Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

dire die in praedicamento. VNIcΑ Αs- A N O E L I , & caeli ponuntur dire-

Prob. I. Ex Aristotele, qui s. Metaph. daemonia inter membra substantiam dividentia numerat ;substantiam , inquam , qua est corruptioni obnoxia , adeoque categorica. Item caelos 3. Metaph.

C. I. categoriae accenset.

Σ. Angeli, & caeli habent omnes conditiones, ut directe in categoria ponantur ι sunt enim substantiae completae , finitar ,: per se subsistentes; denique contrariorum susceptivae; Angeli quidem scientiar, erroris, amoris, & oati . caeli autem lucis,& tenebrarum , rarItatis, & densitatis , motus sursum, & deorsum et ergo sunt substantiae catego

ricae.

3. Angeli, & caeli rationem substantiar vn i voca participant , nam differentiae eorum non includunt formaliter substantiam , quia incorruptibile ioci includit formalitet ens per se , sed id tantum , quod semel productum , non potest natu .raliter non existere , id autem non dicit per Te subsistere , cum dentur accidentia etiam incorruptibilia r ergo Angeli, & caeli ponuntur directe in praedicamento. objicies I. Ex Aristotele in Metaph. Corruptibile , & incorruptibile differunt genere. 2. Angeli ex eodem sunt actus puri r ergo nihil est commune univoce caelis, & Angelis cum substantiis categoricis.

Ad primum, dist. Corruptibile , & incorruis

452쪽

ptibile disserunt genere supremo , nego : subalterno , transeat : habent enim praedicata aliqua communia univoce , nempe substantiam , quod sussicit. Ad secundum , disting. Angeli sunt actus puri, Physice, concedo : metaphysice , nego ; Secus enim tam essent actus puri , quam ipse Deus. Actus Porro physice purus est , qui nihil habet materiae physicae , & compositionis physicae , Angeli autem nec habent materiam phyficam , nec compositionem in se physicam ex materia , & forma patiuntur. Actus purus metaphysicus est , in quo nihil potentiae perfectibilis per mentem concipi potest cum fundamento in re , cha proinde uni Deo convenit. Porro Angeli sunt actus puri physice,

quia non constant ex materia , & forma ; at non

sunt actus puri metaphysich , quia constant ex essentia , & existentia, ex genere , & differentia saltem virtualiter distinctis. Instabis I. Vbi non est materia, ibi non est genus , quia genus petitur a materia , saltem rem te : in Angelis non est materia : ergo nec genus.

Resp. dist. majorem : Vbi non est materia physica , aut metapnysica , & logica, non est genus, concedo: ubi non est materia physica, & est meta- physica , & logica, nego et at licet in Angelis non sit materia physica, tamen est materia metaphysica, & logica ι datur enim in illis essentia , quae est pars quasi materialis relative ad existentiam, quae proinde materiae primae aliquatenus respondet : Deinde per se subsistere, est quasi materia ,& genus relati v δ ad dissetentiam angeli, quia est.

pars communior.

Objicies i. Causis aequivocis nihil est commune:

453쪽

caeli sunt causae aequivocae , prodncunt enimctus diversae rationis : ergo nihil est illis comm ne, cum aliis substantiis. Resp. dist. majorem : Causis aequivocis securi dum omnes gradus & simpliciter , nihil est Commune , concedo : secundum aliquos tanthmgradus, seu secundum quid, nego : at caeli sunt Causae aequivocae tantem secundem quid, re non

simpliciter. Objicies 3. Ex Aristotele, in caelis nulla est potentia, nec genus, ait enim s. Metaphys. in aeternis idem eme , posse, & esse. Resp. I. caelos constare materia, Sc forma physicis, ut suo loco prctabo. Ad Aristotelis pronunciatum , sensus est , quae aeterna sunt, in iis idem est esse, & posse , quia si aliquod temporis punctum praecessisset , in quo actu non extirment, sed tantum potuissent existere, haud dubiε a --ra ratione aeternitatis defecissent, quia nihil prius aeterno esse potest. objicies 4. Substantiae corporeae, & incorporeae , nihil est univocum : ergo non reponuntur in eadem categoria. Prob. antecedens: gradus ille substantiae, qui diceretur communis corporeae, Se incorporeae substantiae, vel esset spiritualis, vel non esset. Si primum, ergo dum communicatur is stantiae corporeae, aliquid est in substantia corporea spirituale. Si secundum , ergo aliquod non spirituale inest substantiae incorporeae, quod a surdum, Resp. I. gradum substantiae secunddm se , nee spiritualem , nec corporeum esse formaliter. Quamvis enim in Angelo sit formaliter spiritualis , & in Iapide corporeus, quia in illo jungitur cum spi-

454쪽

ritalitate , in isto cum corporeitate . ' tamen perinde abstrahit a corporeo , & incorporeo, atque animal a rationali, & irrationali , color ab albedine , & nigredine. Quare nego primum antecedens , & ejus probationem. Instabis i. Omnis substantia vel est corporea, vel incorporea. Resp. distinguo realiter . concedo : formaliter. nego : differentiae enim ex A. Topic. aliquatenus participant genus : ergo Vel formaliter, vel rea liter , non formaliter , ut jam probatum est : ergo realiter. Instabis 2. Corporeum, & incorporeum incividunt in suo conceptu ipsam rationem substantiae: ergo substantia non potest abstrahi a corporea ,& incorporea, nisi analogicἡ. Prob. antecedens: eorporeum, & incorporeum concipiuntur , vel ut substantia, vel ut accidens : non ut accidens , quin spiritus, & corpus differrent , tant- accidentario: ergo debent conelpi, ut substantia. Resp. corporeum , & incorporeum , necesse subis stantiam, nec accidens sermaliter , licet realiter sint vel substantia, veI accidens , sed esse modos substantiae, & accidentis.

Instabis 3. Quidquid est a parte rei , vel est

labstantia, vel accidens: ergo corporeum, & in corporeum, sunt vel substantia , vel accidens. Resp. dist. antecedens : Est substantia , vel acci dens, realiter, concedo: formaliter, nego. 'Resp. a. nego antecedens: sed est modus. Certe differentiae substantiae completae , non involvunt

conceptum illius , sed ad summum dici possunt substantiae incomplatae, seu modi substantiae in--elata

455쪽

Instabis . Non potest explicari, in quo differat

substantia completa ab incompleta , quia Vira que est pars substantiar. Resp. nego : definitur enim substantia completa,

id quod per se subsistit, & est genus , incompleta Vero , ratio , per quam fit corpus, aut spiritus, seu quae alteri adjacet tanquam comparti communiori , nempe generi: sic corporeitas concipitur esse in substantia , tanquam pars formalis, complens speciem , nempe corpus. Itaque substantia incompleta non dicit conceptum per se stantis, sed conceptum adjacentis, seu modificantis genus substantiae. Instabis s. Ex Aristotele, I. Physic. te1. 62. & 7. Metaph. cap. I s. tex. 47. non fiunt substantiae ex

non substantiis , sed ex substantiis et atqui substantiae fiunt ex differentiis t ergo differentiae sunt substantiae. Resp. dist. majorem : Substantiae non fiunt ex non substantiis, id est, ex eo quod est accidens, concedo : id est ex eo quod non est substantia incompleta , seu modus substantiae , nego ; itaque non substantia sumitur hic ab Aristotele, pro eo quod est accidens, non pro eo quod non est iu stantia incompleta , sensusque pronuntiati est, substantiam non fieri, aut ex nihilo , aut ex accidente, . sed ex substantiis incompletis. Quare rursus distinguo : Ex non substantiis completis non fit substantia, concedo : quia ex entibus completis nihil per se fit : ex non substantiis incompletis, nego: nam substantiam completam ex substantiis incompletis fieri nihil vetat.

Instabis s. Ens immediatε dividitur in substantiam , & accidens: ergo disset nita substantiae

456쪽

LOGICAE. ' 3Iest vel accidens , vel substantia , secds divisio foret inadaequata. Resp. dist. Ens dividitur in substantiam , prout complectitur completam , & incompletam , &accidens , concedo : in substantiam completam tantem, nego. Cave tamen , ne rationem substantiae univo-cam putes ad completam, & incompletam ; nihil enim est univocum enti completo, & incompleto , hinc substantiae, ut sic respectu completae,& incompletae, non potest: dari exacta definitio, describi tamen potest, ens, quod non est in alio , de eujus essentia non sit: sic enim distinguitur ab accidente physico, quod est in alio, de cujus essentia non sit . & a metaphysico , & logico, quod luces non distinguatur realiter a subjecto , tamen non est de ipsius essentia , substantia .etb est semper de essentia ejus, in quo est.

De praedicamentis quantitatis , qualitatis,

actionis, ct passionis.

N T E R novem accidentia , quinque sunt, quorum cognitio magis necessaria ad directionem operationum mentis r quatuor , quorum cognitio mi-itur. Primi generh sunt , quantitas, qualitas, sotio , passio , ct relatio, quia nec quantitas propositionis , quae est universalitas , aut Particularuas z nec qualitas, quae est assirmatio ,

457쪽

43α PARS TERTIA

aut negatio, Veritas, aut falsitas : nec ipsa profluis .ctio, & receptio operationum mentis, quae sunt actus immanentes: nec denique mutua habitudo terminorum , aut propositionum , sine qualicumque ejusmodi accidentium notitia probe intelligi possunt. Secundi vero generis , ubi, situs, quando , habere. Rursus ex iis accidentibus , quorum cognitio plus momenti ad directionem operationum mentis affert, quatuor absoluta, unum relativum ; ex absolutis , alia fundamenta remota relationis, ut quantitas, & qualitas : alia fundamenta proxima, seu rationes fundandi ut actio,& passio. Postulat itaque ratio methodi , ut prius de quantitate, & qualitate ; tum de actione , MPassione , quam de relatione agamus, quia fundamentum remotum proximo , & absolutum rela

eivo prio est.

De pradicamemis quantitatis.

ANτret As sequitur materiam, ut nativa illius affectio ι qualitas formam , Ut virtus Imateria prior est forma: igitur & quantitas qualitate. Deinde quantitas est subjectum proximum aliorum accidentium: Quare prids de ea agendum, quam de qualitate, & quidem breviter, quantum satis est ad institutum logicum , quaerendum que L. quid sit. i. quae species illius. quae affe-ιtiones; - .

458쪽

LOGICAE.

33g. I. Ruid sit quantitas

I. g V A N et I T A s generatim duplex , altera virtutis , & impropria : altera molis , α

D. Quantitas virtutis est , qua res dicuntur magnae, vel parvae in persectione esentiali , aut accidentali : sic Deus dicitur maximus , seu infinitae magnitudinis ob infinitas perfectiones , quas in se continet: sic calor, ut sex , dicitur major calore, ut duo , idebque haec quantitas rebus spiritali

bus etiam convenit.

LII. mantitas molis, est accidens, per quod corpus habet partes extra partes , in ordine ad locum proximε replendum , seu a quo habet corpus, Ut possit proximE loco coextendi. Haec definitio in Physica fusius explicabitur. Ab aliis descriabitur , accidens absolutum, aptum sundare rem in te relati aem aequalitatis , aut inaequalitatis , M substantis ratione materiae conveniens. Generatim sumpta extensionem significat ; quaerenti enim, quanta res sit , examinata illius extensione,

re 2E respondemus esse pedalem , vel bipedalem. I v. Extensio est partium extra se positio , ideoque omne quarrum debet constare partibus, quarum alta extra alias ponantur ; sed quia partes illius ita se respicere possunt, Vt termino comm ni copulentur, vel nullo; hinc v. Divisio quantitatis , est in continuam , 8c discretam. Continua aliquando prior discreta, quia discreta nascitur ex divisione continuae, di Creta tamen pZr se prior continua, quia est men, sura continuae , metimur enim tempus numero

459쪽

λN PARS TERTIA

horarum , corpus numero pedum , quid quoὀdiscreta convenit , etiam spiritibus per quandam analogiam , continua unis corporibus sed vi de utraque fusilis agamus , sit

s. II. De quantitate continua, ejusque speciebus.

x. V ANTITAs continua est cujus partes communi termino eopulantur : sic partes Jineae puncto copulantur, si non reali, saltem virtuali, partes supcrficiei linea, partes corporis superficie , in tempore praeteritum , & futurum praesenti connectuntur. Haec definitio quantitatem continuam distinguit a discreta, cujus partes nullo communi termino copulantur.' I I. Quantitas continua, alia permanens , alia

successiva , illa est extensio rei permanentis inordine ad locum , & magnitudo dicitur : haec ρxtensio rei successivae in ordine ad tempus , quae Permanentem supponit. III; Magnitudinis tres sunt species; '& quidem essentialiter distinctae, non plures, nec Pauciores , nempe linea, superficies, & corpus. Tressune partes assertionis. Probatur prima : Quod participat rationem formalem quantitatis, est vera species quintitatis: linea, superficies , & corpus participant rationem formalem quantitatis : ergo linea, superficies , &corpus sunt verae species quantitatis. Probatur minor : ratio formalis quantitatis posita est in extensione loci proxime repletiva : rationem eXtensionis loci proxime repletivae sibi vindicant linea,

tu perficies, & corpus , linea quidem in longum,

460쪽

2perficies in longum, & latum, corpus in longum , latum , & profundum : ergo linea, superficies , & corpus participant rationem formalem

quantitatis.

Probatur secunda : Quae species habent extensiones formaliter diversias , sunt species quantitatis essentialiter distinctae r linea, superficies , & corpus habent extensiones formaliter diversas : ergo sunt species quantitatis essem taliter distinctae. Probatur minor : extensio formalis lineae est longitudo , superficiei latitudo, corporis profunditas rat ejusmodi extensiones sunt formaliter divertar nec enim ex longitudine , qua talis est , potest fieri superficies : nec ex superficie corpus fit, nisi

aliquid adjungatur ; linea enim est longitudo latitudinis expers , superficies , longitudo, & latitudo sine profunditate , denique corpus includit

longitudinem, latitudinem, & profunditatem. Probatur tertia : Tot sunt species magnitudinis, quot sunt modi positionis in corpore ι magnitudo enim est quantitas habens positionem partium : tres sunt tantum modi positionis partium in magnitudineέ ergo sunt tres species quantit iis , non plures nec pauciores. Probatur minor et omnes positionum modi sunt vel distantia interante, & retro : vel distantia inter dextium, &sinistrum , vel distantia inter sursum, & deorsum, si primum , est linea , quae unam dimensionem includit , si secundum, est superficies, quae duas;

si tertium, corpus , quod tres continet.

Confirmatur arsumento negativo: Si quae esset alia species magnitudinis , vel locus , Vel pondus. non locus, nam in loco tria spectari possunt , va

cuitas , quam corpus locatum replet, vel iupcui,

SEARCH

MENU NAVIGATION