola divisio numerica destruit unitatem specificam.

Confirmatur I. Ea divisio est tantum speciei, cujus membra dividentia sunt partes speciei : at membra divisionis numericae, hoc est, individua sunt partes ejusdem speciei ; quorsum enim spe

cies divisim existit, nisi quia secatur in multa in dividua Confirmatur i. a pari: Divisio , quae destruit unitatem quantitatis pedalis , non est ea , qua quantitas in plures quantitates pedales dividitur, sed qua quantitas pedalis in suas partes, hoc est in duas semipedales dividitur : ergo a pari divisio destructiva unitatis specificae , non est ea, qua genus in plures species dividitur , aut species in plures species , sed qua species in plura inferiora , hoc est, in individua secatur , hinci Intelliges unitatem genericam non tolli per di

visionem in multa genera, sed per divisionem in

242쪽

multas species : nec unitatem specificam per di visionem in plures species, sed per divisionem in plura individua : unitatem denique numericam tolli tantdm per multiplicitatem numericam. Confirmatur 3. as sunt idem realiter, si unum est determinatum , determinatur & alterum : differentia numerica , & specifica sunt idem realiter in Petro v. g. ergo si differentia numerica determinata est , specifica quoque est determinata. Pr. min. Individuatio est tota entitas, cui caeteri gradus identificantur : ergo differentia numerica, & specifica eadem sunt proris entitas, unde sic argumentor : Petrus secundum individuationem distinguitur realiter a Paulo : ergo secundum

totam entitatem e ergo secundum naturam tam

generice , quam specificὸ sumptam , nam quae sunt eadem uni tertio , sunt eadem inter se. Distinguunt: quae sunt eadem uni tertio incommunicabili, concedunt , communicabili , negant. At natura humana est communicabilis Petro, R Paulo. Solutionem illustrant exemplo sanistissimae Trinitatis , in qua lichi Paternitas , & Filiatio sint

unum in natura , non sunt tamen unum realiter

inter se , quia natura distinguitur virtualiter a personis , quibus est communicabilis : sed quis non videt hoc esse effugium , dum obseurum per

obscurius explicant Deinde nonne mysterium naturae universetis hac ratione anteponunt mysterio Trinitatiς . cum non possit perire persona una divina , quin tota essentia divina simul una pereat , contra Vero universale retineat essentiam sua- , individuis

pereuntibus , modo unicum supersit in natura individuum.

243쪽

rix PARS SECUNDA

Prob. vltim. Si datur universale a parte rei , se quitur eandem naturam in improbis damnati ad

supplicia, in beatis destinari ad praemia r in illis cruciari acerbi sis , in his beari felitius : in , justo fulgere gratiae insignibus , in scelerato vitiorum foedari sordibus : in Iuda proditore infamem , damnatam , in Christo omni sanctimonia illu

strem. At quis monstrum ex tot diversis , & inter se discrepantibus partibus conflatum serat Θ .. III. AssERTIO. Vniversale sit sormaliter Per operam mentis , quaecumque illa sit. Prob. Datur universale formaliter : ergo vel ante , vel Post operam mentis , non a te operam mentis, ut probatum est : ergo post operam mentis. 2. Per eam operationem fit universale formaliter, per quam fit unitas naturae formaIis & aptitudcivi multis insit, & de iisdem praedicetur et per Operam mentis fit unitas naturae communis, & aptitudo ut multis insit, & de iisdem praedicetur, quia per operam mentis tollitur divisio , & determi- Matio naturae ad unum ; tollitur autem divisio ,& determinatio ad unum , quia natura cognoscitur, sine differentiis, quae ipsam dividunt ac determinant ad singularia, ut postea ostendam.

g. IV. Diluuntur obiecta. VT objecta, quae ab adversariis plurima proinponi solent , facilias solvas , haec principia

accipe. I. Praeter triplicem unitatis speciem , de quas. r. distinguenda insuper duplex unitas Α, altera Pecfecta-identitatis 1 altera imperfecta, & Κ-

militudinis. Prima est, qua ita aliquid est unum,

244쪽

LOGICAE. 223 ut sit indistinctum prorsus, & indivisum. Sic natura divina est una unitate identitatis , quia est indistincta in tribus personis , & prorsus eadem

numero : secunda est, qua duo inico sis ita conveniunt , ut tamen inter se distinguantur , diciturque Unitas convenientiae, & proportionis, seu maia rus materialis , & fundamentalis relativc ad viaitatem formalem, & indivisionis , cujus mens humana opifex est, dum universale molitur. Prima

supponit identitatem , ex qua resultat , secunda multiplicitatem subjectorum , & distinctionem realem , quidquid enim realiter sprile est, alterismile est , exurgit tamen ex convenientia, &proportione , quam habent inter se ejustra odi subjecta tum in disdem operationibus , tum in eodem gradu aequivalentiae fundatam. Porro datut unitas similitudinis, & materialis inter Petrum,& Paulum ae parte rei 12 fiatumre humana ,,unibilitas dici poticis debet , quam Vnitas, Suu aequivalentia rationalitatis, quae talis est in uno, qualis est in altero , & operationum similitudo praebent intellectui fundamentum , ut Virumque per modum unius hominis concipiat. II. Quanquam similitudo , quae inteC naturas . singulares a parte rei existit , dici potest formalis , simul, & materialis, sed diveri respectu . . Si enim spectetur relati vh ad rationem landandi, quae est talitas unius , & qualitas alterius , dicitus formalis , quia est forma metaphysica ex convenientia resultans , non quidem distincta a parte rei, sed distinguibilis per intellectum : at relative ad mentem , dicitur similitudo materialis & fui damentalis , quia dat occasionem intellectui co ficiendae unitatis formalis , hinc duplex funda-

Κ iiij

245쪽

214 PARS SECUNDA

mentum naturae universalis existit a parte rei, pro- Timum , & remotum , proximum est similitudo formalis identificata naturis singularibus , rem Ο- tum est talitas unius naturae, & qualitas alteriuS,

quae potest dici similitudo materialis , quia est ratio fundandae similitudinis formalis. ID. Vnitas generica , per divisionem in multas species tollitur , sicut unitas specifica per divisonem in multa individua , quia utraque unitas per eam fit multiplex ; generica quidem permultas species , specifica vero per multa individua , hinc implicat contradictionem Petrum , MPaulum a parte rei, quae naturam humanam sibi identificant , & duo sunt individua , esse unum

in natura humana formaliter , aut Vnum in natura sentiente cum Bucetalo. Et vero sicut unitas

numerica leonis non tantilm tollitur per divisionem is duos leones, alias nunquam tolleretur , sed etiam per divisionem totius leonis in materiam , & formam , quae in morte contingit: ita unitas generica non tollitur tantdm per divisio ianem in multa genera, sed etiam per divisionem in multas species, &c. I V. Saepe adversarii argumentantur ex falso supponente: v. g. cum aiunt Petrum & Paulum vel esse indivisos in natura humana, vel divisos ;supponunt enim , non probant dari naturam humanam in Petro , & Paulo, cum dentur naturae raut nituntur verborum ambiguitate , cum sumunt

negationem differentiae pro indistinctione , quae unam similitudinem aut negationem diversitatis,& dissimilitudinis sonat : aut secundas intentiones Perperam sumunt pro primis , cum Petrunis , MPaulum aiunt ejusdem esse speciei , vel diversae ;

246쪽

nam species, genus &c. sunt termini secundae intentionis, qui non conveniunt rebus, ut sunt in statu reali, sed ut sunt in statu intentionali, hinc Petrus, & Paulus nec sunt ejusdem speciei a parte rei, nec diversae, quia non datur species a parte rei, nisi fundamentaliter, & remotἡ. V. Quae ex Aristotele.proponuntur , .Vel explicabis de universalibus post operam mentis , vel certe de unitate fundamentali, & similitudinis juxta I. principium. Objicies x. Natura humana est una in Petro ,& Paulo , nemine cogitante : ergo est una unitate universali. Resp. I. nego ant. juxta principium 4. dantur enim naturae in Petro , & Paulo , quia differentiis: individuantibus identificatae sunt , non natura. Resp. 1. dist. Datur natura una in Petro, & Paulo, unitate fundamentali, & similitudinis, concedo: unitate formali, & identitatis, nego. Datur itaque in Petro unitas conformitatis , quae est potius unibilitas , quam unitas , quia natura unius est

conformis naturae alterius e at non datur unitas.

indivisionis, quia realiter divisi sunt vel potitis distincti in naturis. Vide I. principium. Instabis i. Quae non differunt in natura, quatenus non differunt , habent principium unitatis, formalis : Petrus 3c Paulus non disserunt in natura : ergo habent principium unitatis formalis in

natura, quatenus non disserunt. ..

Resp. a. distinguo majorem : Quae non differunt, in natura, id est quae non sunt a istine a in natura , habent principium unitatis formalis , concedo : id est quae non sunt dissimilia , nego : Petrus& Paulus non disserunt in natura , id est non sunt Κ v

247쪽

distinoe, nego : id est non sunt dissimiles , cone

do minorem, & nego consequentiam. Nam nori.

differre, seu habere negationem differentiae idem est ac eme simile : differre, & habere negati nem

differentiae, idem est ac esse dissimile , hinc convenientiae opponitur diversitas, similitudini dissimilitudo , unitati multiplicitas indistinctioni distinctio, indivisioni divisio.

Inst.1bis x. sunt magis unum , sunt maxime unum, aciubque unum unitate formali: Petrus, & Paulus sunt magis unum in natura humana , quam Petrus , & Bucefatus : ergo sunt maxime Vnum , adeoque unum Vnitate formali.

Resp. dist. majorem : quae sunt magis unum, Vnitate indistinctionis, seu indivisionis , . concedo: unitate similitudinis , nego : Petru= , & Paulus sunt magis unum , quam Petrus, & Bucetalus unitate similitudinis , concedo : unitate indistinctionis seu indivisionis , pego minorem , & consequentiam. Porro illa major convenientia , & similitudo est major unitas fundamentalis , seu uni bilitas, quae per intellectum consummari potest , non unitas formalis, ut explicui 1. principio. Objicies L. Petrus, & Paulus vel sunt ejusdem. speciei sormalis a parte rei, vel diversae : non sunt diverta speciei sermalis : ergo ejusdem. Resp. nego majorem ; argumentum enim est de falso supponente juxta principium 4. huic utique a1on absimile Bos, ct equus habent alas , vel diversa speciei, mel e usdem ἰBos, ctequm non habent alas diversa speciei: Ergo habent alas ejusdem speciei. Quare vi valaxet argumentum, ita insormandum

248쪽

LOGI C AE. 227 esset : Bos, & equus habent alas , & illae alae, quas habent, vel sunt diversae speciei, vel ejusdem , α tunc Vtraque propositio neganda erit. Ita a pari dicendum esset, Petrus , & Paulus habent a parte rei speciem, & illa species est eadem vel diversa,& tum major negabitur. Peccat itaque in hoc argumentum , quod ea tribuat Petro & Paulo in statu reali spectatis , quae iisdem duntaxat conveniunt in statu intentionali constitutis , quod est: contra principium quartum. Instabis s. In hoc dispar ratio est , quod in bove, ει equo non sit ala; in Petto.& Paulo sit natura

humaria..

Respondeo non magis dari naturam unam in Petro, & Paulo formali ter, quam detur ala in bove, &equo ue dantur enim in utroque duae naturae M. quidem penitus a se distinetie, quae cum similes sint, possunt dici una natura, unitate similitudinis , non unitate identitatis o Instabis x. Tam datur in Petro , & Paulo unitas specifica, quam datur in Paulo unitas numerica:

datur m Paulo unitas numerica ante operam mentis :.ergo & unitas specifica in Petro, & Paulo aI

te operam mentiS.

Prob. maj. Ideb Paulus est unus numero , quia non dividitur per disserentiam numericam e natura humana in Petro , & Paulo non dividitur. per differentiam specificam : ergo est una specieia Resp. nego paritatem s datur enim a parte rei insimus gradus , seu differentia numerica, quam sequitur unitas singularis : at non datur a parte rei natura specifica communis , saltem formaliter: ergo nec datur unitas communis, quae est naturae communis modus, eamque ubique sequitur. Quare

249쪽

γαβ. PARS SECUNDA

ante probandum esset adversariis flari naturam illam communem , quam probent illius unitatem, quia prius est esse, quam este unum ; unitas enim est affectio entiS. Ad probationem , nego naturam humanam non dividi in Petro, & Paulo per differentiam specificam , differentia enim dividens speciem non est ea, qua species dividitur in multas species, sed qu, in multa individua distrahitur , ut obser vavi . principio. objicies 3. Ea sunt unum a parte rei, quorum est' una definitio : est una definitio naturae humanae, quae est in Petro , & Paulo : ergo est Vna natura a parte rei. Resp. dist. m . sunt unum unitate fundamentali, & similitudinis , conc. unitate formali, & indivisionis, neg. sussicit enim unitas fundamentalis, quae est smi litudo inter Mas naturas , excitans intellectum ad faciendam definitionem naturae virique communem. Instabis I. Natura ante operationem mentis est

definibilis : ergo est una. Resp. dist. ant. Est defitiabilis proxime, nego :

Instabis L. Nihil accipit ab intellectu, ut fiat proxime definibilis. Resp. dist. Nihil accipit ab intellactu, ut a causa

formali, & intrinseca, concedo: ut a causa em ciente , & extrinsecὶ abstrahente, nego : itaque triplex veluti causa est requisita ad definitionem, ritE faciendam. Prima ex parte rerum , & materia-

Iis , quae est similitodo inter individua ejusdem naturae 1 nam quae sunt similia, sunt una definitione definibilia, saltem remote. Secunda, &pro

250쪽

LOGIC AE. 2I xima est unitas formalis, quae fit per intellectum

Praescindentem, sine qua natura non posset una definitione explicari. Tertia, & extrinseca est inistellectus abstrahens. Objicies 4. Datur similitudo a parte rei inter Peiatrum , & Paulum in natura : ergo datur unitas inister Petrum , & Paulum realis. Dist. cons. Datur unitas realis fundamentalis, conc. formalis , subdistinguo, remote , conc. proxime , nego snstabis i. Similitudo landatur in unitate reali, non in alia, quam formali: ergo datur unitas formalis realis. Nego minorem ; lassicit enim unitas materialis seu fundamentalis, quae nihil aliud est , quam duae naturae, una nempe Petri,& altera Pauli,quae easdem habent operationes, sive quarum una talis est , qualis est altera. Instabis L. Similitudo fundatur in unitate fundamentali ex concessis r unitas fundamentalis est similitudo : ergo similitudo fundatur in similitudine.

R. dist. min. Similitudo fundatur in unitate furiis damentali, quae sit ratio fundandae similitudinis, concedo : quae sit ratio proxima fundandae unitatis formalis, nego : ergo imilitudo fundatur in similitudine , nego consequentiam : aut saltem fundatur in similitudine materiali, quae est ratio fundandae similitudinis formalis, nempe in talitate unius, & qualitate alterius.

Instabis 3. Ex Aristotele smilia sunt, quorum

qualitas est una.

Dist. ant. quorum qualitas est una, id est indivisa a parte rei, nego, id est, talis in uno, qualis

SEARCH

MENU NAVIGATION