장음표시 사용
441쪽
sicut ad regem pertinent regia. 4. Vt a causa eSciente , & radicali i accidentia enim vel sunt phy-sca , vel metaphysica; physica producuntur a substantia, ut causa essiciente realiter a se distinistarmetaphysica , ut a causa virtuali, sed virtualiter
vii. Ex dictis hoc articulo tria inseruntur.Primum, substantia prior est accidente ratione, cognitione, Mnatura.Ratione, quia substantia perfectilis definitur, quam accidens , potest enim definiri sine ordine ad 'accidentia, non vicissim , quia accidentia tandentis entia. Cognitione , quia sicut se habet res ad esse, ita ad cognosci : at substantia prior est natura, & entitate, quam accidens. Natura , quia substantia est principium, & causa accidentium i& causa est prior natura suo effectu. Secundum, accidentis ad subjectum relati, assi ctiones sunt, I. comparatur ad subjectum ut actus ad potentiam, quia ei, vel inhaeret, Vel adhaeret, ipsumque assicit ut forma, L. non migrat de sub
Jfecto ia subjectum saltem naturaliter , ideoque non potest esse in diversis subjectis , 3. accidens non accidit accidenti ut subjecto ultimato , &quod, quia sola substantia est subjectum ut quod, potest tamen accidere accidenti, ut subjecto quo, quia quantitas est subjectum inhaesionis aliorum
Tertium, accidentis ad substantiam relati, affectiones sunt I. accidens supponit rem , substantia facit, quia accidens supponit rem in essentia coa- . stitutam , substantia constituit in suo esse , 2. ac cidens est minus ens , quam substantia , a qua Pendet in omni genere causae , idebque entitas
accidentis non est entitas sibi , sed substantiae,
442쪽
3. accidens non potest esse sine substantia naturaliter, quia ejus esse , est , inesse , 4. per accidens substantia cognoscitur quoad nos , α posteriori , s. accidens commune primis inest substantiae singulari , ut subjecto convenientiae,& inhaerentiae : sic albedo v. g. primo inest, &convenit Petro , & homini per Petrum ; proprium autem inest quidem substantiae primae ratione existentiae , secundae vero ratione convenientiae et sic proprium innascitur speciei , ut risibile ratio. nati , 6. accidentia mutant conditionem substantiae saltem accidentario : hoc pronunciatum ve inrum est , tum in accidentibus physicis , tum in moralibus.
vanam reponantur in praedicamentos. antis. QVAE sT I o instituitur hic de Deo, Angelis,
& caelis r ut solvatur , sit ,
g. I. An Deus dire si e ponatur in pradica mento substantiae :
I. A s s v R- TI X mente Aristotelis , Deus non T I o. Tisponitur in categoria substantiae communi cum creaturis, nec dire RE, nec indirecte, nec reductitih. Ita sentiunt ejus interpretes , D. Bonavent. Durandus ,&c. & e Graecis Simplicius , & Alexander. Prob. prima pars : Ex Aristotele hoc cap. substantia categorica substat accidentibu3. Et aliundes v
443쪽
11. Metaph. docet Philosophus, cap. 7. Deum nullis accidentibus substare , quia est actus purus , nullamque potentiam habet ad formam recipiendam. 2. substantia categorica suscipit contraria cum sui mutatione ex eodem Aristotele; Deus non mutatur : ergo Deus substantia categorica non Continetur. 3. ex principiis nostris , quidquid ponitur directe in praedicamento substantiae, convenit univoce cum aliis substantiis : nihil est univo cum Deo, & creaturis , Ut jam confectum : ergo Deus non ponitur direste in categoria substantiae. Et vero differentia Dei in ratione substantiae est infinita , & independens : ergo includit formaliter rationem substantiae, ut divina est , quia includere debet omnem rationem substantiae poss1
bilem , quae nihil imperfectionis habet , id autem
non contingeret, si ratio substantiae a Deo perfectὰ abstraheret, substantia enim esset extra essentiam differentiarum , per quas contraheretur z ergo esset extra essentiam entis increati, & infiniti, quo taen quam differentia contraheretur ad Deum: ergo esset aliqua perfectio in ratione subsistentis, quam Deus non involveret.
Confirmatur : Quidquid directe ponitur in categoria , vel est genus , vel species , vel individuum : Deus nec ponitur , Ut genus , quia non dantur muiri Dii , qui specie differant : nec ut species , quia ubi est species, ibi est compositio ex genere, & differentia, ex potentia, & actu , perfectibili, & perfectivo ; genus enim est gradus potentialis , & perfectibilis , differentia gradus actuans, ac perficiens : at nulla reperitur in Deo Compositio ex potentia, & actu , perfectibili, &Perfectivo , quia Deus est actus purissimus juxta ac simplicissimus.
444쪽
Nec dicas compositionem ex genere , & d Italarentia se tenere ex parte intellectus, non ex parte rei, I. quia ita Deus debet concipi per mentem tanquam actus purissimus , ut nihil compositionis , in ipsis cogitatione admitta p. 2. compositio ex genere, & differentia, quae per intellectum Consummatur , fit cum fundamento in re , &quidem duplici ; altero ex parte connotatorum ,
altero ex parte substantiar ipsius iandi divitis , Aopulenti. Certe , ut diximus, prima radix Seneris est materia physica , aut quasi materia physica , sicut forma physica est prima radix formae meta- physicae, saltem in corporibus. Deinde fundamentum distinguendi in creaturis gradus diversos, petitur a diversis persectionibus , & operationi bus, quae a superioribus gradibus dimanant: at in Dei substantia, non dantur ejusmodi perfectio nes , quae a superioribus gradibus di manent, nec perseitas ab infinitate abstrahit , quia substantia Dei involvit implicitὶ infinitudinem. Nec dicas independentiam , quae est differentia Dei constitutiva , praecise , & formaliter sumptam,
removere tantum a Deo dependentiam , ut a causa essiciente , non autem ut a subjecto , , & comparte.
Nam contra , independentia Dei constitutiva, Deo confert necessitatem existendi : ergo non miniὶs nesat dependentiam a subjecto , & comparte, quam a causa essiciente , quia id quod necessario existit , independens est ab omni alio, non tantum ut ab essiciente, sed etiam ut a subjecto , & comparte. Denique , non ponitur , ut individuum substantiae categoricae , quia non convenit univoce cum
445쪽
aliis individuis sub substantia : nam totum n nconvenit Uni voce cum parte , nec Causa cum e
fectu perfectionem causiae non adaequante , quia inaequaliter rationem communem participanteat Deus est totalitas substantiae, & causia ; reliqua individua participationes substantiae , re effectus imparis utique cum causis principe perfectio
Pr. secunda pars : Quidquid reducitur ad categoriam , aut ponitur inui recth; & sic est pars eius, quod direct E ponitur , cujus odi est differentia. respectu speciei: vel ut quid consequens , & assine:
Deus nullo ex his modo ad categoriam pertinet, quin potius est superioris ordinis , transcenditqueentia finita, quae ad ipsum, ut principem causam revocantur : hinc S S. Patres docent Deum poni
in praedicamentis creaturarum , non tanquam sub
jectum assirmationis, de quo gradus dispositi iii categoria assirmentur , sed tanquam subjectum negationis, id est, de quo negentur. Accedit Divus Thomas, qui ait Deum esse in praedicamento, ut causa est in effectibus , id ebque non referri ad praedicamenta, sed haec potitis ad ipsium. Alii aiunt poni participativE , utpote qui a caeteris omnibus substantiis participetur. Consule D. Augustinum , lib. 3. de Trinit.
II. ΛssERTIO. Christus , quatenus homo est , ponitur directὰ in praedicamento , non autem quatenus est Deus, seu ratione suppositi divini. Prob. prima pars r Christus in ratione naturae humanae , convenit univoce cum aliis hominibus, Participat enim eandem naturam , & per omnia nobis assimilatur, excepto peccato.
446쪽
Confirmatur ex D. Thoma 3. parte , quaest. Mart. 3. docente res non reponi in categoria , ratione suppositi, & personalitatis, sed ratione naturae, quae secundum se non dicit formali ter suppositum, sed tantum connaturaliter exigit sub-s stentiam propriam. Denique humanitati Christi convenit character genuinus substantiae categoricae, nempe suscipere contraria. Prob. secunda pars et Christus, ut Deus, est supra omnem categoriam , ut mox probatum est. Deinde, ut est persona divina, non ponitur in categoria , tum quia persona divina est , tum quia res non ponuntur in Categoria ratione per nae, sed naturae. Certε multum discrepant hae propositiones geminae, Christus est homo, Deus est homo; nam prima est essentialis , secunda accidentalis, repropter communicationem idiomatum tantdm , vera. Quare homo de Christo , ut Deus est , non praedicatur in quid: ergo nec gradus superiores.
II cIεs x. contra primam assertionem: Aristoteles r. Ethic. cap. s. ut doceat in omnibus categoriis ens inveniri , affert exemplum de Deo, & mente in categoria substantiae. Resp. Aristotelem eo loco sumere substantiam pro qualibet re, quae non est accidens , & loqui de genere analogo ; saepe enim vocat genus id quod est analogum , sicut ens aliquando genus appellat, per regulam extremorum , quae docet
medium comparatum cum vno extremorum , induere rationem alterius extremi. Item dum D.
August. 1. de Trinitate, cap. s. docet substantiam,
447쪽
actionem , & relationem proprie dici de Deo, sensus est, non dici metaphoricὰ de Deo, quomodo dicitur locus , aut situs , sed per quandam analogiam. Denique , dum D. Damascenus docet Deum continere substantiam, quae est genus, ibi sumit genus lat E pro eo quod est analogum ;
Dein non tam est substantia , quum supersubstantia. Objicies L. Substantia divina habet eandem deis
finitionem , & easdem proprietates cum praedicamentali : ergo conveniunt univoc E. Resp. nego antecedens : Nam categorica definitur , ens creatum per se labsistens , & contrariorum susceptiva est , quae duo substantiae increa
Instabis I. Ex Aristotele , substantia prima est , quae nec est in subjecto , nec dicitur de subjecto rat talis est substantia divina: ergo continetur sub categorica substantia, quae in primam, & secundam dividitur. Res p. hanc definitionem esse imperfectam , &negativam ι licet enim categorica substantia nec sit in subjecto , nec dicatur de subjecto , tamen adhuc est contrariorum susceptiva , mutabilis , &secundis substantiis subjicibilis, unde dicitur sub stare accidentibus , & secundis substantiis , hinc Deus non est propriε substantia prima , ut hic sumitur , quia non substat accidentibus, nec suscipit contraria ; non secunda, quia Deus non est quid universale. Objicies 3. Deus est justus, & homo justus, 2. Deus , & homo dicuntur similes : ergo potest ab trahi conceptus aliquis a Deo , & creaturis perfecte unus.
448쪽
Resp. nego consequentiam : Deus enim est justus per essentiam , & substantialiter , homo adjectivE, & contingenteia Deinde licet creaturaedicantur Deo similes , non ideo tamen Deus est dicendus similis creaturis , quia in causa , & ca sato , inquit D. Dionysius, non recipimus reciprocationem similitudinis , Filius Patri similis dicitur , non vicissim Pater Filio similis. Instabis : Saltem in Deo attributa a se invicem Praescindunt , nam substantia divina sicut justitia videntur perfici per infinitudinem : ergo in Deo potest dari genus, & differentia. Resp. I. Licet daretur genus , & disserentia inter attributa divina , & naturam divinam ; non ideo dari genus respectu Dei , & creaturarum, quare viderint de antecedente Theologi , 2. nego antecedens , quia attributa non praescindunt nisi Vt actus inadaequati, non vero ut quid persectivum, S persectibile: sed ne his te implices. Instabis L. Si daretur quantitas infinita , conVeniret univoce cum quantitate finita : ergo infinitas non tollit univocationem entis.
Resp. dist. consequens : Infinitas in aliquo genere , & accidentalis suo subjecto , non tollit v-n i vocationem , transeat 1 infinitas in Omni genereentis, & subjecto suo essentialis, nego : at linea infinita, esset tantum infinita accidentario , &in genere extensionis : Deus autem est essentialiter
infinitus, & quidem in genere substantiae. Instabis 3. Ex Aristotele mensura est ejusdem
generis cum mensurato, Deus est mensura creaturae : ergo &c.
Resp. dist. majorem : Homogenea , concedo rheterogenea , seu diversae rationis , nego : at
449쪽
Deus est mensura heterogenea , superans infinitE
Instabis Aristoteles saepe dixit Deum esse animal, & suas habere differentias. Resp. vel falli interpretes, qui ambiguitate v eis , γον, decepti, verterunt animal, cum vivens vertere debuissent, vel certe loquitur Philosophus ad mentem vulgi , qui Deum subtiliori corpore induit , vel per Deum , heroem intelligit , ob virtutem communi sorte majorem in caelum
Objicies in secundam assertionem : Quidquid ponitur in praedicamento , est completum: humanitas Christi secundum se sumpta, non est completa , quia non habet subsistentiam i ergo non ponitur in praedicamento. Resp. dist. majorem : Quidquid ponitur an praedicamento , est completum in ratione naturae, &essentiae , concedo : in ratione suppositi, nego: at humanitas. Christi , completa est in ratione naturae , & essentiae , IicEt seeundum se non sit completa in ratione suppositi e porro res non ponitur in praedicamento ex D. Thom. I. parte, aest. secunda , ratione suppositi, sed naturae. Instabis I. Humanitas est abstractum substantiale , abstractum non ponitur directe in praedicamento : ergo nec humanitas.
Resp. I. Dum dicitur humanitas poni in praedi- Camento , sensius est, naturam humanam Christi poni in praelieamento, vel potius Christum poni in praedicamento , ratione naturae humanae. Quare respondeo 1. dist. maj. humanitas seorsim sumpta est abstractum substantiale , transeat major : simul sumpta cum sua hypostasi, nego po-
450쪽
nitur enim in categoria Verbum humanitati junctum , ita tamen ut humanitas sit id, ratione cujus Verbum est in categoria. At homo singularis ponitur ut quod . sicut dum Christus mortuus est , Verbum erat id quod moriebatur , humanitas , id quo moriebatur. Instabis L. Christus , ut hic homo , ponitur in praedicamento : Christus, ut hic homo, includit divinam personam , nempe Verbi hypostasim tergo ut includens divinam personam, ponitur in
Resp. dist. majorem : Christus, ut hic homo ,
ponitur in praedicamento , ratione humanitatis , Concedo : ratione personalitatis , nego : porro
Christus , ut hic homo , dicit personam divinam accidentario, non essentialiter , R aliunde ut homo ponitur in categoria , rationei eorum , quae conveniunt ei essentialiter, non accidentario; at personalitas accidit naturae humanae. Deinde, potest negari consequentia , quia sunt quatuor termini, particula enim vi, reduplicat terminum in consequente , qui in praemissis speeificativε tantum accipiebatur , aut certe si sumitur reduplicative , tunc neganda major.
Instabis 3. Substantia categorica singularis est, individuum ι natura humana Christi non est individuum , quia non habet propriam subsistentiam : ergo non est substantia categorica. Resp. dist. majorem: Substantia categorica singularis est individuum , habens propriam sub stentiam aptitudine semper, concedo : actu semper, nego : at natura humana Christi est individuum , saltem aptitudine habens propriam subiastentiam, licet actu non habeat.
