장음표시 사용
461쪽
cies, & continentia , locus' enim est superficies corporis ambientis prima , & immobilis : nihil
horum constituit speciem quantitaris a tribus speciebus modo allatis distinctam ; non vacuitas, quae est: quaedam negatio ; non continentia, quia vel esset continentia aptitudinalis , vel actualis: neutra arguit novam speciem quantitatis ; nam a prima habet tantum , ut possit denominari continens , a secunda, ut actu denominetur, quae denominationes nullam extensionem dicunt , sed vel fundamentum relationis , puta ubi, ad quod reducuntur , Vel relationem loci ad locatum ad quam ppoinde. revocantur. Denique superficies ipsa corporis locantis non est specialis quantitas, sed ipsamet superficies, & respectu corporis locat, non est specialis extensio , quod supponit extensum , non extendit, & ad habitus categoriam reducitur. Non pondus, quod nihil aliud est , quam
gravitas deorsum premens , ac proinde de categoria qualitatis 3 id que vel ex eo patet, quod pondus suscipiat magis , dc minus ; magis enim ponderat quantitas palmaris ferrea , quam ii -
Objicies I. in primam partem : Nullum indivisibile est species quantitatis , quia species quantitatis participat rationem illius divisibilitatis , &ponitur directe in categoria . indivisibile autem nec participat rationem divisibilitatis , nec ponitur directe in categoria ι hinc Aristoteles purustum reducit tantum afl categoriam : linea, & superficies sunt quid indivisibile i quia linea , ut terminat
superficiem , & superficies , ut terminat corpus, negant vlteriorem extensionem : ergo linea, & ὶ-
perficies non sunt species quantitatis.
462쪽
Resp. distinguo minorem : Linea, & superficies sunt quid indivisibile, praecise ut terminant , Iinea quidem superficiem , & superficies corpus,
concedo ; sic enim negant vlteriorem extensionem : ut dicunt extensionem , lmca quidem in
longum, superficie in longum, & larum, nego minorem. Ad exemplum puncti, dispar ratio est. qudd punctum sit prorsds individuum, adeoque' reductitie tantum in praedicamento magnitudinis
Objicies a. Nullum ens incompletum eli species entis categorici: linea, & superficies sunt entia incompleta , magnitudo ens categoricum tergo linea , & superficies non sunt species magnitudinis . Probatur minor: linea componit superficiem , superficies corpus: ergo sunt entia incompleta.
Resip. dist. majorem: Nullum ens incompletum simpliciter, ut materia, & forma, concedo e incompletum secundum quid , nego : linea. , & superficies sunt entia incompleta distinguo minorem, simplicitet, nego : secundum quid , concedo. Quamvis enim linea , ve componiis super ciem , re superficies , ut componit corpus , sint aliquatenus inwmpletae , quia sic sumuntur ut inedivisibiles; tamen sunt completar, linea quidem in ratione longitudinis , licet incompleta sit in ratione latitudinis, superficies autem in ratione latitudinis , licEt incompleta sit in ratione profun
objicies 3. in secundam partem : Vna species non includit aliam, quia species ejusdem 'generiis sunt simul natura, adebque una non supponit aliam . superficies includit lineam , corpus vramque τ
463쪽
ergo linea non est species distincta a superficie
nec superficies a corpore. Prob. minor: superficies enim est extensio duarum dimensionum , coi Pu Suerb trium.
Resp. distinguo majorem : Vna species non includit aliam , praesuppositivε, materialiter , Π go : formaliter, concedo , at superficies includit lineam praesuppositivὸ tantum , & materialiter, non formaliter , sicut corpus superficiem ; cert Squaternarius numerus ternarium , & ternarius binarium Incrassit 'praeluppolitive : non sor maliter,
quae inclusio non impedit distinctionem form 1em specierum. Instabis : Superficies est formaliter longa , &Jata : corpus formaliter longum , latum, & prosundum : ergo superficies includit formaliter lineam , seu longitudinem , & corpuS Vtrumque. Resp. dist. anteccdens,Supcrficies est sormaliter longa, longitudine, quae sit propria lineae sorma liter sumptae , nego et quae non sit propria lineae, Concedo. Porro longitudo propria lineae, non est Praecisε longitudo , sed longitudo excludens latitudinem , sicut latitudo propria superficiei non est qualiscunque latitudo , sed latitudo excludens profunditatem , at superficies non est, tantdm longa, sed etiam lata, & corpus non tantum longum,& latum, sed etiam prolandum. Ut ergo homo, licet sit formaliter vivens, & sentiens, non ideo est planta , aus brutum , quia utrumque gradum includit sor maliter, ut contractum ad hominem, non ad plantam , & brutum : ita superficies non est proprie longitudo, nec corpus superficies , quia superficies continet longitudinem assectam latitudine , & corpus superficiem assectam profunditate.
464쪽
objicies . in tertiarii pariem : Aristoteles Drar dicamento de quantitate inter species quantitatis recenset losum, & . l'hysic. pondus. Deinde locus est magnus ,& extentus : ergo locus est quaatitatis species. Ad 1. dist. Aristoteles locum, Se pondus inter species quantitatis proprias Tecenset , nego e inter species improprias, concedo : & vero I. Me taph. cap. I . examinat VeraS species quantitatis, inter quas locum non recenset, &dum pondus . Physic. cap. 4. inter species quantitatis enumerat ,
vel sumit pondus materialiter pro ipsa quantitate. quae est subjectum ponderis , vel ἡe specie impropria intelligi debet. Ad r. id probat tantum locum esse superficiem , quod ultro fatemur. Instabis: Superficies spectari potest, vel relati- ὸ ad suum corpus , quod terminat intrinsece, vel relative ad corpus locatum , quod ambit, quo sensu locus dicitur : esto , primo respectu sit secanda species quantitatis , saltem secundo debet
quartam speciem constituere. Resp. r. per eandem extensionem , qt a mensuratur corpus continentis , & intrinsecἡ terminatur, mensurari extrinsech corpus contentum. Vt enim vina non novam speciem quantitatis constituit, prout mensurat pannum, ita nec superfi-CES corporis continentis , quatenus mensuratccrpus locatum, quod supponit extensum , nori facit , aut certὸ spectata per ordinem ad corpus colitentum superficies locans ad praedicamentum halitus reducitur : ita Suares Lusitanus. I . Quantitas successiva est, cujus partes sunt in continuo fluxu, id est, nunquam sunt simul per manenter ut motus , & tempus. Motus est actus
465쪽
entis in potentia , prout in potentia, seu mutatio successiva , ut calefactio. Tempus , numerus , motus secundum prius, & posterius: seu mensura motus. Porro utrum motis, & tempus sint quantigates categoricae, videbimus in Physica.
f. III. De quantitate discreta.
I. V A N T I T A s discreta definitur ab Arist . tele, cujus partes nullo communi termi no Copulantur : V. g. in duo)enario numero sex Priores unitates cum sex posterioribus nullum habent commune vinculum , sed ab iis secretae sunt:& in oratione vocali, syllabae nullo nexu ligantur inter se : duplex illius species, numerus, & oratio. I r. Numerus definitur , multitudo finita unitatum , nullo inter se nexu cohaerentium. D. Thomae multitudo mensurata per unum dicitur, quia unum est prima mensura mineri, ex s. Metaph. tex. Iz. sed quia duplex . est . unitas; transcendens na, quae per categorias funditur cum ente, cujus est proprietas : altera categorica, qua aliquid dicitur unum , quia unam habet quantitatem ut Paulus , hinc OI. Numerus alius transcendens, alius catego. xicus. Transcendens est multitudo collecta quarumlibet rerum , etiam non quantarum : categoricus est multitudo collecta quantitatum distre
IV. Rursus, numeruς categoricus alius numer
tus , seu numerabilis, alius numerans ex 4. Pli sic. Numerus numeratus est multitudo determi atruviaratum , qui materialis dicitur. Numerus nR-
466쪽
merans est adunatio quaedam, seu collectio e)us. modi vilitatum , qua multae unitates inter se di- isae, & secretae , in unam numeri speciem confluunt , V. g. in quaternarium, aut quinarium. Ratio divisionis est, quia in numero spectatur materia , spectatur ,& sorma; materia est multitudo unitatum, forma est ordo, seu adunatio ejusmodi unitatum. Tolle hunc ordinem, & adunationem , ex duobus hominibus, quorum unus sit Parisiis , alter Lutetiae, non fiet binarius numerus, nec Vnus est primus , nec alter secundus, sed sunt
tantum unus, & Vnus homo. v. Numerus non est species quantitatis categorica .. Probatur et nec numerus transcendens , nec categoricus est species quantitatis categoricae: er .go nullus. Probatur antecedens : non transcenis
dens , quia ad omnes categorias pertinet : non categoricus, quia vel est numeratus , Vel num rans : neuter categoria quantitatis directe influditur ι non numetatus, quia est ens per accidens νdicit enim multas unitates nuοO nexu conjunctas,
adeoque plura includit, & quidem completa : atens categoricum debet esse ens per se , & quid
Vnum : non numerus numerans , quia est colle
ctio multarum unitatum : collectio illa non est realis ; sint enim quatuor homines in schola , non magis est una quaternitas , quam duplex duali ras, nec unus est potius primus , quam alter secundus : at ens cate8oricum debet osse reale. Ad haec, ubi est collectio multarum unitatum , ibi . est ordo : Ordo pendet ex mente Unitatem , vltimam , & formam reliquarum unitatum, quae sunt instar materiar, concipiente ; itque vel inde patet, quod nullus ordo inter ejusmodi unit
467쪽
res appareat , quippe quae sint ejusdem rationis. Confirmatur ex Aristotele , qui 8. MetaphIs. c. Dait numerum non esse Vnum.
VI. Numeri affectiones sunt r. paritas , & imparitas ι paritas est proportio in quantitate discreta : paria , quae aequh magna sunt: sic quatuor servi sunt pares, quia in numero binario conveniunt i imparitas est disproportio in quantitate discreta et imparia , quae non aequε magna sunt, ut quinque servi , qui in binario disconveniunt. L. numerus, quia numerabilis , non potest esse
infinitus, 3. Physic. tex. I. 3. numeri sPecies V riatur, quaecumque addita aut sublata unitate , 8. Metaph. 4. numerus dicitur paucus , aut multus, non brevis aut longus . Physic. tex. IO'. s. numerare nihil potest praeterquam anima , & animae mens, 4. Physic. tex. I 3 r. quia numerus formaliter est ordo i ordo autem actus rationis.
Objicies r. Aristoteles dividit quantitatem in continuam, & discretam ς Vt in duas species : ergo numerus est spmies quantitatis categoricae. Resp. dist. ant. in duas species analogas, con- Cedo et Univocas , nego ; nec enim quantitas est univoca ad continuam , & discretam , sed analoga , & quidem analogia attributionis , qua discreta quantitas ad continuam refertur ratione extensionis, aliarumque proprietatum , in quibus ipsi aliquatenus assinis est. I. Instabis I. Numerus participat rationem exter fionis , &mensurae, aequalis, & inaequalis et ergo, est species univoca quantitatis continuae , siquidem participat ejus essentiam , & proprietates. Resp. dist. ant. Participat analogicE , concedo: uni se , nego. Et vero non tam est in numero . D
468쪽
extenso , quam unitatu in multiplicatio, nec est mensura extensionis , sed multiplicationis, diciturque aequalis , aut inaequalis, quia totidem au pluribus, sive paucioribus unitatibus constat. Objicies x. Multitudo quantitatum datur una aeparte rei : sed una multitudo quantitatum est nΗ- merus formaliter : ergo datur numerus formaliter a parte rei. Resp. disting. majorem : Datur una multitudo quantitatum a parte rei, per aggregationem, concedo : una simpliciter , nego. Porro Unitas aggre- sationis non impedit multiplicitatem , Ut patet in cumulo lapidum. Et vero intellectus, opifex est ordinis inter unitates usque ad certam Vnitatem, puta septimam , octavam , hinc quamvis dentur quatuor elementa a parte rei , non tamen datur numerus formalis quatuor elementorum , quiae
non habent unitatem ordinis secundum prius, Zc posterius usque ad quartam unitatem definitam sed numerabilia sunt sine ordine prioris , & posterioris, Non sunt quidem plura , quam quatuora parte rei, id est, sunt quatuor negativh a parte Tei, quia plura non sunt ε, at non sunt quatuor cum ordine unitatum inter se usque ad quat
Instabis r. Quatuor elementa habent ordinabilitatem usque ad quartam unitatem : ergo fa
R p. dist. consequens : Materialiter, concedo: formalitcr, nego. Deinde non habent ordinabilitatem , vi cujus una unitas exigat prius Osdinari,
Instabis 2. Datur ordo inter personas Trinitatis, 2. inter causam essicientem , & effectum,
469쪽
ter scholasticos hujus scholae, & quidem nemine
. Resp. ad I. dist. ordo originis , concedo : numeri, nego : adet. dist. ordo causalitatis, & do. Pendentiae , concedo : numeri, nego . ad 3. dist. est Ordo secunddm situm, ratione cujus unus est an te alium , concedo : ordo numeri, nego./ O bjicies 3. Numerus est objectum Arithmeticae scientiae r ergo es: ens per se. Resp. nego conseq.. lassicit enim unitas ordinimad objectum scientiae. Objicies . Ex Aristotele numerus est quantus per se , a. est siensibilis: ergo realis . . Res p. ad i. dist. Est quantus per se, id est, non est quantus per aliud, ut substantia per quantitatem, concedo et id est, componitur ex quantitatibus , quae ordinem habeant unitatis per is, nego. M' a. dist. Numerus materialiter sumptus est sensibilis; concedo : formaliter sumptus, nego. Objicies s. Numerus nihil aliud est , quam unitates : sed tot sunt unitates rerum a parte rei z ergo numerus est a parte rei. p Resp. dist. majorem : Numerus materialis Oncedo : sormalis , nego : numerus enim formalis est mu titudo unitatum Ordinata ; Grdo autem est Tationis partus. Deinde tot unitates a parte rei faciunt quidem numerum negativE , Vt jam monui , quia non sunt plures , aut paucioreS Vnitares ; non autem ordinativE , ita ut haec , aut illa nitas sit prior, aut posterior, in quo est ratio formalis numeri.
Instabis a. universale materialiter sumptum ponitur in .eategoria directh , licet formaliter sum Ptum sit partus meatis abstrahentis : ergo a pari
470쪽
LOGIC AE. 'δyResp. disparem esse rationem, quod universale
materialiter sumptum sit ens unius essentiae , de habeat conditiones ad ens categoricum ; nume- Ius autem non sit unus a parte rei, sed multa simpliciter. VII. Oratio est vel mentalis, vel voealis , vel scripta. Mentalis mente concipitur , Vocalis ore profertur , scripta scriptis consignatur. Hic ddi vocali agitur. VIII. Vocalis est multitudo vocum sibi orditane succedentium , seu vox articulata variis syllabis constans , quarum nullus est terminus cori munis , quo mensurentur ι hinc duo habet oratio, primum, quod sit discreta, hoc est partes habeat nullo termino communi cohaerentes , quia semper inter eos aliqua temporis mora interjicituT: secundum , quod sit Iuccessiva , quia voces cum organorum motu, & eo, quidem mccessivo profe
I x. Materia orationis sunt syllabae , quarum aliae sunt longae , aliae breves , ideoque inaequali
remp re proferuntur et ex contextu longarum,&brevium syllabarum consonantia , & diversitas vocum existit, unde distinctio carminum, & pedum in poesi ι hinc & unicum vocabulum potest esse oratio, ut hic sumitur , quia in uno vocabulo plures possiunt esse syllabae , hinc etiam reducitur ad quantitatem , quia est series quaedam longa-xum , & brevium , quae tempore mensurantur. Mquaeritur hic , an oratio sit vera species quanti
X. Oratio non est vera species quantitatis. Probatur , quia est ens per accidens ι est autem ens Per accidens, tum quia est quantitas discreta ex
