장음표시 사용
501쪽
ὀiversorum praedicamentorum : ergo non possunt constituere unam est tiam , nisi per accidens. Major est Aristotelis in antepraedicamentis. Duliersorum , inquit, generum , non subalternatam positorum ἀιυersa sunt disserentia , se species. Resp. dist. min. Absolutum, & relativum praedicamentale sunt diversiorum praedicamentorum ,
concedo : absolutum, & relativum transcendentate , nego inam rElatio transcendentalis refertur ad ea praedicam clara, quorum eis relatio.
Instabis i. Relatio in genere, & universim sumpta , est in diverso praedicamento ab absolutis:
ergo relatio in specie , ut transcendentalis. Resp. nCgo ant. Nam relatio universim sumpta, de se aliquatenus indifferens est, ut cum essentialibus ad absoluta pratidicamenta, vel cum acciden talibus ad praeciicamentum relationis categoricae
Instabis L. Quod est essentialiter ad aliud , non potist complere id , quod est essentialiter ad se :relativum est ad aliud . absolutum cst ad se : ergo relativum non potest complere absolutum. Resp. dist. major. Quod est cisentialiter ad se , simpliciter , & absolute , concedo : secundiam quiἀtantum, nego : at absolutum creatum est ad se, non simpliciter, scd secunddm quid. Instabis 3. Relatio non potest complere qualitatem in ratione qualitatis , qualitas enim non est qualitas per relationem formaliter. Resp. dist. ant. Non potest complere in ratio ne qualitatis ut sic , respective ad objecta , concedo : in ratione talis qualitatis, nego : sic scientia completur in ratione talis qualitatis per ordinem transtendentalem ad scibile.
502쪽
LOGICAE. 4' Instabis ι. Ergo saltem scientia est absoluta , qui est qualitaS. Resp. dist. Est absoluta ab objecto scibili, concedo : a Deo, & substantia , nego , qualitas enim dicit relationem essentialem cum ad Deum , qua accidens creatum , tum ad substantiam , ut ad
causam finalem , & materialem , quia est entis
objicies 4. Aristoteles cap. de quali, ait scientiam in specie , ut grammaticam , non esse ad aliud, & licet hoc estet , rem eandem per unum in praedicamento qualitatis, & per aliud in pra dicamento relationis collocari posse : ergo falsum est relationem sitientiae transcendentalem esse, &ad ejus praedicamentum pertinere ε, item ait cap. ad aliud caput , & manus . non esse ad aliud, quia nulla substantia est ad aliud : ergo non dantur relationes substantiis essentiales. Resp. I. juxta multorum mentem , apud Sua remGranat. Aristotelem ibi non ex sua, sed ex eorum Tententia locutum , qui primam relatorum definitionem sequebantur. At illam definitionem Postea non approbat : ergo nec censendus est approbare , quae ex ea sequebantur , lichi doceat , quomodo juxta haec principia respondendum sit. Res p. 2. cum eodem Suare , lichi Aristoteles ex propria mente locutus esset , scientiam, & alias qualitates , secundum essentialem relationem, quam habent , non dicere respectum praedicamentalem , sed transcendentalem duntaxat, adeoque dum sic spectantur non pertinere ad praedicamentum ad aliquid ; quatenus autem scientiae
potest adjungi aliquis respectus puIE accidentalis,
503쪽
eam non in praedicamento qualitatis reponi, seclin praedicamento duntaxat relationis. Resp. 3. Caput, manus , non esse relationes Praedicamentales , quia caput v. g. est substantialis P IS , cujus proinde totum non est esse ad aliud neque esse etiam transcendentales , quia caput V. g. in ratione capitis , non dicit ordinem essentia Iem ad aliud , licet in ratione entis creati dicat' ordinem essentialem ad Deum. Denique Aristoteles videtur eo capite dubitanter locutus, ut colligitur ex his verbis. Fortasse , inquit, dissicile sde ejusmodi rebus vehementer asserere , nisi sapius pertractata sint; dubitare enim de harum unaquaque non est inutile. ΑdSS. Patres , praesertim D. August. I. de Trinit. ubi negat quidquam relativum esse de essentia absoluti. Respondebis , nihil categoricum relativum esse de essentia absoluti, licdi relativum transcendentale ipsius absoluti secundum quid, essentiam constituere nihil vetet. Α R T revLvs III.
An detur relatio categorica , er
VI P a N O VM hoc articulo, an praeter relatio nem essentialem , admitti debeat etiam categorica, seu pura relatio ι & quia categoricae rela. itionis divisio pendet ab ipsa ratione fundandi, quaerendum deinde, quotuplex sit ratio fundandi.
504쪽
LOGIC AE. AT g. I. De relationis categorica existentia.
VNica As- A N TYR relationes reales categ SERTIO. ricae. Prob. I. ex Aristotele , qui cum hoc capite de relatis, tum s. Metaph. relationis categoriam specialem constituit: at calesoria est ordo entium realium et ergo dantur relationes reales categorica .
Prob. a. ratione : In divinis dantur relationes reales inter Patrem , Filium , & Spiritum sanctum: ergo & in creatis. Prob. conseq. ided in divinis dantur relationes reales inter Patrem , & Filium, quia Pater realiter generat Filium, Filius realiter generatur a Patre : at in creatis Socrates verὶ generat Calliam , & Callias generatur a Socrater ergo in creatis dantur relationes reales perinde ac in divinis. Dices Calliam denominari filium Socratis tan-tdm extrinsecE: Socratem vero patrem Calliae extrinsece . Contra : Denominatio filii in Callia petitur. a potentia passiva , quam habet, Vt a Patre generetur : denominatio patris in Socrate a potentia generandi , quae est in Socrate, quatenus insert g nerationem activam e sed utraque denominatio
est intrinseca , illa homini genito , haec homini
generanti : h. omnis forma denominans unum ex trinsece , alterum denominat intrinsece : ergo si paternitas denominat Calliam extrinsecὸ filium, denominabit Socratem intrinsecὸ patrem. Denique, nemine cogitante, dantur habitudiis nes , & assinitates rerum aliquarum ad alias : v. g.
consonantia vocum , dc disonantia inter se : ἁ-
505쪽
militudo duorum baculorum , si sint albi : aut
aequalitas , si unus tantum habet extensionis, quantum alter : similitudo ovorum inter se , &dissimilitudo cum arboribus : convenientia causae naturalis ad effectum , & effectus ad causam, V. g. arboris ad fructum, &fructus ad arborem. Dices 1. Parietes duos esse formaliter similes per albedinem , baculos vego esse aequales per
Contra : Albedo non facit parietem semper formaliter similem , licet faciat formaliter album , v. g. si unicus paries existat albus. Item quantitas faculi unius non facit semper formali ter aequalem , nisi existat alter baculus tantus, quantus ipse est 1 & tamen eum facit semper quantum : ergo paries non est formaliter similis . per albedinem , nec baculus sormaliter aequalis
per quantitatem suam. Et certe effectus formatalis nihil aliud est, quam forma, Vt a Sciens subjectum ι at albedo non facit semper subjectum smile, nec quantitas aequale , ut mox probatum est : ergo &c. Deinde quaero , in quo sita sit ratio similis incommuni si dicas esse albedinem Α, & albedinem B , ut octo. Contra est, quia nigredo Α , &nigredo B , ut octo, sunt similes, Sc tamen non sunt albedo , & albedo, ut octo. Ratio a priori est, quia res aliae sunt absistulae, quae proinde exigunt concipi sine extrinseco, sive quM unum sint, ut homo ; sive multa, quae aeque primo concipi postulent, ut ternarius numerus : aliae autem relativae, quarum haec est natura , ut una exigat concipi
Primario altera secundarib , δι quasi in obli
506쪽
Porrd relatio realis est, tam secundum esse in . quam secunddm esse ad , quia verὸ est accidens: ergo dicit esse in , aliunde constituit praedica mentum distinistum a reliquis : ergo dicit realiter esse ad , tanquam differentiam , vel potius diversitatem, in qua ratio accidentis intrinsecὶ includitur , sicut in conceptu forma i quantitatis, v pote analoga ad novem genera accidentium. objicies i. Relatio est comparatio : compar tio est actus intellectus : ergo relatio est actus intellectus , ideoque non realis. Resp. dist. maj. Relatio est comparatio obj stiva , id est, objectum comparationis, concedo; est comparatio formalis , seu ipsa actio comparandi, nego; licEt enim intellectus non comparet baculum baculo , aut arborem fructui, tamen baculus baculo similis est , & arbor congruit seu -ctui, ut causa effectui , idebque datur exigentia,& aptitudo in ejusmodi rebus , ut inter se per
Objicies L. Ea sunt similia , quorum qualitas est una ex Philosopho : ergo eo modo sunt similia , quo sunt una : at sunt una per intellectum, quia universale est partus intellectus : ergo sunt similia per intellectum. Resp. Explico Aristotelem , quorum qualitas
est una unitate fundamentali a parte rei, & formali per intellectum , conc. maj. Vnitate tantum formali , nego maj. at unitas fundamentalis est realis a parte rei, nempe talitas unius, & qualitas
objicies 3. Relatio non producitur, quia ex Α-ristotele ad relationem non datur motus et erinrelatio non est ens reale.
507쪽
Resp. dist. anteced. Rela tio non producitur per
se, concedo : per accidens , & ratione fundamen inti , cui identificatur, nego.
Objicies . Si relatio est perfectio realis , sequitur patrem esse perfectiorem filio in divinis , quia relatio paternitatis non est in silio. Resp. nego sequelam , & Aist. illius probationem : Relatio paternitatis formaliter sum pia , concedo : eminenter , & aequivalenter sumpta , nego. Certe paternitas non est formaliter perfectio
Filii sicut filiatio non est formaliter persectio
Patris ι tamen paternitas est in Filio eminenter ob divinam essentia m utrique identificatam , quae est eminenter omnis perfectio : est etiam aequivalenter ob aliam perfectionem relativam ipsi aequivalentem.
Instabis I. Saltem plus erit perfectionis in tri bus personis simul sumptis , quam ira una. Res p. dist. Plus perfectionis extensiv ἡ, & secundum quid, concedo : plus perfectionis intensive,& simpliciter, nego. Objicies s. Dextrum , & sinistrum ad columnas est extrinseca denominatio : ergo a pari csse si mile, aut dissimile est quid extrinsecum respectu albedinis. Resp. nego paritatem , quia relatio categorica ex parte objecti requirit rem aliquam aptam ad sui ipsius fundamentum : v. g. relatio similitudinis, quae est in uno pariete albo ad alium , requirit albedinem , &vnitatem in gradibus qualitatis , qualem alia albedo habere potest. At de- Dominatio extrinseca nullum ejusmodi fundamentum exigit ex parte subjecti : ita dexteritas columnae est denominatio petita a dextera anima in
508쪽
Iis, nec habet in se columna quidquam . vi cujus dicatur dextera potius, quam sinistra.
f. II. a ιomplexsit ratio fundandi.
a. Aetio fundandi , quae dicitur fundamen-d tum proximum ad distinctionem remoti, est ratio quaedam specialis , a qua fundamentum habet intrinsech, ut sit formaliter fundans unam relationem potius , quam alteram. Necessaria porro est, quia fundamentum remotum potest fundare multas relatio ε diversae rationis : v. g. albedo potest fundare relationes Gmilitudinis & dissimilitudinis: ergo requiritur peculiaris aliqua ratio , vi cujus albedo fundet re lationem similitudinis cum albo, & dissimilitudinis cum nigro . Dicitur haec ratio formalis, quia ab ea habet subje etiam , tanquam a sorma , Ut possit proxime fundare relationem. II. Triplex est, quia totuplex est ratio fundandi, quoruplex. est relatio ; triplex est relatio: igitur& triplex ratio fundandi , nempe unitas , 3c numerus : actio, & passici : mensura, & mensura bile ι prima fundat primam speciem relationis : se- ' cunda, secundam : tertia, tertiam. ID. Prima ratio fundandi dicitur unitas , seu convenientia , & numerus , seu diversitas. Conventuatia, vel repetitur inter duas qualitates, δε fundat similitudinem , vel inter duas quantitates,& fundat aequalitatem , vel inter duas lubstantias,& fundat identitatem , seu similitudinem in subis stantia. Eadem , inquit Aristotelcs , sunt , quorum essentia es eadem , id est, quorum essentia talis est i uno , qualis est in altero : similia, quorum
509쪽
qualitas una , 'id est , quorum in uno talis est qualitas , qualis est in altero : aquatia , quorum quantitas una , id est, quorum in uno tanta est quantitas , quanta est in altero ; hinc eandem dicuntur fundare relationem, quorum natura est apta concipi uno conceptu , & una definitione explicari, ob unitatem fundamentalem.
Rursus, cum duplex sit similitudo , altera fundata in unitate graduali, ut similitudo , quae inter duas qualitates aequaliter intensas, puta inter duas albedines. intensas , ut quatuor : altera fundata in unitate specitu , quae inter qualitates ejusdem speciei ut inter ciuos intellectus reperitur , & coincidit cum relatione identitatis in specie ; hinc duplex unitas, altera gradualis , altera specifica ;haec reperitur in omni qualitate , ista non item.
8n extremis illis , quae habent diversitatem , vel cssentiae , vel qualitatis , vel quantitatis ι & ita corum fundamenta diversa sunt , nec uno conceptu concipi, aut una definitione explicari poliunt: ergo tot sunt relationes fundatae in numero , quot fundatae in unitate , nempe relationes differentiae essentialis , ut inter hominem , & equum : dissimilitudinis accidentalis, ut inter parietem album, Si nigrum. Denique inaequalitatis, ut inter duas quantitaIes , quarum Vna sit major , altera mi
v. Relationes fundatae in numero, seu disiconvenientia, dicuntur privativae, non positivae, quia fundantur in privatione unitatis , seu in non ta-latare unius , & qualitate alterius , sive in non tantitate unius. , & quantitate alterius ι hanc dO- .minam insinuat Aristoteles, lib. Metaph. c. I .
510쪽
utarat . Item quadam seeundum privisionem pσ- entia , ut impossibile , es quacumque riudicuntur, ωt invisibile. Confirmat eandem doctrinam cap. t. ejusdem libri, docεtque quoties negationes ab a quod L tinis , an, sonat, vel simili negatione incipiunt, toties privationes dici , affertque in exemplum ανιμον , id est , inaquale, quod ideo fiicitur tale. quod non habeat aqualitatem , eum aptum sit habere , οἰνισην μου V τω sucta Iri m. m κῶς γεται, quanquam si sumitur diversitas materiΣ-liter , & praesuppositivὸ , est aliquid reale , sciat
Unitas materialiter sumpta. Hud porro revocabis relationes distantiam, divisionis&c. I. Secunda ratio fundandi relationem inter cauissem , & effectum, est .io, & passio , quatenus&bjectum se habet ut agens , alit Ut Patiens , ita actio generativa ratio Andandi paternitatem hi homine gene ante , generatio autem passiva sest ratio funder, filiationem in homine gerit o. Huc revocabis relationes inter fratres, M sokores, quae extremis insunt propter habitu/inem ad causam eandem. Item relationes materist , deformae. Objici ea r. Remanente relatione, remanet ratio fundandi , sublata abione, & passione , adhuc
remanet paternitas in generante , & filiatio ii, renito et ergo actio, & passio, non sunt rationes fundandae relationis causae ad effectum. Resp. dist. maj. In prima specie relationum , concedo: in secunda, nego : fatis enim est prae teriisse actionem, εc passionem , quia tantesti
