Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

quod ens, ut sic , actu solum implicito , & conB-so includit: v. g. dum concipio ens in commmi, concipio explicite id quod potest existere , substantiam vero, & accidens implicite, & sic im- Perfecte abstraho. Deinde concipio ens magiSexpressε, quatenus existit per se,&1llud contraho quodammodo ad substantiam , quia in illo conceptu relucet clare, & explicite substantia.Concipio adhuc ipsum ens magis exprelse , & exigens indivisibilitatem , & sic contraho ad sub- stantiam spiritualem , & ita de caeteris ι donec denique ventum sit usque ad ultimam disterentiam individuantem per conceptus magis , vel minas expressos. Ratio est, quia hoc modo salvatur g nerum immorum simplicitas : deinde vitatur processus in infinitum , cum ex parte objecti nulla sit compositio , de qua posset eadem quaestio redire.

g. III. Diluuntur ofecta.

DV o genera argumentorum proponuntur. alia probant ens esse mere aequivocum, alia ni vocum.

Objicies t. Finiti ad infinitum nulla est proportio , seu analogia ι Deus est infinitus, creatura est finita r ergo non est analogia inter Deum , &

creaturas.

Dist. maj. Finiti ad infinitum nulla est proportis quantitatis , transeat ; nam proportio quan-etitatis determinatam aequali tem plurium , Vel determinatum excessum unius supra alterum exi-

it: nulla est proportio habitudinis , & depenentiae in aliquo genere causae, nego. Certε inta

392쪽

nita distantia effectus a sua causa , non impedit originem effectus ab agente, nec mediorum rendentiam ad finem : ergo nec proportionem , quia media fini, & opera artifici aliquatenus proportionata sunt ι finis enim est mensura mediorum.& artifex operum. Instabis x. Ex Aristotele nihil est commune aeterno, & remporali , corruptibili , εc incorruptibili : ergo nihil commune est Deo , & crea-

turae.

Resp. dist. ant. Physice, concedo : LogicE , sedimetaphysic E , nego , mensura enim , & mensuratum habent attributa per quandam proportionem commuuia : at incorruptibile est mensura Corruptibilium. Et vero nonne analogiam Dei, &creaturae clare explicuimus 3

objicies L. Illud perfecte abstrahit a differentiis,

quod concipitur sine differentiis r ens concipilux sne differentiis di ergo abstrahit a disterentiis. Prob. min. dum concipio ens ut sic, concipio tantum id quod habet esse, non autem id quod habet esse per se , aut in alio , aut a se, aut ab alio :ergo conet pio ens perfecth sine differentiis. Resp. dist. antecedens : Dum concipio ens ut fic , non concipio ens per se , aut in alio , distincte, & explicite , concedo : confush, & implicite, nego. Dum enim concipio ens distincte, inferiora ejussiem omnia concipio confuse , &implicite; habens quippe esse, sunt ipsa inferiora, quatenus aliquam inter se proportionem , & similitudinem in ente obtinent itaque conceptus distinctus entis est conceptus confusus , & implicitus substantiae, & accidentis, Dei, & crea-

393쪽

Instabis r. Cognosco , quid sit ens distinctei,

dum concipio ens, & confus E, quid sit substantia, & accidens , ex concessis : ergo substantiam,& accidens cognosco non distinctE : ergo dum Cognosco ens , cognosco accidens simul distincte,& non distincte. Nego vitimam conseq. sed in ente accidens cognossco confuse , & non distincte. Verbo dicam, ens cognoscitur distinctὶ : substantia , & accidens confuse , quia in ratione objectiva entis clarὶ cognita, ratio quoque objectiva inferiorum comtinetur confuse, & implicite. Instabis 2. Superius perfecte abstrahit ab inferioribus : ens est superius ad substantiam , &accidens, Deum, & creaturas : ergo ens perfecte abstrahit ab illis. Resp. dist. major. Superius Uni Vocum , concedo: analogum, nego : cum enim analogum sit medium inter aequivocum , & uni vocum, & quidem Per participationem extremorum, utique aliquid ex ipsis participat : ergo partim idem est, partim diversum : ergo dicit unum ,& multa : unum distincte , multa confuse , & quidem secundum ean

dem rationem.

Instabis 3. Definitio emis , est esse extra nihil rinferioribus entis convenit esse extra nihil aeque perfecte , & eodem modo : ergo ens convenit ahferioribus secundum nomen , & definitionem. Resp. nego minorem : Nam esse extra nihil diversa significat in diversis inferioribus , in Deo plenitudinem entis, in creatura participationem, in substantia perseitatem , in accidente in alieta tem , seu inhaerentiam , sicut esse sanum, dum definitur habens ordinem ad sanitatem , ambiguum

394쪽

est; nam in animali significat esse subjectum Lanitatis, in colore esse signum , in medicina &deambulatione esse causam effectriceira , & conservatricem. Hinc definitio analogorum non est

persecth una , sed una secundum quid , adeoque

ambigua. Instabis 4. Cognitio eritis non distrahitur aἀmultos conceptus et ergo est perfecte una, & non ambigua. Resp.dist. antecedens : Non distrahitur ad. multos conceptus, quos distincte , & quasi seorsim repraesentet, concedo : quos confuse, & velut in turbae repraesentet, nego ; nam ipso conceptu entis independentia Dei , depcndentia creaturae , perseitas , inhaerentia significantur distincte, ut habene similitudinem in ente, S sub ratione entis: confuse aulini, ut sunt diversa.

Objicies 3. Ille conceptus , de quo intellectus est certus , non includit conceptum , de quo est

dubius : intellectus Laepe certus est de conceptu eritis , & dubius de ratione substantiae, & accidenti S : ergo conceptus entis non includit conceptum substantiae, & accidentis. Prob. minor. Dumi

vides hostiam in altari , certus Vtique es , ipsam esse ens , quamvis dubites , an sit accidens , an substantia panis , quia dubitas an consecrata si Resp nego majorem: Sufficit enim conceptu esse consusum, Se distinctum diversio respectit, ut sim certus de uno , & dubitem de alio, cum quo est idem , v. g. 'aeris a rustico , an certus sic Petrum esse hominem respondet se certum esse, quamvis dubitet,an sit animal rationale , quia conceptus animalis rati alis implicit E tantum comtinetur in conceptu hominis. Quare ut certo sin

395쪽

ret hominem esse animal rationale, deberet habere conceptum distinctum utriusque partis essentiae metaphysicae hominis , nempe generis , & differentiata Idem dixeris de ente respectu inferio

objicies 4. Medium demonstrationis est unum, sed ens. est medium demonstrationis, ut in hoc syllogismo : omne ens es oppositum nihilo , substantia es ens : ergo substantia est opposita nihilo i ergo

ens debet esse unum. Maj. patet, nisi enim medium 4emonstrationis sit unum , erit multiplex,& aequivocum , adeoque quatuor erunt terminiit, syllogismo. Resp. dist. maj. primi syllogismi: Medium demonstrationis est unum Vnitate vel Vnivoca, vel analoga , concedo : semper Uni voca , nego:

dummodo enim analogum sumatur d,stributi vh pro suis omnibus analogatis, potest esse medium; v. g. dum assirmatur bonum de ente, quod est per proportionem in substantia, & accidente, delindem poterit assirmari eodem modo per proportionem in conclusione ; hinc Aristoteles . Metaph. cap. 2. non sollim , inquit, ea quae secundum unum dicuntur, id est univoca, sed etiam ea , quae ad unam naturam dicuntur, id est analoga attributionis , unius est scientiae speculari , nam haec etiam quodammodo secunddm unum dicuntur.

objicies s. Si ens significat substantiam , & accidens, significat vel copulativE , vel disjunctiv , vel simpliciter, vel expresse , si copulative, dum fiet ista propositio, substantia est ens , sensus erit, substantia est substantia, & accidens : si disjunctivε, sensus erit, substantia est , vel substantia, et accidens: si expreste, sensus erit, substantia est

396쪽

LOGICAE.

substantia : si absolutE, & simpliciter, sen*s erit,

substantia est Deus, creatura , accidenS : Vterque 'Primus sensus , & quartus sunt falsi tertius est identicus. Vt respondeam , si I. OBsERvATIO. Ens potest sumi vel extra praedicationem actualem, vel intra , dum nemῖα actu praedicatur. II. OBsIRvATIO. Ad propositionem perfecth identicam duo requiruntur : primum , Ut

idem sit praedicatum, & subjectum secundum rem: secundum, ut idem quoque sit secundstm modum exprimendi. Quare si diversus sit exprimendi modus, & clarior, vel ex parie praedicati , vel ex parte subjecti, propositio non erit identica : I. g. haec propositio , homo est animal rationale raut ista, animal rationale est homo, non est identica , quia Vel ex parte praedicati, ut in prima , Vel ex parte subjecti, ut in secunda, modus exprimendi clarior , R distinctior est. His obsiervatis , Resp. I. Ens extra praedicationem significare substantiam confusE, & implicitε, lices express E, clarE, & distincte rationem entis significet. h. dum actu praedicatur , restringi, & applicari substan tiae , prout expressius significat rationem entis per se. Ratio est , quia praedicatum quodlibet debet accommodare , & restringere significatum suum. secunddm exigentiam subjecti, cui applicatur , ut in hac propositione, cunis terrestris est animal Ia-

trabile , vox canis , quae significabat canem , tum terrestrem , tum caelestem , jam latrabile animal significat, cui in praedicatione accommodatur ;hinc ista propositio , substantia est ens , non est peν- fetae identita , quia nomine substantiae distinctius,& expressius significatur id, quod ens confusE n-

397쪽

tum significabat , sens sisque est , substantia est substantia confuse cognita , quia in actuali praedicatione ens restringitur ad significandam substa tiam , idtaque dicitur de teipso sub diversa r

tione

Instabis r. Ergo dum ens praedicatur de substat tia, quatenus praedicatur de substantia , non in volvit accidens. Resp. dist. subsumptum: Non involvit tanquam id quod praedicatur, concedo e tanquam id quodiu cluditur formaliter in eodem sensu confuso, cum eo quod praedicatur , nego : itaque ens praedicatur inadaequath de substantia, ut illi convenit, in sensit accommodo. Instabis L Praedicatur de substantia id omne, quod includit ens : sed ens includit substantiam,& accidens : ergo substantia , & accidens de sub stantia praedicantur. Resip. dist. majorem 2 Praedicatur id omne, quod . includit ens, in sensu accommodo , concedo et insensu non accommodo, nego majorem ,&disting. minorem r Ens dum praedicatur de substantia , Scaccidente, includit substantiam , & accidens, sub distinguo minorem: includit substantiam & accidens , utrumque in sensu accommodo, nego minorem : substantiam in sensu accommodo, & accidens in sensu nota accommodo , concedo minorem , & nego consequentiam is Itaque licet ens contineat substantiam , & accidens in suo conceptu, tamen non includit accidens , quod sit accommodum substantiae, idebque de ipsa praedicari non

potest.

398쪽

OBricias 6. Ex Aristotele 7. Metaph. cap.

. nihil interest , si dixeris ens esse analogum, sive univocum. Et lib. 4. cap. 2. cum ait ensesse analogum , loquitur de ente, prout commune est enti reali , 8centi rationis. Denique lib. 1. ejus dem Metaph. sicut unumquodque. inquit, ma xime tale est secunditio quod aliis uni vocatio imest, puta ignis est calidissimus , quia est caeteris ealoris causa : ergo Deo inest univocatio in ratione entis cum rebus creatis, quia est causa essendi

rerum omnium.

Ad primum respondeo , Aristotelem eodem cap.. docere, ens rectius dici analogum , quam aequivocum, Vt jam observatum , quare cum haec verba subjicit , sed isa quidem quomodocumque dicere quis velit, nihil refert , Sentus est ut interpretatur D. Thomas, utrum vis dicas de proposita eo loco quaestione, an accidentia habeant propriam des uitionem , nihil referre.. , Ad secundum, Aristoteles ibi loquitur de ente,

prout dicitur de substantia , ejusque passionibus , hoc est de quantitate, qualitate, &C. Ad tertium , Ibi agit de causis univocis , quae sunt ejusdem speciei cum effectibus suis. At inter causas hujusmodi, & effectus , datur univoc tio;

lassicit autem inter causam aequivocam, & effectum analogia , ut ex cognitione effectus mens assiliat ad cognitionem causis, cum qua effectus habet similitudinem saltem imperfectam. Objicies . Quae sunt partes componentes idem totum , non se myicem includunt : ens, & astit

399쪽

3 6 PARS TERTIA

tas sunt partes componentes idem totum, nempe ens a se : ergo non se invicem includunt. Respondeo , nego minorem : Certe suprema

genera , puta , substantia , quantitas , &c. sunt simplicissimi conceptus , a quibus nihil potest abntrahi , sunt enim res primo diversae , quia sunt

rationes diversitatis. Quare cum apprehendimus in substantia rationem entis , & rationem perseitatis: in Deo rationem entis , & rationem astit iis tanquam diversias rationes, ex quibus substantia, & Deus constent, sicut homo, V. g ex animali, & rationali, in cauta est intellectus nostri

imperfectio, qui re simplicissimas sine compostatione aliqua vix apprehendit. At non datur fundamentum ex parte rerum mutuae praecisionis. objicies 8. Ratio numeri generica , licet mi- voca, convenit Uni speciei, dependenter ab alia:

ita ternarius numerus constituitur in ratione ternarii dependenter a binario : item qualitas , quae est uni voca ad potentiam, habitum , & actum, Illis communicatur .per prius, & posterius : ergo ratio dependentiae prioris ι &posterioris, non impedit uni vocationem : ergo licet ens communicetur prias substantiae , quam accidenti, non desinet esse uni vocum. Resp. dist. ant. Ratio numeri convenit speciei dependenter ab alia, dependentia se tenente ex - parte differentiae specificae , concedo : ex parte differentiae genericae, nego ; ut enim notat D. Thomas, species numeri comparari possunt immediatε cum ipso genere; & ita perfectε conveniunt in eo, quod plures habeant v natates, in quo nullam dicunt dependentiam. 2. Inter se comparantur , dc ita a se dependent ratione differentiae

400쪽

specificae. Et vero si numerus cum dependentia sui

inferioribus communicaretur, ternarius numerus

perfectior esset in ratione generica numeri, quam millenarius ι quia id quod communicatur per prius, & posterius , nobiliori modo est in priori, quam in posteriori: ergo esset etiam perfectior in ratione differentiae specificae, quia perfectiori generi persectior debetur differentia. At hoc falsum, eo enim persectior est numerus, quo pluribus ex unitatibus coalescit. Idem dixeris de Qualitate : at ratio entis communicatur substantiae,& accidenti cum quadam dependentia accidentis, qua accidens est, a substantia , quia ratio entis convenit primario substantiae, & per se, accidenti vero secundario , & ratione subinantiae , t patet ex utriusque definitione. Nam substantia est ens per se, accidens ens in alio. Λccidens est propter substantiam, ut causam finalem, & ex substantia tanquam ex causa materiali. Hinc Aristoteles 4. 8c . Metaph. ait rationem entis esse analogam ad substantiam , & accidens, quia accidens non est ens, nisi per ordinem ad substantiam.

objicies s. Tam ens abstrahit a substantia, α accidente , quam animal a rationali, dc irrationali: ergo ens est uni vocum ad substantiam , & accidens. Probatur ant. Tam datur fundamentum praecisionis objectivae in substantia, εc accidente spectu entis , quam datur in homine, & equo respectu animalis ; nam in ente per se , & in en- taen alio sunt diversae operationes , & proprietate quae virtualem distinctionem fundant. Resp. neg. primum antecedens, & ejus probationem. Ratio disparitatis est, quod conceptus obje-

SEARCH

MENU NAVIGATION