Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3 8 PARS TERTIA

ctivus animalis, nullatenus involvat concepto objectivum rationalis aut irrationalis, nec vicita sim involvatur in eo. At conceptus obiectivus entis involvit perseitatem , & inhaerentiam , vicissi que in illis involvitur, quia involvit quidquid est reale, vicissimque involvitur in eo omni, quod est aliquid. Instabis x. Ergo substantia , & accidens petidem convenitent, & disconvenirent. Distinguo subsumptum : per idem simpliciter,& Vni voce, nego : secunddita quid,& analogicε, concedo: in eo enim posita est ratio analogorum, ut per idem formaliter conveniant, & disconveniant secun Elim quid. Vnde substantia non est substantia per aliud reale, & ens per aliud. Instabis L. Si ita esset, male dicerentur iuprema genera prim d diversa, nam saltem conveniunt

in ente.

Resp. nego , Non enim ideo dicuntur prim d dia ersa, quδd non aliquo modo conveniant, sed quod in nullo genere persecth conveniant, Vt probat ipse Porphyrius, cap. de specie. 2. quia non

propriis differentiis , sed se ipsis differunt sub

Objicies ro. VeI differentiae entis sunt tantumens, vel ens simul, & aliquid aliud : si sunt ens,& aliquid aliud , vel istud aliud includit ens tantum , vel aliquid praeterea, & ita in infinitum. Res p. dist. Sunt ens , & aliquid aliud confusum cum ente , concedo : non consulam cum eniste , nego. nare non datur processus in infinittim, quia deberet leparari istud aliuἱ ab ente: at se rari non potest; nam disserentiae entis ita ipsumens inclusunt, ut ab eo per mentem se parari non possint.

402쪽

- objicies II. Ens est gradus essentiae insti visibilis , quia quo gradus sunt superiores , eo sunt munus divisibiles ; ens autem est gradus omnium supremus : ergo est indivisibilis. . Resp. I. nego, esse supremum gradum, quia non pra scindit ab inferioribus suis , sed transcendit omnia entia, eaque in se imbibit, vicissimque in illis imbibitur , hinc astitas ,& abalietas non distinguent Deum, & creaturam sub genere vlu- voco, sed tantum analogo, ideoque dicuntur potius diversitates, quam disserentiae. Objicies xx. Ens abstrahit, ut completum ab incompleto, quia ejus differentiae sunt tantum ensin completum.

Resp. Vel intelligis per ens completum id quod

est per modum totius , adeoque concretum aliquod , quod sit vel genus, vel species, vel indi-Viduum , incompletum vero ens sit differentiar vel intelligis ens completum metaphysice , quod est habens entitatem , si primo sensu intelligis,

nego ens esse completum ad substantiam, & aciscidens, quia ex Aristotele jam citato, ens non

est genus , multo miniti species, aut individuum ergo non est ens completum primo sensu , quo hic accipit Aristoteles : si secundo sensu, tunc non abstrahit perfectὸ ab entitate substantiae, Raccidentis , quia perseitas , & inalietas , sunt sor-

maliter entitas. Deinde habens animalitatem, non abstrahit ab animalitate: ergo nec habeos entitatem ab entitate abstrahit.

Instabis i. Ens vel est completum logicὸ, vel quid incompletum : non est quid incompletum a esset enim differentia, quod falsum. Resp. Nec esse completum, nec incompletum .

403쪽

eo sensu, quo sumit Aristoteles in categoria r eres enim completum vocat, quod directe in categoria ponitur, vel ut genus , vel ut species , vel ut individ num : nam ens completum categoricε praedicatur apud Aristotelem in quid, & per modum totius per se stantis, ut genera, vel species et atens nec genus est, nec Dpecies , non incomplerum , quia ens incompletum, ponitur indirecte

in categoria: atens, cam transcendat omnes cate

gorias , non ponitur in iis indirecte propriis. f. V. Soluuntur variae quaestiones.

P Rr A , unde peratur attributio multorumentium ad unum 3 Resp. a dependentia. Nam accidentia substantiae attribuuntur , & creaturae, Deo , quia illa pendent a substantia, hae verba Deo. Secunda , unde petatur analogia proportionis Resp. a transcendentia , seu generalitate entis, qua rebus singulis sermaliter inest, & tribuitur; ideo enim differentiae entis habent inter se proportionem aliquam , & comparationem , quia singulis includunt ens in formali conceptu ; ut enim aseitas opponitur sermaliter nihilo per suam entitatem , ita abalietas per suam entitatem. Tertia , quomodo accidens se habeat ad novem accidentia λ Resp. ut se habet ens ad sua inferiora , hinc non est pure aequivocum, quia

convenit novem generibus accidentium ratione aliquatenus eadem, tum ob attributionem ad substantiam , tum ob comparationem rationum ; Omnia quippe dicuntur accidentia, quod tribuantur sabstantiae, sicut regi regia omnia , & quod simi-

404쪽

LOGICAE. 381

Iitudinem habeant rationum. Vt enim qualitas accidit substantiae, sic relatio. 2. non est univo cum , quia includitur formaliter in differentiis novem generum accidentium , puta in quantit iis extensione, in qualitatis dispositione ,&c. Ce

th accidens ut sic, definitur, quod est in subjecto , seu entis ens. At incompletum accidens eundem conceptum involvit : immo quo magis est

incompletum , eb minus subsistere per se, & sine subjecto potest. 3. itaque est analogum, quia

habet nomen commune novem accidentium generibus. Deinde habet tarionem partim eandem ἡquia in hoc conveniunt, quod sint entia in alio. partim diversem , quia in ipso accidente, diversas habent habitudines ad substantiam singula accidentia : quantitas enim hespicit substantiam; Vt extendat, qualitas, ut disponat , relatio ut referat. 4. Denique est analogum analogia mixta ; attributionis quidem, quia accidentia omnia sunt quaedam additamenta substantiae , eique attribuuntur , ut regia regi: proportionis ve-rd , quia in hoc conveniunt, qudd substantiae accidant, & ad eam pertineant. Sicut enim esse quantitatis ipsi substantiae accidit, & ad eandem pertinet, ita esse qualitatis , relationis . &c. Objicies I. Ratio accidentis persectὶ praescinis dit a novem generibus. Res p. neg. quia non est eadem in singulis. Hine divisio entis in substantiam, & accidens , est divisio in substantiam , quantitatem , qualitatem, &c. Instabis t. Esse in subjecto convenit novem generibus accidentium.. Resip. dist. analogic A, & diverso modo, concedo : univbcE, & eodem modo , nego ; nam in

405쪽

quantitate esse in subjecto, est sub)ectum extendere : in qualitate, est disponere, ideoque es h in subjecto importat diversas habitudines in dive sis accidentibus. Instabis x. Substa uia completa abstrahit a differentiis : ergo & accidens. Resp. Dispar ratio est, quod substantia completa non includat in conceptu suo differentias, leu substantias incompletas, nec vicissim in iliadem includatur; nam completa definitur , quae potest per se subsistere , incompleta, quae non potest per se stubsistere : ergo unus conceptus pe ris-ehὸ abstrahit ab altero , at contra differentiae accidentis involvunt sormaliter αν-t- , esse in

subjecto.

ob icies x. Quidquid est universale est univo

eum : accidens est universale ad novem genera ac cidentium : ergo cst univocum. R. dist. minorem : accidens secundb intentionaliter sumptum , & ut est praedicabile , concedo e primo intentionaliter sumptum , nego. Nempe accidens secundo Intentionaliter praedicatur contingenter, & non reciproce de qu&ibet accidente communi. ratione secundae intentionis , quam mens ipsi affingit ; at non praedicatur. vi sumitur primb intentionaliter pro re, cui assingitur secunda intentio , nisi analogicE.

De Regulis praedicamentorum. RE O v L A s quasdam praescribit Aristoteles, ex quibus intelligas , quaenam includi in praedisiamentis, aut excludi ab iisdem : quaenam in li-

406쪽

nea directa poni, quaenam in colla terati, seu ad latus apponi debeant. Prima sit. Eorum , inquit, quae dicuntur, alia

cum complexione dicuntur , ut homo albus : a harine complexione, ut homo : id est, rerum, quae vocibus exprimuntur, aliae sunt complexae, id est, pluribus conceptibus expressae, atque adeo termino complem , aliae uno conceptu, & tcrmino incompleXO.

Ex hac divisione colligere est res in complexas, cujusmodi est homo, per se poni in praedicamento , complexas vero non nisi per partes, cujusmodi est homo albus: homo enim ponitur in uno praedicamento , albedo in altero. Secunda. Quod assirmatur de praedicato , seu af- tributo , assirmatur de subjecto, & contra quod negatur de praedicato , negatur de subj ccto. Sensius est, quod praedicatur essentialiter de superiori , praedicatur de singulis inferioribus subm contentis: verbi gratia, quia sensitivum dicitur essentialiter de animali, dicitur etiam de homine, equo, &c. 'Et contra, quia genus, &species praedicantur tantum accidentario de animali , ideo non assirmantur de inferioribus animalis , hinc non valet animal est genus: ergo homo est genus. Haec regula , quae usum lineae reis chae edocet, potest ' quoque' valere pro iis, quae non continentur linea recta, aut sunt in diversx categoria r sic rationale φ quod convenit homini, convenit etiam Petro ι & facultas risiva, quae est

qualitas hominis propria, ipsi quoque Petro con

Tertia. Disserentiae generum non subalterno-

nim, id est , quae ponuntur in diversis praedic

407쪽

38 PARS TERTIA

mentis ς sunt heterogeneae , id est diversae speciei ev. g. differentiae animalis, de scientiae sunt speciei diversae , ideoque non sunt in eodem praedica

mento.

Quarta. Subalternorum generum nihil prohibet easdem esse differentias : sic animal, & corpus, easdem habent differentias , quia differentia , quae constituit corpus, includitur in animali, ut superius in inferiori. Item animal, & planta habent ean dem differentiam corporis , sub qua continen

tur. .

Dixit Aristoteles, nihil prohibet, quia id nota

fit, clim genus sub quo continentur inferiora, est supremum.Ita corpus, & spiritus , quae sub substantia immediath collocantur, nullam habent communem differentiam : ex duabus hisce regulis postremis facilὰ dignostitur , quis sit usus lineae collateralis. . Quaeres, cur dixerit Aristoteles, eorum, quae sunt, alia de subjecto aliquo dicuntur , nec tamen .in

subjecto sunt : alia sunt in subjecto , & dicuntur de sub)ecto r alia sunt in subjecto , nec dicuntur de subjecto : alia denique nec sunt in subjecto , nec dicuntur de subjecto Vt respondeam , sitI. OBs ER v AT I o. Quaecumque sunt , dividuntur ab Aristotele in subisantias universales, seu secundas, & particula res, seu primas, in accidentia universalia , & particularia. II. OBsERvATroo Subjectum sumitur ab

Aristotele , vel pro subjecto inhaesionis , vel pro subjecto praedicationis, cum superius de inferiori praedicatur ; hinc apud Aristotelem , esse, vel non esse in subjecto, tribuitur accidentibus , dici vero, m non dici de subjecto , tribuitur substantiis uni- . ' . yersa-

408쪽

versalibus, & secundis. His observatis explica tur divisio Aristotelis quatuor pronuntiatis. I. Aliqua dicuntur de subjecto, nec sunt in subjecto , nempe substantiae universales , & secundat quae de inferioribus suis , seu subjectis praedicationis essentialiter dicuntur, ut animal de inferioribus , nec tamen sunt in subjecto inhaesio

II. Aliqua sunt in subjecto , & non dicuntur de subjecto, nempe accidentia singularia, quae sunt in subjecto inhaesionis , nec dicuntur de subjecto praedicationis essentialis: sic haec albedo est in pariete , ut subjecto inhaesionis, nec tamen de subjecto dicitur essentialiter , quia parieti non convenit ut subjecto contractionis , seu ut inferiori essentialiter superius contrahenti. HI. Alia sunt in subjecto, & dicuntur de subjecto , nempe accidentia universialia , quae insunt subjecto inhaesionis , & dicuntur praeterea essen tialiter de inferioribus : sic scientia est in anima, ut in subjecto inhaesionis , & dicitur de Physica, & Metaphysica, ut subjectis praedicationis , seu contractionis.1 v. Aliqua nec sunt in subjecto , nec dieuntur de subjecto praedicationis , nempe substantiae singulares , quae neque subjecto inhaesionis insunt, quia non sunt accidentia , nec de subjecto praediis cantur , quia nullum habent inserius , ut Petrus, Ioannes, &c.

409쪽

PARS TERTIA

DISPUTATIO SECUNDA .

De categoriis , seu praedicamentis.

OCTRINAM categoriarum tanti secere veteres Philosophi , faciuntque etiam num , qui in Logica pauid acutius vident, ut sine ea perfectam scien etiam assequi posse neminem putent. το δωρειον-s και γρ&ς, αρχη τῆς λογικuης Θεωρ eg, inquit Galenus : diviseo categoriarum , principium es

γικας πραγμα ἰαι . quod est in philosophia primum , ct Logica tractationis prinripium. Et meri- id quidem 3 series enim praedicamentorum res numero prope infinitas, locis dissitas , temporibus discretas ab infinitate illa numeri , loci , ac tempoIis varietate , & tumultuaria dispersione incertos ordines redigit, & vno quasi aspectu menti nostrae spectandas proponit ι fontes definitionum aperit, dum genera proxima detegit; quam multa de uno , quam de multis unum dici possit; quid subjici in propositione debeat , quidve attribui : quid cuique rei conveniat, quid non con-Veniat , aperte indicat , ut mirum sit quosdam nostrae aetatis Plutosophos hanc partem , sine qua nullus rerum in mente perinde , & operationum Ordo sit , nulla cogitatio nisi confusa : quae index Ratruae k tabula universitatis , totus , ut ita di

410쪽

6am , mundus repraestentatilius est, tanquam inutilem , immo , & noxiam ex Logica expungere volui me. Sed quocunque illos novitatis pruritus, Ec impetigo abducat, nulla nos ejusdem illecebra a probata tot saeculis veterum philolophorum docendi ratione avocabit usquam , neque hanc partem accurate minas , quam reliquas Philosophiae partes tractabimus. Naturam itaque categoriarum in communi ex causis eruemus. Deinde de singulis agemus.

Natura, categoriae ex causis eruitur. IN categori quadruplex causa spectanda , materia , ex qua fit: forma, per quam fit: essiciens causa, aqua construitur : finis, ad quem refertur. Item modus , quo quidlibet in eadem ponitur: de singulis strictim agimus.

S. I. I uanamsit materia, o forma

. categoria. I. Assa Rm KATERI A categoriar, sunt res. Tro. 1V1per mentem ordinabiles. Proba tur. Materia cujusque artefacti , est id , ex quo componitur ue ex rebus categoria componitur : ergo materia categoriae. sunt res ipsae. Dixi per mentem ordinabiles , nam logicus artifex non spectat res nudε, ut in se sunt, sed per respectu in ad dispositionem , & seriem, quam ipse construit , hinc categoria non unius facultatis est objectum. Ve- enim sumitur ex parte naturarum realium , quein praedicamentis constituuntur , & secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION