장음표시 사용
411쪽
principia, partes, & proprietates considerantur, ad varias scientias pertinet. Vt continet summa genera , in quae tanquam in partes ens ipsum distribuitur , Metaphysicae objectum est, cujus est de ente, Vt ens est, agere. Denique quatenus juvat primam operationem mentis recta dispositione rerum, est logicae considerationis. Quaeres , an res ipsae per se prim d disponantur in categoria , an conceptus Respondeo duplicem esse sententiam. Prima docet res per se pri md disponi , conceptus Vero rerum , & voces securedario, quatenus res repraesentant , quia non aliud disponitur per se primo in predicamento , quam quod volumus cognoscere : at res extra mentem positas volumus cognoscere mediantibus conceptibus: ergo res per septim b disponuntur in categoria'; conceptus tamen secundario ordinantur , quatenus habent vim
repraesentandi res ipsas , quarum sunt imagines: huic sententiae suffragatur Augustinus , lib. de cat. c. 3. AVerroes, Avicenna, 8c Themistius. Secunda pugnat conceptus , dc voces per leprimb disponi, res secundario. Probatur , quia dialectica tota est sermocinalis : ergo omnes ejuS partes , cujusmodi est haec , sermonem internum per se primb spectant. 2. traduntur in categotiis prima elementa propositionum , & syllogismorum at propositiones constant terminis significanti bus , non rebus significatis altem primario. hanc sententiam sequuntur Alexander , Simplicius, &Boetius , qui primariam categoriae materiam pugnant esse Voces, & conceptus , secundariam res ipsas. II. AssERTIO. Forma caterotiae est ordo
412쪽
rationis , res singulas sub certo genere collocantis. Probatur. Forma cujusque artes acti est: ordo partium , ex quibus coalescit r categoria est quoddam artefactum rationis: ergo sorma categorici: cst ordoxationis, res sub certo genere collocantis hinc praedicamentum Aristoteli Gisη θρία dicitur , ' quae accusationem sonat. Vt enim ea , quae reo in judicio forensi solent.objici crimina , ad certa capita, inter accusendum , majoris lucis gratia revocantur : ita Philosophi res singulas, & conceptus,
quos de rebus habent, ad summa capita reVO-cant , ne multitudo earumdem confusionem pa- Iiat. Putat tamen Ammonius praefatione in Porphyrium praedicamenta dici , quasi
xy πνων : de quibusdam attributiones, seu pradicationes , quod in praedicamentis suprema genera inferioribus attribuantur, & de iisdem praedicen
III. AssERTIO. Categoria definitur, ordo rationis , res singulas sub summo genere uno collocantis , seu ordo generum , specierum , & indi viduorum subsupremo genere contentorum. Vtra que definitio traditur per causam materialem , &formalem, ut patet ex superioribus assertionibus.
Adhuc, clarids describi potest ; ordo generum,& specierum ab uno supremo genere descenden tium ad individuum, & ab individuo ad species, aspeciebus ad summu ri genus ascendentium. Sic a substantia ad corpus, a corpore ad viVens, a vivente ad animal, ab animali ad hominem, ab homine ad Paulum fit descensus , & vicissim a Paulo ad hominem , ab homine ad animal, alibsque gradus subalternos paulatim ascenditur , donec ad
substantiam , quod est supremum genus, denique perventum sit. R ii
413쪽
Patet ex dictis praedicamenta nihil aliud esse , quam indices , & quasi catalogos rerum natu Tae, scut mappae geographicae , iunt indices re
gionum , & urbium , quae toto orbe terrarum Continentur. Certe tunc cognitio est vera , cum est rebus conformis : quare ut res est in natura , ita debet esse in praedicamento. Seriem prae dicamentalem concinna similitudine exorimit Lu-
dovicus Vives in libello de explanatione e stentiae. Quemadmodum , inquit, pharmacopolae , & Vnguentarii dispositas habent domi capsulas , &narthecia , quorum alia piper continent , alia cinnamomum : sunt , quae theriacam : sunt, quae olea , & caetera , quae ad eos artifices pertinent , & nomen superscribunt , quid in quoque insit : ita natura omnia in suas veluti pyxides distribuit , & cuique adscripsit nomen illis, quae continentur , commune. Homo , equus, pyrus, albor , nigror , virtus. Rursus quemadmodum una est civitas , & in ea multae familiae Scipionum, Fabiorum, Lentulorum , Unaquaque ab uno aliquo autore sanguinis dedusta : sic in rebus certae
sunt quasi familiae , substantia , quantitas , qualitas i actio , passio , &c. &. quemadmodum mappae non sunt ipsae mundi partes, sed indices, & picturae partium mundi : nec pyxides ipsum cinnamomum , aut piper, sed vasta , quibus cinnamomum , & piper continentur : ita praedicamenta non sunt res ipsis , sed dispositio, & coordinatio generum, specierum , & individuorum ab intellectu conrecta cum fundamento in re , est enim
consentaneum naturis rerum , ut a conceptibus V-niver salioribus , & simplicioribus ad minus universales, magisque compositos descendamus.
414쪽
j. II. Causa sonalis, ct efficiens categoria.
I. A s s E R- TN TER fines internos categoriae , T I o. 1primus est, simplicis thematis, quod Logicus explicandum suscipit , ad certum ordi - nem roductio , seu generis cujusque rei facilis, 3c expedita inventio. Patet assertionis veritas sola explicatione, cdm enim infinita propὸ multitudoexerum in mundo esse videatur , multitudo autem in cognitionibus confusionem pariat , nisi ordinata sit; id agit unum mens logici alti ficis, veid, de quo quaestionem instituit , ad certum ordinem , genuique revocet, paulatimque ad proximum illius rei gemas , divisione facta , descendat, ex quo definitionem rei conficiat , quae est principium, & radix proprietatum , quae de re proposita demonstrari possint, quare sit
II. AssERTIO. Finis etiam internus categoriae, est: directio primae operationis mentis ε, haec assertio sequitur ex prima. Probatur: finis primae operationis est clara , & distinista rerum appre- heusio : at tria claritatem cognitionis impediunt ,
I. multitudo rerum. 2. confusio earumdem inter
se , aut separatio ι saepε enim in eodcm individuo una junguntur , quae sunt dissimilis indoli puta substantia , quantitas , qualitas , & diversis
item individuis insunt , quae naturae sunt prorsus consimilis , ut humanitas Petri ,& humanitas Pauli. 3. essentiae cujusque rei, & proprietatum ignoratio. Haec tria impedimenta tollit ordo categoriarum , aut certὰ multum imminuit ; nam I. multitudinem rerum infinitam ad decem summa capita revocat, 2. tollit confusionem apta qua iam,
415쪽
& concinna rerum smilium sub uno summo genere , & dissimilium sub diversis generibus coIIocatione. Denique proprietates cujusque rei detegit , dum genera , bc differentias , ex quibus fluunt, oculis subjicit : ergo finis categoriae est
directio primae operationis mentis. III. AssERTIO. Finis internus a primo ortus , est directio secundae , & tertiae operationis. Probatur prima pars : quia tunc rectε quis judicat, citin id subjicit, quod subjici naturae ordo
postulat, & attribuit, quod attribui debet : inferius subjici debet, ut homo animali , superius attribui , ut animal homini: porro categoria gradus inferiores , & superiores inter se apte disponit, dum hos attollit, illos deprimit , ut cernere est. Probatur secunda : tunc recta ratiocinatio fit, cum proprietas de subjecto, cui convenit, per definitionem affirmatur , aut negatur de subjecto, cui non convenit : definitio constat ex genere Proximo , & differentia propria , ordo praedicamentalis, quem ratio inter res constituit , genus
proximum subjecti , & differentiam aperit : ex quibus definitio confici queat , quae est potissimum demonstrationis medium , hinc patet finem
externum , & remotum categoriae esse praecognitionem subjecti , circa quod logicὲ operari volumus : ut enim aurifaber debet aliquid cognoscere de auri materia : ita logicus artifex, cui animus est versiari circa res omnes cognoscendas , debet
praenosse quidpiam de rerum distinctione : v. g. quid sit substantia, quid accidens, quid quantitas,&c. Vnde usus invaluit apud Logicos, breviter de substantia, quantitate, aliisque id genus entibus pauca Praefari.
416쪽
IV. AssERTIO. Causa effectrix casegoriae duplex, remota , & proxima ; remota est natura, proxima intellectus Probatur prima pars: Natura enim ponit fundamentum categoriarum , hoc est similitudinem , ac dissimilitudinem rerum , illa fundatur in iisdem aequivalentiis , & operationi in bus, haec in diversis. Et vero similitudo, quae ex iisdem con notatis resultat, cauta est saltem rem ea, &radicalis , cur multa eadem categoria includantur : V. g. homo, & equus sub animali: animal , & planta sub vivente, &c. dissimilitudo autem causa est , cur multa diversis in categoriis collocemur , & quasi seponantur , puti homo ita categoria substantiae, numerus in categoria quantitatis , potentia, habitus, & achus in categoria qualitatis, &c. Probatur secunda : Duo sunt in categoriis. Primum, separatio supremorum generum, Ec quasi secretio in diversos ordines : Secundum , collectio multarum . rerum sub uno genere supremo : at intellectus utriusque est causa , & quidem proxima ;res siquidem ac terminos , si habeant inter se di in similitudinem , ad varios ordines revocat, Vt ho minem ad substantiam , numerum ad quantitarem , &c.Sin habeant similitudinem, sub uno, eodemque supremo genere constituit, & quasi colligit , ut hominem , & equum sub substantia: Vtrumque porro natura non praestat , tum quia saepe confundit suprema genera , ac permiscet in eodem supposito , in quo variorum accidentium supellectilem cum substantia conjungit : tum quia res 'nter se similes separat a parte rei , ac distinguit: v. g. pisces, & aves distinguuntur a se invicem in re, quos tamen intellectus eadem ca-
417쪽
tegoria illigat , ut patet intuenti. Merito ex dictis categoriae dicuntur a Philo
phis ossicina philo phiae, in quibus lubjecta dinciplinarum cuduntur , quia disciplinae de variisentium speciebus agunt, iubstantiarum , & accidentium explicationem tradunt. a. sontes defini - tionum, quia genera tum remota , tum proxima, & differentias , ex quibus definitio contexitur , feriatim exponunt. 3. thesauri distinctionum, quia discrimen substantiae ab accidente , absolutia respectivo sussiciunt. 4. memoriae panacea , quia iapta dispositione tum rerum , tum terminorum memoriam ira axim E juvant. V. ASSERTIO. Categoriarum affectio est simplicitas. Probatur i. quia in categoriis res, & terminos quaerimus, ex quibus definitio formari possit : at non fit definitio, nisi rerum simplicium,& incomplexorum terminorum. 2.categoria est Or- .do : ergo terminorum finitorum ordo ; nam in
finita ordinari non possunt : at soli simplices termini sunt finiti , complexi vero infiniti : hinc
cum nomina categoriarum proseruntur, citra a firmationem , & negationem proferuntur , adeoque una veritate incomplexa gaudent, complexam , &
6. III. Modus , quo res qualibet in categoria
reponitur, ct gradus. I. O BsE R-R co D v S , quo res sunt in prae v kT 1 o. IVLdicamentis, duplex , perfectus,& imperfectus : perfectus iis tantstm rebus convenit, quae rectam sibi lineam cujusque praedicamenti vindicant : imperfectus iis, quae aut ad Ia-
418쪽
, tus apponuntur , aut aliquatenus ad c Megoriain,
ob assinitatem aliquam , revocantur; ideoque duplex, alter indirectus , alter reductitius ; hinc res in categoriis poni dicuntur a Logicis tribus modis. I. per se , & directe, a. indirecte, 3. reductitic, dc
I I. OasERvATIO. In quolibet praedicamento, duplex linea distinguenda, recta, in qua perassensum , vel per descensum proceditur ι per assensum quidem , cum ab individuo ad species, aspeciebus ad genus supremum progressio fit : per
descensium vero cum a genere supremo ad species, ει a speciebus ad individuum regressio fit r indirecta , & collateralis rectae utrinque apponitur , icontinetque differentias generis superioris divisivas, & speciei constitutivas, aut certe repugnantes ; & sane cum categoria scalae instar sit , suos ideo habere gradus debet , per quos ascendatur, ac descendatur , sua item latera , per quos gradus illi nectantur una , & inter se cohaereant. I. AssERTi o. inidquid ponitur in linea recta cujusque categoriae , seu directe , debet esse I.
TCale , 2. CnSper se , seu unius cssentiae , 3. simplex seu incomplexum , . univocum , & essentiale, s. completum , seu totum, ε. finitum. I. Reale esse debet, tum quia Aristoteles s. Metaph. cap. Io. distribuit ens reale in decem praedicamenta : tum quia praedicamenta ex objectis scientiarum constituuntur : at scientia est 'de rebus. Defectu hujus conditionis negationes , Ut non
homo, privationes, ut caecitas, & entia rationis formaliter sumpta a linea recta categoriae excluduntur.
Nec dicas categoriam esse eas rationis ; nam
419쪽
dum dicitur esse series generum , & specierum , ibi genus , & species probabilius sumuntur primo intentionaliter, hoc est pro rebus ipsis. Deinde lichthaberet secundas intentiones pro objecto primario , non ideo esset ens rationis formaliter , sed duntaxat fundamentaliter. I I. Ens per se, & unius essentia , non ens per accidens , hoc est ex multis entibus completis conflatum , quae siub diversis generibus constituuntur. Ratio est, quod ens per accidens ex duobus entibus diversiarum categoriarum fiat, ut homo doctin,& ita ad eandem categoriam pertinere non pΟ test, vel ex multis entibus completis ejusdem categoriae , quod proinde a categoriis removetur, quarum finis est distinguere res inter se, & ordinare; hinc composita ex arte non ponuntur per se in praedicamento directe, sed reductitie tantdm : V. g. materia entis per accidens reducitur ad substantiam, forma vero, seu figura ad qualitatem. Ii I. Simplex, dc incomplexum , quia categoriae tractatio instituta est ad res simplices ordinandas , Sc enunciandos conceptus incomplexos. z. quia complexa possunt esse infinita, & ad multas categorias pertinere, ut homo currens ad substantiam , & actionem. Quare ipsa definitio non ponitur directe in praedicamento, licet species ponatur , quia species uno conceptu, & nomine exprimitur , duobus autem definitio. Porro eo sensu dixit Aristoteles definitiones ex praedicamentis repetendas esse, quod in ipsis direm, aut indirecte genera , & differentias invenire sit, ex quibus definitiones fiant. IV. Vni vocum , & essentiale , quia ens categoricum debet esse perfecte unum, ideoque Aristo -
420쪽
teles in antepraedicamentis distinxit univoca ab aequivocis , & analogis , hinc termini aequivoci,
rum , bonum , non ponuntur directe in praedica mento, nec ipse Deus , cui nihil univocum cum creaturis , est enim omρον, superens ; & nec ipsa paronyma stricth loquendo , quia non sunt in eadem categoria cum subjectis , quibus inhaerent , licEt enim album multis subjectis eodem modo attribuatur, non per se tamen ponitur in categoria substantiae , quia ei non attribuitur essentia
v. Finitum per essentiam , & creatum ; categ ria enim continet divisiones entis in suas partes: at infinitum non potest esse pars. Deinde ens categoricum totum quoddam est , ut patebit ex sexta conditione : at infinitum non potest esse totum , nec pars totius , hinc Deus a categoria excluditur. VI. Denique completum in suo genere , seu totum. Porro duplex est ens completum ; alterum, quod ita in se determinatum est , & absolutum, ut ad nullius entis compositionem per se concurrere possit, cujusmodi sunt sola individua : alterum, quod per se ad entis completi constitutionem ita concurrit, ut de illo praedicetur in quid.& per modum totius per se stantis , Vel potentialis , ut genus , vel actualis, ut species. Quare sit II. AssERTIO. Sola genera , & species p
nuntur direct E in categoria, & quidem in concre-TO. Probatur : quia iis duntaxat unis conveniunt conditiones allatae. Dixi in concreto , quia abstxactum substantiae, & abstractum metaphysicum a
