장음표시 사용
251쪽
in altero , conc. sic dum dicuntur esse aequalia , quorum quantitas est una , sensus est, quorum quantitas tanta est in uno , quanta est in altero. Ex quibus infertur , ut quemadmodum quantitas mensiurans aequalia, est una , & eadem quoad mensuram. ita conceptus similium ob)ectivus unus , & idem sit fundamentaliter ex parte rerum , sormaliter Vero per intellectum. Fundatur ergo similitudo naturae Pauli, & Petri in duabus utriusque naturis, quae id habent ex se, ut talis una sit, qualis est altera, ob unitatem conformitatis, adebque postulent magis concipi per modum unius in ratione hominis, quam Petrus, & BuceKIus , hinc fundamentum concipiendae unitatis formalis naturam humanae per interictum duplex est a parte rei, remotum & proximum ε, remotum est talitas unius naturae, & qualitas alterius , quae est proximum fundamentum similitudinis, & remotum unitatis
formalis : ploximum vero est ipsa similitudo , seu identitas materialis ex I. principio. Objicies s. Natura secundum se est ens reale: ergo est quid unum realiter , quia ens , & unum, convertuntur : sed non est una unitate singulari: ergo uni ver sali. Resp. Nego naturam secundum se dati a parte rei ι natura enim est tanti in duplici statu, vela paxte rei ι & sic habet singularem unitatem: vel in intellectu a. differentiis abstracta , & sic habet unitatem formalem ac universalem. Instabis 1. Natura secundum se nec dicit unitatem. singularem, nec universalem.
Dist. Secundum se , id est, secundilm attributa iessentialia, concedo : natura enim secundum attri- . bata essentialia, nec dicit unitatem, nec multi-
252쪽
plicitatem : non dicit consequenter unitatem in intellectu,aut multiplicitatem a parte rea tanquata, Proprietates, nego. Vt enim anima rationalis,. quamvis secundum se, & essentialiter , non dicavincorruptibilitatem, tamen habet inseparabilem . dicitque consequenter : sic natura humana ire intellectu habet universialitatem , ut proprietatem sibi annexam ue a parte rei vero singularitatem, qua est
Ob)icies 6. Universiale est objectiam intellcctus: ergo non fit ab intellectu, quia objectum movet Poten tiam , adcbque prius est. Resip. dist. ant. Vr, aversale fundamentalitet est objectum motivum intellectus, conc. formaliter. sumptum, nego : ergo non fit ab intellcctu , dist. conseq. fundamentaliter sumptum , conc. consequentiam: formaliter sumptum , nego consequentiam : itaque universale fundameu taliter sumptum est objectum movens intellectum, ut naturam abs trahat ; universale vero formaliter sumptum , est objectum terminativum, utpote parius Intellectus abstrahentis. In stibis i. Saltem universale formaliter sum aptum esset effectus singularis : nam rerminus acti nis singularis est quid singulare , estet autem terminus actionis singularis ergo , &c. Res . neg. sequelam majoris . Ad probationem dist. terminus primarius actionis singularis, est quid singulare, concedo terminus secundarius, nego. At universale est tantum terminus secundarius cognitio ver d abstrahens est primarius terminus intellectus abstrahentis, quae. est singu-aaris. Instabis x. Saltem tot fierent naturae Uni er-
253쪽
sales , quot ement conceptus abstrahentes ,quo nihil absurdius.' Resp. neg. sequelam, quia ad multiplicitatem concretorum , non sussicit pluralitas sormarum, quandiu manet idem subjectum : v. g. idem lapis multas habens albedines, non dicitur multa alba, sed multoties albus. Idem mercator a decem latronibus spoliatus, non dicitur decem spoliata, sed unus homo decies spoliatus. Sic natura Vniversalis per centum intellectus cognita, non dicitur centum universalia, sed centies cognita , & abs
Objicies . objectum scientiae, est independens ab intellectu operante : universialia sunt objectum scientiae t ergo non pendent ab intellectu operante. Resp. dist. maj. Objectum scientiae motivum , concedo : objectum scientiae terminativum tantum, nego majorem : at universale formaliter sumptum est objectum strentiae terminativum,
Instabis: Debet assignari objectum motivum scientiae; non aliud, quam Vniversale: ergo VniVer sale est objectum scientiae. Res m dist. min. non aliud, quam universale materialiter sumptum , concedo : formaliter sumptum , nego. Certὶ universale materialiter, &fundamentaliter sumptum est objectum scientiae motivum, & mediatum , quatenus mediante sui specie intellectui obversatur. Objicies s. Illud est reale, cujus correlatum est reale: correlatum universalis . est reale, nempe individuum : ergo universale est reale. Resp. dist. minorem: correlatum universalis seu
254쪽
LOGIC AE. individuum est reale, qua est praedicabile, nego: qua est hoc ipsum, quod est a parte rei, & sine
respectu ad mentem, concedo. At primo sensu est correlatum universalis formaliter sumpti, non
Objicies 3. Quae sunt indivisa in natura, sunt
num in natura formaliter : Petrus, & Paulus
sunt indivisi in natura ; vel enim sunt indivisi vel divisi : non divisi, ergo indivisi. Respondeo , dist. maj. Si habent illud unum , in
quo supponuntur indivisa, concedo : si non habent, nego. At Petrus , & Paulus non habent naturam , sed naturas : ergo non habent indivisionem, seu unitatem, quia unitas est modus entis. At ubi non est ens , ibi non est unitas, quia modus supponit rem modificatam. Porro non datur
natura in Petro, & Paulo, ideoque non mapis sunt indivisi, aut divisi in matura humana , quam in rugibilitate, sicut Michvel , & Raphaea nec sunt indivisi in colore, nec divisi propriE, quia non habent colorem, aut si divisi sunt Petrus, &Paulus , utique in naturis divisi sunt, non in natura , seu habent naturas divisas per disterentias
Instabis I. Natura humana a parte rei non po-nest dividi per differentias numericas: ergo est una, & indivisa secundum se a parte rei. Pr batur ant. Vnitas non tollitur nisi per divisionem sibi oppositam : differentiae numericae non opponuntur unitati naturae humanae, quia non dividunt in multas species, sed tantum in multa individua et ergo, &c. Resp. I. Non dari a parte rei naturam humanam , nisi singularem. 2. nego antecedens, α
255쪽
probationis minorem, differentia enim, qua species in multa individua dividitur, maxime opponitur unitati specificae, ut jam probatum est , sicut divisio , qua genus dividitur in multas species , maxime opponitur unitati generica: ό & vero Petrus , & Paulus, quatenus uterque homo esta parte rei , habent divisionem, vel potius distinctionem , quia unitas formalis, qua Petrus est unus homo , divisa est ab illa, qua Pantus est unus homo : sicut quia unitas formalis, qua Petrus estvnum animal, divisa est ab unitate formali, qua Paulus est unum animal , ideo uterque habet divisionem, quatenus est animal. Audi Aristotelem
eodem loco, quem citant adversarii contra nos. Luacunque, inquit, non bubent rivisionem , quatenus non habent divisionem , eatenus unum dicuntur , ut puta , si provi homo est, non habet dimisionem, unus est homo, quod si prout es animal, unum animat i quod se prout magnitudo, una magnitudo. Haec postrema verba adversarii supprimunt; non enim dixit Aristoteles, si duo homines non habent divisionem in ratione hominis , sunt unus homo: si provz animal, sunt Vnum animal, quia probiὶ noverat fieri non ponse , ut duo homines non habeant divisonem in Tatione hominis aut animalis, clim duae sint in illis ac divisae unitates formales hominis, & ani- malis , sed dixit, si prout homo , non habet divisionem , unus est homo, &c. ergo agit tantum de uno homine, qui tot in se vilitates formales: habet, quot stant in eo rationes , in quibus nullam, habet divisionem. Instabis x. D.fferentiae numericae sunt accidentalea naturae humanae: ergo eam non diVllunt..
256쪽
Dist. ant. Sunt accidentales secundum modum, concedo: secunddm rem, & substantiam, nego: sunt enim substantiales in re, ideoque possimi dividere naturam humanam in stubstantias.
Objicies vltim d : Quod est per intellectum
est solus conceptus : universale est per intellectum: ergo est solus conceptus. Resp. dist. majorem : Quod est per intellectum, subjectivE, & per modum repraesentantis, est solus conceptus , concedo : quod est objective, & per modum repraesentati, nego : at universale formaliter sumptum,est per intellectum objective, repra sentaturque per conceptum formalem. cujus est terminus ; conceptus autem formalis est subjectivε in intellectu, & tanquam imago repraesentans. 2. Universale est tantum per intellectum inadaequate, nempe ratione unitatis Qrmalis; cum enim Concretum sit, dicatque unum materiale, nempe naturas similes, & alterum formale, nempe Unita rem formalem , est extra intellectum secundum materiale , per intellectum veris secundum foris male.
Per quam mentis operam fiat univers&
CV M. hactenus consectum sit universale sorma-lirer sumptum , esse partum mentis; quaerendum hic superest , qua potissimum operatione fiat. an simplici, an comparativa.
257쪽
f. I. a rid fit abst actio, oe comparatio,
ch quotvlex. CIROA abstractionem, & comparationem haec
I. Abstractio definitur separatio unius ab alio: duplex est ι realis una, qua unum ab alio reipsa separasas, cum quo antea erat conjunctum, ut dum separatur anima a corpore : mentalis altera, seu intentionalis, qua unum per mentem separatur ab alio , cum quo est idem realiter. I I. Mentalis separatio duplex ; exclusiva seu positiva, & praecisiva seu abstractiva. Exclusiva est qua gradus Metaphysicus ita divisim ab aliis cognoscitur cvt excludamur : v. s. si concipiam Petrum rationalem, non animal. Praecisiva ; qua gradus unus concipitur , aliis, cum quibus idem est in re , non conceptis,neque negatis, ut si concipiam animal in Petro , non concepta rationalitate, neque negata, cum qua tamen est idem rea
liter , hinc effatum Logicum : abstrahentium non es mendacium i discrimen inter utramque est, quod exclusiva falsa sit, si ea , quae repraesentat separata, inter se jungantur a parte res et abstractiva autem vera sit , licet juncta sint realiter, , quae distincta repraesentat , ideoque est similis imagini , quae caput Petri ita exprimeret ad Vivum, ut tamen reliquae partes aliis imaginibus
LII. Mentalis abstractio, altera formalis, altera objectiva , formalis se tenet ex parte intellectus cognoscentis, estque ipsa cognitio mentis, quae circa objectivam versatur : objectiva est ipsum objectum ab intellectu praecisum. Abstractio
258쪽
LOGICAE. 237objemva , vel distincta est , vel confusa ; distincta objectum repra sentat distincte , aliis, quae sunt
idem realiter cum eo, sed virtualiter distincta, ne confuse quidem cognitis : confusia gradum di tincte repra sentat unum, alios confuse , & in
1 v. Confusiam abstractionem admittit Arriaga, qua una pars objecti concipitur ab intellectu di tincte , aliae vero consus h ; hinc universale ex me te illius , nihil aliud est formaliter , quam singularia confuse cognita. De abstractione tantum, jam
v. Duplex hic spectanda comparatio ; altera prior ipsa abstractione, qua intellectus plura individua cognoscit, & conseri inter se , ut gradum
naturae, in quo conveniunt, ab illis abstranat: altera posterior, qua naturam jam abstractam adisserentiis componit cum suis inferioribus. Res Porro ita peragitur. I. Sin gularia ejusdem naturae, sensibus objiciuntur, ipsisque speciem imprimunt. t. Sensius specie imbutus, v. g. oculus elicit visio Ψnem. 3. objectum mediante visione speciem corporatam imprimit phantasiae, quae elicit pharitas a materiale , quod Petrum , Ac Paulum tali
complexione accidentium vestitos repraesentat. 4.
quia phantasia non potest transmittere speciem corporatam in intellectum , qui spiritalis , natuta indidit homini duplicem intellectum ; alterum agentem, qui ex phantasmatibus corporatis species spirituales educit, quae dicuntur virtuales objecti imagines: alterum patientem , seu possibilem , cui ab intellectu agente species spiritalas imprimuntur sicut sigillum cerae , deinde intellectas possibilis illis speciebus consignatus, producit Verbum men-
259쪽
tis, seu speciem expressam, qua fit, quodammodo omnia. Quare intellectus illa specie imbutus, ferri potest in naturam directE, cognoscendo eam secundum attributa essentialia , & a singularibus Praescindendo , vel reflexe, cum naturam jam praecisam per alium actum a luis inferioribus, cognoscit per novum actum in ordine ad inferiora , qu enus apta est illis inesse, aut de iisdem praedicari. Porro actio, qua intellectus agens abstrahit speciem a phantasmatis , naturam repraesentantem, dicitur abstractio intellectus agentis, quae naturam ab omni singularitate non expedit; actio verb, qua intellectus possibilis, specie ab agente intellectu transmissa faecundatus, naturam cognoscit
sine disserentiis , dicitur abstractio intellectus potasbilis , actio, qua intellectus possibilis naturam
sic praecisam cognoscit cum respectu ad inferiora, ut aptam illis inesse aut praedicari, dicitur reflexa, dc comparativa 1 reflexa quidem quia versatur circa natiriam jam abstractam per priorem a d um comparativa, quia attingit illam non absolutὰ, sed respectivh ad inferiora. Denique, haec comparatio , vel fit sine assirmatione, naturam cognoscinado cum ordine ad inferiora, & ut apta est illis inesse ,& attribui, & sieest comparatio simplex, vel praedicando actu: &sic comparatio composita dicitur. v T. Certum est I. universale non fieri per praecisonem exclusivam, nec per cognitionem comparativam , quae praecedit abstractionem. Quare iii Perest tantum , ut fiat vel per abstractionem praescindentem , vel per cognitionem confusam singularium , vel per comparationem simplicem , ipsa abstractione posterioLem.
260쪽
L O G I C IE. II. Desinitur questio.
I. AssER- FN rv Ens ALA Metaphvsicum et Io. V fit sorinaliter per abstractionem objectivam, essicienter vero per conceptum ab trahentem , qui ita naturam communem reprae sentet , ut alios gradus , cum quibus idcm cst realiter, nullo modo attingat. Probatur I. Ex Aristotele, qui 3. Metaph. do cet differentias esse extra conceptum generis. 2. Ex D. Thoma opusc. 49. ubi postquam dixit Naturam communem , a natura individua realitet
abstrahi non posse , ut Platonici fingebant , subdit statim , Intellectus abstrahit genus is speciebus, inquantum intestigit naturam generis, non intestigendo disserentias , , similiter abstrahit speciem ab individuis in quantum intelligit naturam hetaei, non intelligendo principia individuantia. Probatur 1. rationeinatura fit una per abstractionem, & apta inesse multis proxime : ergo Per abstractionem fit focmaliter universalis. Probatur ant. I. Qubd fiat una, quia fit indivisa per abstractionem ι fit indivisa, quia incipit non habere id , per quod dividebatur,nam id per quod dividebatur natura, erant differentiae a parte rei exi stentes , ipsamque naturam determinantes: -- qui per abstractionem objectivam , natura spoliatur differentiis, quia concipitur sine disserentiis: ergo incipit non habere id, per quod dividebatur , adeoque fit una. 1. Quod apta sit inesse multis, pateς ; nam aptitudo sequitur unitatem , & aliunde natura
