Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

PARS 'SECUNDA

S. Iv. An universale sis univocum ad

quinque universalia.

I. AssE R-X IN IvgR saxa materialiter sum-πI . V ptum,non est genus univocum ad quinque universalia. Prob. Nihil reale est univocum substantiae , Maccidenti t universale materialiter sumptum est substantia , & accidens , nam est natura com munis multis, vel essentialiter , vel accident ii ter. II. ASsERTIO. Vniversale formaliter sumptum, est genus uni vocum ad quinque universa lia. Probatur ι Quod praedicatur in quid incommpletE de inferioribus secundum idem nomen, &eandem rationem essentiae, est genus univoctis Luniversale formaliter sumptum praedicatur ita quid incomplete secundum idem nomen , & ean' dem rationem essentiae, de quinque universialibus: ergo est genus univocum aλ quinque universalia. Probatur min. Quia universale in suo conceptu essentiali importat tantum unitatem,& aptitudinem essendi in multis , abstrahendo amodo essendi essentiali, vel accidentali, & de iiDdem eodem modo praedicatur, sicut linea praedi Catur eodem modo de parva, & magna, quia lices m na linea sit major, quam parva, non est tamen magis linea. . Objicies I. Ergo universale constituit sextum Vniversale , dum praedicatur de quinque universi

Respondeo, nego: Sed revocatur ad Senus,

302쪽

alet enim haec propositio , universale est gensvis acquirique pradicabilia. Inflabis I. Universiale praedicatur de genere ex dictis : ergo genus non praedicatur de uniuersiali aliter praedicaretur genus de genere. Resp. dist. Universale praedicatur de genere ensentialiter, conc. accidentali liter . neg. ergo genus

non praedicatur de universali. Dist. conseq. essentialiter, conc. accidentario, & denominative, Deg.

nana hae duae propositiones, multum discrepant universale est genus digenus est iversale. Prima est accidentalis, huicque similis, animal es genus, perinde enim accidentale est universali , quam animali este genus. Secunda vero est essentialis ;huic non absimilis, homo est animal, quia in Vetraque genus de sua specie praedicatur. Et vero quaerenti, quid sit genus, rectὸ respondebis esse uni versale; Quaerenti autem , quid sit universale, non rect d respondebis esse genus. Sicut quaerenti, quid sit nomen , recte respondetur, quod fit vox et quaerenti autem quid sit vox , non rectὰ respondetur, quod sit nomen , nisi denominativὸ, & accidenia tarra : sic universale praedicatur de genere essenti liter, genus autem de universali accidenrario. Instabis et . Genus non potcst esse species : atqui genus esset species universialis : ergo , &C. Res p. dist. maj. Genus essentialiter sumptum,nore potest esse species denominati vh & accidentarib,

neg. essentialiter, conc. At in hac praedicatio te, genus est species. vox speetes praedicatui denomi- nati vh, non essentialiter, sicut nomen praedicatur de voce denominative , & accidentario, tantam a

Instabis Saltem haec propositio, genu4 Ust

303쪽

speιies , esset indirecta, sicut ista, animia est homo, Nego paritatem , quia species in prima propositione praedicatur per modum accidentis, & recepti , non autem homo , idebque prima propositio est directa , secunda vero indirect Instabis 4. Idem non potest esse simul inferius,& superius respectu ejusdem : universale respectu ejusdem generis esset simul superius, quia de eo praedicaretur , & inferius , quia eidem subjice

retur.

Resip. dist. maj. Sub eodem respectu, conc. sub diversio respectu, nego. At universale esset superius respectu generis secundum id, quod includit essentialiter, quia praedicatur essentialiter de genere , & inferius secunddm id, quod dicit acciden latio ι universale enim est tantum accidentario species generis, essentialiter autem genus generis , quae duo sunt diversa. Porro genus primo intentionaliter sumptum.

id est pro natura, quae subest genereitatii, dicitur genus denominativε, & accidentarid , quia est per accidens animali, v. g. quod abstrahatur; ab inferioribus, & genereitate vestiatur ; at genus secundo intentionaliter sumptum , quod pro ipsa genereitate sumitue , dicitur genus essentialiter , & formaliter, quia est ratio formalis generis, quo sensu dicitur praedicabile de multis in quid incomplete , seu ut pars materialis essentiae.

f. V. Affectiones Universalium.

r. v FN rv E R s A LI A spectari possitiat relativδV vel ad tempus , vel ad locum , vel adactionem agentis, vel ad potentiam cognoscentem,

304쪽

LOGI C AE. 4 2M vel ad inferiora, & singularia , hinc variae illorum,

affectiones , & pronunciata. I t. Relative ad tempus , dicuntur αἰIδα , atemn , lib. I. Post. c.. 24. Non quidem aeternitate existentiae realis , & positive, quia nihil ab aeterno existit praeter Deum. Deinde universalia non existunt positive, nisi. in singularibus , quae dum corrumpuntur , in iisdem corrumpuntur & in . tereunt: non aeternitate existentiae objectivae, sive rationis, quia illius existentiae opifex intellectus, sed ratione essentiae,& quoad praedicata essentialia, seu ut ait D. Thomas, negative, & per viam amrmationis , quatenus nulli addicuntur tempori, nam homo v. g. indifferens est ad quamlibet differentiam temporis. Vnde de universalibus complexis in materia necessaria fiunt propositiones sempiternae veritatis, quia verbum, est, in materia necessaria abstrahit a tempore, & quocunque tempore proseratur haec propositio r homo est animal rati ale. semper est vera : itaque universali sunt semper. I. Poster. C. . ID. RelativE ad locum, sunt πανοαχu , ubique,& immensa, 1. Post. c. 2 . tum negatiVL, tum p sitiv E. Negativε quidem , quatenus universale indifferens est ex sese, ut in diversis locis existat per sua singularia . abstrahit enim a conditionibus ad certum locum limitantibus: rursus negat iud, & petviam assirmationis , quia quocunque in loco proferatur haec propositio, v. g. homo es animab, semper est vera. Positivὸ autem , non simpliciter quidem ι uni enim Deo convenit ubique positive existere & immensitate sua omnia complecti, sed

secundum quid, hoc est in iis omnibus locis, ita quibus eorum singularia existunt. Vnum quippet

305쪽

singulare uno tantum ac suo loco circunscribitur.

Vniversale autem est ubique, id est, in omnibus simul locis suorum singularium : hinc duo parado Xa ; primum , quod ubique est nulli bi es, quia universicilia sunt ubique negati vh,& nulli bi per se,

sed tantum per accidens, & ratione singularium, quae per se generantur, 3c fiunt In loco. Secundum, universala non est ubique positive, nempe simpliciter : uniυersale est ubique positi υe , hoc est in iis omnibus locis, in quibus podbnt effer ipsius singularia : Merito itaque pronunciat Aristoteles I. Poster. universale non est homo; nec nunc,

sed semper , ct ubique.

1 v. Relative ad actionem agentis, universalia. sunt ἀγςννη - , Ma i δ φθαρτο , ingenerabilia, omincorruptibilia , quia nec generantur per se , neci corrumpuntur, sed per accidens , & ratione singularium , quibus in lunt: Sic homo non nascitur per se, aut moritur, aut crescit, aut ambulat, sed per Petrum aut Ioannem , qui generantiae pecse, aut corrumpuntur, quia per se terminant actionem, productionem aut corruptionem ; universalis autem tant- per accidens. Certe universalia.

ut sic , hoc ipso , quod a singulatibus abstrahunt , consequenter etiam a tempore & loco, & ab omni mutatione, inceptione , & desitione separantur , adeoque non sunt temporalia per se , s cui singularia ; hinc universalia magis sunt qua mparticularia , quis intorruptiblia, I. Poster. v. Relativh ad potentiam cognoscentem , seu ab lxahentem , universalium solus intellectus est opifex. Probatur: nec potentia cognoscens materialis, nec ulla appetens abstrahit : ergo solus intellectus. Hobatur antecedens : non potentia cognoscenu

306쪽

LOGIC IE. et smaterialis , nam nec seosus internus, cujusmoti

est vis ima sinatrix, nec externus universale eudere per se valet, tum quia versantur tantum

circa sensibilia per se . Vnivei tale autem non est se sibile per se, sed per accidens ratione singularium:

tum quia ex Aristotele I. Poster. c. 26. Sensus es singularium, intellectus universalium. Non potentia appetens , quia ad objecta trahitur potists. quam ad se trahat : abstrahere universale, est quasi trahere unum ad se, aliis, cum quibus estre aliter idem, relictis. Objicies 1. Vis imaginatrix rem non existentem sibi repraesentat. 2. ex Aristotele Iib. L. Post. ori

ctum oculi non est color hic, vel ille, sed eo lor : color est universale quiddam ergo obj stum oculi est universale. Resp. ad primum, vim imaginandi. abstrahere quidem a praesentia objecti , sed non a sngularitate, quia cognoscit tantstin materialia. Ad secundum : sensus est Aristotelis, oculum non determinari ad unum numero colorem, sed omnes indeterminate respicere, εc quemlibet in si gulari. Instabis r. Oculus videns eminus objectum coloratum , videt gradum geneticum coloris, non colorem singularem : ergo abstrahit colorem ab

individuis. Resp. Nego antecedens : Oculus enim semper Videt colorem singularem, sed quia videt cons sὶ ob nimiam distantiam, inde occasionem atria pie intellectus abstrahendi colorem : itaque ista tractio solius intellectui est , non oculi.

Instabis L. Si sidentem interroges, jurabit se videre colorem, di simul jurabit se non videre,

307쪽

TR is

LM PARS SECUN D A

qualis sit: ergo oculus videt colorem in communi.

Respondeo, nego consequentiam : Nam si oculus loqui posset , responderet utique se videre hunc colorem ; sed intellectus', qui abstrahit, aliter loquitur ob impersectionem, S decolorationem specierum , quas emittit objectum. Cum enim intellectus ob nimiam objecti distantiam, dijudicare non possit, qualis sit color, ideo pronuntiat se nescire, qualis sit. VI. Rursus relative ad cognitionem, universaliora potiora sunt , quam minus universalia. Hoc pronuntiatum verum est ordine doctrinae accuratae, & quoad se, quia ex cognitione magis universalium pendet distincta cognitio minus universialium. Ratio est, quod cognitio totius actualis distincth haberi non possit, quin ant Edistinctε cognoscantur a nobis partes actuales, seu essentiales : at universaliora sunt partes actua-1es, seu essentiales minus universialium : sic partes essentiales hominis sunt substantia , corpus ,

Dixi quoad se ; nam quod nos, & relativh ad

sensum singularia, & miniis universalia notiora sunt, quia sensibus propinquiora, a quibus quaelibet cognitio initium ducit : unde fluxit alterum pronuntiatum : dssciliora cognitu sunt, qua magis universalia, quod intelligi debet de universalibus incomplexis, non complexis, cujusmodi sunt Prima scientiarum principia, quorum cogniti habetur ex aerminis , hinc conciliatur Aristoteles

Cum 2. Poster. tex. 82. ait et minus universalia nobis esse nuiora . quam magis universalia. Hoc

verum est de scientifica cognitione per viam

308쪽

inventionis acquisita , qua animus universalibus , utpote sensui vicinioribus ad universialiora progreditur, & quoad nos, non quoad se. VI i. Relative ad singularia , universalia priora sunt singularibus, s. Metaphys. non prioritate tem Poris , & existentiae , per quae, & in quibus existunt , sed prioritate naturae, & existendi consequentia, quatenus valet consequentia a singulari-hus ad universalia, ut Petrm est : erio homo est; non autem ab universalibus ad singularia, ut an mal ea : ergo homo est ι nam potest esse leo , in quo existat animal, lic Et nullus homo sit. Item Prioritate cognitionis secundiim se , ut enim sexes habet ad esse, ita ad cognosci: uniuersalia Prioritate naturae .priora sunt Ingularibus t ergo α prioritate cognitionis secundum se, non quoad nos, S ad senium. v I I I. Universale relativE ad inferiora , est quo

iam totum, quia multu eo lectituri ut partes. Ita Aristoteles 1. Physic. cap. I. genuS enim continet potentia species , ide6que est totum potentiate; hinc universale, ut tale , debet concipi per modum totius , licet pars aliquando sit, & praedicari de inferioribus ut totum, adeoque sumi in

concreto.

309쪽

PARS SECUNDA

DISPUTATIO TERTIA. De Universalibus in particulari.

V M quinque sint universalia ; genus, disserentia , species , proprium , dc accidens r de singulis totidem articulis luc

De Genere. IXAM: NANDVM primo , quid sit genus,

& quotuplex. Secundo, quomodo differenialias contineat. Tertio, an in Unica specie conse vari possit. . .

f. I . diuid sit genus, ct quotuplex.

GEN v s vel sumitur materialiter, & primo inistentionaliter , & sic est gradus est nitae communis, qui subest secundae intentioni, seu genereitati : vel form liter dc secundo intentionaliter, sitque concretum quoddam , tum ex natuIa, tum ex secunda intentione conflatum. I. AssERT Io. Genus secundo intentionaliis ter rectὶ definitur unum aptum ineta multis specie disserentibus, in quid ineompletε, seu Vt Pars materialis essentiar. Probatur: Quia haec definitio constituit genus Metaphysicum, Sc distinguit

310쪽

LOGICAE. 28 guit ab omnibus aliis universalibus , I. dicitur inesse multis specie disterentibus , ut distinguatura specie , quae apta est inesse , & praedicari de multis numero differentibus, a. in quid, quia genus est de essentia rei , cui attribuitur, ipsique convenit per modum per se stantis. Duo quippe requiruntur, ut aliquid praedicetur in quid ; primum, ut sit essentiale rei, de qua quaeritur, quid ipsa sit : secundum , ut praedicetur substantive, seu nomine absoluto, & substantivo, hoc est per modum subsistentis . quod convenit speciei , dc generi.

Contra praedicari adjective, est praedicari per

modum adjacentis , hoc est nomine connotativo,& adjectivo : at generi convenit utraque conditio requisita ad praedicationem in quis; est enim, I. essentiale speciei , 2. eidem convenit per mo dum per se stantis , unde de speciebus simpliciter de sine addito praedicatur. Differentia autem licet praedicetur in quid , non tamen praedicatur in

quid simpliciter, sed in quale quid , seu nomine

adiectivo, 3. incompleth, seu ut pars materialis essentiae, quia genus non est tota essentia speciei; sed pars communior, & materialis , quia imita . tur materiam physicam ε, ut enim materia prima

est potentia perfectibilis per sormam physicam,

deinde indeterminata ex se , determinatur per foris

mam physicam ad ho- vel illud compositum physicum : sic genus es ditentia metaphysicε perfectibilis per differentiam , quae est forma meta physica, deinde est quid indeterminatum, & ia-c fierens ad hanc, vel illam speciem , determinaturque per differentiam ad compositum metaphysicum ι δc ita genus in duobus cum materia convenit.

SEARCH

MENU NAVIGATION