장음표시 사용
341쪽
Primum , sublato genere, tollitur species. Quare
valet, non est animal : ergo nec homo.
Secundum , quod potest esse , & non esse in abo, non est genus , quia non praedicatur in quid. Tertium , species participat genus , non genus speciem , hoc est definitio generis praedicatur de specie , non vicissim. artum, de quo praedicatur species , de eo &genus praedicatur, sed non vicissim , quia genus latius patet specie. 'Quintum , quae specie disierunt , participantidem gerim. Sextum , quoties duo genera praedicantur de una specie, roties subarrerna sunt.
Septimum, genus est totum praedicabile assirmative de specie. Objicies I. Aristoteles in categ. cap. de subst. ait genera , & species praedicati in quale quid: ergo species non praedicatur in quid. Resp. nego consequentiam ; ided enim secundae substantiar, nempe genera, & species dicuntur significare quale quid , quia significant essentiam secundum aliquam ejus qualitatem, quae est com
Objicies 2. Species , ut species est secundum universale : species , ut species dicit ordinem ad superiora : ergo species ut universiale , dicit ordincm ad superiora. Resip. dist. majorem : species, ut species, praedicabilis , est secundum universale, concedo: ut subjicibilis , nego. & distinguo minorem : species, Ut species subjicibilis, dicit ordinem ad superiora, concedo : Vt praedicabilis, nego : nempe species
infima sumi potest , vel prout non habet alias
342쪽
L O G I C AE. VR species sub se , sed tantum individua, M ita di
citur infima quasi negative , vel quatenus superioribus gradibus subjicitur , primo modo sumpta constituit secundum universale , nQn R-
INDIVIDv v M speciei subnectimus , qui
illius correlativum est, de quo videndum, qui sit, & quotuplex. Individuum sumitur vel prim, intentiona itqr, vel secundo intentionaliter; primo intentiona iter sumptum , est res singularis , ut est a P rte revsine ordine ad intellectum. Definitur a Poxphyrio , in quo talis multitudo proprixi um , -- cidentrum reperitur , qualem in nulloi si Iem sire licet. Ita Socrates est individuum , quis gMn. habet complexionem accidentium , quae in. Mi reperiri non potest. Quae sit autem iJl . accidentium complexio, hi versias: indicwx:
Patria sunt septem, qua non habet πω Φ, , Secundo intentiona iter sumptum Aristo doli est, quod non est praedicabile de multis ι Porphyrio, quod de uno tantdm praedicatur , Ud SocIa λοῦ vel quod subjicitur speciei. objicies , individuum non definitur. Resp. dist. Si determinate sumitur pro hoc , vel illo individuo Petro, vel Paulo , transeat ; nam. differentiae numericae nos latent, Unde non potest dici ,' quid sit Petrus , aut Paulus : si inde ter mi nate de quolibet singulari dicitur , nego. Instabis : Individuum non habet inferius subje- . - O iiij
343쪽
ctum : ergo non praedicatur de subjecto. Dist. conseq. de subjecto , quod sit inserius, concedo : quod sit propositionis terminus , de quo quid dicitur , nego. Certe Isaac est individuum , & dicitur de filio Abrahae. Hactenus de individui definitione , jam de partitione. Prima fit in vagum , & determinaturi ; Va gum significat indetermisiate naturam singularem , ut aliquis homo ; hinc individuum vagum, ut tale, est per intellectum, quia quidquid est a Parte rei, determinatum est. Determinatum, quod & signatum dicitur illud est, quod determinate naturam singularem significat , ut Socrates; ideoque demonstrativum dicitur, quia pronomine demonstrativo hic, hae, hoc determinari, & ostendi potest. Determinatum iterum duplex ; suppositum, quod est individuum substantiae completae, ut Petris , idque proprie dicitur individuum : non suppositum , quod est vel accidens, ut hic candor, vel pars substantiae, hie digitus. Determinatum primo intentionaliter definit
Porphyrius , quod est indivisum in se, & divisum a quolibet alio, hoc est , ita est indivisum in se, ut sit indivisibile in plura talia , quale ipsum est : sic Petrus, Echi divisibilis sit in partes suas,
tum physicas, quae sunt corpus, & anima, tum integrantes, quae sunt caput, cor , &c. non tamen est divisibilis in plures Petros , seu in plura ejusdem omnino rationis, secundum quod fit divisio. In quo distinguitur ab universali., cujus tota ratio in membris reperitur distincta , unde dicitur universale pluribus divisim inesse. Determinatum fecundo intentionaliter defini-
344쪽
tur , quod de uno tantum praedicatur. .
Objicies 1. Petrus est individuum : Petrus praedicatur de multis : ergo individuum praedicatur
de multiS. Dist. min. Petrus praedicatur de multis aecuniadum nomen , concedo : secundum rem , nego;
nam id quod Petri nomine significatur in uno , diversum quiddam est ab eo , quod eodem nomine in altero significatur, quia id quod significatur, est differentia numerica, quae perinde diversa est in duobus Petris, ac in Petro, Sc Paulo. Objicies L. Res universialis non potest dividi in . plura , quae sint idem cum ipsa : ergo definitio individui primo intentionaliter sumpti convenit
universali. Resp. nego antecedens : Nam Vniversale, ut universale , debet in plura dividi a parte rei, quae multa sint in ea ratione, in qua ipsum est unum per intellectum, in quo distinguitur ab individuo.
Quaeres hic, an ratio individui sit univoca ad Petrum, & Paulum : respondeo probabilisis non esse. Prob. Omne univocum debet perfecte abstrahere a disterentiis .: ratio individui non perfecte abstrahit a differentiis : ergo ratio individui non est uni voca ad Petrum, & Paulum. Probo minorem : illa ratio non abstrahit a differentiis Petri,& Pauli , cujus abstrahendae nullum cst funda
mentum : nullum est fundamentum abstrahendae
individuationis a differenti ix Petri , & Pauli, quia se totis distinctae sint, & simplicissimae. . Confirmatur 1. Ratio formalis differendi , non potest esse ratio formalis conveniendi r ipsa individuatio , est ratio formalis differendi : ergo non o v
345쪽
potest esse ratio formalis conveniendi. Deinde ex Porphyrio , individuum est , quod de uno
praedicatur ι ergo de multis praedicari non po test. Dices, individuantis differentiae concretum incommuni, restringi quidem per differentias in dia' viduantes, sed aIterius rationis. Contra sic urgeo : vel potest abstrahi ratio communis individuationis ab istis ultimis differentiis, a quibus jam facta est abstractio , vel non : Si abstrahi non potest : ergo nec potuit a primis : si
potest, h. ec ratio communis iterum contrahetur
per alias differentias individuantes: & ita in infinitum. Qnod autem posset aequἡ abstrahi ab vItimis differentiis , atque a primis , facile proba tur, quia in hoc maxime conveniunt , quod sine ultima ratio differendi. Objicies i. Individuum praedicatur de Petro,& Paulo ι dicitur enim , Petrus es individuum e Paulus est individuum. Resp. dist. Praedicatur individuum de Petro , &Paulo , ut quid universale , seu secundum rem, nego : secundum nomen , concedo ; nam Petrus,& Paulus dicendi sunt potius differre' in ratione individui, quam convenire , ideoque individuum de.iis praedicatur aequivoce. Deinde licet praedica
Tetur Vni voce , non consti tueret sextum universale , sed revocandum esset ad proprium , quia Praedicaretur accidentario. & Jenominative. Porro individuum definitum per complexio nem accidentium , proprie convenit substantiis Corporatis , quia individua substantiarum spiri tualium non constant Husimodi proprietatibus,
hinc tam fit praedicatio de individuo sump*o pro
346쪽
complexione accidentium, v. g. Petrius hie homo, sensus est: Petrin est homo talis staturae, coloriS, aetatis, &c. Ideoque accidentalis est, quia cum ignotae nobis sint individuantes rerum disterentiae, quando dicimus, hic homo , non jungimus cum homine aliquid quod sit realiter identificatum cum eo , sed collectionem duntaxat plurium accidentium, quae reipsa hunc hominem asticiunt. ARTICU Lus IV.
De proprio. TR 1 A hic examinanda de proprio : primum.
quotuplex sit. Secundum, quid sit. Tertium, quodnam proprium sonstituat quartum universale.
f. I. sit proprium, ct quotuplex.
PR o P R I v M , ut hic sumitur , est accidens non commune , nec alienum a subjecto, cui proprium est, ut ridere in homine. Proprium sic acceptum quadruplex facit Por phyrius, S. sua quodlibet definitione explicat. Proprium primo modo est, quod alicui speciei soli convenit, sed non omni, toti-ve speciei, ut esse medicum soli homini convenit , sed non omni. Proprium secundo modo est, quod omni speoiei convenit, sed non soli, vi esse bipedem convenit quidem homini; sed non soli , nam avibus etiam
Proprium tertio modo , quod omni , S: soli convenit, sed non stmper, ut homini canescere.' . O vj
347쪽
nam omnes quidem homines canescunt , si ad extremam senectutem perveniant : at non semper, quia homo in pueritia , & adolescentia non canescit, nec id convenit aliis animalibus simpliciter ; nam equi v. g. canescunt tantum secundum
quid , id est secundum aliquot pilos . Proprium quarto modo cst iἡ quod omni, &soli speciei, & semper convenit , cujusmodi est risibile respectu hominis , ubi per speciem intelligetum subalternam , tum insimam. Duplex enim proprium ι specificum , quod ultimae speciei con venit , ut risibile homini: genericum , quod speciei subalternae' congruit, ut ella tactu praeditum animali : definit Aristoteles , . Topic. ιδον Ιων , ο μη
quod non declarat rei essentiam, soli autem ines . . conversim de re subjecta pradicatur. Haec divisio non est uni voca, quia solum pro- ./ prium quarto modo est vere proprium.
f. II. Λ2uid sit proprium quarto modo,
quatenus universale est. PR o P R I V M quarto modo , vel sumitur pri
mo intentionaliter , quatenus est propria rerum affectio , vel secundo intentionaliter, ut constituit quartum Vniversale. Primo modo sumptum definit Porphyrius , quod . omni, & soli, & semper convenit. Aristoteles I. topic. quod non declarat rei essentiam , soli autem inest, &conversim de re praedicatur. Clarius, est persectio accidentaria ex principiis essentiae naturali quadam consecutiope fluem , & cum eadem
348쪽
convertibilis - nullus enim est gradus essentiae , a quo non emanet sua proprieta&, cum eodem reciproca et sic calor maximε intensus est 'proprietas quarto modo ignis , quia calor in intenso gradu seli igni naturaliter conVenit. Secundo modo sumptum definitur , Vnum aptum inesse multis, & de iisdem praedicari in quale necessario , & conversim. Vt praedicabile est ita quale , distinguitur a tribus primis praedicabilibus;
ut necessario , & conversim , ab accidente communi , quod contingenter , & non reciproce sub jecto suo attribuitur. Porro necessa Ilo praedicatur, tum ex parte subjecti, quod esse non potest sine proprio, tum ex parte proprii, quod non potest esse sine subjecto tsic homo non potest esse sine risivo , nec risivum sine homine : unde dicuntur ad con Vertentiam. Necessitas autem . qua proprium inest sub)ecto, manat ab essentia subjecti; ide6que est intrinseca,
non extrinseca : quae vero oritur ex conjunctione causarum extrinsecarum , quarum ex concursu qualitas subjecto imprimitur, dicitur extrinseca : sic necessitas , qua ΛΞthiops est necessario niger , dicitur illi extrinseca , quia petitur ex causis extrins cis , quae ratem colorem AEthiopi imprimunt uehinc
Necessitas proprii est intrinseca subjecto essentialiter sumpto ; accidentis 'vero communis , quod dicitur physice inseparabile , tantum est extrin - seca. Ratio est , qudd Porphyrius in hoc proprium a communi accidente distinguat, quod proprium prius conveniat speciei, quam individuis , accidens autem commune prisis individuis , quam speciei : ergo proprium habet intrinsecam cum
349쪽
subjecto connexionem , si enim extrinsecam tantum haberet, hoc est a causis extrinsecis petitam, cum causae extrinsecae primo, & per se agant in individua , prius individuis proprium conveniret, quam speciei : sic prius est Petrum e sse album , quam hominem , quia albedo a causis extrinsecis oritur. At contra prius est hominem esse risibilem, quam Petrum, quia risibilitas oritur ab homine,
Nota hic propria generum, V. g. intellectivum, quae conversim dicuntur cum superioribus gradi bus, ad quartum praedicabile revocari ι cum enim manent ab essent iis genericis , habent necessa riam cum subjecto connexionem , dicunturque conversim.Nec refert, quod Aristoteles pugnet proprium conversim de specie, non de genere dici ;quia per speciem intelligit tam subalternam, quam infimam : aut certe si desola infima specie locu tus est , causa est, quia notior est proprietas generum , quam specierum unde de proprio speciei subalternae mentionem non fecit, sed de proprio
duntaxat infimae. I. AS SERTIO. Solum proprium quarto modo constituit quartum Vniversale, ita D. Thomas,& Toletus. Prob. I. ex Aristotele, qui I. analyt. statuit duos modos per se praedicandi , alterum in quo definitio , vel pars definitionis praedicatur, ut homo est rationalis ; alterum, in quo proprium de subjecto praedicatur , ut homo odi risibilis. Deinde subdit alia omnia praedicata subjectis inexistentia esse accidentia, & non praedicari necessarib : sed Aristoteles ibi loquitur tantum de proprio quarto modo et ergo proprium quarto modo constituit quartum univetiale. Prob. min. agit de eo propriQ,
350쪽
quod definitur per subjectum , & reciproce cum eo dicitur ; at solum proprium quarto modo est
ejusimodi ι nam bipes , quod est proprium secundo
modo , non definitur per subjectum , nec cum eo reciprocἡ dieitur , male enim definiretur bipes , homo habens duos pedes, quia avis etiam habet duos pedes. Prob. 2. ratione : hoc quartum praedieabile comstituunt Philosophi , ut de illo propositiones fiant ad demonstrationem aptae, adeoque universales ,& quatenus ipsum, ut ait Aristoteles, id est tales, ut nec praedicatum latius pateat subjecto, nec subjectum praedicato , sed conversim dicantur , ip
siimque adeo proprium fluat ab una essentia, tan- 'quam a propria , & adaequata causa : at solum proprium quarto modo tale est : ergo solum proprium quarto modo , constituit quartum univcr. sale.
Objicies I. Proprium 2. modo , ut intellectivum respectu hominis , praedicatur necessario , & fluit ab essentia : ergo pertinet ad quartum praedicabile. Dist. ant. Fluit ab essentia hominis, ut causa adaequata , nego : in adaequata , concedo : nam convenit etiam Angelo , fluitque a gradu generico substantiae spiritalis, qui homini-Angelis communis est ; & sic est proprium quarto modo genericum, quia dicitur reciproce cum gradu sub stantiae spiritalis. Instabis i. Proprium secundo modo, non dicitur de subjecto oqntingenter r ergo pertinet ad qua tum praedicaFile, ut est proprium. Resp. nego conseq. sed pertinet ad quartum praedicabile gradus superioris genetici , hinc esse bip
