장음표시 사용
331쪽
prietas fluit ab aliquo gradu essentiali : ergo datur in specie infima aliquis gradus ellentialis cum ea convertibilis , qui sit radix proprietatum , is autem gradus est disterentia ultima. objicies di Aristoteles I. Topicorum cap. 3. deessentiali differentia loquens ait, disterentia generalis cum sit, cum genere est communicata,& 6. Topic. c. 3.& . ait de pluribus differentiam assirmari, quam speciem Resp. Aristotelem in his , εc aliis locis loqui de media, & subalterna differentia ut patet ex ipsa lectione, at differentiae infimae vix meminit, quia
ut plurimum ignoratur, ejusque usus est rarior. Certe Aristoteles lib. 7. Metaph. c. I 2. docet definitionem debere constare ex genere, & differentia vitima , quae sit substantia, & essentia rei.
f. I V. An disserentia inferior includat fom
ST A T v s quaestionis est, an rationale, V. E. Schinnibile , ut talia, id est, rationalitas de hin-nibilitas in abstracto, etiam abstractione partiali, includant in conceptu essentiali directe, in recto, Si ut aliquid intrinsecum , το sensitivum, sicut homo includit animal, 8c rationale ; ita ut haec propositio, rationale est sensitiυum, perinde vera sit in sensu formali, atque ista , homo est animal. Certum . est I. Disserentiam inferiorem praesupponere superiores ; nullum enim est rationale aut irrationale, quod non sit sensitivum, saltem praesuppositive. Certum 2. superiores differentias de inseri
ribus praedicari in sensu reali, identico , & ma-
332쪽
LOGIC AE. teriali, quia eidem indiviqito identificantur.
I. AssERTIO. Differentiae superiores non includuntur formaliter in differentiis inferioribus: v. g. sensitivum , non est de conceptu sormali rationalis , ita D. Thomas, Capreolus, & Ruvius. Prob. I. ex Aristotele . Topic. cap. 2. Vbi ex eo, quod differentia non est species , nec in dividuum,sic concludit. Manifestum est ergo, quoniam disserentia non participat genus. At si in suo conceptu formali differentiam genericam superiorem, inferior specifica includeret, genus ipsum participaret: ergo ex Aristotele disserentia inferior non includit sormaliter superiorem. Probatur 2. ratione. Ex genere, & differentia
fit compositio metaphysica : at si differentia inserior includit formaliter superiorem , non potest fieri compositio metaphysica, quia idem componeretur ex seipso : ergo differentia inferior non includit formaliter superiorem. Prob. minor. Vt fiat compositio , una pars deinbet esse extra aliam , & eo modo extra , quo est compositio. Si compositio realis sit, debet esse realiter extra si rationis, debet esse extra intentionaliter, quia compositio est duarum partium simul positio : atqui non posset ex, genere ,& di ferentia fieri compositio metaphysica , quia genus non emet extra differentiam, sed includoretur so maliter in ipsa differentia et ergo si differentia inferior includit formaliter superiorem, non est compositio metaphysica ex genere , & disterentia. Probatur minor : Sensitivum non descendit aἀrationale nisi per animal : ergo si sensitivum includitui formaliter in rationali , includetur quoque formaliter animal ter quod sensitivum desteo-dit ad rationale.
333쪽
Confirmatur i. Diorentia inserior esset differentia , & non esset; esset ut supponitur: non esset autem , quia per disserentiam inferiorem duo formaliter convenirent ; nam rationale , quod est disterentia inferior, includeret formaliter sensitivum ; & ita per rationalitatem , quae esset forma liter sensitiva, homo cum bruto conVeniret, a quo per rationalitatem differret : ergo per idem homo conveniret, & differret. Quin etiam ipsa differentia esset species, quia includeret formaliter genus, & differentiam: at differentia inferior non est species sub genere. Denique , genus non esset uniVOcum , quia includeretur formaliter in differentiis,a quibus proinde expediri non posset.
OB II c i a s r. Aristoteles in Metaph. ait di ferentias superiores includi in inflerioribus, adeoqine nihil referte virum omnes in definitione ponantur , an sola inferior. a. Alibi ait differentiam superiorem praedicari de inferioribus, ut in hac propositione, fissio pedum est aliqua pedalitas. Denique differentiam inferiorem vocat
Ad primum, & secundum, distinguo antecedens: 'Differentias superiores includi in inferioribus, &de illis praedicari in sensu reali , identico , & materiali , concedo : in sensu formali, nego ; & sic fissio pedum est aliqua.pedalitas realiter , & identich, non formaliter; aut certe est aliqua pedalitas praesuppositive; nemo enim potest habere fi L. sos pedes , quin supponatur jam habere pedes ;
334쪽
unde fissio pedum includit pedalitatem materialiter ,& praesuppositivE. Ad tertium, distiuguo pariter. Differentia infima est tota rei essentia, formaliter, nego : pra: suppositive , & complexivh, concedo: praesuppositive quidem, quia praesupponit superiores gradus : completive autem , quia eosdem complet ut actus metaphysicus, & includit in obliquo, tanquam aliqua extrinsece connotata. Sicut sorma determinans materiam , non potest concipi, quin intelligatur materia in obliquo, & ut con-
Instabis r. Disserentia specifica praedicatur formaliter de individuali, ut hae animalitas es ratio- malitaι : ergo differentia specifica continetur formaliter in individuali, hoc est superior in i feriori. Resp. nego : In propositione allata praedicari clifierentiam specificam de individuali, sed praedicatur species de individuo inferiori; ut autem praedicaretur disserentia specifica de individuante, sic formanda esset propositio Petraitas est rationalitas , quae vera est in sensu reali, & materiali, falsa in formali. Instabis L. Rationale non potest concipi sor-
maliter, quin concipiatur formaliter sensit ivvira. Resip. nego. Rationale enim ut sic, non continet formaliter sensitivum , alioquin vera esset haec
propositio , rationale, qua principium ratiocinandi, est sensitivum , qua est principium sentiendi. Instabis 3. Non potest esse rationale, quin sit sensitivum : ergo non potest concipi rationale, quin concipiatur sensiitivum.
335쪽
Resp. dist. antecedens : non potest en rationale, quin sit sensitivum , realiter, & praesuppositi-vῖ, concedo : formaliter, nego antecedens, &conseq.
Initabis . Haec illatio bona est: Omnis homo est formabier sensitivus : Omnis homo ect formaliter rationalis : Ergo aliquod rationale es formali-rar sensitivum. Resp. concessis majore, & minore, nego consequentiam : sunt enim quatuor termini, in hoc syllogismo, quia vox formaliter jungitur in antecedente cum homine, qua animal est , & in conis sequente cum rationali, qua homo est : ergo sunt quatuor termini ι quia praemissae non sunt
verae, nisi quatenus sumuntur inadaequate hi falsum enim est, hominem adaequale esse tantum animal, cum insuper rationale sit. Deinde argu
omnis homo est formaliter animat: Omnis homo est formaliter rationalis 'Ergo aliquid rationale es formatiter animal.
Quare ut vitium syllogismi corrigas, sic informa- his in prima figura, omnis homo est formaliter sensitiυus :omne rationale est formaliter homo:
Ergo omne rationale est formaliter sensitivum. Et tunc negabis majorem, si adaequat E sumitur. Objicies x. Omne 'divisum debet contineri in membris dividentibus : differentia superior est quid divisum , inferior ver d dividens : ergo dita serentia superior debet contineri in inferiore. Resp. distinguo majorem : In membris dividentibus ut quod, concedo : dividentibus ut quo, nego. At differentiae inferiores dividunt superiores
336쪽
tantum ut quo , non ut quoae , quia dividens , ut quod , est subjectum recipiens divisum , dividens, Ut quo , est ratio per quam divisio fit. Disterentia inferior non recipit divisum , sed est duntaxat ratio dividendi. Objicies 3. Anima perfectior includit formaliter impersetitorem , ut rationalis Vegetativam ,& sensitivam : ergo a pari differentia inferior superiorem. . Nego antecedens ; sed includit tantum materialiter , & realiter , falsa enim est haec propositio in sensu formali , anima rationalis , qua rationalis, est vegetativa , aut sei sitiva, licὰt a. 'liunde anima rationalis sit formaliter sensitiva. , ut est principium sentiendi. Ob)icies 4. Disterentia infima est so aliter
substantia : ergo formaliter corporea, vel incorporea : ergo formaliter includit gradum corporis aut spiritus. Prob. antecedens e vel est formaliter substantia, vel accidens, quia omne ens , vel est formaliter substantia , vel accidens : differentia infima non est accidens : ergo est formaliter substantia. Ad I. antecedens dist. Differentia ultima est
substantia , prout substantia dicitur id quod non
est accidens , concedo : est substantia categorica,& completa logic ἡ, nego. 2. Nego utrumque antecedens: disterentia enim non est substantia, Vt quod, sed tantiim , Ut quo, hoc est modus substantiae , ut enim differentia qualitatis , non est qualitas, sed modus qualitatis: ita differentia substantiae , nempe corporeum, Sc incorporeum , non est substantia categorica,
sed modus, & appendix substantiae, ideoque ponitur in categoria tantum indirectE.
337쪽
Objicies s. Hinnibile non potest concipi forta maliter , sine sensitivo : ergo differentia inferior includit formaliter superiorem. Prob. ant. hinni-hile est principium krmale sensationis equinae: ergo non potest concipi hinn1bile sine sensit1vo. Respondeo , distinguo antecedens: hinnibile est principium sensationis equinae, Vt quod , nego : Vt
suo , concedo ; non enim hinnabile facit , ut equus sentiat , sed ut tali modo sentIat. Sicut rationale , v. g. non est principium vitalis ope ationis in homine , sed principium operationis tali mddo Vitalis , ex quo oon sequitur sensiti- vum bienidi sormali ter in hinnibili , nec vivens
in rationali , quamvis rationale supponat Vivens ,
de hinni bile sensitesvum. Instabis I. Hinnitus est sormaliter sensatio: hinni bile irmaliter sumptum est principium hinnitus : ergo hinnibile est larmaliter principium
sensatiotiis. Resp. distinguo minorem : hinnib1le est foram, aliter principium hinnitus adaequale sumpti, 'ne o : inadaequale sumpti, concedo ; nam hinnitus est vox composita, includens larmaliter duo, nempe sensationem , &talitatem sensationis : at hinni bile est disserentia simplex , atque adeo principium tantam unius simplicis talitatis sensatio nis ipsius, hoc est, hinnitus, ut hinnitus est. Instabis L. Si per impossibile poneretur In re- rum natura sola hinnibilitas , adhuc esset princI-
pium sensat onis : ergo hinnibilitas per te , &
fatione sui , est sensitiva. . , Nino antecedens , & consequentiam. In nacenim hypothesi , hinnibile esset tantum princI-
pium icis sensationis , id est , hinnitus, qui enet
338쪽
- LOGIC AE. propria equi operatio, ut hinnibilis est, non ut sensitivus. Porro hic vides facile solvi argumenta omnia ab eo , qui praxisiones objectivas calleat.
SP E c I E s cum spectari possit, vel cum respectu ad genus, vel cum respecta ad inferuora, seu individua , utroque sensu definienda est.
SP acrεM Porphyrius per respectum ad ge nus duplici definitione explicat : prima , species est, quae subjicitur generi : secunda, species est
de qua genus praedicatur in quid , nempe complete ; quae ambae diversae sunt, quia dantur per diversam habitudinem speciei ad genus , species enim refertur ad genus suum , Vel ut inferius ad suum superius , vel ut subjicibile ad suum proprium praedicabile. Primum respectum belle prima definitio explicat, secundum vero secunda. Species sic definita duplex, intermedia εἰδει satam , Nil uarion λον , quae respectu inferiorum est genus , respectu superiorum species, & speciali sima εἶδες - , cni proxime adjacent indi
Objicies x. Definitio prima convenit individuo, quia individuum subjicitur generi. Resp. dist. Subjicitur immediate, nego : mediante specie, concedo , hinc speciem clarius definies, quae immediate subjicitur generi.
339쪽
Instabis I. Animal praedicatur immediath de individuo , v. g. hoc animal est animat: ergo genus potest praedicari immediate de individuis. nego consequentiam , quia haec praedicatio non est generis de individuo , sed speciei de inferioribus individuis. Botio est, quia hoc animal, quod est individuum , non subjicitur generi formaliter, t genus est, & quatenus includit partem subjecti
essentialem materiae respondentem , sed sub ratione speciei, prout totam hujus animalis essentiam continet, saltem implicite. Objicies x. In hac definitione, species est, quae subjicitur generi , circulus committitur vitiosus ,
definitur enim genus, quod habet sub se speciem,& species , quae est sub genere.
Respondeo circulum non esse vitiosium. Ratio est, quia proprium relativorum , ut unum de fi niatur in ordine ad aliud ; at genus , & speciessent relativa. Deinde , vitiosus est ille circulus, in quo idem per idem explicatur, voce a stiva in passivam mutata, quod hic non contingit.
Denique aliam speciei definitionem substituo superiori meliorem, per respectum ad individua. quia respectus ille , vel est Metaphysicus , vel Logicus ; hinc duplex illius definitio. Prima est, &quidem metaphysica , species est unum aptum imolle multis , numero differentibus , in quid complet C , seu ut tota rei esientia : sic enim distinguitiirab aliis universalibus ; a genere , quod inest, ut pars materialis , a disserentia, quae inest, Vt pars tormalis : at species est tota rei essentia, & quidem actu ; ab. accidente , & proprio, quα non
Dixi de numero differentibus est quia licet spe-
340쪽
cies subalterna praedicetur de multis specie dita rentibus, ut animal de equo, & homine, non estramen propriὸ species praedicabilis , sed tantum fui )icibilis, quia dum praedicatur animal, V. g. de equo, & homine, habet rationem generis, non speciei.
Altera definitio speciei , eaque Logica est, id quod est aptum praedicati de multis , numero di ferentibus , in quid completE. Porro circa speciem , haec pronunciata accipe. I. Species constituitur in ratione universalis per
ordinem ad inferiora individua. Prob. Per illud constituitur species , per quod habet, ut sit unum aptum inelse, & praedicari de multis: per respectum ad inferiora individua species habet , ut sit unum aptum inesse, & praedicari de .multis r ergo species constituitur in 1atione universalis per ordinem ad inferiora individua. Minor patet , quia species comparata ad
genus , subjicibilis quidem est , ut quid inserius.
non autem praedicabilis , vi quid superius. II. Dantur species infimae. Probatur : quia da tur differentiae ultimae quae ipsain constituunt, ut jam confecimus. Deinde dantur in figuris species infimae, quae in alias esseotialiter secari, dividique non possunt, ut triangulum, & quadratum. Item in numeris , ut binarius : erbo a pari in essentiis metaphysicis substantiarum dantur differentiae ultimae , ade6que species infimae. III. Species petitur a materia simul & forma remotὰ , in substantiis corporatis; proximὰ vcro a toto , ut determinabili, &. determinante , quia constat genere, & differentia. IV. Haec septem axiomata de genere ad specie Ielat a sunt. O iij
