Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

328 PARS SECUNDA

dem, vel sumitur pro exigentia duorum pedum p& ita praedicatur de homine, ut proprium quarto modo alicujus superioris gratus, qui sit ipli homini communis , cum aliis animantibus , quae duos pedes exigunt: vel sumitur pro actu ipso , α sic est proprium x. modo, nec pertinet ad quartum praedicabile.

objicies x. Quod est maximὸ proprium, non est

niversiale : proprium quarto modo est maxim Eproprium respectu speciei: ergo non est universale. Vt respondeam , sit ά ΙΙ. ΑssERTIO. Quartum praedicabile constituitur universale per ordinem ad inferiora naturae

genericae, si sit proprium genericum r & per ordinem ad inferiora naturae specificae, si sit proprium specificum. Probatur: Per illum respectum proprium quarto modo constituitur praedicabile, per quem fit aptum, ut insit, & praedicetur de multis in quale necessario, tanquam superius de inferioribus: proprium genericum id habat per respectum ad inferiora generis , & specificum per respectum ad inferiora speciei ; nam proprium genericum praedicatur de genere , & specificum de specie , ut aequale de aequali : ergo , &c. Hinc proprium est proprium, & universale diverso respectu. Proprium quidem per respectum ad subjectum, cum, quo conversim dicitur ue universale autem per respectimi ad inferiora illius subjecti.

Objicies I. Proprium convenit tantum individuis mediante specie : ergo non convenit per se. Respia concesso antecedente, nego consequentiam : Callias enim ideo est risibilis, non quia

352쪽

Callias est, sed quia homo, nec tamen ideo risibile convenit per accidens Calliae, sed per se , quia Callias est per te homo. Quaeres I. quomodo proprietates disserant ab es

Resp. Quasdam differre realiter, ut summum lumen a Sole, quasdam ratione tantum , ut bonutatem ab ente. Illae sunt accidentia physica' , hae vero logica , & metaphysica, quae ex nostro concipiendi modo distinguuntur a si1bjecto cum fundamento in re , id est virtualiter. Quare non proprie inhaerent subjecto, quia ipsi identilieantur; dicuntur tamen essentiae accidere, quia concipimus in rebus aliquid primum, ex quo persectiones aliae fluant, ut proprietates metaphysicae: v. g. licet in homineratio ipsa, & vis intelligendi sint unica realiter perfectio, quia tamen rationem praeconcipimus ante alias perfectiones, idcirco ipsa vi ratiocinandi constituimus effentiam hominis, ex qua vis discurrendi, admirandi, & ridendi profluunt, quasi nativae illius proprietates. Porrb , res potest esse causa proprietatis suae, vel ut finis. Sic homo est finis virtutis intellecti..ivae: vel ut subjectum, in quo inhaeret proprietas sic homo ratione animae est: subjectum facultatis intelligentis: vel ut causa emciens realiter, & physi-eὸ ι sic anima rationalis profundit ex se physice intellectum : aut virtualiter, & metaphysice; sic rationale est causa virtualis , & metaphysica intellectivi , intellectivum admirativi, &c.

353쪽

ARTICVLVS V.

De accidente communi. ina et voR hic examino. Prmum, quotu- .plex sit accidens commune. Secundum, quid sit. Tertium , in quo differat a proprio. Quartum, quomodo quintum praedicabile constitu.

f. I. ast id sit, ct quotvlex accidens

commune. '

OMEN accidentis aequivocum est. Sumit ις I. pro eo omni , quod est extata cujusque rei essentiam . &sic differentiae dicuntur accidere generi, quia sunt extra etaentiam generis. pro qualibet re, quae non est subst oti ; t Iis esti quantitas, qualitas, &c Quo sensu novem dicum. tur accidentia, totidem categorias constituere. MPIO accidente communi, quod opponit proprio quarto Modo, de quo hic agitue. Prima accidentis partuis est in Physicum, α Metaphysicum , seu Logicum. ι Pbysicum distingui. tur realiter λ subjecto, ut quantitas: Metaphysicum, seu Logicum extra essentiam rei est, sive realiter ab ea , sive per mentem cum fundamento in re distinguatur, sive sit de genere substantiae, aut de genere accidentis: sic rerum proprietates dicuntur ccidentia metaphysica , & logica, Vt vis admira-.tiva in homine , & risiva. Secunda est in accidens necessarium ex parie lab-jecti, quod fluit ab essentia, & constituit quartum praedicabile , & mere contingenter inhaerens, quod

354쪽

LOGIC IE. 331

constituit quintum praedicabile, potestque sumi, vel primo intentionaliter , vel secundo intentionaliter , hinc

I. ΑssERTro. Accidens commune primis intentionaliter sumptum definit Porphyrius , quod eidem rei contingit inesse, & non inesse. Secundo intentionaliter,quod potest adesse,& abesse fine subjecti corruptione; συμβεῖν nos : ir, ο γγνεπιι, D γίγνεται ἡριι ras τὼ ummet/-ου θορῶς. Definitionem quatuor principiis explico.

Vt albedo a pariete , a quo reipsa separatur , Vesper mentem tantum , & logice , ut si per mentem neges albedinem de pariete, quae tamen insit reipsa parieti. II. Per mentem unum ab alio fluobus modis abesse potest, L per primam mentis operationem, hoc est , per nudam abstractionem praecisivam, Ut dum gradum vnnm concipio, altero, cum quo est idem, non concepto, V. g. fi concipias animal, no

Concepto rationali. 2. per secundam operationem,

seu judicium , & quidem dupliciter nempe , vel per Iud latum negativum , ut homo non es risibilis: vetper judicium amrmativum, quo non negam quidem expressta aliquod accidens de subjecto, sed oppositum ipsi accidenti, quod inest , aliud accidens tribuimus eidem , vi homo est hinnibilis. Quare hinc sequitur 1 D. Subjectum rei corrumpi potest duobus modis, vel physic ἡ, & realiter , cdm desinit esse in rerum natura, ut dum homo moritur : vel logice,

M secundum essentiam , cdm aliquid subjecto eia sentiale, vel consequens neceilarid e sentiam, negatur ι tunc enim ipsa essentia mentaliter , & logice corrumpi dicitur.

355쪽

PARS SECUNDA

IV. Illa corruptio mentalis , & logica duplex est , prima formalis, secunda consequens. Formalis est , in qua negatur aliquid essentiale subjecto , quae

iterum duplex, adaequata, &inadaequata. Adaequata. est, qua negatur tota essentia; in adaequata , qua pars essentiae tantum , Vel communis, Vel propriae negatur, ut si neges de homine animalitatem, aut Tationalitatem 3Iunc perit per mentem essentia hominis , fitque corruptio formalis, quia negas de subjecto, quod est de conceptu formali illius. Consequens corruptio fit, cum negatur proprietas de subjecto, quia negatur aliquid necessario fluens ab essentia : unde naturali consecutione de struitur ipsis essentia et v. g. negas de homine risibi- Iitatem , perit consequenter conceptus rationalitatis , cum qua risibile necessiarib conne stitur tanquam proprietas cum causa viri li, a qua fluit.

His positis, Sensus definitionis est, accidens commune illud est, quod potest adesse ,& abesse a subjecto suo , sine illius corruptione ι non physica quidem , ut patet in corvo , &' AEthiope, sed logica judicativa , seu est id quod per intellectum 'potest a subjecto si parari, & eiderintribui, salva semper per mentem iubjecti essentia.

Probatur : Quia accideris commune per illam definitionem diltinguitur a proprio , quod licet abesta possit a subjecto per abstractionem mentalem absque ejusdem subjecti interitu, non potest tamen abesse per judicium, hoc est, non potest negari de subjecto, aut contrarium illius eidem attribui, quin intereat consequenter,& quasi connatural iter ipsum subjectum in mente hominis : v.

g. essentia hominis concipi quidem sine tisibili

356쪽

Peae apprehensionem praecisivam potest , vicissimque risibile sine rationali . at non potcst nega. xi risibilitas de homine, aut contrarium eidem armtribui, puta hinnibilitas , quin destruatur conce-Ptus essentiae hominis , non sormaliter quidem, sed consequenter. Confirmatur ex Porphyrio definitio accidentis explicata, qui postquam in exemplum accidentis inseparabilis corvum , & AEthiopem attulit, subjungit statim : potes enim intelligi, ct

corvus albus , ct AEthiops, abjecto colore, sine interitu subjecti : ergo ex mente Porphyrii susticit separatio judicativa ad rationem communis accidentis.

Alii illam separationem realem esse volunt, inebque positam, ut possit fieri ab aliquo saltem subjecto , licet non fiat ab omni: v. g. Vt nigredo dicatur esse accidens commune corvi, latis est , quod possit realiter abcsse ab alio subjecto , puta a pariete, absque illius interitu. Ratio est, quod per separationem realem , ab aliquo subjecto, accidens commune a proprio distinguaturi, quod a nullo plane subjecto abesse realiter potest, quia omni, & soli, & semper convenit.

Confirmant ex Aristotele 4. Topic. cap. I. Aceldit, inquit, ut aliquid sit album, is non sit:

quare albedo es accidens nivis, quontiam accidens ricebamus, quod potest inesse alicui , is non inesse. ubi videtur probare Aristoteles. albedinem esse accidens nivis, quia alteri subjecto, cui convenit, inesse, & non inesse realiter potest. objicies I. In primam explicationem , nigredo non potest abesse a corvo , & AEthiope, quin an bo corrumpantur : ergo nigredo non est commune

accidens. .

357쪽

334 PARS SECUNDA

Resp. distinguo antecedens : Quin ambo coria rumpantur , physice , concedo : logice , & per mentem , nego ; Iicht enim separetur realiter nigredo ab utroque, non idcirco per mentem V- , itriusque essentia peribit consequenter , aut formaliter. Instabis i. Haec propositio , corvus non est niger, est falsa : ergo nigredo non potest negari de

Respondeo distinguo antecedens , absoluth, transeat : cum addito, hoc est absque estontiae servi destructione, nego ; nam haec propositio. eorum non est niger, absolute prolata , falsa est :at si dicas , corvus non est niger, aut est niger, Dis 4 sua essentiώ , per mentem , Vera est. Objicies L. Mors non potest adesse viventi, si- . De subjecti interitu , quia essentia viventis posita

est in unione animae cum corpore, quam tollit mors : sed mors est accidens commune : ergo,

Resip. dist. maj. Sine corruptione physica subjecti secundum existentiam sumpti. concedo: Logica, & secundum essentiam sumpti, nego ; nam

unio actualis animae cum corpore, non est de es sentia viventis ut sic , sed objectiva duntaxat, quae tunc destruitur formalite cum neSatur cssentia ;consequenter vero, cum negatur proprietas ab ipsa

fluens.

Instabis , . dum dicitur, Petrus est mortuus, praedicario vel est essentialis , vel accidentalis. Resp. Petrum in illa propositione sumi secun- Qtim statum flistractionis, hoc est in alio tem pore , quam illud sit, quod verbo propositionis videtur exprimi. Quarς sensus est, Petrus, qui

358쪽

jam vixit, non amplius vivit, seu Petrus alias vi- it, non amplius vivit : ubi privatio vitae noli habet Petrum pro subjecto , aut certe subjectum illius privationis inhaesivum est materia prima , quae non perit, pereunte composito ; subjectum vero denominationis est compositum , unde homo dicitur mortuus denominative, ratione materiae, seu corporis, quod vita priVatur. Objicies 3. Proprium potest etiam a subjecto separari separatione mentali, salva ejus essentia. V. g. dum concipio risibile, non concepto rariona li : ergo separatio accidentis a subjecto non est tantdm mentalis. Resp. dist. ant. separatione mentali simplici, &Iraecisiiva, concedo : separatione negativa , qua negetur proprium de subjecto , ut assirmetur oppositum, nego. Fateor enim proprium mente concipi posse, praescindendo a subjecto , vicissitoque subjectum , praescindendo a proprio , V. g. risivum, praescindendo a rationali, vicistimque rationale, praescindendo a risibili. At nego posse negari risibile de rationali per judicium , aut hinni bile pos se amrmari, quin statim negetur essentiae gradus, unde fluit, saltem consequenter: aut addatur novus essentiae gradus, unde vis hinniendi promanet ; atqui unius gradus detractio, vel additio ejus oppositi destruit essentiam, quia est in indivisibili polita. Objicies . Accidens aliquando necessario inest: ergo non inest contingenter : v. g. nix est necessario alba. Resp. dist. ant. Secundum quid , hibe est vel ex parte subjecti tantum , vel ex parne inccidentis tantaim , concedo antecedens: simpliciter ex spar-

359쪽

ΡARS SECUNDA

te Vtriusque , nego : v. g. albedo inest nivi nece sario ex parte nivis, quia nix non est sine albedine : at non ex parte albedinis , quia albedo est sine nive, ut in lacte. At Grammatica inest homini necessario ex parte sui, quia non reperitur Grammatica sine homine: non autem ex parte hominis , quia homo saepe est sine Grammatica.

g. II. Definitur accidens commune, ut est quintum praedicabile.

VNIcΑAs-4 CcIDENs commune secundds -T I o. ualentionaliter sumptum, Ut est quintum praedicabile , definitur unum aptum inesse& praedicari de multis in quale contingenter. Probatur: sic enim differt a proprio, quod praedicatur in quale necessario.& ab aliis universalibus, quae praedicantur in quid. Qua enim praedicatur contingenter, a proprio discrepat: qua praedicatur in quale tantum , a genere , specie, & differentia. Quaeres, an quintum praedicabile requirat in kriora de quibus praedicatur, actu existentia, an tan- tum possibilia. Vt respondeam , sit UNICA OBsERvATIO. Accidentia alia sunt realia , & intrinseca : alia extrinseca. De realibus, intrinsecis , quatuor pronuntiata accipe. T. Album in communi cognitum, etiam re nulla alba existente, est universale . quia ad universale non opus est, ut habeat actu inferiora existentia, sed tantum ut possit habere , ut patet ex definitione , qua dicitur unum aptum inesse multis. II. Album sic cognitum in communi, est etiam

remotὸ praedicabile, quia ut potest inesse multis, ita etiam potest de illis praedicari, saltem re

360쪽

m. Album cognitum in communi, aut aliud accidens commune, non est proximὰ praelicabile, nisi climactu existunt illius inferiora, quibus

inhaereat.

Prob. Quod nullam habet de se cCnnexion 'mcum subjecto necessariam , debet illi actu inesse, ut de Ipso praedicetur : accidens commune de se nullam habet cum subjecto necessariam connexionem , quia inhaeret mere contingenter : ergo debet illi inesse actu, ut de illo actu praedicetur. I v. Accidentia intrinseca petita ab actibus intellectus , aut voluntatis, non requirunt existentiam subjectorum , seu objectorum , quae ab ipsis extrinsece denominantur ι lices accidentia , a quibus denominantur objecta , debeant actu existere ι v. g. vi dicatur bonum cognitum, & amatum , non opus est ipstim bonum actu existere. Item , ne gationes purae non requirunt subjectum actu existens , rectὶ enim dicitur de Adamo , quod non sit rugibilis. At contra privationes verὸ amrmari non possunt de subjectis non existentibus actu. Ex dictis duo colliguntur. I. Proprium partim

cum accidente communi convenit , partim differt. In duobus convenit , I. utrumque est extra

essentiam subjecti , 1. Ambo praedicantur in quale. At quadruplex discrepantia ; prima, proprium fluit ab essentia subjecti, ade6que necessario ipsi inest tam ex parte subjecti, quam ex parte sui: accidensveth commune ex temperamento, & complexione accidentium , ut nigredo in corvo , aut ex conincursu aliarum causarum extrinsecarum , ut nigredo

in AEthiope : ide6qtie inest tantum subjecto neceta Laxio, vel et parte subjecti tantem , vel ex parte duntaxat sui. Secunda, proprium dicitur conve

SEARCH

MENU NAVIGATION