Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

x o PARS SECUNDA

enim concipio animal , non cognito rationali , aut irrationali , non desinit ideo animal dividi,& distingui per differentias , quibus identificatura parte rei. Sicut dum concipio hominem tan tum secundum caput , non ideo caput desinit cum reliquis partibus a parte rei conjungi ΙΙ. ΛssERTIO. Vniversale Logicum fit quoque formaliter per abstractionem objectivam. Prob. Vniversale Metaphysicum fit per abstracti nem objectivam formaliter : ergo & Logicum , quia per id, per quod fit essentia, fiunt & illius proprietates : at praedicabilitas , quae constituit universale Logicum , est proprietas universalis Metaphysici. Confirmatur I. Hoc ipsio natura est apta praedicari de multis , quod concipitur sine differentiis : ergo per abstractionem fit universale Logicum. Ratio a priori est, quia esse in , fundat dicida , id est, hoc ipso , quod aliquid aptum est alicui inesse , aptum quoque est de eodem dici. Prob. utraque assertio argumento negativo. Universale fit per cognitionem confusam singu Iarium , vel per comparatiVam , Vel per praecisivam , non fit per cognitionem confusam singularium, nec per comparatiVam : ergo per praec, si vam. Minoris sunt duae partes. Prima probatur : Per conceptum individua confvsh repraesentantem , natura non fit, nisi salso

praedicabilis de inferioribus et ergo non fit proximε praedicabilis per cognitionem confusam singularium. Prob. anteced v. g. fiat haec l ropositio, Perrus est homo . vel erit falsa , vel certe identica: ' sed identicam esse negant adversarii : ergo erit falsa. Prob. .maj. vel per o homo Petreitas sola concipitur,

262쪽

concipitur, & sic est identica ; tunc enim hunc sensum essicit, Petrus est Petrus, Vel omnes homines concipiuntur , praedicanturque ι 3r se: est

falsa , idem enim naret haec propositio atque ista , Petrus est singuli homines, quod falsiim est. Respondent adversaria, cognosci per hominem differentias singulares, & praedicari, sed cognosci obscurὸ , & quasi in turba , praedicari autem indeterminatε, & sub disjunctione ; ita ut hujus propositionis , Perrus es homo , sensus sit , Petrus est hie, vel iste homo. Contra r. Actus ille, qui distinguit inseriora. non est universialis : actus ille disjunctivus distinguit inferiora et ergo non est universalis. x. Dum dico, Petrus est homo, non volo tan-tdm dicere, quod Petrus sit hic, vel iste homo, sed qubd sit determinath homo. Denique actus , quo fit universiale per cog

nitionem confusam, repraesentat unum , & multiplex : actus repraesentans confusε fingularia. non repraesentat unum , & multiplex . quia singularia non sunt quid unum, sed multa. Respondent, singularia concipi vqsimilia, &in illa similitudine habere unitatem. Contra : similia, ut similia, dicunt pluralitatem& distinctionem inter se i simile enim non est nisi simile alteri : ergo si individua cognoscuntur e similia, cognoscuntur H DNS. Nec dicas plura cognosci ex parte objecti, sed cognosci , tvnnm ex parte modi; Quaero enim, quid fit illuἀ , mum ex parte modi , an Vnum

objectam 3 an unus actus si unus actus : ergo. quilibet conceptus multorum objectorum , V. g.

multorum lapidum, erit universalis , si unum ob

263쪽

jectum : ergo datur objectum illius actus, quod sit unum : lad .vnum non fit nisi per praecisivam

mentis operationem : ergo admitiant necessie est Praecisionem naturae universalis essestricem sine vlla confusione singularium . . iProb. 2. pars. Per abstractionem universiale supponitur factum : ergo non fit per comparatio-inem simpli m, quae abstractione ipsa posterior

Confirmatur I. Duo tantam ad universale opus sunt , I. ut intellectus cognostat naturam inessemuΙtis, L. Vt natura concipiatur sine differentiis; primum habet ex comparati'ne primia ad absintractionem , secundum ab ipsa abstractione, quae naturam attingit , intactis differentiis , quarum es impedire communicabilitatem naturae uni' versalis, quia sunt principia determinationis sin sularis. Confirmatur L Nisi natura esset proxime praedicabilis de inferioribus ante comparationem simplicem , nunquam effet praedicabilis de om nibus , quia illa comparatio de omnibus fieri singillatim non potzst. Quaeres, an universale fiat per abstractionem intellectus agentis aut patientis. Respondeo, probabilius fieri per abstractionem intellectus patientis ι nam a. intellectus agens deter natus a phantasmate, producit speciem sin , Ilarem , tum in essendo , tum in repraesentano , ita ut haec species naturam individuantibus conditionibus illigatam repraesentet. L. intellectus possibilis specie impressa consignatus, elicit spe - clam formalem , & sua virtute unum ab alterostferrut, & quasi seponit negative per abstractior

264쪽

LOGICAE . nem , hoc est Daturam a conditionibus indivi duantibus expedit, eamque cognoscit secundum se, non cognitis differentiis , quam deinde comparat cum singularibus, a quibus abstracta est. Quare dum D. Thomas ait universiale fieri per abstractionem speciei intelligibilis a phantasma tis , intelligi debet de consectione inchoata non perfecta , aut certe per speciem intelli sibilem speciem expressam intelligit, non impressam. Quaeres L. An ad confectionem universalis sunficiat abstractio ab unico individuo, dum reliqua sint possibilia. Resp. sussicere , quia natura sic abstracta a Pe-- tro , vere est una unitate communi per intellectum, & multiplex a parte rei, saltem potentia; hinc D. Thomas docet, licet unicus Sol existerer, posse tamen gradum communem abstrahi ab illo Sole, qui communis esset omnibus aliis possibilibus. Et vero si centum homines eosdem ductus ac lineamenta vultus haberent ι pictor , qui unius tantum vultum in tabella imaginemque exprimeret, vere dici posset imaginem omnium expre sisse, quia imago illa singulorum esset: ergo a pari humanitas, quae a Petro abstrahitur , subabstractione ipsa non est potius Petri, quam Pauli , sea

communis utrique.

. g. III. Diluuntur obiecta. EX objectis, alia probant universale fieri per

cognitionem contusam singularium et alia per comparationem simplicem : alia negant fieri pee abstractionem. Singulis ordine istis iacio. - Objicies et. Universale est multa singularia con-

265쪽

2 4 PARS SECUNDA

stituta in ratione praedicabili per unum conceptum communem : ergo fit per cognitionem coniu-sam singularium. . . Mi

Resp. dist. ant. Universale est multa singularia, fundamentaliter sumpta, conc. formaliter sumpta, neg. universale enim a singularibus abstrahitur , non ut singularia iunt formaliter, sed ut conveniunt, sic enim sunt materia unitatis formalis. Instabis I. Illud repraesentatur per conceptum, quod fit unum per conceptum : sinsularia fiunt

Unum per conceptum : ergo singularia repraesentantur per conceptum.

Res .dist. maj. Quod fit unum per conceptum,mpraesentauir per conceptum , sub ea ratione , quassi unum, concedo : lab alia ratione, nego et singularia fiuiit unum per conceptum dist. minorem: ve singularia sunt, nego minorem ut con Veniunt, concedo: fiunt enim unum , quatenus aliquid commune singulis , ab iisdem abstrahitur. Ratio est, quM singularia. ut talia, multa sint: ergo. Unitatem persectam excludunt, aut si quanali habent a parte rei, illa tantlim est fundamentalis unitas, & similitudinis. Instabis x. Eorum est unitas, quorum est mutitiplicitas i multiplicitas est singularium , ut singularia sunt : ergo singularium, ut singularia surit, est unitas. Resp. dist. maj. Eorum est unitas , quorum est multiplicitas , materialiter , conceM majorem :

iugularia quippe lata possitne

266쪽

vel formaliter, ut singularia sunt , ver materialiter , & specificativὸ : formaliter sumpta dicunt differentias individuantes , adehque motriplicita

tem : materialiter sumpta dicunt unitatem con formitatis , & similitudinis , quae est fundamentum unitatis sermalis. Objicies x. Vniversale Logicum fit formalitex Per cognitionem comparativam : ergo non fit per abstractivam. Prob. ant. id quod fit percος nitionem similitudinis particularium , fit per cognitionem comparativam : universiale fit per mynitionem smilitudinis particularium : ei fit per cognitionem comparativam. Resp. dist. minorem : Fit praesuppofiti M , concianam cognitio naturae communis saηγὰ supponit notitiam similitudinis particularium : fit formali inter, nego. operatio enim , qua natura commu nis fit sirmaIitex universalis , est notitia , quae naturam communem repraesentat, non repra mtatis differentiis. Instabis I. Universalitas est ordo ad multa : srri' Plex abstractio non dat ordinem ad multa , sed ipsa comparatio : ergo universale fit sorinaliter per

comparationem ..

Resp. dist. majorem : Universalitas est ordo ac multa , negativus , concedo et positivus, nego pporrb ordo negativus est naturae ipsius indisse-xentia , ut sit in multis , & dicatur de multis, qualis ex abstractione nascitur. Positivus est relatio rationis, quae eget comparatione, sed quae as universalitatem non requiritur. Instabis x. Vniversale Logicum involvit relationem ad inferiora : ergo fit per cognitionem illius relationis, quae est comparatio.

267쪽

a 6 PARS SECUNDA

Resp. dist. anteced. Involvit relationem forma liter , nego : consequenter, transeat, & nego con- seq. Certe non est necesse ut fiat universale Logicum , ipsius relationem ad inferiora concipi. Instabis 3. Superius, ut superius, non potest concipi , sine relatione ad inferiora : universiale Logi cum est superius respectu inferiorum : ergo non potest concipi sine relatione ad inferiora , adeoque nec fieri.

Resp. i. Licἡt non posset persecte concipi universale , sine illa relatione , non tamen inde inferri debere , quod per illam relationem fiat, aliud enim est non posse concipi universale sine relatione ad individua , aliud non posse confici nisi per cognitionem relationis ejusdem ad individua. r. Dist. maj. Superius, ut superius reduplicativh sumptum, non potest concipi sine relati ne ad inferiora , concedo : superius specificativEsumptum , id est , id quod est superius , non PO-test concipi sine relatione ad inseriora , nego. Aevniversale, dum fit per abstractionem , non concipitur ut superius reduplicati v ἡ nec opus est veconcipiatur , qua superius , sed satis est ut concipiatur sine differentiis. Instabis . Universale ex Arist btele est unum

in multis : ergo universale fit per comparatio nem ad multa.

Dist ant. Est unum in multis, aptitudine , &Potentia, concedo : actu nego. Deinde haec definitio probabilius est universalis jam facti, quod actu praedicatur. At dum adhu praedicatur, comparatur cum inserioribus , idebque universale obtinet tunc positivam habitudinem ad inseriora exactuali comparatione , quae non est necessaria ad

268쪽

consectionem universalitatis , quam factam λγ.

ponit.

objicies 3. Natura per abstractionem praecisi-Vam , non fit proxime apta praedicari de multis: ergo non fit universalis per abstractionem praecisivam. Prob. ant. natura praecisa, est natura omnium hominum : natura omnium hominum, non

est apta praedicari de multis , quia essici apta praedicari de quolibet individuo : at non est apta Irin dicati de quolibet.individuo : ergo non est apta proximὰ praedicari de multis. Pr. min. si natura omnium hominum esset apta praedicari de quolibet individuo , natura unius individui, esset natura omnium hominum , quod est absurdum .

Nego primum anteced. .&. distinguo majorem' probationis illius: natura praecisa formaliter sumin Pra , est natura omnium hominum , concedo: materialiter sumpta , nego : natura omnium ii minum non potest praedieari de quolibet individuo, dist. min. formaliter sumpta , nego I ma terialiter sumpta , concedo minorem , & nego Consequentiam. Ratio est, quia natura formaliter

summa , perfecte praescindit a disserentiis, & a tributa etantialia continet omnibus individuis communia : ergo potest de quolibet individuo praedicari. Vt autem materialiter. sumitur , determinata est per differentias individuantes : ergo sic sumpta non potest praedicari de quolibet indivia duo , alitea praedicaretur Petrus de Paulo. . Instabis I. Si natura formaliter sumpta de inferioribus praedicatur, praedicatur natura abstracta ;& ita dum dicitur , Petriu est homo, sensus est Pι ινm est homo abstractus , quod falsum. Resp. dist. Praedicatur natura abstracta, reduplia

269쪽

a 8 PARS SECUNDA

cativὸ, id est abstractio naturae, nego di abstracta specificative , id est natura, quae est sub abstra -ctione, coneedo: sicut dum dicitur , Deus es upiri-xus , sensus non est, Deum eodem modo spiritum esse, quo a nobis concipitur , nempe sub specie. Corporata, sine qua nihil de simplicibus substantiis concipere aut praedicare possumus ; ita dum praedicatur natura abstracta, sensus non est praedicari abstractionem naturae, sed naturam praedicari sub abstractione, tanquam conditione , sine

qua non.

Instabis L. Praedicatur natura, vel ut abstincta, vel ut multiplex. Resp. nego et Sed praedicatur natura , quae est

una sub abstractione per intellectum , & a parte rei multiplex. Sic judex togatus judicat , non qua rogatus , sed qua judex, qui tamen est sub

Instabis 3. Praedicatur conceptus et ergo praediacatur abstractio. dist. ant. objectivus , concedo e formalis, nego antecedens, & consequentiam. Objicies ultimo : Natura universalis, si fit per abstractionem, est ens rationis ; natura Universalis non est ens rationis : ergo non fit per abntractionem. Prob. major: Natura abstracta est natura sine differentiis : natura sine differentiis est ens rationis: ergo natura abstracta est ens rationis. Resp. dist. major. Natura abstracta est natura fine di Terentiis , per intellectum , 3c extrinsech, concedo t a parte rei, di intrinsech, nego. Natura sine disserentiis , est ens rationis. dist. minorem: Natura sine differentiis per intellectum , & ab tracta extrinsece, nego minorem: Natrua a parte

270쪽

rei sne disserentiis, & contracta intrinsece , concedo. Certε natura , quae est a parte rei intrinsech contracta per disserentias individuantes , de nominatur abstracta, tantum extrinsecE , hoc est

ab abstractione formali, quae fit ab intellectu, dc

in eodem recipitur, non in re et unde non est magis ens rationis, quam paries cognitus per eundem intellectum, aut visus per oculum. Instabis i. Natura fit sormaliter universalis pec nitatem communem : unitas illa communis est ens rationis , quia est terminus secundae intentioniS.

Resp. I. Terminos secundae intentionis non esse eris rationis formaliter , sed fundamentaliter tant sim , prout intellectui dant occasionem refun dendae entitatis in res ipsas. Resp. 2. hic agi de

universali primd intentionaliter sumpto, non de universali secundd intentionaliter sumpto , cujus modi est senereitas, seu universalitas. Instaenis x. Id quod habet tant- esse objecti-

vh in intellectu , est ens rationis : natura abstracta,. quae est universale primd intentionaliter sum pium , habet tantum esse objectivei in intellectu vergo est ens rationis. Nego minorem, nam universale dicit, duo unum in recto , ouud est natura , alterum in obliquo , quod est modus essendi non realis , nempe uni- eas, quae fit per intellectum. At non sequitur ex eo , quod natura habeat modum essendi non realem, ipsam a parte rei non esse realem , sicut homo vestitus serico, non propterea est sericus in

trinsecE, sed habens vestem sericam. Instabis 3. Id quod est compositum ex entereati, & modo non reali , est ens Iationis v natur

SEARCH

MENU NAVIGATION