Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

i. E si NIT Aristoteles Vni Voca , cap. I. ων

ne , se ratio substantia significata per nomen , eadem. Brevius , quae perfecte conVeniunt tam re, quam nomine : sic homo uni voce dicitur de Petro , & Paulo , quia iisdem convenit secunddmidem nomen , & rationem humanitatis perfecte

eandem.

I i. Vnivoca, alia sunt uni vocata , nempe res nomine communi significatae : alia Vni vocantia, nempe voces ipsiae, quibus res exprimuntur. Ex dictis r 1 I. Ad univocationem quatuor requiruntur. Primum, essentia, in qua conveniunt Vni Vocata, debet esse perfectὰ una unitate fundamentali , &similitudinis ex parte rerum , formali vero, & in divisionis ex parte intellectus. Ratio est , quia uni Voca opponuntur aequivocis, quorum diversa prorsus est ratio. Secundum, quae conveniunt Vni vocC, debent esse plura. Tertium , essentia in ipsis multiplicari debet. inartum, eodem modo ab iis leui Participari : adeoque non prius uni, quam alteri Convenire ex parte sui. I V. ὀquivoca, & analoga carent prima conditione : homo, & Socrates catent secunda in ratione animalitatis , quia non sunt plura. Tertia nota repetitur in divinis : unde personae divinae non con-Veniunt uni voce in natura divina , quia in illis non multiplicatur. Denique desectu quareat, ni Grum, re corvus non conveniunt univocἡ in col

372쪽

rato , quia nigrum est essentialiter coloratum , cotis us tantum accidentario. V. Praeterea ex dictis ad unitatem perfectam mnimcorum , requiritur perfecta abstractio ab inferioribus. Perfecta autem abstractio est mutua

qua nec superius includit in se differentias inferi res , nec vicissim includitur in ipsis. Ratio a prio, ri est , quia quod est perfectὶ unum , est indivisum in se, & divisum a quolibet alio : at quod includitur in differentiis, utique diuiditur per illas , fitque multiplex, quia identificatur divisis , vi divisa

sunt, seu vi sunt rationes disserendi: ergo non possunt disterentiae expediri ab illa ratione communi, quia includunt illud superius, quod dividunt, ac proinde non manet persecth unum. Confirmatur r ad perfectam abstractionem, debet inferius posse resolvi in duos conceptus obje- ctivos, quorum alter superior sit , alter inserior : sic animal perfecte abstrahit , quia homo, quod est illius inferius , in dues conceptus objectivos resolvi potest, quorum unus alterum non includat , nempe in animal, & rationale , hinc qGemutuam non habent praecisionem, analoga ad summum dicuntur, non uniVoca. VI. Denique univocum non convenit inaequm

liter secupdum se inferioribus, nec secundum prius,& posterius, nec cum dependentia unius ab ali Ratio est, quia eodem modo debet ab illis partisci pari : at quod convenit inaequaliter secunddm se inferioribus, non eodem modo participatur.

Item quod posterius est, idem & deterius est ex Α-rist. in Metaph. Et quod est in aliquo dependente ab alio, est modo imperfectiori in eo, quod de Pendet , nam dependentia imperfectionem dicito '

373쪽

MO PARS TERTIA

vis. Hinc animal perfecte est univocum respectu hominis , & equi, quia illis convenit secundum se eo em modo , nec prius est in uno , quam altero , nec cum dependentia. Certe si impossibilis esset homo , non ideo desineret equus esset animal, quia rationem animalis non communicat, equus dependenter ab homine ι at contra si impossibilis esset substantia , impossibile foret accidens, quia accidens participat tantum rationem entis dependenter a substantia. VIII. Definitionis univocorum usus spectat habitudinem substantiae cum inferioribus,quae nomen ipsius, & essentiam perfecte participant: sic nomen, dc essentia animalis homini,& bruto convenit.

f. II. De eis quivocis , seu Homonymis.

I. Q v I V o C A, dicuntur Aristoteli, I, Aese c- φνον κοινο ' O A η - το ῖνο - λο- γγ τὴς Ουως ε ρos: quorum nomen est commune pratio vero substantia per nomen significata , prorsus diversa. Brevilis, quae nihil habent commune , praeter nomen; hinc II. Tria ad aequivocationem requiro. Primum, idem nomen, aliter essent multivoca. Secundum, rationem prorsus diversiam, quae proinde non possit una fieti per intellectum concipientem , Nabstrahentem,nec una definitione explicari: sic non Possum uno conceptu assequi, quid significet Gallus. Tertium, quoties nomen aequi vocum profertur , dubius haeret animus, donec subjiciatur vox vagam,& indetet minatam nominis aequivoci rati nem ad unum restringens , ideoque ante utendum

divisione , quam aequivoca primo intentionaliter

374쪽

sumpta definiantur. De definitione satis , jam de

divisione. ID. Prima est in aequivoca aequivocata, quae sunt res ipsae nomine aequivoco significatae, & in aequivocata aequivocantia , quae sunt ipsa nominares significantia. AEqui vocum aequivocans deficii-tur, VOX , quae plura significat, Vt p ura , dc diversa in natura, per voccm significatam. Iv. Secunda est, in aequivoca a casu , & aequivoca a consilio. AEquivoca a casu , sunt, quae idem nomen fortuito sortiuntur , ut Taurus respectu montis, Sc animalis : aequivoca a consilio , sunt quae ex causa leviori aut graviori, idem habent nomen : sic Romani Imperatores, dicti sunt Caesares, quia Caesiaris fuere succestores : sic pars hominis infima,&montis dicitur pes ob mutuam PIO-

V. Tcrtia est, in aequivoca ab uno ad Vnum , &aequivoca a proportione , illa dicuntur analoga attributionis, haec analoga proportionis. Objicies : Omnis definitio debet explicare naturam aliquam et pure aequivoca non habent naturam aliquam, sed naturas plures .: ergo definiri non postiuar. R: dist. min. AEquivoca materialiter sumpta ,seu

primo intentionaliter non habent naturam unam,

concedo : formaliter , & secundo intentionali et sumpta, nego ; nam aequivoca primo intentionaliter sumpta sunt res, quae diversas habent nat ras, ac proinde definiri non possunt, antequam dividantur, vi monet Aristotelcs 2. Topic. cap. a. sumpta a tem sermaliter in hoc conveniunt ,

quod sub uno nomine diversas habeant defini

tiones. . f

375쪽

,ρα PARS TERTIA

VI. A quivocationis tres modi, ex I. Elench. e. 3. Primus , cum nomen aut oratio plura significat principaliter. Secundus, cdm nomen aut oratio

quidpiam principaliter significat, aliud tralatili λTertiuS, cum nomen compositum plura signita

cat , separatum Vero Vnum.

VII. Nullum aequivocum potest in praedicamento poni, nec definitione explicari ante divisionem, nec usus illius in disciplinis ullus est: ante distinctionem

f. III. De analogis tum attributionis , tum

proportionis. I. ANALOGIA, ut vox ipsa senat, est quae- ά dam duorum inter se proportio , proportio autem similitudo rationum. Ratio, ut hic sumitur, est ex Euclide mutua duarum quantitatum ejusdem generis secundum quantitatem habitudo, Graecis λογι , ut habitudo trium ad sex , & dimidii ad duplum.

I I. In ratione duo sunt termini, quia comparantur duae quantitates, quas Geometrae appellant terminos: in proporvione 'uatuor ; propiar tio enim est: comparatio duarum rationum , adeoque quatuor quantitatum , Graecis πιάλογα : V. g. quatuor se habent ad duo , ut sex ad tria. II r. Proportio a quantitate traducta est ad substantiam, aliasque categoriaS. Quare IV. Analoga definiuntur , quae sub eodem nomine , ratiUnem partim eandem , partim diversam habent. Qua eandem habent, cum vni vocis con- eniunt 1 qua diversam , cum aequivocis. Qua cum nivocis communicant, aliqualem habent Unita

376쪽

LOGICAE. 3 Πtem ue qua cum aequivocis , multiplicitatem ι hinc

unum , & multa in confuso repraesentant, eorumque conceptus est unus Unitate tantum con

fusa , &imperfecta. v. Analoga , alia attributionis , alia proporta - nis , analoga attributionis definiuntur, quorum

nomen commune est, ratio vero per nomen significata in uno est intrinsece, & formaliter , in aliis vero extrinsece , & per ordinem ad aliud, in quo est formaliter. Vocat Aristoteles analoga ab unci, vel ad unum. Patebit definitio exemplo sani. Nam animal, medicina, color, deambulatio sana dicuntur, ideoque habent nomen commune. At ratio per idem nomen significata est tantum formaliter in animali, quod est primarium analogatum , in aliis vero, quae sunt secundaria analogata, extrinsecε tantum, & per ordinem ad animal. Pharmacum enim , deambulatio, & color sana appellantur tantdm, quia vel sanitatem a-cimali restituunt essicienter , ut medicina , vel conservam, ut deambulatio , vel indicant, ut color. Quare sanitas, quae est forma denominans , Eehi communis sit omnibus analogatis, diversis ramen modo ad eadem pertinet, nempe ad hominem , ut forma ad subjectum ; ad colorem, vares significata ad signum; ad pharmacum, & de ambulationem, ut esseetias ad causam. Quae tres habitudines sunt diversae, hinc quidam ita definiunt analoga attributionis, quorum nomen est commune, ratio nomini respondens secundum terminum eadem , secundum habitudinem ad terminum divetis. Quare v I. Ad analogiam attributionis quatuor requia suntur. Primum, ut sit idem nomen. Secundum,

377쪽

π PARS TERTIA

Vt ratio eodem nomine expressa, si formaliter.& intrinsece in primario analogato,extrinsech autem in secundaciis analogatis , non quod non habeant virtutem intrinsecam aliouid conferendi ad' primarium analogatum : nam medicina dicitur fana intrinsece essicienter, quia sanat per Virtutem sibi intrinsecam , sed quod sanitas formali ter sumpta sit tantstm intrinsece in animali, Ut subjecto. Tertium, ut quae parricipant analogiam extrinsece , non possint nisi per ordinem ad primarium analogatum definiri : nec enim medici-Nam , ut sanam definire aliter postis, quam id, quod sanitatem animalis essicere potest. Quartum, ut nomen analogum absolute positam , pra cipuum analogatum significet : sic sanum sine addito animal significat. v I I. Analoga proportionis sunt, quorum nomen commune, ratio vero secundum similitudi nena, & proportionem eadem, seu quorum no

men est commune ob habitudinem similitudini ad varios terminos : sic pes respectu hominis,& mensiae est analogum proportionis. Vt enim se habet pars infiMa hominis ad hominem , quem sustentat , ita se habet pars infima mensae ad mensiam , quam sustinet ; modus autem, quo pes

de duobus dicitur, vocatur proportio, GraeciSi α- λογια, Vnde vocantur analoga per comparationem rationum. v III. Tria itaque analogia proportionis requirit. Primum nominis communionem. Se-Cundum , convenientiam in ratione per nomen significata. Tertium , disilanilitudinem aliquam in

ratione communi , in qua conveniunt.1 x. Differunt ab univocis, quod in his nulla

378쪽

fit dissimilitudo, in illis aliqua : ab analogis attributimis , quod ratio significata per nomen in trinis seca sit primario analogato , secundariis extrinseca, & per dependentiam aliquam a primario a in analogis. autem proportionis, ratio per nomen significata, singulis sit intrinseca, nec uni depenὀenter ab altero conveniat: nam pes mensae' sulcit mensiam p virtutem intrinsecam, & independentem a pede hominis. Denique a pure aequi vocis, quod haec nullam re conveniant, illa aliis

quomodo. X. Analoga praeterea stini mixta, quae ex utra que analogia tum attributionis , tum proportionis aliquiά participant , ideoque duplex eorum

conditio. Prima, ratio communi nomine expretasa , est intrinsecε, & formaliter, in omnibus analogatis, in quo conveniunt cum analogis proportionis. Secunda , illa tamen ratio , li Et singulis intrinseca, convenit illis dependenter ab uno 1 & ita participant ex analogia attributionis. Sic ens respectu Dei, & creaturarum , est analogum analogia mixta, nam ratio nomine expre fa , nempe esse oppositum nihilo , convenit sor- maliter Deo, Sc creaturis. Vt enim Deus opponitur per suam entitatem, ita res creata per suam, quam tamen habet dependenter a Deo , Ut primatio analogato.

Obiicies i. Medicina dicitur sana intrinsecε, quia habet virtutem intrinsecam sanitatis esseruicem : ergo non tantum extrinsece.

Resp. dist. ant. Intrinsece essicienter, concedo: sanat enim per virtutem intrinsecam : intrinsece

formaliter , i ego , non enim in se recipit formam sanitatis, sed unum animal.

379쪽

m PARS TERTIA

objicies x. Ens est analogum attributionis ex Aristotele, & ad unum respectu substantiae, & accidentis , & tamen accidens est ens intrinsec . Resp. Ita est, quia ens est analogum, analogia

mixta.

XI. Definitio aequivocorum , & analogorum inseruit , I. cognostendat habitudini substantiae, &accidentium cum ente. h. claritati cognitionis , dum multiplices, & varios significatus explicat. 3, interrogationi, ne interrogans , & respondens ad diversos sensus suos ferant intellectus, & sic fiat stilogismus non ad rem, sed ad nomen. 4. ad vitandam deceptionem 3 qui enim vocis varios significatus, 3c distinctionem novit, non decipitur, inquit Aristoteles I. Topic. c. I . immo potest d/cipere. Quaeres , an in analogis illa ratio , in qua conveniunt, possit abstrahi ab illa ratione, in qua divem La sunt.

Resp. Non posse sub qualibet abstractione quia

secundum idem partim conveniunt,partim discon-Veniunt, non simplicitet, in quo nihil repugnanaiae est. AR TIcvLvs III.

An ens sit univo eum ad jubstantiam, st

accidens, Deum , cst creaturas. ST A T v s quaestionis est, an ens sit univocum ad inferiora sua, ae proinde ab iisdem aequὸ perfectε abstrahat, ac substantia a suis inferioribus, puta, a spiritu, & corpore. Fluic quaesti ni ut fiat satis, sit .

380쪽

6. I. adam observantur. r. V N s est id, quod habet esse, seu quod est

L oppositum nihilo.

II. Ens sumitur vel ut nomen , vel ut participium ι ens ut nomen significat essentiam realem,

quae positive accepta, definitur , id quod potest existere : negati vh sumpta , id quod non in .

volvit c tradictionem , seu non repugnantiamens participium significat id, quod est actu existens: hic de ente nominaliter sumpto agimus. VII. Ens nominaliter sumptum viditur in substantiam, & accidens, Deum,& creaturam ;substantia definitur , ens per se : accidens, ens in alio: Deus, ens a se : creatura, ens ab alio. Di ferentia substantiae, est perseitas; accidentis , inalietas ; Dei, aseitas ; creaturae, abalietas. I V. Conceptus duplex : formalis, Sc objectivus. Formalis est ipsa cognitio mentis , quae instar se mae in intellectu recipitur ; & quae est imago objecti: dicitur conceptus objectivus Nominalibus; nobis autem conceptus objectivus , est ipsa res , quae conceptui formali objicitur, a quo denominatur extrinsece conceptus. Brevius,formalis conceptus , est conceptus objecti: objectivus est ob-.jectum formalis conceptus. Sic cognitio Petri est conceptus formalis , Petrus vero, ut Objectum cog- , nitionis, est conceptus objectivus. v. Vterque aliquando est confusus tantilm, a iliquando distinctus tantilio, aliquando partim, confusus , parturi distinctus. Formalis tum distinetus est, cum rem distincte repraesentat ab alia diversana : confusus , cum tantum conius , α

SEARCH

MENU NAVIGATION