Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

. ς PARS TERTIA

requiritur ratio fundandi, ut conditio applicans,& quasi movens fundamentum ad terminum ; qua applicatione , & motu semel factis , sive pereat

ratio fundandi, sive non, remanent applicata adinvicem extrema, quemadmodum ex mente quo

rumdam Philosophorum , ut quae distant , fiant

praeseneia , debet applicari virtus moventis , Ut fiat motus , quo semel motu facto, &pereunte, res manent sibi invicem praesentes. Porro , relationis hujus species est categorica, quia non potest ad aliud praedicamentum reVocari. Certe potest intelligi tota essentia Petri , qui Pauli filius est, absque relatione filiationis : ergo illa relatio Petro non est essentialis, sed purὶ categorica.

objicies x. Eadem relatione actio refertur ad causam , qua effectus : relatio actionis ad causam,

est transcendentalis : erge & relatio effectus. Resp. neg. maj. Disipar ratio , quia effectus est Ae se indifferens, ut producata ab hac , vel illaeausa : at actio fluit ex essentinua ab hac numero causa, non ab alia, utpote illius Modus. Instabis r. Vt se habet effectus creatus ad Deum, ita effectus productus a causa creata, ad eandem se habet: effectus creatus ad Deum refertur transcendentaliter : ergo effectus productus. a causa creata, ad eandem transcendentaliter refertur.

Resp. nego parit. quia effectus creatus ita est , Deo, ut non possit non eme ab eo : at ita pendet a causa creata, a qua fluxit, ut potuerit ab alia produci. Instabis x. Effectus, ut effectus causae creatae, non potest intelligi sine ordine ad cauam ere ram : ergo effectus, ut effectus causae cieatae , re-

512쪽

'. LOGICAE. spieit essentialiter ipsam.

Resp. I. Licet effectus creatus respiceret causam creatam ut sic, non tamen essentialiter hanc respiceret , a qua fluxit , quia potuit ab alia fluere.

2. vi essentiam effectus creati intelligas, non opus est ut concipias causam creatam : sic recte intelligitur essentia Petri, qui est filius Pauli, licet non intelligas esse filium Pauli. At non potest perfecte intelligi ullum ens creatum, non intellecto Deo. v I 1. Tertia ratio fundandi est mensura , seu mensurabilitas activa, passiva , alia, inquit Α- Tistoteles, ut mensurabile ad mensuram , ct scibile ad scientiam , or sensibile ad .sensum. Porro mensura est quasi regula, & exemplar perfectionis alterius, quia ipsum commensurat, perficit- Sue , mensurabile ver O , commensuratur , perfi citurque a mensura , hinc fundamentum relationis mensurae ad mensurabile , est mensurabilitas activa ; mensurabilis autem ad mensuram , fundamentum est passiva mensurabilitas. Talis est relatio potentiarum , habituum , & actuum ad sua objecta , quae sunt veluti mensura activa eorum , quae non habent suum esse, nisi per ordinem ad ipsa objecta, ad quae reseruntur ex natura sua. VIII. Duae sunt dotes relationis hujus tertii generis. Prima, non est mutua; lichi enim men-1urabile realiter ad mensuram referatur , Ut potentia , & habitus ad objecta, non vicissim mensura restatur realiter ag mensurabile, sed tantum relatione rationis , & secundum dici : sic objectum, non refertur realiter vid potentiam hab tum, &actum, sed relatione duntaxat relationis: sic scientia resertur quidem realiter ad scibile , scibile autem ad scientiam relatione tantum ratio

X iiij

513쪽

nis, quatenus intellectus ad explicandam relationem scientiae, ipsum scibile concipit quasi corrCyativum. Secunda, non est praedicamentalis relatio hujus generis, sed transcendentalis , quia fundamento Armaliter essentialis est , nam scientia non potest concipi formaliter, sine ordine ad sciabile : nec actio sine respectu ad terminum , Mcausam.

Objicies : Aristoteles cap. de relat. affert scibile in exemplum eorum, quae sunt ad aliquid et ergo scibile refertur ad scientiam. Res p. dist. am. Quae sunt ad aliquid tam relatione reali , quam rationis concedo : relatione tantum reali , nego : ibi enim loquitur Philosopli is de relatis, tam secundum dici, quam secundum esse. Instabis : Scibile est scibile per scientiam : ergo verὰ refertur ad scientiam. Resp. dist. conseq. Relatione rationis, concedo trelatione reali, nego : Non enim potest intelligi scibile sine scientia , cyjus terminat relationem ad se , licet sit independens secundum se a scientia. Rudi Aristotelem : mensurabile autem , inquit, is scibile, is inteligibile , eo quod aliud ad aliud

uicatur.

Quaeres I. An fundamentum proximum , sea ratio fundandi distinguatu; realiter a fundamento

Resp. Αliqnando distingui v. g. in relatione causae ad effectum , fundamentum pror mum est actio realiter a causa producente distincta. Quaeres 1. Quot lex sit fundamentum remo

tum a

Resp. Triplex esse pro triplici specie rςlationum.

514쪽

LOGI C A. , 43'Primum respondet unitati, Sc iiiversitati , estque ipsa forma , per quam res constituitur in esse substantiali, vel accidentali: sic in Petro, & Paulo fundamentum remotum similitudinis in natura est duplex natura utriusque ; in duobus parietibus, albedo gemina , in duobus quantis , quantitas gemina. Secundum , quod respondet actioni in Patre, est potentia generans , qua constituitur in

ratione actuosi principii , 'uod vero passioni respondet in filio, est potencia passi va , a qua habet

ut produci possit. Tertium denique , respondens mensurationi activae, & passivae, est potentia ad mensurandum, & mensurabilitas , illa in mensura activa, haec in passiva.

f. III. An relatio sit duo.

PV τ A v I et Arriaga relationem nihil aliud esse,

quam duo extrema. sive hoc, & hoc , v. g. similitudinem albetinis , formaliter esse duo alba , dc

quidem intrinsecὸ , sicut homo nihil aliud est physic E , quam corpus , & anima simul unita. Vnde distingiat tantum relationem a fundamento , R termino, ut includens ab incluso. Certum est, relationem adaequale sumptam pro eo omni, quod dicit in conceptu objectivo , tam primario , quam .cundario , involvere terminum, quia sine eo concipi non potest. At quaeribus , an iucludat terminum primario , Sc per se. I. Α s s E R T I o. Relatio formaliter intrinsecδ est quid unum , non multa , adeoque terminum non dieir, ut partem intrinsecam essentie suae. Prob. I. ex Aristotele : omne ens categoricum est 'num , & sit lex, non multa : relatio ex codem

515쪽

43o PARS TERTIA

est ens categoriciari , siquidem constituit categmriam ab aliis disti stam : ergo relatio est quid unum , & simplex. a. ex eodem Philosopho , relatio non est quid, aut aliqua, sed habitudo unius ais aliud : at habitudo distinguitur ab eo , ad quod

est habitudo : ergo relatio distinguitur a termino. Prob. 2. ratione duplici. Prima sit, forma simplex non includit intrinsece multa intrinseca: relatio est forma simplex. : ergo non includit multa intrinseca. Prob. minor: quae forma tribuit denominationem simplicem , est simplex : relatio tribuit denominationem simplicem, quia unicum subjecium assicit, & appellat : v. g. paternitas assicivvnum hominem generantem, denominatque patrem tantilio non filium , licet denominet in ordine ad ipsum filium : ergo relatio est forma simplex. Confirmatur : Terminus est quid aliud a re Iatione adaequat E sumpta secundum primarium conceptum : ergo terminus non est de primari conceptu relationis. Prob. ant. terminus est id ad

quod relatio definita adaequale ordinem habet, quia totum esse relationis, est ad aliud se habere: ergo aliud , quod est terminus selationis, est

aliud ab ipsa relatione. Et vero terminus unionis est extra ipsam unionem , sicut terminus cogntationis est extra cognitiooem : ergo a pari terminus relationis est extra ipsam relationem.

Nee dicas relationem definiri inadaequale ; nam contra : qui totum dicit , comprehendit aclaequat Edefinitionem relationis , saltem secundum conceptum primarium , & intrinsecum : at totum rei

tionis est' ad aliud se habere ex Aristotele. Secunda ratio petitur a paritate : relatio in divi-

516쪽

LOGICAE. 4'

nis non est duo , nec enim relatio , qua Deus Pater refertur ad Filium, est Pater , & Filius , siquidem paternitas in divinis realiter a Filio distinguitur : ergo a pari in creatis relatio non est duo. Confirmatur : sequeretur patrem, & filium eine idem realiter, quae enim non distinguuntur realiter, sunt idem realitv , pater, & filius in creatis non distinguuntur realiter ex Arriaga ; nam paternitas

est hoc, & hoc : ergo pater, & filius sunt idem

realiter. Prob. min. ea sunt idem realiter , quorum principia adaequale componentia , non distin guuntur realiter , principia adaequale componentia paternitatem, & filiationem , non distinguuntur realiter ; nam principia, ex quibus componitur paternitas , & filiatio, sunt pater, & filius , dc actio , sed illa sunt idem : ergo &c. Totum concedit Arriaga , ex quo sic arguo : ergo filius est reipsa pater. Prob. subsumptum , nam quod habet filiationem , est filius ι pater habet filiationem : e go pater est filius. II. AssERTIO. Quum vis relatio non dicat terminum , ut aliquid sibi intrinsecum , tamen concipi non potest, sine termino, & fundamento, ut sibi extrinsecis. Prob. Relatio est habitudo unius ad aliud , hoc est fundamenti ad terminum : ergo non potest concipi sine sundamento , & termino ; res enim eo modo est intelligibilis. quo est ens ι sic accidens concipitur, B: definitur per respectum ad substantiam , quia est entis ens : at relatio non est sine fundamento , & termino : ergo non potest concipi sine fundamento, & termino : hinc du plex differentia relationis ι una intrinseca, quae

est differentia metaphisica intrinsece constituenS

517쪽

. PARS TERTIA

relationem : altera extrinseca , nempe terminus,

qui est veluti causia formalis extrinseca relationis ipsius.

f. I V. Daluuntur ob1ecta. OBII cros I. Oppositorum entium oppositae

sunt rationes constitutivae : ens ab lutum , & relativum opponuntur : ergo habent oppositas rationes sui constitutivas. Resp. concedo totum , quid inde Instabis i. Ens abstautum est unum : ergo I lativum est multiplex. Resp. dist. conseq. Relativum est multiplex, ratione extrinsecorum , concedo : ratione intrinse- Corum, nego. Cum enim sit ordo unius ad aliud, non potest concipi, nec definiri sine no, &alio, nempe sine fundamento , in quo sit , & sine texis

mino, ad quem sit , & qui proinde est quasi di

ferentia extrinseca relationis. Instabis 2. Id , quo metato, mutatur relatio , est intrinsecum relationi : mutato termino, mutatur Telatio: ergo terminus est intrinsecus relationi. Resp. dist. majorem : Id, quo mutato , mut tur relatio intrinsece , concedo: mutatur tantomextrinsece, nego e at mutato vermino , mutatullianaum relatio extrinsece, non intrinsece.

Instabis 3. Mutata pΜte essentiali, mutatur inistrinsece relatio terminus est essentialis relationi& mutatur : ergo mutato termino, mutatuL intrinsece relatio.

Resp. dist. maj. Mutata parte essientiali intrinseca, mutatur intrinsece relatio , concedo : mutata parte essentiali tantam extrinseca, nego: at ter

Corale

518쪽

minus est tantdm pars essentialis extrinseca, quia est tantum differentia extrinseca , sine qua ditarentia intrinseca relationis non tribuit effectum formalem secundarium, hoc est, non denominat subjectum actu relatum . . Instabis 4. Pars essentialis est maximἡ intrinseca rei r terminus est pars essentialis relationi: ergo est maxime intrinsecus relationi. Resp. dist. majorem : In absolutis, concedo rin relativis, subdistinguo. Pars essentialis, prima-xia , & intrinseco , concedo : pars essentialis, secundaria , & extrinseca , nego. At terminus est: pars essentialis entis relativi 1 deinde est tantum secundaria pars , & quasi differentia extrinseca. Ratio disparitatis petitur ex natura entis absoluti, re relativi , absolutum enim est ad se: ergo habet differentiam ad se , & in se , relativum vero

est ad aliud t ergo habet differentiam ad aliud: disserentia ad aliud est intrinseca relationi , aliud

Vero, nempe terminus , est disterentia tantum extrinseca.

Instabis s. Quod ingreditur definitionem rei, est illi maxime intrinsecum di terminus ingreditur desinitionem relationis : ergo est illi maxime in

trinsecus.. Resp. dist. majorem : Quod ingreditur intrinsecὸ , concedo : extrinsecti tantum , nego ; at te. minus ingreditur talatum intrinsesie. Certe paternitas divina nec esse , nec concipi potest ab de filiatione : & tamen filiatio non est intrinis ca Paterni ti. Item actus judicii , quo judico hominem en animal, nec es , nec concipi potest absque homine, & animali , & tamen non includit hominem , & animal intrinsece , quia est

519쪽

actus simplex : fic telatio , lices non possit concipi sine extrinsecis , non ideo illa dicit, tanquam principia sibi intrinseca. Instabis 6. Debet assignari differentia intrinseca relationis , nam v. g. similitudo , & ditani litudo differunt intrinsecὸ : non alia assignari potest, quam terminus et ergo terminus est differentia intrinseca. Resp. nego minorem : Habet enim differen tiam sibi intrinsecam quaelibet relatio, quae nihil aliud est, quam ipsa relationis entitas , ut potest concipi cum fundamento in re , in ordine ad extrinsecum hoc, vel illud.

Instabis r. Omne principium specificati vum , est

intrinsecum rei essentiae , terminus specificat re lationem : ergo est intrinsecus essentiae Ielatio

nis.

Resp. I. nego maj. Nam objecta specificant potentiam habitus , dc actus , nec tamen sunt in - trinseca illis. Resp. h. dist. maj. Specificativum intrinsece , cujusmodi est rationale respectu hominis , concedo : specificativom extrinsecὸ , nego. At terminus specificat 'tantiim extrinsecE relationem ue differentia autem intrinseca relationi, specificat intrinsece : ut autem distinguas quando principium est intrinsecum, aut ex trinsecum effemtiae, duas regulas accipe. Prima sit : Quoties sunt duo intrinseca rei essentiae, debent ex aequo exprimi in recto, cum

respondetur ad quaestionern quid est 3 ut quid est homo est animal rationale. Secuuda, qCOd p nitur in obliquo respicitur abessentia, ut aliquid extra ipsam positum , adeoque extrinsecum. At quaerenti , quid sit pater , non respondetur , est

. Di iligod by Coosl

520쪽

LOGICAE. 's filius, sed est filii pater ; ubi vides filium polii ire

obliquo. Instabis 8. Ergo extrema relationis erunt tantum accidentaria relationi. Resp. Posse dici essentialia extrinsece , non autem intrinsece , ideoque non est pure accidenta xia λ habet enim suum genus; &differenciam intrinsecam relatio , per quam constituitur in. ratione talis relationis, sed dependenter a fundamento , & termino. Genus, est ordo ε, differentia , talis ordo : porro talis est, quia est talis fundame, ii ad talem terminum. Objicies x. Identitas , & similitudo sunt multa: ergo dicunt intrinsece , fundamentum, & termia

num a

Resp. nego ant. Sed eadem , & similia sunt multa : unde Aristoteles, similia sunt ea , quorum qualitas est una. Verbo dicam, identitas , & similitudo sunt quid unum , & simplax formaliter,

nempe formalitas metaphysica virtualiter distin -cta a fundamento , sed non sine multis extrinsecis , quia praesupponund fundamentum, S termi

objicies 3. Positis duobus albis , praecisa quacumque sorma, parietes intelliguntur similes: ergo similitudo nihil est praeter duo alba. Resp. dist. ant. Sunt similes fundamentaliter , Mmaterialiter, concedo : formaliter , nego ue sunt enim similes formaliter per similitudinem , sicut ignis est rmalitet calidus per calorem , quem fiab eo separes, erit tantum radicaliter, dc fundamentaliter caluus.

Colliguntur ex dictis tria. Primum, relatio 2-cundum intrinseca est quid simplex , dc unum,

SEARCH

MENU NAVIGATION