장음표시 사용
361쪽
sm de subjecto immediato, non autem accidens. Tertia , proprium convenit primario naturis genericis , & specificis , secundario autem inferioribus : sic risibilitas primo convenit homini, secundario Petro . ideo enim Petrus est risibilis, quia est homo i accidens commune primario inest individuis , secundario naturis tum specificis, tum genericis 1 ideo enim dicitur , homo scribens, quia Petrus , aut Ioannes, aut aliquis homo singularis scribit. Item ideo animal dicitur moveri, quia hic. equus, aut hic homo movetur. Quarta, proprium necessario , accidens contingenter praedicatur;
ideoque proprium de subjecto negari, aut oppotarum ipsi de subjecto assirmari non potest, quia
consequenter essentia illius intereat : contra vero
accidens negari , aut oppositum illius assirmari de subjecto potest, salva, & integra per mentem es
α. di, qui dicuntur intrinseci, Utpote ex
Ierum natura fluentes , revocantur ad quartum
praedicabile, quia habent modum praedicandi necessarium , ut subsistentia, & inhaerentia , qui
autem sunt extrinseci rebus , quarum sunt modi, pertinent ad quintum praedicabile, quia modum praedicandi habent pure contingentem ; quod si modi illi cum inferioribus comparentur, puta subsistentia , cum hac , aut illa subsistentia , tunc re-Vocantur ad genus, aut speciem. Objicies r. Alia quatuor praedicabilia non requirunt actualem existentiam inferiorum , ut sint proxime praedicabilia : ergo nec quintum. Resp. nego paritatem , alia enim quatuor praedicabilia sunt necessario cum inferioribus connexa, quia vel sunt essentialia, vel certe ab essentia fluuut,
362쪽
adeoque secundum illam connexionem de iisdem praedicari possitnt, abstrahendo ab ipsorum existentia. At quintum praedicabile habet tantum contingentem unionem , quia nec de essentia est , nec fluit ab sssentia r ergo debet cum sub)ectis actu v-niri, Ut complete, & proxime sit praedicabile. Instabis I. Inde sequitur tantum non praedicari actu, dum actu non unitur , at non sequitur non esse praedicabile, sicut licet homo actu non existat, non sequitur non esse risibilem. Respondeo , distinguo seq. Nori sequitur non esse praedicabile proxime , nego: remote , transear. Dispar quippe est ratio accidentis communis ab aliis universalibus, quod necessitas actualis subjecti pertineat ad potentiam proxim)m praedicabi litatis .vni versalis , illamque ultimo compleat, Vt proximὸ sit praedicabile ; at actus ridendi non complet potentiam ridendi in actia primo , sed supponit completam. Instabis L. Actualis subjectorum existentia est extrinseca quinto praedicabili : ergo illa non indiget. Resp.dIst. ant Est extrinseca quinto praedicabili materialiter, & remote sumpto , transeat ; irma liter , & proxime sumpto , ut est quintum praedicabile , nego antecedens, &. consequentiam.
363쪽
quae universalium quaedam quasi forma sunt, eo diligentius agamus , quo plus momenti ad om nem Logicae usum videmur afferre. Hujus quippe operis , tum ad definitiones rerum , quae sunt fontes scientiae, . indagandas, tum ad argumentationem qualibet de re rite instituendam maxima opportunitas , ad definitiones quidem, accurata generum , specierum, & differentiarum distinctione : ad argumentationem vero , dilucida cu jusque rei naturae proprietatum explicatione. Porro circa hoc opus tria antὸ quaeri a me oportet , quam ad examinandas illius partes descendo. Primum , quis illius author. Secundum , ad quam disciplinam potissimum pertineat. Tertium , quae lilius partitio. I 1. Hujus Libri authorem Architam Tarenti num Iamblicus agnoscit Aristotelem maxima pars in te Uretum Graecorum , Arabum , & Lati-ΑT IAM categoriis oppido id l; neam suffecimus, dum naturas v- niversiales generatim , & singilla- tim explicuimus. Iam postulator- dococtrinae vide i psis categoriis
364쪽
. LOGIC IE. 3 norum , tum quia styli brevitas subtilitasque di
serendi, quae hoc libro continetur, Aristo ss in- .genium redolet : tum quia opus mutilum , &mancum edidisset , si de syllogismis scripturus,
aut propositiones , quae sunt materia illorum proxima , aut terminos simplices , quae materia remota, omisisset: tum quia consensus idem hujus operis, qui aliorum operum Aristotelis , esse videtur, ut observat Boetius. III. Categoriae partim. Metaphysicae , partim Logicae considerationis sunt. Ratio est , quia res Categoriis contentae, spectari possunt , vel quatenus sunt universiales , & particulares in essendo . vel quatenus in enuntiatione subjici, & praedicari possunt. Primo sensu ad Metaphysicam pertinent. Secundo ad Logicam. I v. Ei Logicae parti potissimum respondet sategoriarum doctrina , quae de prima operatione agit, qua simplicia apprehendimus, quia categoriar munus est simplices terminos ordinare inter se, ac disponere. v. Hic libet in tres partes distribuitur, quarum prima, antepraedicamenta ccintinet. Secunda, pr. dicamenta. Tertia, postpraedicamenta. v I. Antepraedicamenta sunt prolusiones quaedam ad calesoriarum intelligentiam, quam maxime utiles, in quibus agit Aristoteles de aequivocis , v nivocis, & denominativis, cap. I. De terminis complexis, & incomplexis, cap. 2. Denique cap. 3. tres regulas praescribit ad pleniorem notitiam eorum, quae in praedicamentis continentur : quarum prima est , cum quidpiam de alio , ut de subjecto dicitur , ea quae dicuntur de praedicato, dicuntur etiam de subjecto. Secunda , generum
365쪽
ηψα - PARS TERΤIA non subalternatim positorum differentiae diversae sunt. Tertia , generum' subal rernatim positorum, nihil prohibet easdem esse differentias. Hujus ordinis ratio petitur ex resolutione finis prmipui Logicae in media, seu instrumenta ipfiassequendo paria. Nam finis Logicae princeps est
zecta argumentatio : rectae argumentationis principium est germana cujusque rei definitio : desinitio germana ex genere proximo , & differentia essentiali coalescit : genus proximum ordo categoriarum tum detegit , cum tollitur ambiguitas terminorum: non ante tollitur ambiguitas, quam nota sit , hinc Aristoteles opus Logidum a definitione aequivocorum, & uni vocorum orditur. Auts voles , finis proximus Logicae est directio operationum mentis : itaque eorum praemittenda eX-plicatio , quae ad operationes mentis iit E diri
actiones ab iisdem pro manantes repraesentant : res postlint ad se invicem habitudinem habere ali quam, & assinitatem : haec habitudo rerum in cauissa saepe est , cur nomen idem rebus di ver sis ple-Tumque trinuamus , unde ambiguitas subnascitur: ambiguitas confundit categorias : itaque ante tollenda ambiguitas , quam rem quamlibet sua ac nativa categoria includamus : ergo debet nobis innotestere ; innotescit autem ex aequivocorum explicatione, quam ideo philosophus praemittit.' a. Categoriae res complexas suo ambit excludunt, incomplexas admittunt : ergo par fuit philoso phum de terminis complexis , & incomplexis quaedam praefari. 3. Cum duplici linea quaelibet cat*
gendas conrerunt , porro operationes mentis, 'minis significantur .' termini quibus mentis rationes , seu conceptus exprimimus , res ,
366쪽
goria constet , directa una , altera indirecta , Sccollate tali, utriusque lineae usum, tres regulae ab Aristotele traditae aperiunt : merito itaque Aristoteles agit I. de aequivocis, univocis, & denominativis , & quidem prius de aequivocis , quam de univocis, prids de univocis , quam de paronymis , quia finis aequivocorum est cognoscere habitudinem substantiae, & accidentium cum eme, generum supremorum cum inferioribus, denique substantiae cum accidentibus : at prima habitudo latius patet, quam secunda, & secunda, quam tertia ; tum de terminis complexis & incomplexis: postremo de regulis. v II. Praedicamenta continent expositionem deis feem categoria Bum: de quibus Aristoteles. v III. Postpraedicamenta explicant cerrarum vocum Vim , ac potestatem , quarum mentionem secit Aristoteles in ipsis categoriis. I x. De tribus hisce partibus sic agemus, Ut ante praedicamenta una disputatione , praedicamenta quinque , postpraedicamenta unica , eaque brevissima complectamur.
V M res singulae , vel penitus diversae sint , vel penitus eaedem , vel partim diversae, partim eaedem , &quasi ex V troque temperatae : hinc triplex genus vocis a Philosophis inventum est ad res istiusmodi explicandas. Quae res sunt prorsus eaedem , dicum
367쪽
tur univocae; quae prorsus di versis, aequivocae appellantur ; quae partim sunt eaedem , partim diversae, analogae nuncupantur. De quibus si gulis hic agendum nobis est, ubi tamen pauca de denominι- tivis praemiserimus. ARTIC V I.
De denominativis , seu paron mi
EXAMINANDA primo natura , & partitio
denominativorum. Deinde quae eorumdem principia.
f. I. si is denominativum, er quotvlem
I. E NOMINATI v A definiuntur ab Aristo-α tele, cap. I. - . Ira πνρο- δα ροντα τῆτεο ι, τὴν H3 του νον- -ο γρIeis ει: quacumque ab aliquo solo disserentia casu, secundum nomen Bahent speliasionem. Id est quae nominis appellationem ab aliquo sic accipiunt , ut tamen casu, hoe est terminatione differant : sic Grammaticus a Grammatica, Musicus a Musca derivatur , hinc II. Qua tuor ad denominationem requiruntur. Primum , forma denominans , a qua denominatio ducitur : sic a Grammatica Grammaticus. Se-Cundum, nomen denominativum ductum a forma denominante , casu , seu terminatione ab e dem discrepat. Tertium, ut differant tantum in sine , non in ipso initio , hinc virtus , & studiosus non sunt denominativa. Quartum, ut forma denominans sit extra rei essentiam hinc homo non dicitui rationalis denominative , contra vero dic,
368쪽
tur doctus denominati vh. Quare Aenominativum stricte significat per modum adjacentis, petiturque a forma accidental I. III. Tria itaque sunt in denominativis, V. g. in Grammatico inempe denominabile, ut homo et Ies denominans , ut Grammaticus : denominativum , quod est quoddam concretum significans rem denominantem, & rem denominatam ι illanx quidem in obliquo, hanc vero in recto, ut Grammaticus ; hinc I V. Denominatio est communicatio nominis
proprii alicujus formae , facta alteri rei ; forma autem potest habere duplicem respectum ad subjectum : vel enim tota est intra subjectum, ut vi fio intra oculum : vel tota e Xtra , ut cognitio extra parietem cognitum, hinc duplex denominatio , una intrinseca, extrinseca altera. V. Intrinseca est, quae petitur a forma tota intra subjectum posita : sic paries denominatur in intrinsece albus ab albedine sibi intrinsecus inhae
v I. Extrinseca petitur a forma tota extra subjectum denominatum posita, ut dum dicitur objectum cognitum a cognitione, quae est tota intra intellectum, & extra objectum , quod denominat. v II. Quidam mixtam admittunt denomina tionem , hoc est , partim intrinsecam , partim extrinsecam , quae petitur a forma , .irtim exiret, partim intra subjectum posita : sic paries dicitur similis a similitudine, quae ex gemina parietum albedine resultat. Ideo enim unus paries est alterismilis, quia talis est unus paries , qualis est alter. VIII. Uenominatio sic explicata, duplex eth; objectiva una , quae est ipsum album in Pariete ,
369쪽
quod coalescit ex pariete , & albedine inhaerente: altera formalis, quae est propositio sormata ex illius albedinis inhaerentia, tanquam ex objecto, ut si dicas , paries est albus. IN. Vsus denominativorum , ut habiIudo substantiae ad accidentia cognoscatur ; accidentia enim substantiae tribuuntur , quatenus sunt denOminativa : sic dicitur homo justus, non justitia. II. Axiomata denominativorum.
i. TU L L A forma denominat unum extrinsece,
quin alterum. denominet intrinsec8. Ratio est, quia omnis forma ex natura sua exigit inesse subjecto , hoc est , informare : at non informat, nisi intrinsecὰ afficiat, adeoque denomine; intrin-1ech. t r. Quae forma denominat intrinsece unum ,
& alterum extrinsece, non utrumque denominat uni voce , quoad conceptum , nec eadem terminatione quoad vocem : sic visio oculum videnti m& parietem visum denominat : sic sanum non est uni vocum ad animal, & medicinam , quia denominat animal intrinsece, & medicinam extrinse-cὸ. Ratio est , quod forma lubj ccta denominationis diverso modo respiciat. III. Quae sorma denominat unum intrinsece,& alterum extrinsech , prius denominat intrinsece, quam extrinsece . Ratio est , quod formam esse adem sit, ac inesse : ergo prius m telligitur forma inesse rei, cui intrinseca est , quam respicererem, cui est extrinleca , hinc sanui . prius denominat animal, quam medicinam , quia denominat animal intrinsecὰ, S: medicinam extrinsecu.
370쪽
I V. Non potest incipere nova denominatio , nisi fiat aliqua mutulo , quia tunc forma incipit denominare , cum incipit esse : at non potest incipere esse , nisi per mutationem. v. Non incipit nova denominatio tota subjecto intrinseca, Sc absoluta, nisi subjectum intrinsecδmutetur , quia omnis denominatio est a fornaa tergo denominatio nova , tota intrinseca subjecto,& absoluta petitur a nova forma intrinseca, subjecto se de novo communicante. v I. Potest tamen incipere denominatio intrinseca relativa sine mutatione intrinseca subjecti denominati, ideoque sine forma intrinseco adveniente , modo fiat mutatio in extrinseco : sic paries Α jam existens, de non simili denominatur si milis parieti B , qui de novo construitur, aut dealbatur.
VII. Potest quoque incipere denominatio nova extrinseca sine mutatione intrinseca denominati, modo fiat mutatio in extrinseco : sic paries de non viso fit visus absque mutatione sui intrinseca , sed mutatur tantum oculus intrinsece per visionem, quam recipit. Haec axiomata scrutare, si sapis, utpote foecunda variarum conclusionum semina. ARTICVLVS II.
De univocis , a qui vocis, ct analogis ἰTR1A hie discutienda. Primum , quia sint v-
nivoca, & quot sint. Secundum , quid aequia , voca. Tertium , quid analoga.
