Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

non inest tamen ut pars , hoc est, non pertinet ad essentiam, aut integritatem ejus , Qui inest, aut alicujus , quod est unum per se. II. AssERTIO. Substantia logice definitur, id quod respondetur ad quaestionem quid est, vocaturque a Philosophis quid ditas , quanquam hoc sensu dicenda est potius essentia rei, quam substantia.

f. II. Partitio substantiae in primam, O secundam.

1. V Ivi DuNT Philosophi substantiam in L primam , & secundam, quia quaestio quid est , vel fit de hoc aliquo ι & quod respondetur, est prima substantia : vel fit de substantia in communi , & quod respondetur , est substantia se

cunda.

x r. Prima definitur ab Aristotele , quae nec est in subjecto, nempe inhaesionis, nee dicitur de subiajecto, nempe denominationis, ut Socrates, qui

de nullo dicitur, nisi de se ipso, quia est substantia singulatis. Non est in subjecto inhaesionis , in ' quo distinguitur ab accidente : nec dicitur de subjecto praedicationis , quia nullum habet luserius, de quo praedicetur , in quo a substantiis secundis differt . hinc Dicitur maxime substantia, quia maximὸ sub stat, & subsistit , nam substare, est esse sub alio, ut fulcrum , subsistere, est esse in se. At prima substantia est maximὸ sub alio , quia per se, &immediat S subest accidentibus , ut fulcrum ipso Tum , non per aliud, dc mediate , subest quoque secundis substantiis, utpote ipsarum basis 4 v. g.

Nexander subest immediatὸ virtuti militari, di

432쪽

homo per Alexandrum di idem Alexander subest quoque homini, & animali, quia ambo sunt in eo, Denique est maximὰ in se , & per se , quia non est in alio, nec ut accidens in subjecto, nec Vt pars in toto , nec ut superius in inferiori ; reliqua autem sunt per illam , & in illa. . Secunda definitur, quae non est in subje- , & dicitur de subjecto, ideoque est universalis , non est in subjecto inhaesionis, quia non est accidens , & dicitur de subjecto praedicationis, quia est substantia universialis , hujusmodi sunt species, & genera : sic homo dicitur de Socrate,& Platone.

I V. Prima substantia dicitur hypostasis, persona , suppositum , hoc aliquid. Hypostasis , quia

omnibus praedicatis subjicitur , eaque sustinet: perina . quia est incommunicabilis : suppositu quia supponitur omnibus praedicatis , estque principium actionum omnium, seu subjectum denominationis : unde axioma fluxit , actiones sunt' suppositorum. Denique hoc aliquid , quia est id quod demonstratur pronomine demonstrativo, hie, hac, hoc. v. Haec divisio substantiae in primam ,& secundam , non est generis univoci in species , sed tantum analogi, quia ratio substantiae inaequaliter trique convenit , nempe magis primae , quam secundae. Deinde secundum prius , & posterius communicatur nam per se primo subsistere, &substare accidentibus convenit primarib primis substantiis , secundis vero secundario, & per at tributionem ad primam. Sicut enim primae substantiae per se prim b existunt , & operantur ex

433쪽

subsistunt , & sustentant accidentia. Rursus sicut secundae substantiae non existunt, nisi in primis, non enim existunt per se separatim : ita nonnisi per primas , & in primis accidentia sustentant,& fulciunt. Nec refert, quod risibile, v. g. & reliqua: proprietates necessario nectantur cum secunda substantia , ex qua fluunt, quia per se primo primae substantiae inhaerent, & in eadem sustentantur : sic risibilitas primo , & per se inhaeret Petro, & primario connectitur cum homine, quae

duo non pugnant.

VI. Denique, haec divisio est subjecti in accidentia , quia universialitas , & singularitas , UtpO- te varii modi subsistendi , & conelpiendi accidunt substantiae , nam singularitas est modus subsistendi in se, & conceptus substantiae, quatenus

ad unum determinatur ; universialitas vero modus subsistendi in alio , & conceptus substantiae, quatenus a singularibus est praecisa r at substantia universalis, & singularis, est una , & eadem res diverso modo subsistens, & concepta. Vt determi nata concipitur ad unum , & in se subsistens , dieitur singularis : Vt concipitur spoliata singularibus , dicitur universalis.

g. III. Proprietates substantia.

I. e Ex numerantur, quatuor communes utrique substantiae r duae, quarum prima substantiae primae tantum convenit, nempe non dici de subjecto , secunda soli substantiae secundae, nempe diei de subjecto. XI. Prima , communis utrique, est non esse in subjecto , nempe per modum inhaesionis 1 nam secunda

434쪽

LOGICAE. 4os

secunda substantia est in prima , ut in subjecto denominationis : sic homo est in Petro . Subjectum porro inhaesionis est , in quo aliquid est ι tanquam

accidens, non ut pars: subjectum denominationis , seu praedicationis , de quo res simpliciter praedicatur , hinc licet forma sit in materia , non

est tamen accidens . quia est pars Dorius. i. Secunda, substantia nihil habet contra iarium lintellige stricte loquendo nam contraria strustissima sunt vicissim in eodem subjecto, &ab eo se mutuo excludunt, ut calor, & frigus ab aqua , substantiae non ita se habent ; non prima , quae est primum subjectum , ut Petrus ; non secunda , quae non inhaeret subject o , licόt dicatur de subjecto ι non incompleta , ut substantiales formae, quae non se expellunt ab eodem subjecto per se immediate , sed per suas qualitates , seu dispositiones , quas mutuo retundunt, dest unique t sic ignis non corrumpit per se aquam , sed per calorem, & siccitatem destruit frigus , dc humiditatem , quibus destructis , sorma aquae perit, forma ignis producitur. Objicies : Ignis , dc aqua sibi contraria sunt rignis , 3c aqua dunt substantiae : ergo substantiae

tibi sunt contrariae. 'Resp. dist. majorem : Ignis, 3c aqua sibi contraria sunt causaliter , & radicaliter , concedo; fundunt enim ex se contrarias qualitates , quae sermalem habent inter se oppositionem et formais liter, de ratione sui, nego. Item differentiae substantiae non propriὸ contrariae dicuntur , quia ita

eodem subjecto vicissim esse non possunt, Ied potitis sunt incompossibiles. I T. Tertia, substantia non recipit magis , &

435쪽

minus , hoc est, nec intenditur , nec remittiis tur. Ratio est , quod una substantia non sit magis, aut minus subitantia, quam alia , nec uno tempore, quam altero ; sic puer crescens non fit magis homo , aut magis subitantia, quam erat in ipso ortu : aut Petrus dicitur esse magis homo, quam alius. Adverte tamen substantiam posse dici magis substantiam, quam alteram quatuor modis. Priamo , secundum excellentiam naturae, cum Vna n

bilior est ex natura sua, quam altera. Quo senis Aristoteles vocavit intelligentias , maxime entia. Secundo , quia una secundum nos notior est, quam altera , Et sic Aristoteles 1. de anim. co pora substantias maxime vocat. Tertio, ratione sustentationis, quatenus una pluribus substat, sive acciden talibus , sive essentialibus praedicatis , quo sensiuidem inristoteles primam substantiam vocat maxime substantiam , quia pluribus substat , aitque speciem magis esse substantiam , quam genus, quia pluribus gradibus substernitur, quam genus , sed tunc substantia dicitur magis substantia secundum affectionem tantum accidentalem , nempe secundum modum substandi , quo substantia individua magis substat, quam species, & species ,

quam genus : at non secundum essentiam , & gradum detcrminatum ; nam una substantia deter minata, non dicitur esse magis id quod est in Crata ratione, quam altera : v. g. si haec substantia sit homo, non erit magis, aut minus homo, quam alius, vel quam ipse prilis esset. Quarto denique ratione intensionis , aut remissionis , qua subjectum recipit plures , aut pauciores partes accidentis in eadem parte subjecti, ut lucidum plures aut

436쪽

pauciores partes lucis in eadem aeris parte, quo sensu substantia non recipit magis aut minus.Nam homo habere nequit plures, aut pauciores humanitatis partes in eadem sui parte. v. Quarta, substantia eadem manens numero, potest iuscipere contraria : sic aqua, chim frigida sit, licet cum sui mutatione fiat calida , manet tamen Vna , & eadem numero aqua : haec proprietas substantiae categoricae, convenit omni, & soli , omni, sic unus numero aer calidus fit, & frigidus tunus homo fit albus , & niger, & ita de reliquis:

li, quia non tribuitur aliis praedicamentis nec enim Vnus numero color, est modd albus , modoniger. Haec affectio , licet utrique substantiae con-Veniat , tamen primae praesertim tribuitur ab Aristotele, quae ut per se primo existit, sic per se pri- 'mo contraria suscipit. Dices I. Quantitas recipit etiam accidentia conistraria , 2. oratio suscipit veritatem , & falsitatem successive tergo recipere contraria, non est maxime proprium substantiae. Resp. ad I. dist. ant. Quantitas recipit ut quo, concedo : Vt quod, nego ; subjectum autem vequo , est id quod immediate recipit quidem accidentia, sed dependenter ab altero sustentante. Sub jectum ut quod, quod per se , & independenter ab alio , tanquam a subjecto accidentia recipit.

primum convenit quantitati, quae sustentatur in . substantia: secundum substantiae categoricae. Ad 1. dist. Oratio suscipit veritatem , & falsitatem cum sui mutatione intrinseca, nego: extrinis seca, transeat. Oratio enim de falsa , fit vera, praesertim , si vocalis sit , non per sui mutationem, sed per mutationem objecti.

437쪽

v I. Quinta, est dici de inferioribus synonymωs

sive essentialiter, hoc est quoad nomen , & definitionem , sic homo tribuitur Petro, & secundum nomen , & secunddm definitionem : at albedo tribuitur parieti , quoad nomen in concreto quidem , ut paries est albin ; definitio autem albedinis parieti tribui non potest: nomine substantivo in abstracto 1 non enim dicitur , paries es albedo ἔhaec porro proprietas soli substantiae secundae con

venit.

v II. Sexta, quae soli primae tribuitur , est esse

singulare hoc aliquid , Aristoteli re δέ is, id est tale , quod digito demonstrari possit , hinc dixit

Aristoteles primam substantiam significare hoe aliquid. quia dicit naturam per se subsistentem , quae veluti digito indicari potest. Porro substantiae secundae dicuntur significare quate quid , quia significant naturam universalem in alio, hoc est, in singularibus existentem , qui modus existendicem similis sit ei, quem habent formae, dc accidentia , & omnis forma rationem qualitatis imitetur , ideo secundae substantiae dicuntur significare uid. adde affectiones quasdam substantiae ad accidens relatae, ratione prioritatis. Prima sit.Su stantia prior ratione, quam accidens, T. Metap. cap. I. id est , perfectius definitur , quam accidens, quia substantia absolutὸ definiri potest sine accidentibus , accidentia autem proprie definiri non possunt sine ordine ad substantiam. Secunda. Substantia prior cognitione , quam accidens , hoc est secundum se, quia substantia prior est natura , &entitate, quam accidens : deinde substantia est principium , & causa suarum proprietatum , ct accia

438쪽

dentium , a cujus proinde notitia cognitio perfecta accidentium pendet. .

De accidente. I. APpENDI x substantiae cum sit accidens A Aa qua totum pendet ; hic quid sit , quotv plex , dc quomodo a substantia pendeat, breviter discutio. II. Accidens duplici definitione explicatur. Prima , accidens est entis ens , id est , substantiaeens ; nec enim: est ens , nisi per ordinem ad substantiam, aut propter substantiam , cui inhaereat;

cap. 2. categor. accidens est id quod est ni alio, non tanquam pars illius, & impossibile est esse sine eo , in quo est. Tres sunt partes definitionis r prima , esse in alio, quae tenet locum generis analogi : secunda, non esse partem illius in quo est, in quo distinguitur a substantia incompleta r tertia , esse inseparabile a subjecto , saltem connaturaliter, εc secundum exigentiam. Utraque locum habet differentiae, vel potius diversitatis. m. Notat hic Toletus undecim modis posse aliquid esse in alio , nam 1. potest esse, ut pars in

toto. 2. Vt totum in partibus. 3. vi genus in speciebus : sic animal est in homine , & bruto. . 'especies in genere , quia species est pars generis subjectiva. s. ut sorma in materia. 6. ut in fine suoz

s iij

439쪽

sc avarus est in divitiis , affectu nempe ; Vbi

enim thesaurus tuus , ibi & cor tuum. 7. ut in movente, & essiciente : sic cor hominis est in manu Dei. g. vi in loco : sic Petrus est in schola. 9. ut contentum in continente : sic vinum est in dolio. O. Vt in tempore : sic duramus jam nunc , sum usique in tempore. II. Vt accidens in subjecto.

I V. Accidens porro, dum dicitur elle in subjecto, non est tanquam in subjecto denominationis , &Praedicationis proprie , sed in harsonis ι hinc forma substantialis, licet sit in materia, ut in subjecto,

non tamen est accidens, quia inest, ut pars constitutiva totius substantialis. V. Inhaerentia duplex, altera actualis, qua accidens actu inhaeret subjecto , quod assicit : altera aptitudinalis, qua accidens, licet divinitus separatum sit, exigit tamen subjecto suo actu inhaerere. Prima inhaerentia non est de essentia accidentis, ut patet in venerabili Eucharistiae sacramento , ubi quantitas servatur sine substantia panis : at securi da, est de essentia accidentis, quia accidens non

potest concipi sine inhaerentia aptitudinali. Quare ut legitima sit definitio Aristotelis, vox, impossibile , idem sonare debet ac repugnans, si de inhaerentia actuali sermo sit, quia repugnat naturaliter

accidenti, esse extra subjectum , quod si strictEsumitur, intelligi debet de ipsa inhaerentia aptitudinali , quae ab accidente separari nunquam potest : ha ctenus de natura accidentis , jam de divisione.

Prima est in Physicum , & Metaphysicum : Physicum est proprietas entis physici, seu quod est extra essentiam physicam subjecti, a cujus entitate distinguitur realiter, ideoque vocatur accidens en in

440쪽

titativum, ut calor respectu ignis, aut quantitas respectu corporis : metaphysicum est virtualitas

quaedam distinguibilis per mentem a subjecto, quae nihil addit reale ad subjectum , nec ab eo realiter distinguitur, qua talis, unde vulgo dicitur formalitas potilis , quam forma accidentalis , ut similitudo Iespectu parietis, aut risibile respectit

rationalis.. Secunda in naturale, & supernaturale : natura in te est , quod ex ordine communi naturae , a causis naturalibus produci potest , 3c debet. Supernaturale duplex, aliud in modo, aliud in entitate. Supe inaturale in modo, est quod secundum entitatem exigit quidem produci a causa creata, at secundum modum est stupra vim illius : ut poteritia visiva restituta caeco. Super naturale in entitate, quod tam secundum entitatem , quam secundum modum a Deo solo , Ut causa supernaturali produci exigit, ut gratia famnificans. Tertia divisio accidentis physici est ita quantitatem , & qualitatem. Illa sequitur matri cina,

haec formam : hactenus de divisione , jam dependentia. v I. Accidens ex natura sua pendet a substantia. I. via subjecto, seu causa materiali, cui inhaereat,& extra quam non possit naturaliter existere. 2. ut a causa veluti formali , quatenus nobilitas accidentis pendet a nobilitate substantiae, cui inhaeret , substantiae enim nobiliori debetur nobilius accidens , sicut regi debetur nobilior comitatus , quam principi, principi, quam viro nobili, de- .niqne viro nobili , quam plebeio. 3. Vt a causia finali , omne enim accidens est propter substantiam, utpote virtus illius , ad eamque pertinet,

S iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION