장음표시 사용
491쪽
lationem secundilm esse. Relatio secundum dici ' est relatio secunddm nomen duntaxat , cdm aliquid ad aliud dicitur , nec tamen est : v. g. si tribuis relationem rebus ab lutis, uuam tamen non habeant. Relatio rationis triplicis generis est. Prima , cum entia rationis concipiuntur ad se re ferri, ut genus, & species. Secunda , cum extrema
non sunt realiter distincta , ut identitas, quae est relatio sui ipsius ad semet. Tertia , quae fingitur ab intellectu , ut cum dextrum , & sinistrum dicuntur relata. Relatio secundum esse , est qua
unum ad aliud reipsa refertur. Ad relationem porro realem , D. Thom. opusita 8. trach. s. de praedicamento ad aliquid, cap. 2. requirit, I. Vt extrema sint realia, quia relatio est ascidens reale, 2. vi extrema distinguantur inter
se realiter ; quia relatio est oppositio realis inter duo : omnis oppositio distinctionem supponieeo modo , quo est ; si realis, realem , si rationis, distinctionem rationis , hinc in divinis personae distinguuntur realiter , quia sunt relativae ad se invicem. Vnde fluxit decretum Concilii Toletani:
In divinis omnia sunt unum , ubi non obviat rei tionis oppositio. Quare albedo eadem numero re-
producta in multis subjectis, non diceretur similis , prout in uno subjecto existens , respiceret alterum. , Ut terminum , quia fundamentum non
distingueretur a termino ; eadem enim albedo foret fundamentum in uno subjecto , & terminus in altero ι hinc in divinis personae non dicuntun similes in natura , quia eadem est in singulis rea liter indivisa. 3. fundamentum relationis unius deribet esse realiter diversum a fundamento relationis
Oppositae , quia relationes oppositae inter se rea in
492쪽
Iiter differunt : ergo fundamenta requirudi rea liter distincta, non tantom subjecta. 4. ratio furi dandi debet esse realis , quia fundamentum relationis est tale, quia stat sub tali ratione fundandi, hinc relatio generis ad speciem non est realis. s. Aliqui requirunt, ut relata sint ejusdem ordinis , unde docent Deum realiter non referri ad crea
Tertia , in mutuam , & non mutuam ; mutua est, cujus extrema se mutuo respiciunt , ut rei tio inter patrem, & filium ; haec dicitur correlatio , extrema Vero correlata : non mutua , cujus num extremum refertur ad alterum , sed non. vicissim : sic creaturae referuntur ad Deum, & ei dicuntur similes , non vicissim Deus ast creatu-
Quarta , in relationem aequiparantiae, & di parantiae. Prima est inter extrema ejusdem nominis , ut inter duo alba. Secunda inter extremae diversi nominis in utroque extremo , ut relati Patris , & Filii, quae in patre dicitur paternitas , α in filio filiatio. Quinta, in relationem intrinsectis advenientem.& extrinsecus advenientem. Prima est , quae posito subjecto, & termino, necessarid resultat , ut relatio creaturae ad Deum. Secunda , quae non necessario exurgit, posito subjecto, & termino: sic relatio Solis ad lucem non continuo resultat, posito Sole , & lumine , sed requirit adhuc Solis
Sexta, in relationem praedicamentalem , seu carlegoricam , 3c transcendentalem , quae divisio vetintelligatur, sit.
493쪽
- dentur relationes transcendentales , Osobjecitis essentiales.
Q quaestio facilius tolvatur , ante explicanis dum , quid sit relatio categorica & traniacendentalis.
g. I. Euid sit relatio transcendentalis , ct in quo disserat a categorica.
VNIcA As- ELATIO transcendentalis re M ERTI . I definitur, habitudo essentialis ei subjecto , cujus est habitudo : categorica , qua subjecto suo accidit , nec est de illius essentia. Prob. quia sic ambae inter se differunt; nam trans-eendentalis subjectum constituit, & refert : categorica refert, non constituit. Quinque utriusque discrimina accipe. Primum, categorica respicit terminum, ut purE terminum, id est , ut explicat Sua res Granatensis , posita semel existentia termini, categorica statim resultat . tra'scendentalis autem respicit terminum , non Ut pure terminum , quia sub aliqua ratione determinata , vel subjecti, vel objecti, vel causae essicientis , vel finalis respicit. Secundum , transcendentalis est essentialis sundamento , categoria accidentalis. Tertium , categorica requirit terminum actu existentem e transcendentalis non requirit. Ratio est , quia transcendentalis est essetitialis subjecio : ergo ab eo separari non potest,
494쪽
siva terminus existat, sive non ι sic relatio patris ad filium in creatis , ut potentis generare , est transcendentalis , ipsique inexistit, licet non ge-
neret actu , nec generaverit : categorica autem est accidentalis , ideoque exigit terminum actu existentem : sic relatio paternitatis non resultat, nisi posito termino. Quartum , transcendentalis non est semper mutua , categorica Vero semper quia transcendentalis respicit rerminum , sive existat actu, sive non ; sic scientia respicit scibile objectum actu , lices actu objectum non existat non vicissim scibile respicit scientiam , saltem dum
actu non existit. Quintum , ex Suare categorica non intenditur per se a natura , nec fit vi actionis , sed sequitur posito fundamento : transcen dentalis per se intenditur a natura : sic per actionem unitivam fit modus unionis , qui dicit transcendentalem relationem ad viaibilia. Ob)icies I. Relatio non tantum dicit esse ad , sed etiam eise in e ergo relatio categorica non est
tota ad aliud , siquidem dicit ordinem ad subje
Resp. Rist. ant. Relatio dicit esse in , ut aliquid, sibi commune cum aliis accidentibus , concedor Vt proprium , & peculiare sibi , qua relatio est , nego ; habet enim esse in , prout est accidens, quia accidentis est inhaerere , id est ineste subjecto ; aequa relatio, habet esse ad , totumque ejus eme, est ad aliud : unde relatio est internum quid ad externum , seu habitudo subjecti ad terminum. Objicies x. Omnis relatio identificatur fundamento : ergo etiam categorica est de essentia fundamenti.
Resp. dist eonseq. Est de essentia fundamenti
495쪽
relativE spectati, concedo : absoluth spectati M. noe go ; duplex quippe virtualitas in fundamento ab-χluta , qua est ad se , relativa, qua est ad aliud , categorica relatio est de essentia fundamenti , UT se habet ad aliud, parie& enim similis non po&st intelligi sine similitudine, qua similis est , non autem, ut se habet ad se. objicies 3. Paternitas est relatio categoricae. paternitas non respicit filium , ut purε terminum; siquidem pater aliquid agit circa filium : ergo aliqua relatio categorica , non respicit termInum, ut pure terminum.
Resp. dist. min. Pater ut pater , non respicit filium , vr pure terminum, nego : ut principium productivum , concedo ; nam pater , Ut pater,
supponit filium productum , sicut filius, vi filiu supponit principium sui productivum, nempe hominem generantem , a quo formaliter procedit. Instabis : Creatura saltem respicit Deum , Ut purE terminum t ergo aliqua relatio transcendentalis respicit terminum, ut pure terminum. Resp. nego anteced. Creatura enim respicit Deum, I. ut principium sui productivum, a quo habet esse , & ementialiter pendet in prima sui productione , & conservatione , 2. vi finem ad quem tendit, licet forte aliunde ad Deum referri possit relatione categorica diversitatis v. g. aut alia, qua Deum respicit, Vt pure terminum.
f. II. An dentur relationes absolutis essentiales.
α ν L E x est sententia. Prima docet relationem transcendentalem absolutis esse tantum
496쪽
causaliter essentialem , prout fluit ab ipsia subjecti
essentia, habεtque necessariam cum ipso connexio nem. Secunda docet esse formaliter essentialem. I. AssERFIo. Relatio transcendentalis subjecto suo est formaliter essentialis. Prob. I. authoritate Aristotelis, qui lib. 7. Metaph. cap. 4. & s. docet substantias definiti per se ipsas ue accidentia autem per additamentum, hoc est , per suam substantiam , & 2. de anima, ait potentias sumere essentias ab objectis , hoc est , constitui essientialiter per ordinem ad Objecta. D.Thom. qui scientiam nostram ait in hoc a divina differre , qudd illa ab objectis pendeat i haec non
item oz. Prob. ratione duplici : prima sit. Relatio dependentiae creaturae a Deo, est ipsi formaliter essentialis : ergo datur aliqua relatio transcendentalis sio subjecto formaliter essentialis. Prob. antec. quae relatio est primo constitutiva , & distinctiva creaturae ab ente increato, est illi formaliter essentialis , utpote illius differentia: relatio dependentiae creaturae a Deo, illius est primo constitutiva, Adistinctiva ab ente increato : itaque sormaliter illi essentialis est. Prob. min. illud est differentia entis creati primo constitutiva, & distinctiva, quo primum posito, intelligitur conceptus creaturae, quo sublato destruitur , & ex quo , ut E radice Omnes illius proprietates fluunt: at ratio dependentia in creatura est ejusmodi ; nam praecisis aliis omnibus proprietatibus , manet adhuc dependentia a Deo , quae a conceptu creaturae primario expediri non potest. Confirmatur I. Ex SS. Patribus, qui definiunt creaturam, ens ab alio, Deum autem ens a se: e
497쪽
Io sicut aseitas, seu independentia est formalitere Dei essentia : ita abalietas , seu dependentia est formaliter essentialis creatura . Confirmatur L. Nisi ratio depengentiae sit essentialis formaliter creaturae , ipsa poterit concipi, licet Deus, qui est ejus terminus , non concipiatur , ut possibilis, vel concipiatur , ut impossibili stat id dici non potest , quia impossibile est aliquid concipi sine eo, sine quo impossibile est illud existere. Porro creaturam sine Deo existere impossibile est. Nec dicas, Paulum concipi sine Deo , lic Et non possit exi stere sine Deo. Quamvis enim imperfecte concipi possit, non potest tamen perfecte concipi sine Deo , si enim perfecte concipitur, utique concipitur secundum gradus essentiales : ergo secundum gradum entis creati. Et vero si Petrus est homo : ergo est animal : ergo vivens : ergo corpus : ergo substantia : ergo creata, Vel increata ; non increata , ergo creata. Atque hinc fit, ut . Deus naturaliter cognoscatur ab homine , juxta
illud Psalmistae, signatum est super nos lumen vul-rvi tui Domine.
Secunda. Materia prima non potest concipi, nisi concipiatur ut' potentia passiva , quia concipi non potest , nisi ut subjectum primum formarima; actus vitalis non potest concipi sine potentia vivente , quia sic distinguitur ab actu non vitali, quod sit a potentia vitali, ut vitalis est ι denique nec potentia , nec habitus possunt concipi, nisi per ordinem sibi essentialem ad objecta. Cave tamen ne ipsa objecta putes potentiis , habitibus , aut actibus essentialia , nam ordo duntaxat essentialis est.
498쪽
RIN cIPI A solutionum quatuor accipe. I. Res dicitur absoluta , vel praedicamentaliter, vel transcendentaliter. Omnia praedicamenta praeter praedicamentum relationis , absoluta sunt praedicamentaliter , quia in categoria relationis non reponuntur ; at non sunt absoluta transcenden taliter , quia relatio transcendentalis in singulis reperitur, ide6que dicitur transcendentalis, quia transcendit omnes categoriaS. II. Solus Deus est simpliciter absolutus , reliqnaentia absoluta tantum secundum quid, quia dicunt relationem saltem transcendentalem dependentiae a Deo : v. g. homo est essentialiter animal; animal essentialiter vivens , vivens; essentialiter corpus ; corpus essentialiter substantia: ergo ens: ergo creatum : ergo ens ab alio.
I i I. Absolutum simpliciter definitur sine relativo, quia ab eo prorsus solutum est , at absolutum sicundam quid , non definitur persecth sine relativo transcendentali, a quo pendet, Vt a principio sui constitutivo. 1 v. Relatio non est de essentia rei perfecthabsoluta , qualis est solus Deus : unde scientia divina, non dicit ordinem realem ad objecta creata : sectis autem se habet ia re absoluta secundum
jicies r. Illud non est de essentia absoluti, sine quo concipi potest : absolutum quodlibet fine relatione concipi potest i ergo relatio non est de essentia absoluti. Resp. dist. minorem : Sine relotionς categorica,
499쪽
Conceὁo r transcendentali, nego. Solutionem explicat primum principium. Instabis x. Quae habent distinctas rationes formales , eorum unum potest concipi sine alio: relativum , & absolutum habent distinetas rationes formales : ergo absolutum potest concipi sine relativo. Resp. dist. min. Relativum categoricum , c cedo : relativum transcendentale, & absolutum, nego.
Instabis L. Angelus potest persecte concipere hominem sine ordine ad Deum. Resp. dist. Sine ordine categorico, transeat: transcendentali , nego. Certὸ si Angelus concipit perfecte hominem , concipit ut animal , animal Vt corpus , corpus ut substantiam , substantiam , utens creatum : ergo ut ens ab alio.
Instabis 3. Relatio supponit absolutum t ergo non est de ejus essentia. Resp. dist. ant. Supponit absolutum simpliciter, concedo : secunddm quid, nego ; nam relatio transcendentalis est de essentia absoluti sec dum quid : ergo non illud supponit, aut certe apsum complet. Instabis . Saltem deberet dici compositum ex absoluto , & relativo, adeoque relativum, perinde ac absolutum ι & ita creatura dici deberet quid Relativum, cum tamen dicatur quid absolutum. Resp. nego : Nam ens absolutum secundum quid, debuit potius dici absolutum , quam relativum , ut distinguerentur reliquae categoriae a categoria relationis , quae est purE relatio , & relativa transcendentalia a relativis pur E categoricis.
objicies x. Nulla relatio potest esse effervitiis
500쪽
aliis praedicamentis , quia nullum ab lutum in. volvit in sua essentia relativum , utpote solutum ab omni alio , sicut nullum relativum est ad se, sed ad aliud. Resp. dist. Nulla relatio categorica, concedo transcendentalis, nego. Ad probationem, disting. Nullum absolutum simpliciter involvit relativum,
concedo : absolutum secundum quid , nego. At praedicamenta omnia praeter relationem sunt ab tituta secundum quid, & relativa transcendentaliter, nec ullum plane est, cujus si naturam penisus intraveris , in eo non reperias ordinem ad aliud. Instabis a. Ergo alia praedicamenta revocanda sunt ad praedicamentum relationis.
Resp. nego subsumptum : quia sunt absoluta secunddm quid , praedicamentum autem relationis est pure relativum , hinc Aristoteles instituit praedicamentum ad aliquid , ut Omnia relatiVa categorice complectatur non autem relativa transcendentaliter.
Objicies 3. Substantia creata est essentialiter a soluta , quia est ens per se subsistens : ergo independens ab alio. Resp. dist.ant. Absoluta simpliciter , nego e secundum quid, concedo ; licEt enim ab accidentibus non pendeat, aut ab aliis substantiis creatis, tamen pendet a Deo , ut ens creatum ; nam homo v. g. involvit in suo conceptu implicite ὀependentiam a Deo , sicut quailibet differentia entis involvit in suo conceptu ens. Objicies . Quae sunt Ziversorum praedicamen torum , non possunt constituere unam essentiam,
