Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

1 ed non sine multis extrinsecis. Secundum, rect δdefinitur habitudo unius ad aliud , quia exigit unum , & aliud. Tertium , ens absolutum dicit principia essentialia sibi intrinseca , quia est ensad se , re in se ; relativum vero, cum ut ad aliud, dicit terminum sibi extrinsecum.

g. v. tauomodo relatio distinguatur fundamento.

DV P x et x est sententia. Prima, quae est Susiaris Lusitani , distinguit a fundamento realiter, ut modum a re modificata. Secunda , quae Suaris Granat. est , distinguit tantiam virtualiter,& conoeptu objectivo. I. AssERT 1 o. Relatio distinguitur a fund

mento suo virinaliter. Pr. ea distinguuntur virtualiter , quorum Vnius conceptus objectivus, non est conceptus objectivus alterius i conceptus objectivus albedinis v. g. non est conceptus objectivus similitudinis , aliter enim definitur albedo, nempe qualitas visum disgregans , aliter similitudo, nempe ordo parietis ibi v. g. ad parietem album. Deinde conceptus albedinis absolutus est , adeoque prior, conceptus vero similitudinis relativus, re posterior: ergo conceptus albedinis objectivus distinguitur virtualitet a conceptu objectivo sim,

litudinis . . II. Assa Retro: Relatio non distinguatur rea- Iiter a fundamento suo , ut modus physicus a re modificata. Pr. I. Nulla est necessitas admittendar illius data tinctionis realis r ergo non debet admitti . Prob. - . baculus v. g. dicitue aequalis alteri ex eo ptae.

522쪽

cise , quod non habeat plures, aut pauciores partes abique nova entitate realiter superaddita , &quantitas Λ , hoc ipso potest aequari quantitati B, quod detrahitur , aut additur aliquid quantitati Beergo sussicit mutatio extrinseca in termino absque nova entitate addita fundamento. 'Prob. 2. Nulla datur causa entitatis modatri relativae effectrix , aut peremptrix : erbo nulla d tur entitas modalis relativa distincta a fundamento. Prob. ant. si quae esset causa effectrix, vel funis damentum , vel terminus , vel utrumque simul et

nihil horum dici potest , non terminus, qui Laz-pe longies distat, fac enim nunc construi parietem in India , statim relatio in pariete Parisino Producetur, an a termino tam longEdissito 3 Item homini Romae degenti nascitur filius Parisiis, tunc producitur relatio paternitatis in patre, qui Romae desit , at quis dicat paternitatem illam produci a filio Parisiis retans nato. Non fundamenis

Lum , tum quia ilia productio primo , & per se

terminaretur ad relationem primo productam: at hoc est contra Aristotelem 1. Metaph. ext. m. vbi. ait ad relationem non esse motum 1 hoe est nullam actionem per se terminari ad relationemium quia nulla vis agendi fundamento saepe in- est ι nam quantitas V. g. quae est fundamentum aequalitatis, non est actuosa. Dices I. produci a fundamento determinato actillam productionem per terminum, tanquam conditionem. Contra I. Ergo dabitur a ctio in distans, κdicam a pari , accenso igne Romae, resultare naturaliter calorem in manu mea, dum Parisiis dego-

523쪽

hoc potists tempore, quam alio relationem suri

deret ex sinu suo. Dices t. relationem oriri in fundamento per quandam resultantiam. Contra : Deneget Deus concursum suum ad illam resultantiam ; tunc erit fundamentum , &terminus, quamvis nulla sit relatio. Iam quaero,

an erunt similes duo parietes albi 3 si sunt similes formaliter : ergo sunt similes formaliter sine similitudine , quod dici non potest ι & tamen a liunde habebunt omnia requisita ad similitudinem, quia esse formaliter similes , est talem esse unum parietem , qualis est alter: atqui sublata illa similitudine, talis erit unus paries, qualis alter: ergo erunt formaliter similes , quamvis non ha

heant similitudineti

3. Subjectum relationis non mutatur per reIationem intrinsecὁ : ergo relatio non distinguitur realiter a fundamento ; patet conseq. quia nori potest advenire nova forma intrinseca subjecto relationis absque mutatione intrinseca ejusdem subjecti, quare prob. antec. a. ex Aristotele lib. s. Phys. cap. y. &lib. 3. cap. I. ubi docet ad relationem non dari motum. Hinc in lib. categ. cap. de substantia, ait orationem de vera fieri falsam abnque sivi mutatione , sed objecto duntaxat muta to. 2. ex D. Tho m. quaest. T. de potentia : Non vomtet. inquit, quod ad hoc, ut de aliquo relatio de

novo dieatur, aliqua mutatio in ipso fiat, sed suscit quod fiat mutatio in aliquo extremorum. 3. admotum , vel unius muscae, totus orbis mutare

tur, ejus siquidem partes singulae novam relationem distantiae, vel propinquitatis acquirerent, uae Proinde nova esset entitas : at quid absur-

524쪽

dius, quam ad unius muscae volatum , quidquid ubique rerum est , mutari illico , 3c pullulare ex rebus singuli, reculas multitudine infinitas , quae aliae aliis succedant perpetua quasi serie, nascantur, & pereant Dices , ad relationem non dari quidem motum sensibilem , sed insensibilem duntaxat , ideoque mundum non mutari sensibiliter ad muscae vola is

tum. ἔ

Contra: productio specierum in potentiis , aut in medio non est sensibilis, & tamen immutant subjectum, cui inhaerent : ergo licet mutatio sit insensibilis , non desinit esse vera mutatio. Deinde Aristoteles loco jam cit. ait este motum in illo, qui quidpiam addiscit : atqui talis motus est insensibilis : ergo Aristoteles loquitur etiam ibi de motu insensibili, eumque negat ad relationem dari.

g. V I. Diluuntur obiecta.

ΡRi Nerret A sblutionum quatuor accipe. I. Relatio, licet sit idem realiter , & physicEcum fundamento , distinguitur tamen ab eo vi tualiter: quare idem realiter fundamentum, vi tualiter multiplex est , ade6que simul absolutum,& relativum diverso respectu. II. Duplex deaeominatio intrinseca ; altera abi. soluta, quae petitur a sorma , ut est talis per se,& secundum se : altera relativa, quae petitur ab eadem forma , ut alterum respicit ; hinc eadem realiter forma , sed virtute multiplex denominat subjectum absolutE, ut est talis sed dum se . relative autem , cum talis est, qualis est altera , seu

525쪽

cum est ad aliud. Ratio est , quia forma absoluta, non pendet ab extrinseco , &. est tota ad se : relati Va autem pendet ab extrinseeo, di est ad aliud. Quare quandiu illud aliud non existit ; tandiu ligatur forma relativa, impediturque, ne subjectura denominet achis relatum : non defectu quidem sui, sed tantum extrinseci , hinc II I. Denominatio relativa non est tora intrinseca subjecto, secundum omnia , quae dicit, saltem extrinsech , sed est intrinseca ad extrinsecum , quo posito statim relatio exit in actum secundum,

Cum esset antea tantum in actu primo, denominatque luri emam relatum actu, cum denomina Tet antea tantum referibile ; hinc I V. Formae relativae duplex effectus distinguitur, Primarius, &secundarius εἶ primarius est , facere subjestiam relativum, seu referibiter secundarius, facere actu relatum , seu achis referre. PrimuS,Tequirit terminum tantum possibilem. Secundus , requirit actu existentem : primum semper tribuit relatio, etiam non existente termino, modo existat fundamentum , hinc referibilitas duplex, mota , quae convenit fundamento possibili, pro-

Iima , quae couvenit fundamento actu existenti, sed nondum existente termino. Secundum nunquam tribuit subjecto , leu fundamento , licEt existenti, nisi terminus actu existat. Ratio hujus duplicis effectus est , quia terminus spectari potest, vel ut possibilis, vel ut actu existens. His observatis,

Objicies x. Omne accidens inhaerens subjecto, distinguitur realiter a subjecto ; relatio est accidens

insaerens subjecto : ergo distinguitur realiter a subjecto.

526쪽

Resp. dist. majorem: Omne accidens physicum, concedo: metaphysicum, nego; sussicit enim ditatinctio virtualis , & aequivalenti ae , in ordine ad conceptum , ad accidens metaphysicum consti tuendum , quia perficit subjectum per modum virtualitatis , ad physicum autem requiritur distinctio realis, quia perficit subjectum per additionem novae entitatis : porro relatio est accidens

metaphysicum. Instabis I. Persectivum , & persectibile distinguuntur realiter . relatio est perfectiva, subjectum persectibile : ergo&c. ' εResp. dist. majosem : Persectivum physicδ, comcedo nihil enim perfieit seipsum realiter , quia esses prius, & posterius ; persectivum metaphysichnςgo: at relatio perficit tantum metaphysice subjectum , ut virtualitas , non physice , ut entitas superaddita. Instabis i. Quod pendet a substantia, non est realiter idem cum ipsa; idem enim a seipso pendere non potest et relatio pendet a subjecto : ergo non potest esse idem realiter cum ip . . Resp. dist. maj. Quod pendet a substantia , de Pendentia propria , & physica, concedo : impropria , & metaphysica, nego. At relatio pendet fifundamento suo impropria. , & metaphystea dependentia, quae est dependentia virtualitatis a su

jecto ; non propria , & physica , quae est dependentia entitatis ab emitate./ objicies L. Illa distinguuntur realiter, quorum unum Potest existere , alio non existente: fundamentum potest existere, non existente relatione;

nam destructo pariete B , destruitur similitudo, quae intrat parieti A, nec amplius existit, eodem

527쪽

16α PARS TERTIA

remanente : ergo fundamentum distinguitur rea liter a telatione.

Resp. dist. maj. Quorum unum potest en sine

alio entitative, & realiter, concedo : denominati Ve tantum, nego ; at fundamentum non potest

esse sine relatione entitativε , & realiter, lices pota sit esse sine denominatione relati actu , desectu extrinseci. Instabis r. Remanet similitudo in fundamento realiter , etiam destructo termino e ergo denominat actu simile, etiam destructo termino. Prob. conseq. forma existens in subjecto tribuit effectum formalem , quia tribuere effectum formalem , est formam inesse subjecto : atqui similitudo est sorma, & existit adhuc superstes in subjecto post destructum terminum t ergo denominat subjectum simile, etiam post destructum terminum. Resp. dist. majoris probationem : Forma ab luta existens in subjecto , tribuit effectum forma lem , concedo: relativa, subdistinguo : tribuit effectum formalem primarium, id est, facit subjectum referibile, concedo: secundarium , id est, facit subjectum actu relatum , nego i cum enim forma relativa dicat esse in , & esse ad , quandiu terminus actu non existit, ligatur quodammodo, quoad effectum secundarium , quod est facere subjectum actu relatum , licἡt communicet effectum primarium , quod est facere subjectum reseri bile, ad quod lassicit termini possibilitas ex quarto principio. Instabis L. Forma absoluta , tribuit effectum, tum primarium , tum secundarium cum subjecto actu inhaeret: ergo & forma relativa. Resp. nego conseq. Ratio disparitatis est, quia

528쪽

forma absoluta tota est ad se, ac proinde ab omni extrinscco soluta ι hinc albedo, hoc ipso , quod inhaeret sebjecto , denominat .rmaliter album rat cum relativa sit ad aliud , quod est possibile, vel actuale, facit actu quidem reseri bile , licet terminus actu non existat: at non facit actu relatum, nec tribuit effectum secundarium, quia non actu existit terminus.

Distingue ergo in eadem albedine tres effectus, primum ablatutum, nempe denominare subjectum album: duos alios relativos, quorum primus est, de nominare subjectum referibile , ad terminum possibilem fecundus est,denominare subjectum actu relatum , quem non tribuit nisi existente termino : sic existentia Petri triplicem potest ipsi tribuere deno- minationem ; I. denominat absoluth actu existentem , statim atque est extra causias , 2. coexistentem potentia Paulo possibili, 3. coexistentem actu, statim atque existit Paulun Instabis Destructo termino , landamentum habet similitudinem : ergo est actu sinat te. Resp. dist. ant. Habet similitudinem quoade sectum primarium , a qua proinde denominatur referibile , concedo: quoad effectum secundarium, a quo dicatur actu relatum, nego anteced. & conis sequent. . . Instabis 4. Similitudo in existens denomi nat actu subjectum reseribile : ergo denominat

actu.

Resp. I. nego conseq. quia argumentum est a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Resp. 2. dist. conseq. Denominat actu referibili. tatis , seu quoad effectum primarium, concedo: denominat actu relationis, seu quoad effectum se-

529쪽

soι PARS TERTIA

Cundarium , nego. Ratio est, quia deest terminus actu existens. Instabis s. Etiam subjectum non existens , est referibile t ergo potest denominari referibile, licet non existat.

Resp. dist. ant. Subjectum non existens est refe-ribile potentia , conc. actu, neg. debet enim deesse possibili ad esse actuale transire , ut sit a mireferibile , hinc duplex referibilitas , altera potentialis, altera actualis , prima sequitur possibilitatem fundamenti, secunda supponit existentiam fundamenti, di possibilitatem termini.' Instabis 6. Relationis totum esse , est ad aliud referre: ergo semper refert actu. Resp. dist. ant. Ad aliud referre, vel actuale, vel possibile, concedo : semper actuale, nego : ergo resert actu subjectum. dist. conseq. ad terminum possibilem , conc. semper actualem , nego; qui refert ad terminum possibilem , denominat actu subjectum referibile , seu relativum ; qua refert ad terminum existentem , denominat actu

relatum.

Objicies 3. Vbi est nova denominatio, ibi nova mutatio : dum paries de non simili dicitur similis, est nova denominatio, quia est novus status tergo nova expressio status illius, quae est nova denominatio r ergo & nova mutatio, adebque nova 'entitas. Resp. I. concedo totum , praeter ultimam conseq.

Resp. a. dist. maj. Est nova mutatio , vel extrinis seca, velintrinseca , concedo : semper intrinseca, nego , & concessa minore , dist. conseq. ergo est nova mutatio parieti intrinseca, nego : extrinseca, concedo. Porzb mutatio intrinseca, fit ratione intrinsect

530쪽

intrinseci advenientis de novo ; extrinseca vero ratione extrinseci, quod vel de novo producitur, vel destruitur. , Instabis I. Illa mutatio est nova , & intrinsecit ergo est mutatio intrinseca. 'Resp. Est nova, fateor ; est nova intrinseca, nego ant. & conseq. fit enim transitus a sensu disj1nctivo ad copulativum. Instabis L. Nova forma intrinseca infert 'muta tionem intrinsecam : dum paries de non sirnili dicitur similis, nova forma intrinseca accidν parieti : ergo nova mutatio intrioseca. :Resp. nego minorem. Prob. tamen , ubiva denominatio , ibi est nova forma , si denominatio est intrinseca , forma est intrinseca r dum paries de non simili fit similis , est nova denominatio intrinseca : ergo est nova forma intrinseca

Resp. nego majorem , sed nova denominatio intrinseca potest peti a forma vetere, quae posito termino extrinseco , incipit denominare subjectum , nec mutat intrinsece , sed tantum extrinsech ratione termini. inare distingue inter has quatuor propositiones di denominatio petitur a forma : denominatio intrinseca petitur a forma inistrinseca : denominatio nova petitur a nova formardenominatio nova intrinseca petitur a nova sor ma intrinseca ; duae primae verae sunt , duae aliae falsae, nisi de forma extrinseca , seu termino in . telligas. Instabis3. Dum perit terminus , perit relatio erelatio est intrinseca landamento : ergo pereunte termino perit aliquid intrinsecum fundamento. Resp. dist. majorem et Perit relatio ratione exis

SEARCH

MENU NAVIGATION