Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

aso PARS SECUNDA

Disserunt I. quia multa habent genus , quae non habent materiam physicam , ut substantiae spiritales. 2. In substantiis materialibus , genus non petitur praecise a materia, sed a toto. 3. Genus ponitur directe in praedicamento , materia tantum reductitae. 4. Genus totum significat, saltem potentia , ideoque praedicatur de specie in recto ι materia vero significat tantum par tem , ideoque dicitur in Obliquo de composito ι sed ut naturam generis plenius intelligas, sitI. AssvRTIO. In desinitione generis, natura definitur Vt quod, genereitas Vt qVo. Prob. Vel natura sola definitur, vel soli intentio secunda , vel conflatum e X utroque : non natura sola, quia praescindendo a secunda intentione, non est apta praedicari de multis 1 nam duarillae definitiones differunt inter se formaliter, animal es1 natura sentiens : animal es , quod euaptum praedicari de multis : at in prima definitione natura explicatur secundum se. In secunda autem , ut substat secundae intentioni seu genere itati : non sola genereitas, quia genereitas nota. praedicatur de multis : ergo utrumque continetur in definitione generis , & natura, & genereita S; nam definitur genus ut concretum quoddam accidentale Logicum. Iam quod definiatur natura ut quod, & genereitas ut quo , probatur. Id definitur ut quod,

quod in resolutione pi sitionis exprimitur in recto . & id definitur ut quo , quod est: ratio , cur rei definitio conveniat, & in obliquo exprimitur : atqui natura exprimitur in recto , quia est subjectum , & genereitas in obliquo , quia in forma, & ratio, cur rei definitio conveniat:

312쪽

II. AssERTIO. Genus ita dicitur pars , ut simul si totum , sed diverso respectu. Pars prout Concurrit ad compositionem totius actualis m taphysici , quod est: species ; sic enim substerniatur differentiae tanquam pars materialis , & cum ea speciem constituit : totum Vero potentiale , quatenus totam essentiam speciei includit , rationem quidem genericam actu , differentias autem

potentia. l

III. ΑssERTIO. Genus praedicatur ut totum potentiale, non Ut pars. Ratio est, quia ad praedicationem formalem & Logicam Opus est, ut praedicatum contineat potentia saltem id totum, quod subjectum continet actu ; nam praedicatio enunciat hoc esse illud : ergo praedicatum debet continere totum vel actu, vel potentia , quod est in subjecto : atqui genus ut pars, non continet potentia id totum , quod actu includitur in specie, quia de ratione partium est, qua tales sunt , ut

se mutuo excludant, saltem neSati e : ergo genus praedicatur ut totum potentiale. Iv. AssERTIO. Genus petitur ex duplici undamento , altero proximo , altero remoto. Proximum , est tota rei essentia , ut determinabilis , & perfectibilis per differenti s , sicut proximum fundamentum differentiae , est tota rei essentia , quatenus cst determinativa , & persectiva generis. Ratio est, quia tota rei entitas, ut est determinabilis , & perfectibilis per differentiam , praebet immediate fundamentum , genus adimerentia distinguendi. Idem per Proportionem diteris de substantiis spiritualibus , in quibus Ia-

313쪽

14,2 PARS. SECUNDAtio generica sumitur a tota rei entitate , simpli- ci quidem realiter , sed virtualiter communi, &contrahi bili per differentias. Remotum vero fundamentum in substantiis corporeis generis ipsius, est materia prima , sicut fundamentum remotum differentiae, est forma physica. Ratio est , quia primum in quolibet genere est causa caeterorum ejusdem rationis : atqui materia est prima in genere potentialitatis , quia essentialiter est plura potentia ε, forma autem physica cst prima in genere actualitatis, quia est primus actus : ergo materia prima , prima est radix , & fundamentum remotum graduum compositi metaphysici qui . sunt perfectibiles , sicut forma physica est principiana remotum graduum metaphylicorum, qui sunt perfectivi. V. AssERTIO. Genus multiplex est dividiturque , I. ratione quantitatis , in qua specta tur communitas, in supremum , Porphyrio γενις

- εννιτυωτατον , quo nullum superrus : subalternum,

υ , quod medium est inter supremum , ad infimum, ideoque respectu supremi , est species,& respectu infimi, genus : denique infimum , quo ὁ supra se habet genera, de infra se, species

atomas. 2. Ex parte modi, quo convenit inferioribus , dividitur in perfectum , seu Vnivocum , quod speciebus uni voce con Venit, Vt animal homini , & equo , & in imperfectum , seu analo gum , quod inferioribus analogice convenit , ut Ianum respectu hominis , pharmaci , aeris , medicinae, &c.

314쪽

OBII cIEs I. Genus praedicatur etiam de pluribus genere differentibus , ut vivens det planta & animali , dc de pluribus numero differentibus , ut animal de Petro , & Bucchalo :ergo malε definitur aptum inesse multis specie differentibus. Resp. nego conseq. Debuit enim definiti petid quod convenit omni generi , 3c soli : at praedicari de multis genere differentibus , non convenit generi infimo , sed medio tantum & siupremo. Deinde species etiam infima praedicatur de multis numero differentibus : at omni generi αsoli convenit essentialiter , esse praedicabile de pluribus, tum specie infima, tum subalterna differentibus. Adde quod non praedicatur de individuis, nisi mediante specie. objicies x. Ex Aristotele , cap. de subit intia, secundae substantiae, id est universales , non siqnificant propriε quid, sed quale: sed genus ele se cunda substantia. Item vocat genus iamiam specierum : at forma praedicatur in quale quid. Ad primum, distinguo : Substantiae secundae non

significant quid propriὸ , id est , individua , seu

substantias primas, quas propriὸ quid vocat Aristoteles, concedo : alio sensu , nego. Certε cdmsecundae substantiae praedicentur per modum Ferse stantis , debent praedicari in quid. Ad secundum , distinguo : Genus dicitur sor-ma , quae significetur per modum adjacentis, nego : per modum per se stantis, concedo : Genus enim est totum quoddam potentiale respectu spe-

315쪽

1 4 PARS SECUNDA

cierum , quod totum suarum partium forma dicitur. Item dum ait Aristoteles stab genere lateroe aequivocationes , intellige de genere physicu , ScIealiter sumpto , prout animalitas in Petro est quid diversum ab animalitate , quae est in equo, quia in Petro identificatur humanitati, in equo autem hinnibilitati : at per intellectum , & subabstractione convenit uni voce suis inferioribus. Objicies 3. Quod continetur in definitione generis, praedicatur in quid essentialiter genereitas non straedicatur in quid essentialiter : ergo non continetur in definitione generis. Resp. distinguo majorem: Quod continetur ut

quod, concedo : Vt quo tantum , nego. At genereitas continetur tantstm ut quo , quia definitur

ut quo , hinc dum natura animalis praedicatur de inferioribus, non praedicatur genereitas, sed natura sub genereitate. Instabis I. Ens per accidens non potest definiri : genus est ens per accidens , quia constat natura reali , Ut materia. , & genereitate Ut sermarergo genus non potest definiri. Relp. distinguo majorem : Ens per accidens ordinis non potest definiri , nego : purae insor

mationis , concedo : at genus esh ens per acci dens ordinis.

objicies . Vel praedieatur genus ut pars, Vel

Vt totum ι non Ut pars, quia pars non praedicatur Logice : non ut totum, quia non distingue retur a specie. Resp. praedicari ut totum potentiale , in quo differt a specie, quae praedicatur ut totum actuale. Porro totum potentiale dicit patiem generi-

m explicite, & actu, differentialem autem im-

316쪽

plicite tantum , M potentia , Utramque Fero actu,& distincte totum actuale significat.

g. IIL Ouomodo genus contineat. disserenti M.

I. O a s E R- π FN v M in alio multis modis pcrVATIO. V test contineri, I. actu distincto.& expresso et sic definitio utramque partem definitidistincth, & expressὸ continet , a. actu confusis,& indeterminato , cum superias conrus h inferiora continet : sic ens continet substantiam , α accidens. 3. potentia , cum superius univocum est contrahibile per inferius: sic animal continet hominem , 4. realiter actu , dum unum est idem realiter cum alio : sic gradus superiores substantiae, corporis , &c. continendir realiter actu iaindividuis. II. OEsARvATIO. Genus sumitur vel funda mentaliter pro naturis realibus , vel formaliter pro

natura , quae subest secundae intentioni. i . . I. ΑssERTIO. Genus fundamentaliter sumptum continet, realiter actu differentias. Probatur : quia ex dictis in .eodem individuo gradus superiores sunt idem realiter cum inferioribus. II. ΑssERTIO. Genus krmaliter sumptinia continet tantilm potentia disserentias , per quas νest determinabile. Probatur : genus larmaliter sumptum aliquo modo continet differentias : ergo Vel actu explicito, vel consui , vel potentia tan-tdm continet. Non actu explicito , quia abstrahita differentiarum conceptu : non confusio , quia

haberet simul Qrmam , & negationem krmae; includeret enim disserentias oppositas , quarum

, N iiij

317쪽

rys PARS SECUNDA

vna dicit negationem alterius ; deinde mo, qui est animal, simul esset rationalis , & irrationalis ; nam qua animal , essct irrationalis , Mqua homo, rationalis : ergo superest , ut genus

contineat tantum potentia disse*ntias. Confirmatur: Genus se habet ad differentias vi materia prima pd formam : materia prima dicitur continere potentia formas omnes , per qua Sest perfectibilis, & determinabilis : ergo & genus

suas differentia S. Objicies 1. Animal idem est ac habens animalitatem : habens animalitatem est leo, homo , &c. ergo animal Φabet leonem , hominem , M. adeoque illorum disserentias continet.

Respondeo , distinguo majorem : Animal est habens animalitatem , generice , concedo : specifice , nego : habres animalitatem , est leo , dist. minorem : specifice , concedo : generic E , nego minorem, & consequentiam ; hinc quatuor sunt termini in hoc-syllogismo, quia mutatur suppositio simplex in per nalem. Deinde habens ani malitatem , non est propriε leo , aut homo , sed potest esse leo, aut homo : ideoque genus dicitur ab Ari stotele multa continere, & habere partes potentia, non actu. Instabis : Non magis potest continere genus multa potentia inter se opposita, quam actu. . Resp. nego : Non enim valet consequentia a potentia ad actum simpliciter : sic materia prima habet potentiam remotam ad formas simul op Positas, nec tamen potest naturaliter simul actu

omnes continere.

318쪽

f. IV. An genus requirat plures species.

R Aetio dubitandi est vox ista de multis , quae

in definitione generis continetur. Quaeritur ergo an ad rationem genericam plures lpecies requirantur actu existentes , an tantum potentia

physica, aut logica. I. OBSERVATIO. Species spectari potest vel in esse actuali , cum actu extra causas existit a parte rei : vel in potentia physica, quatenus continetur ly virtute causae naturalis , a qua physica produci potest : vel in potentia logica, quae est

non repugnantia ad existendum.. II. ΟΒsER ATIO. Genus Vel sumitur materialiter pro natura reali , Sc existente a parteret : vel formaliter, & logice pro eadem naturavi abstracta. I. AssERTIO. Genus materialiter sumptum conser vari potest in unica specie , actu existente. Probatur : quia sublatis caeteris animalibus ., Mexstinctis , in uno homine superstite servatur to ta generis essentia, seu conceptus objectivus animalis , licet enim non esset brutum , solusque existeret homo in natura, esset tamen Vivens , dc sentiens. Objicies : In unica specie non servaturetota . generas perfectio : ergo non potest servari genus in unica specie actu existente. Resp. distinguo antecedens : Non servatur. tota generis perfectio extensiva , 3c accidentaria, concedo : nam species quaelibet, & differentia, genus ipsum extendit,perficitque accidentario : intensiva; dc estentialis, negosnam definitio generis secundum

319쪽

133 PARS SECUNDA

essentiam sumpti , in una specie servatur , quia essentia consistit in indivisibili , at non servatur tota ejusdem extensio. II. AssERTIO. Genus formaliter sumptum non potest conservari , nisi saltem plures species sint possibiles. Probatur : quia genus esset, & no esset ; eslat, ut supponitura non esset autem, quia ex essentia sua est unum aptum inesse multis , si metaphysicum sit, aut praedicari de multis specie diversis . si logicum : at si foret unica species possibilis, genus non esset aptum inesse aut praedicati de multis specie diversis : ergo Eon esset

genus.

III. AssERTIO. Species ejusmodi debent esse possibiles , non modo potentia logica , sed etiam physica. Probatur Ita ex Aristotele s. Metaph. Genus ex natura sua aptum est inesse multis specie differentibus: at quod est ex natura sua aptum inesse multis specie differentibus , exigit species possibiles potentia physica , hinc mortuorum corpora non dicuntur habere habitudinem ex natura sua ad vitam , licEt divinitus resurgere possint, quia no habent potentiam physicam ad vitam ; denique ut materia prima non dicitur apta ad formam recipiendam per solam non repugnantiam , sed per potentiam physicam : ita gersus cum ordinetur ex natura sua ad totum componendum me

raphysicum , requirit potentiam physicam spe

clarum.

IV. Assa TIO. Genus formaliter sumptum non requirit plures species actu existentes , sed in

unica potest conservari , dum aliae sint possibiles. PIObatur ex ipsa definitione generis , definitur

320쪽

enim unum aptum inesse , vel praedicari de multis : at aptitudo ut insit , 8e praedicetur de multis , servatur, modb plures species sint possibiles. Et vero praedicabile non importat praedicationem actualem , sed praedicandi potentiam. Objicies I. Licεt unica species sit possibilis, animal , V. g. de eadem ut superius de inferiori praedicari poterit : ergo animal secundum se potest stare in unica specie possibili, aliis impossibilibus. Resp. nego antecedens , quia in illa hypothesi

animal non latius patebit homine : ergo non erit genus. Instabis I. Non praedicaretur animal, Ut species : ergo ut genus.

Resp. nego consequentiam , sed quaerendus esset alius praedicandi modus illi statui accomm

Objicies L. Et si possibile foret unicum indivi

duum , adhuc staret species t ergo a pari licet possibilis tantum esset species unica, stabit genus. PIobatur antecedens : illud individuum sub sita specie conciperetur , ut habens aliquam naturam specificam : ergo vere esset individuum : ergo sub. specie Vera. Resp distinguo consequens : Esset verὸ individuum materialiter , concedo : formaliter, nego, quia, ut concipiatur individuum formaliter , debet concipi per ordinem ad naturam specificam quia individuum, ut tale est , solo numero , non .essentia differt ab alio, ut autem individuum materialiter concipias, satis est , si Petrum a parteret exi stentem cogites , qui non est multi homines, iat tunc non opus est concipere naturam multis. Communem. N

SEARCH

MENU NAVIGATION