Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

partibus nullo nexu inter se unitis : tum quia in

ea tantstm reperire est I. sonum, L. motum Org

norum vocalium , 3. syllabarum multitudinem , 4. extensionem, s. vim significandi, quae non possunt facere unum ens per se, & ad alia praeda camenta revocamur ; sonus enim ad qualitatem Pertinet, motus organorum ad actionem , multitudo syllabarum ad numerum , extensio ad tempus , vis significandi ad relationem. Quare Aristoteles eam vocat quantitatem improprie, & reductitiE, & dum veras species quantitatis in Metaphysica enumerat, Orationis non meminit.

f. VLT. Proprietates quantitatis. i. 'TR E s quantitatis proprietates enumerat Phi A losophus, quibus strictim defungor.

II. Prima est : Quantitas nihil habet contra rium ; nam bicubito , tricubito, superficiei, & aliis similibus nihil est proprie contrarium , hinc multum , εc paucum, magnum , & parvum, breVe ,& longum , quae sibi videntur contraria, sunt degenere relatorum , quia dicuntur per comparationem ad aliud omne autem quantum, per ordinem ad se dicitur quantum. Deinde licet ad quantitatem aliquatenus reducerentur, non tamen ideo

contrarietas stricta quantitati inesset quia haec insunt eidem subjecto ι v. g. idem homo tricubiatus, respectu pygmaei, est magnus, respectu gigantis parvus , contraria autem stricta non in sunt eidem subjecto. Deinde contraria striine sunt naturae absolutae, & per se, non autem par Vum,& magnum.

III. Secunda : Quantitas non suscipit magi,

472쪽

aut minus : V. g. unum bi cubitum non est alioemagis bicubitum , nec -vnus numerus magis alio numerus , Nec tempus vΘm magis alio tempus; una enim hora non est magis hora , quam alia. IV. Tertia , quae maxime propria quantitatis , est aequalitas, & inaequalitas , aequalitas est convenientia unius quantitatis cum altera eJusdem rationis, inaequalitas contra. Dixi ejusdem rationis , quia aequalitas, vel inaequalitas fundatur iri commensuratione , hinc linea non dicitur propri Eaequalis , aut inaequalis superficiei , quia eidem

non commensuratur ue diversum enim habet cum ea extensionis modum Porro relatio aequalitatis, aut inaequalitatis fundatur remo te in ipla natura quantitatis , proximδ in adaequatione , vel inad aequatione partium ejusdem naturae , hinc ad aequalitatem tria requiruntur, I. ut duo quanta icter se distinguantur ι idem qnim non est sibi aequale , t. ut habeant quantitatem ejusdem rationis; linea enim nec est , nec dicitur aequalis angulo, . Vt quantitas non sit major in uno , quam in alio , aequalia enim dicuntur per negationem majoris, & minoris ex lib. Io. Metaph. tex. I 2. Adverte hic aequalitatem , aut inaequalitatem lami quoad potentiam , non quoad actum, quia non necesse est quantitatem esse actu aequalem, aut inaequalem uenam si Deus unicam quantitatem Producat , tunc erit tantum aequalis potentia,

Non actu.

473쪽

μ3 PARS TERTIA

De praedicamento qualitatis.

DE qualitate praedicamentali, tria examinarida'. Primum , quid sit. Secundum , quot seplex. Tertium , quis Ordo inter species qualitatis. Quartum , quae illius affectiones.

S. I. IPuid sit qualitas,

1. VA L r s I cin R et substantia dieitur vel essen- Qtialiter , vel accidentario , essentialiter per formam physicam , aut metaphysicam ue accidentatib vel simpliciter , & sine addito , vel secundum quid, S. cum addito , hinc II. Qu alitas sumitur impropriε , εc propriE. fimpropr1e est quilibet modus aut forma, quae subjecto attribuitur in quale , sive essentialiter , Mue accidentarib. Hoc sensu differentia essentialis dicitur qualitas generis , cui accidit, & cum qu speciem constituit : sic rationale est qualitas animalis. Proprie est peculiare accidens , quosl hoc praedicamentum constituit, Graecis πιιοτης. O I. Qualitas definitur accidens , a quo substantia qualis simpliciter dicitur : sic quaerenti, qualis sit aqua , respondetur , quod sit frigida, vel calida : quaerenti, qualis sit homo , respondetur , quod sit doctus , aut justus. In hac definitione , I. accidens instar generis analogi obtinet, 1. a. quo substantia dicitur qualis, en effectum sormalem , qualitas enim est forma qualificans, 3. simpliciter, ut distinguatur a caeteris formis, quae

474쪽

L GICAE. 44'subjectum denominant quale secunddm quid , de

cum addito ; quaerenti enim qualiter quantus sie Socrates, respondetur, tricubitus ; si qualiter si, tus, respondetur , sedens, jacens , &c. Quaerenti autem qualis sit simpliciter, respondetur, 1apiens, albus , &c. . Porro definitur per quale , quia concreta notiora sunt nobis quoad nos, quam ab tracta , album enim in conereto visu percipitur , albe/o abstracta sola mente. Nec refert quod Α-ristoteles quale definiat per qualitatem, & ita videatur committere circulum ; nam primo circulus in relativis non est vitiosius , qualitas autem,& quale sunt aliquatenus relativa. Deinde a coninefeto ad abstractum explicandum progredi licet, moxque ab abstracto ad concretum regredi, quia concretum secundum nos, notius, abstractum secundum se, clarius.

Qualitas aliter describi potest , dispositio substantiae, quia qualitatis est disponere substantiam, seu accidens absolutum, quod aptum est fundare remote relationem , & substantiae ratione formast convenit. Dicitur accidens absolutum , Sc fundamentum remotum relationis , in quo conveniecum quantitate , discrepat autem, qudd quantitaLmateriam sequatur, & funiet relationem aequalitatis, aut inaequalitatis, qualitas autem sequatuc formam, & fundet relationem similitudinis , austdissimilitudinis.

g. II. Varia species γatitatis-

x. U AT vox sunt species qualitatis. Ita Α, uratoteles cap. de qualit. Prima , habitus , de dispositio : Secunda, naturalis potentia, & i P.

475쪽

so PARS TERTIA

tentia : Tertia , patibilis qualitas , & passio rQuarta , sorma , 8c figura. Ratio divisionis est ex D. Thoma , quia ad quatuor illas species quaelibet qualitas revocari potest; nam qualitas inhaeret substantiae, eam ita disponens, ut bene, Vel male se habeat 1 Sc est dispositio , Sc habitus : velut principium operationis , & est potentia naturalis , & impotentia : vel ut procedit a princi- Pio operantis per mσriura , & est passio , & pati. bilis qualitas et vel denique resultat ex substantiae extensione per quantitalcm , ut forma , & figura. Alii sic conantur evincere, qualitas vel cst in sola

superficie, vel intra subjectum , si in sola superficie , est forma , & figura , si intra subjectum , vel subjicitur sensibus, vel non . si subjicitur, est patibilis qualitas , 8c passio , si non subjicitur , vel est

innata, vel adventitia , si innata , cst naturalis potentia , Sc impotentia ; si adventitia, est habitus, 3t dispositio. II. Vtraquehaec ratio non caret naevis suis; prima quidem, quia habitus actuosi perinde comparantur cum actione, utpote principia agendi, atque cum subjecto ; narural; s vero potentia , ali z-que qualitates cum natura subjecti comparantur, quatenus ipsum qualificant. Non secunda , quia qualitatem innatam ad potentiam , dc impoten tiam restringit , Sc tamen multae qualitates patibiles subjectis suis innascuntur , deinde prima species non exhaurit qualitates adventitiaS ; dantur enim qualitates patibiles adventitiae, quae tamen pertinent ad tertiam speciem. Quare haredivisio tenenda tantiun est propter authoritatem Aristotelis.

Objicies I. Species qualitatis sunt inter se oppo--

476쪽

fitae, ade5que uni eidemque rei convenire non poD sunt , dispositio , potentia , & patibilis qualitasVni, eidemque rei conveniunt, V. g. calori, qui ita disponit ignem , ut sit potentia comburendi,& patibilis qualitas , E. ex Aristotele forth sunt plures modi qualitatis : ergo haec divisio non est adaequata. Resp. ad I. sussicere distinctionem virtualem in Calore, ut haec munera obeat; est enim dispositio, quatenus bene , vel malε subjectum disponit, ut est moderatus , vel immoderatus ; potentia ut est principium operationis necessarium ι patibilis qualitas , ut tactili passionem infert. Ad. a. dist. Fortε plures sunt modi qualitatis, qui

ad hos quatuor revocentur, concedo : qui non revocendur , negoiaffectus enim, Ut amor, & odium ad tertiam speciem revocantur, quatenus videntur rem durabiliter assicere: mollities , N: durities ad eandem : species intentionales ad primam, vel tertiam.

III. Prima species bimembris ut aliae , quia continet dispositionem, & habitum. Dispositio est qualitas , per se facilε a subjecto mobilis, qua res bene, vel math se habet, aut in se , aut in ordine ad aliud , v. g. ad operationem , aut Objectiam : so per sanitatem , & aegritudinem bene, aut malἡ se habet homo in se , per virtutem , aut vitium ad actumena honestam, aut turpem ipsaque objecta amabilia . Dixi, facile mobilis per se, quia per accidens dissicile a subjecto expellitur, ut febris ectica ob causas dissiculter a subjecto mobiles. Iv. Habitus vox ambigui sensus , r. idem est, ac το habere. & ita categoriam specialem consti-

477쪽

ruit, 2. affectio ad quidpiam. , 3. est qualitas firmior , dissiculter per se mobilis a subjecto, qua se bene, vel male habet, aut in se , aut ad aliud; si ve sit a natura, ut calor in igne, sive aliunde , ut febris in corpore, sive ab usu, & exercitatione, t temperantia. Dixi , per se dissiculter mobilis, quia per accidens facile aboletur interdum , vel ob subjem mutabilitatem, vel ob aliam causam: sic morbi scientiam facile obliterant, &c. v. Habitus , & dispositio conveniunt . quod subjectum suum bene, vel male a meianis di strepant , quod habitus sit affectio permanens , constans , & ut ait Quintilianus , firma facilitas; dita positio transiens, mobilis, & imbecilla facilitas ;hinc non differunt, nisi accidentarib, hoc est secundum magis, & minus quia persectum, & imperfectum intra eandem speciem accidentarid tantum distinguuntur : v. g. temperantia inchoata dicitur dispositio : perfecta, & roborata, habitus, potestque dispositio fieri habitus graduum acce sone, sicut puer fit vir, inquit D. Thomas. VI. Secura da species continet potentiam , ae impotentiam naturalem. Definitur qualitas ad agendum, vel patiendum, vel resistendum simpliciter , sive producatur a natura, ut Vi S currendi, sive per miraculum , ut habitus infusi. VII. Convenit, & discrepat cum prima specie. Convenit, quatenus est qualitas ; discrepat I. ratione principii , & finis , quia qualitas secundae speciei, est principium operandi impliciter , qualitas primae speciei ad agendum bene, vel malF,. 2. ratione ordinis , potentia est principium agendi Primarium , non radicale quidem , sed instrumentale , habitus, secundarium, & adjuvans.

478쪽

LOGICAE.

v x. Vt dispositio levis ab habitu ; ita potentia ab impotentia distinguitur saltem conceptu objectivo , hinc potentia est facultas facilὸ agendi simpliciter, vel resistendi , vel patiendi atm-

culter , ut agilitas naturalis , robur corporis , aut

durities , durum enim est , quod tangenti facilὰ resistit, & dissiculter patitur : impotentia vero est qualitas dissiculter agendi, & resistendi, & facita patiendi ; talis est ingenii hebetudo , a qua quis habet , vi ἡissiculter discat, & mollities, a qua habet, ut facilὸ patiatur , molle enim tangenti facilε cedit , & dissiculter resistit.

I T. Potentia , & impotentia accidentario ditatinguuntur : v. g. potentia videndi in juvene, &sene differunt tantlim intra eandem speciem se eundum magis , & minus , sicut vegetum, MIanguidum. x. Potentiae, & impotentiae partitio multiplex, nam potentia alia activa , ut vis currendi in animali , vis ealefactiva in igne et alia resistitiva, ut durities. Potentia activa iterum alia prima, quae est manifesta , ut virtutes elementorum , vel Occulta , Ut vis trahendi in magnete : alia secunda, &ex primis orta, qualis est dispositio ex temperamento orta. Impotentia item alia dissiculter acti-

- , hoc est quae dissiculter aliquid agit, ut heb tudo mentis , visus imbecillitas : alia miniis resistitiua , quae dissiculter resistis & lacilE patitur , ut

quae, & aeris fluiEitas. x I. Τertia species eontinet patibilem qualitatem , & passionem. Generatim ham species definiatur , qualitas corporis, quae sit propriε sensibilis, ut dulcedo, & acerbitas , calor, & rigus, sontas sapor, &c. Aristoteli προόν, m. in ,

479쪽

s PARS TER TIA

afficiens, seu patibilis. Porro dicitur patibilis , nodi quod subjecta, quae ipsam recipiunt , quidquam patiamur ; non enim mel dicitur dulce , quod aliquid patiatur, sed vel ab effectu , quod ejusmodi qualitas passionem inferat in sensum; sic dulcedo gustum passione quadam assicit, & frigus tactum: vel ratione principii , quod ex passione aliqua oriatur, ut albedo , & nigredo. Et quoniam ejusmodi passio vel brevis est, vel diuturna ; hinc xi I. Vt dispositio levior ab habitu perfecto, ita passio a patibili qualitate aliquo modo distinguitur ; hinc patibilis qualitas est qualitas sensibilis orta ex alteratione fixa , & permanente, adeoque ex natura sua constans est , ut rubor, &pallor a natura insitus ι passio vero est qualitassensibilis orta ex brevi alteratione , Vt rubor ex erecundia , pallor ex metu ortus , illa nomen qualitatis retinet, & denominat simpliciter quale r haec passio nuncupatur, & denominat potius aliquid passum , quam quale: v. g. qui ex erubescentia rubore assicitus , non ruber , nec qui ex timore cito transeunte pallet, pallidus dicitur , sed potitis pallorem passus. XIII. Pertinet quoque ad animum tum patibilis qualitas, tum passio,quae enim a passionibus non cito transeuntibus , sed diu permanentibus effecta oriuntur , qualitatis nomen retinent, Vt amentia, ira, quia ab iis quales dicimur, V. g. amentes, iracundi: quae autem ex perturbatione subito orta, ac cito transeunte promanant, passionis nomen sibi vindicant: sic qui in dementiam ex perturbatione statim avolante incidit, non tam demens dicitur , quam dementiam passus.

II II. Patibilis qualitas , & passio disserunt

480쪽

tantum accidentario , quia differentia petita ex brevitate , & diuturnitate temporis est accidentaria : patibilis qualitas , & passio disserunt penes

unam brevitatem , & diuturnitatem temporis;

nam passio cito transit, patibilis qualitas diu permanet ; deinde passio in patibilem qualitatem transire potest, si diuturnior : sic pallor, qui ex studio unius diei ortus est, passio, post aliquos annos, patibilis qualitas dicitur. Dices : Ex Aristotele nemo denominatur qualis a passione , nam, inquit , dum quis prae pudore erubescit, quaerenti qualis sit , non respondetur, rubeus, sed erubuit, seu passus est ruborem : ergo passio non potest esse qualitas. Resp. distinguo et nemo denominatur qualis a

passione, ex vulgi mente, transeat et ex rei veritate , nego ; passio enim cito transiens ex vulgi mente pro nihilo habetur ι vi enim sciens dici non consuevit, qui unam , aut alteram demon strationem habet, nec dives , qui duos , tresve asses possidet : ita nec rubeus appellari solet, qui Prae pudore erubuit. x v. Patibilis qualitas , alia naturalis, ut pallor nativus in corpore : alia fortuita , ut pallot ex morbo. Item alia animi, ut insania ε, alia corporis, audibilis, ut sonus ; visibilis, ut lumen , &color , olfactibilis ut odor, qui suavis , vel insu vis; lapida, ut dulcedo , & amaror , tactilis, quae est vel prima , ut calor , 3c frigus , siccitas . de

humor, vel secunda , ut durities, mollities, laevitas. Denique alia ex motione oritur, ut rubor ex Verecundia , pallor ex timore , & motio ipsa ,

quatenus durando diutius afficit , ac determi in

SEARCH

MENU NAVIGATION