장음표시 사용
421쪽
cidentis incompletum est, ut humanitas . 3c colonitas. Dixi abstractum metaphysicum accidentis ; nam abstracta physica accidentium directh ponuntur, quia sunt entia completa, significantque Per modum totius. Denique concreta accidentia, ut esse doctum , expunguntur a linea recta , quia non sunt entia per se , & ad diversas categorias
Objicies I. Praedicamenta accidentium constituuntur per diversos inhaerendi modos: sed modos illos non habent, nisi quatenus sunt concreta : ergo accidentia non constituunt praedicamenta , nisi
Resp. nego minorem , sed habent illos inhaerendi modos, ut sunt essentialiter accidentia t*lia : sic quantitas , ut dicit proprium modum inhaerendi substantiae aptitudinaliter , est accidens , & tale accidens : ergo sicut accidentia essentialiter, & Ω-cundum se spectata, sunt quid abstractum , ita quatenus abstracta, ejusmodi modos dicunt. Objicies x. Concreta sola accidentium praedicantur de substantia , dicitur enim substantia est qualis, non qualitas : ergo sola concreta accidentium sunt in praedicament . . Resp. di st. antecedens : Praedicantur de substantia denominative, concedo : essentialiter , nego; at series praedicamentalis accidentium non constituitur ex accidentibus denominativE, & accidentario substantiae attributis , sed quatenus uni vocὸ , & essentialiter suis inferioribus tribuuntur ; sola autem abstracta physica ita se habent, ut albedo est color. III. AssERTIO. Differentiae ponuntur in
directe in categoria. Probatur , quia poni indisecte,
422쪽
est ad latus generum apponi, ut partem : differentiae ad latus generum ut partes apponuntur: ergo indirectE . vero differentia sic generi a latere accidens , suo munere commodias defungitur, quia ipsi ad latus accedendo , dividit , restringitque ad speciem, quam cum eo constituit, ut pars formalis essentiae. a IV. AssERTIO. Reductitae ponuntur , quaecumque habent cognationem , & sin ilitudinem aliquam cum iis, quae directe, aut indirectἡ ponuntur, puta I. entia incompleta, ut partes Physicae, & integrantes, abstracta substantialia , quia
carent sexta conditione , 2. proprietates, Vt rationale, proprietates enim indicant, cujus eategoriaest res quaelibet, sicut insignia, cujus centuriae sit miles , 3. privationes , negationes , & entia rationis , quia carent prima , 4. entia per accidens, tum purae informationis , ut album , tum purae aggregaetionis , Ut acervus lapidum , tum colle -ctionis, & ordinis, ut mundus, quia carent secunda, & tertia. Denique notiones secundae, relationes rationis , entia intentionalia extra mentem , Ut colores apparentes, aliaque id genus ad eas categorias reducuntur , cum quibus habent assinitatem aliquam e sic materia , & forma substantialis ad categoriam substantiae revocantur; rationale ad eandem substantiam ; negationes, &privationes ad praedicamenta suorum habituum, seu formarum , definitio ad categoriam definiti , colores apparentes ad qualitatem , &c. Porro cum concretum ad plures categorias refertur , ad illam reduci potids debet, cui ratione formae assine est, quia in categoriis formale potius attenditur ,
quam materiale , hinc limes v. g. ad relationem
423쪽
potius , quam ad substantiam reducendum. V. AssERTIO. Graduum cujusque categoriae triplex usus. Primus indicare , quod sit summum in categoria, quod medium, quod-ve infimum. Secundus, ostendere genus, ex quo definitio co texatur. Tertius, docere, quid subjici in propositionibus , quid praedicari debeat , quae denique praedicationis cohaerentia. Primus , & secundus usus ad primam operationem pertinent , tertiuS ad secundam, & tertiam. Duplex affectio illorum, nam quo quisque gradus superior , eb simplicior, dc universalior : quo autem inferior , eo magis compositus, & restrictior. Vt autem ideam cate goriae animo informes aliquam, hic praedicamen tum substantiae, quam vocant Porphyrianam arborem , appingo, ad cujus speciem similes in aliis praedicamentis formare queas. ARTICVLvs II.
Numeri , sir distinctio categoriarum.
DV o supersunt examinanda circa categotia&in communi. Primum , quot sint. Secundum, quomodo distinguantur.
6. I. Numerus categoriarum desinitur.
CE R T v M est non esse unam tantum categoriam , quia ens non est uni vocum ad inferiora ; nec duas tantum , nempe substantiam , & accidens , quia accidens non est univocum ad novem genera accidentium , hinc VNIc Λ Λsa ERTIO. Decem sunt categoriae.
424쪽
426쪽
Probat r. Aristoteles, cap. 4. lib. categ. Eorum . inquit , qua sine complexione dicuntur , unum quodque , aut substantiam significat . aut quam
tum, aut quale. aut ad aliquid, aut ubi, aut qua do , aut stum , aut habere , aut vere , aut pati. Probat ratio : Tot sunt categoriae, quot ponsunt fieri quaestiones simplices de substantia prima , & singulari ad sensum demonstrata, V. g. de Petro : possunt fieri decem quaestiones simplices de substantia prima , & singulari ad sensum demonstrata : ergo sunt decem categoriae. Major prob. ex Aristotele lib. I. topic. cap. s. ubi docet tolli confusionem rerum , dum in certos ordines distribuuntur : melius autem tolli conis
fusionem illam , si ad decem capita simplicium
Prob. itaque minor : I. de substantia singulari quaeritur quid sit: h. quanta sit: 3. qualis sit: 4. ad quid sit: s. quid agat: 6. quid patiatur: et . ubi sit: . quando sit: s. quo situ sit, seu quomodo disposita sit in loco : 1 o. quo habitu sit, an togata , an galeata. Singulas categorias duobus versiculicaccipe. Subst. quant. relatio, qualitas, actio , passio, Arbor, sex, semos. ardore refrigerat ustos ubi, quando, situs , habitus, Ruri, eras, stabo, nec tunicatsu erri objicies 3. Quaestio ,cur res sit, & quomodo, non potest ad decem praedicamenta revocari: ergo sunt plus, quam decem categoriae. Resp. cur, ad relationem referri; quomodo,autem pertinere ad omnes categorias. Quaeri enim potest de qualibet categoria, quomodo sit. Deinde haec
quaestio non est simplex, & prima, sed aliam suppo
427쪽
objicies z. Aristoteli tot modis dicitur unum oppositum , quot aliud : substantia , & accidens sunt opposita : ergo substantia novem mohs dicitur Vt accidens , vel accidens uno modo Vt substantia. Resp. dist. Aristotelem , si opponuntur strictδ, Vt visus , & caecitas , concedo : si lath tantum , ut substantia, & accidens, nego. Objicies 3. Quaestio an res sit, non potest revocari ad vitam categoriarum . deinde quidni numerus categoriarum petatur ex numero complexarum quaestionum denique quorsum assignatur substantia singularis pro subjecto quaestionum Ad I. resp. quaestionem , an res sit, non revocari
ad aliquam h categoriis , quia decem quaestiones allat', supponunt rem esse, fiuntque de substantia singulari ad sensum demonstrata ; at quod demonstratur ad sensum , supponitur cae. Ad 2. resp. non. posse , quia pollunt fieri quaestiones infinitar complexae de terminis complexis, at infiniti nullus ordo.
Ad 3. Ratio est , quia substantia singularis est
prima substantia ; at prima substantia est πρωτον υmGoών, , primum subjectum omnium , quae sunt in ipsa , dc de ipsa dicuntur. obiicies 4. Habere servum , quantitatem &c. non sunt distincta praedicamenta : ergo nec habere vestem.
Resp. nego paritatem , quia habere servum ad relationem 'reducitur , sicut habere quantitatem, ad quantitatem ι peculiare enim quiddam dicunt: at habere vestem non revocatur ad aliud , sicut habere agrum, aut servum revocatur ad relationem.
428쪽
S. II. IJ ιomodo distinguantur
categoriae. CER τ v M est a. non semper distingui realiter: nam actio , & passio non distinguuntur inter se
realiter, nec relatio a fundamento.
Certum 2. nonnullas distingui realiter , tum inter se, tum a subjecto : sic quantitas , & qualitas distinguuntur inter se realiter, dia substantia, cui inhaerent. Quare sit UNICA AssERT Io. Ad praedicamenta di-Versa constituenda , requiritur saltem distinctio rationis ratiocinatae, eaque lassicit. Prob. quia inter omnia praedicamenta intellectus, aliquod discrimen ponit, eorumque natu Iam diversis definitionibus explicat: ergo supponit aliquod fundamentum ex parte rerum illius distin -
Aionis', imo, & aliquam distinctionem , saltem
virtualem. Deinde praedicamenta sunt I. diversia,& multa.
Quod lassiciat , ratio in 'promptu est, quia
ad diversitatem categoriarum , sussicit diversitas conceptuum objectivorum , & definitionum. Hactenus de categoria in communi , jam de singulis in particulari. Aristoteles hanc partem sic complexus est, ut primam substantiae, secundam quantitati , tertiam relationi, quartam qualitati, quintam aliis praedicamentis tribuerit. Nos hunc ordinem paulum immutabimus,&hanc Logicae partem quatuor disputationibuς complectemur. Prima erit de substantia. Secunda de accidentibus absolutis, quae ad relationem , vel ut fundamen- Ium remotum, vel ut proximum requiruntur.Ter-
429쪽
tia reliqua praedicamenta complectetur e ratI nem hujus partitionis suis locis afferemus.
DISPUTATIO TERTIA, De categoria substantiae.
R MAM sibi disputationem inter caregorias vindicat substantia categorica proprio jure , ac suo ; est enim prior accidentibus , tum natura , tum dignitate ;natura quidem , quia illius causa est essiciens , dc materialis , dignitate , quia illorum finis.
De natura, crpartitionesubstantiae.
ΤR 1 a hoc articulo de substantia quaerendasiunt. Primum , quid sit substantia. Secundum, quotuplex sit. Tertium , quae illius proprietates.
VNIcA Oa- V Bs T AN Ti nomen variὲ aes a Ru Ario. Icipitur. Primo pro essentia cujusque rei, sive accidens sit , sive substantia, quo sensu Aristoteles usurpat in definitione univocorum. Secundb pro eo , quod non est accidens , & sic dividitur in substantiam finitam, & infinitam. Te tio pro substantia finita , sive completa , Vt homo, sive incompleta , ut forma: Quarto denique pro sola substantia completa categorica , de qua hic
430쪽
agitur. Et quoniam vel metaphysicὸ spectari potest, vel logice , hinc
I. A s s ERTI o. Substantia metaphysicὸ sumpta d scribitur 1. id quod non est in alio, tanquam in subjecto inhaesionis , sed haec descriptio negativa est, ideoque aliquid prius, quod positivum sit, supponitur, L. id quod substat accidentibus , unde substantiam dictam volunt a substando, quia accidentibus , utpote caducis , & imbecillibus, per se stans, stabilitatem tribuit Sed haec definitio prima nihilo perfectior est , quia prius est rem constitui in ordine ad se, quam ad aliud, praesertim, si absoluta sit. Deinde, Deus est verὸ substantia, immo, & supersubstantia, licEt accidentibus non subjaceat. Quare Definitur melius, ens per se subsistens , nam haec definitio explicat id quod est, primum in substantia ; perseitas enim est ipsius constitutiva, & dis. tinctiva, sub ente analogo ab accidente , quod constituitur per in alietatem , hinc recte describitur substantia categorica , ens completum , Mfinitum , aptum per se subsistere.
Porro per se subsistere , non hic significat habere propriam subsistentiam , sed existere independenter ab alio, ut subjecto inhaesionis Α, & ita ab accidentibus distinguitur, quae subjecto semper alicui inhaerent vel potentia , vel aAu, quia eo-xum esse, nihil aliud est, quam inesse vel potentia,
Aptabis hanc definitionem substantiae incompletae , si dicas , substantia incompleta est , quae licet sit in alio , non tamen est in alio, ut subjecto inhaes nissed ut pars totius compositi 1 sic enim
