장음표시 사용
71쪽
nor: opus dialecticae est argumentatio probabilis: argumentatio probabilis est semper vera argu mentatio , quia est semper consormis dialectic aepraeceptis : ergo opus dialecticae est semper verum. Vt respondeam , sit UNICA OBsER VAT I o. opus.alicujus habitus potest dici verum tripliciter, vel quoad usum materiae, vel quoad Veritatem formae, vel quoad utrumque. Qui habitus tantum verus est quoad usum mater1ae, dicitur virtus secundum quid;
qui verus est quoad virumque , dicitur virtus simpliciter. Quare distinguo, opus dialecticae est
semper verum quoad Vsum materiae praescriptae, cone. Quoad veritatem materiae ipsius, nego : m
teria enim syllogismi dialectici est tantum proba bilis : ergo aliquando falsa : ergo caret aliquando consormitate cum objecto suo , hoc est , veritate enunciationibus debita , & consentanea. Instabis 1. Qui habitus e Scit tale opus, quale promittit se effecturum, est virtus simpliciter, v. g. Si ars aliqua promittat se effecturam falsum
aurum , tradatque praecepta, quae in conficiendo auro adulterino nunquam fallant , tunc certe erit vera ars, adeoque virtus simpliciter, quia ejus opus licet falsum sit aurum, tamen erit Verum opus. Resp. Nego maj. tum quia hoc argumentum destruit virtutum actuosarum naturam,quae ad instrumenta publicae felicitatis essicienda ordiisentur. Talis autem ars de conficiendo auro adulterino opus
faciet publicae selicitati maxime noxium , unde legibus in auctores auri adulterini graviter animadvertitur : Tum quia probaret hoc argumentum artem latronum , eorum V. g. qui emungunt crumenas , esse ψirtutem simpliciter: quo nihil absurdius.
72쪽
ISNιanam sit virtus mentis Logica, seu dif
ferentia Logicae. HA c T E N v e Logicam esse virtutem simpliciter dictam confecimus. Sed quoniam multi plex est virtus mentis, videndum superest quaenam sit virtus mentis Logica. Quod ut commode fiat, praemittenda est virtutum intellectualium divisio , ac definitio.
g. I. Divisio, Ur definitio Virtutum
in I N is a vulgo a Philoseoliis prineipes
mentis virtutes assignantur. Prima est Intelliis sentia seu habitus primorum principiorum. Se- unda Sapientia. Tertia Scientia. Quarta Pra dentia. Quinta Αrs. De singulis breviter disputo. .
I. Intellectus seu intelligentiae nomen ambiguum. I. sumitur pro vi, & facultate homini insita , & aἀintelligendum a natura concessa 1 & sic est potentia. 2. pro perspicaci ac subtili notitia , quae rerum peculiarium, & praesentium vim intimam pervidet,& quasi introspicit, estque pars prudentiae integrans , de qua in Morali. 3. pro habitu, qui in iis principiis versatur, quae demonstrari ratione non possunt, diciturque habitus primorum principiorum , cujus hic naturam, & affectioins inqui-
1 I. Intellectus definitur, habitus inclinans ad aia sensum primorum seu indemonstrabilium princi-
73쪽
pima. Brevius notio primorum principiorum, cujusmodi sunt istaec duo : impossibile est idem simul esse, , non esse e totum majus est sua pμ
re. De hac virtute loquitur Aristoteles I. poster. Cap. 3. Hac igitur ita dicimus, ct nedum scientiam esse ι verum insuper principium quoddam scientia. quo terminos cognoscimus s ibi enim per principium scientiae intelligentiam innuit, cujus est versiari circa prima principia. m.Causa hujus habitus materialis in qua seu subjectum inhaesionis,est mens .materialis circa quam, Jprima principia : finalis , comprehensio facilis , Mexpedita primorum principiorum e essiciens, a stuS repetiti, quorum est partus & quasi semen in intellectu relictum , cujus nomen retinet.
1 v. Existentiam hujus habitus, & necessitatena Probat D. Thomas I. a. q. s7. a. L. Verum , inquit, dupliciter considerabile. Uno modo sicut per se notum : alio modo sicut μν aliud notum. Luod autem est per se notum , se habet ut principium , se percipitur uatim ab intellectu s-ideo habitus persciens intellectum ad hujusmodi vera eonsiderationem , vocatur intellectus, qui est habitus principiorum. Et vero homini convenit perfecta primorum principiorum cognitio , secus nullius rei
cosnitionem astequi posset, quia ignoratis primis ninii stitur, & omnis ratiocinatio ex praecognitione alicujus definiti principii otium ducit: at prima principia rudi quidem cognitione facile ins Ormamus , absoluta vero ac perfecta non ita faci- κ .ergo pus est habitu, quo certo , & evident Tmoli , ejusmodi principiis facile ,& persecth asseri-xiarn r. Denique experientia patet iterato saepius . que Lepetito intelligentiae actu facilius mentem
74쪽
communes illas generalesque notiones pervadere. v. Affectio hujus habitus muhiplex .Prima,ex natura sua primus est omnium habituum mentis. Secunda , quae sequitur ex prima, non est discursivus , sed simplex cognitio ac velut intuitus. Ita Aristoteles lib. 6. Ethic. c. II. γρσ προυτων
ρων , im φ ἐχαιτων-δti, mu ου λογ=s: Primorum terminorum, se extremorum intelligentia est, non ratio. Principia enim non differendo , α. ratiocinando perquirit, sed cognitione simplici comprehendit ac tenet : hinc sicut a prima causa ita pendent secundae, ut sine ipsius essicientia nihil emcere possint, quamvis solus possiti essicere omnia , ita habitus primorum principiorum per se , & absque alio habitu verum dicere potest, sine illo alii non pollunt. Deinde ut Deus se latenter rebus creatis inserit : ita hic habitus intelligentiae reliquis habitibus, quia prima principia in ungulis involvuntur, & delitescunt : itaque virtute sua ad caeterorum habituum intelligentiam plurimum confert. Tantum de intelligentia, jam de principiis , quae sunt ipsius objecta. V I. Prima principia vocantur a Philosophis primae propositiones , effata , placita , pronuntiata, αξιωμ-τα, dignitates, decreta, suntque foecunda quaedam sennina rerum omnium cognoscendarum,
vestigia ac veluti resonantia quaedam divinae mentis, quia mens humana versatur in illis imitatione quadam ac similitudine cum divina, hoc est comprehensione simplici, nullaque ratiocinatione praeeunte.
v M. Affectiones primorum principioru plures sunt. Prima, principiorum nulla demonstratio : Ita Λristoteles I. poster. tex. c. M 8. Topico
75쪽
cap. 1. Per prima principia alia demonstrantur, ipsa vero non contingit per alia demonstrari. Ratio est, quia prima sunt. Secunda, ψ αὶ in ντα ' δ αμι : Principia sunt omnia virtute se enersea a continent enim vi quadam implicita ,& latente omnes conclusiones. Tertia, in principiis communibus conveniunt omnes scientiae I. poster. tex. 27. maria, prima principia penetrare permagni ad scientiam interest, tum quia parvus error in principio fit magnus in fine : tum quia principio comperto facile est adjicere ,& coaptare reliquum ex 2 elench. c. q. tum quia principium est plusquam dimidium totius ex I. Ethic. C. T.
SAPIENTIA.I. Sapientia alia divina, alia humana. Divina est excellens, & sublimis cognitio, quam DeuS habet de rebus , quam uni Deo convenire monet Philosophus in prooemio Metaph. homines autem vocari convenientius Ρhilo phos. II. Humana iterum altera mitans proprie dicta: altera propriὸ dicta. Minus proprie dicta alia universalis, alia ex parte, ex Aristotele qui lib. 6. Ethic. c. 7. ait εινά πνας σοφοιὸ ολως, ου' η τα μέρος. III. Sapientia ex parte dicitur relativὶ uel ad operationem , vel ad cognitionem; si ad operationem, vel ad actionem vel ad effectionem. Quatenus refertur ad actionem, idem. est ac prudentia, quo sensti sapientes dicuntur, qui rem familiarem perith administrant, aut munera reip. cum laude obeunt, aut qui prudentia quadam heroica prae' diti neglectis mortalibus immortalia quaerunt; de quia calliditas sapientiae imitatrix, ideo nomen.
illius tribuitur astutiae; & sic Vlysses olim ab Homero sapiens dictus. Quatenus ad effectionem pei,
76쪽
LOGICAE.tinet, arti etiam attribui solet, unde sapientes appellati non absoluth quidem, sed cum additamento , qui in arte aliqua caeteris praestitere. Sic Asculapius sapiens medicus, Polycletus sapiens statuarius a veteribus nuncupati. Quatenus spectat cognitionem veri, iis etiam viris convenit, qui in aliqua scientia excelluere. Ita Thales Milesius sapiens Physicus olim appellatus. I V. Sapientia universalis est complexio , & congeries multarum disciplinarum , qua quis instrue tus non facilia modo , sed dissicilia quaeque intelligat, & dc omnibus certissime judicet. V. Sapientia propriὸ dicta, de qua Aristoteles cap. 7. definitus quidam habitus cognitionis, isque excellentissimus , quo quis instructus absolute ac simpliciter sapiens dicitur, cujus hic naturam, & affectiones inquirimus. V I. Definitur , vivus mentis ex altissimis causis,
primisque principiis quidpiam per discursum colligens, seu communis, & universa cognitio eorum , quae sunt per altissimas causas. Ex Vtraque definitione patet duo sapientiae potissimum con
Venire; alterum, quod ratiocinatrix sit, in quo ab intelligentia discrepat: alterum, quod per prima principia, & altissimas causas colligat, in . quo a scientia stricte sumpta distinguitur , quae ex proximis causis colligit. Porro per prima principia & altissimas causas Philosophus intelligit causas rerum universales, summa Sc communia rerum principia ,& substantias a natura abstractas, Deum nempe, & Angelos. At quaeres an sapientia sit vere sapientia simul,& intelligentia, seu ut ait Philosophus, scientia cum mente. Vt respondeam,
77쪽
v I r. Observa sapientiam perinde ac scieritiam sumi amplε, & strictὰ. Sapientia amplὰ cst rota amplitudo cognitionis, quam ipsum sapieritiae vocabulum praesesert. Strictἡ est habitus ex primis principiis immediate quidpiam inferens, Meae mente proximὸ ortus. Item scientia ample sum- Praest ea, quae ex mente prodit immediat . StrictE, quae remoth prodit ex mente, & ex proxima causa concludit ; sibique scientiae nomen retinet. His observatis,
VIII. Sapientia amplὲ sumpta includit intelligentiam , de scientiam miniis restrictἡ sumptam, hoc est ex mente proxime manantem : strictὰ sumpta est habitus ab intalligentia , & scientia propriἡ dicta distinctus. Prima pars patet ex verbis Philosophi: δετ αμα
η, περὶ τἀν ἀληθευ ML, M'-ας n e - φώι , νοῆ , ηνὶ -ςχναη. mi hoc loco sapie tia est cognitio ex intellectu & scientia conflat ex intellectu , qui prima principia citra omnem ratiocinationem colligit : ex scientia , quae proximὸ ex mente prodit, quia ex principiis absolutὸ cognitis consecutiones disserendo , &ratiocinando ab'ue erroris siuspicione subducit, unde dicitur certissima firmissimaque scientia, quod in certissimis firmissimisque rebus versetur , eujusmodi sunt principia, & ductae ex iisdem con
Secunda pars probatur. a. Ex Aristotele sunt quinque virtutes mentis : ergo censet sapientiam restricte sumptam esse simplicem habitum, non Compositum. Σ. quia verὶ distinguitur, tum ab
intelligentia , a qua proxime Prodit, & quam suῖ-
78쪽
ponit; illa enim est simplex cognitio, & absque
ratiocinio, haec non item : tum ab habitu, qui scientiae nomen sbi ut suum retinet, I. 8uia ex Primis maxim que communibus principi,s proximὶ concludit, scientia stricta nonnisi remote. i. scientia stricta , aliaeque disciplinae sua princia pia a sapientia mutuantur , non vicissim. I X. Causa materiabs in qua sapientiae, est. mens theoretica: materialis circa quam , res universales, Deus, Angeli, & anima separata: sormalis , ratio inserendi ex primis principiis: finalis, exquisita rorum cognitio ex primis principiis,& altissimis causis deducta: efficiens,actus iterati ,per quos paritur. x. Affectiones sapientiae, aliae communes cum scientia r aliae propriae ac nativae. Communes
cum scientia tres numerantur. Prima contem
Platrix est. Secunda veri gratia. Tertia ratiocinatrix est. Propriae ac nativae sunt, quibus ab aliis habitibus distursi vis distinguitur. Decem recenseo. I. capitis instar obtinet, rasi λών ε χουσα,
vel quod principiis tanquam capite instructa sit, non aliae disciplinae, quae sua principia probare non possunt, adeoque suo capite quodammodo diminutae videntur, ut placet Eustratio: vel quod caeteras disciplinas sibi subjiciat, moderetur , de quasi in excubiis pro illis sit, sicut caput reliqua membra sibi subdit, functiones eorum regit, α
pro illis excubat. a. proximὶ mentem participat,& cum ea conjungitur, ex qua prodit ut radius ea sole. 3. sola sibi satis est. 4. altissi omnia scit, quia per altissimas causas cognoscit. principia sua non mutuatur aliunde , ted ipsa per se exquisitissime pernoscit , ide6que Aristoteli dicitur ἀκριδες ν. 6. de propriis aliarum disciplinarum
79쪽
principiis judicat, & contra protervos confirmat. . aptior ad docendum causasque rerum tradendas ; sapientis enim signum , docere ex Aristotele . s. apta est rebus nomina imponere. '. praestantita sima, & honore maxime digna, quia est cognitio πιώωτάτη , rerum honestismarum, cujusmodi sunt aeterna principia , caelestes mentes , & DeuS; hinc laus debetur actioni prudentiae, honor contemplationi sapientiae. Io. nos Deo arctius conjungit,ac summo vero perficit mentem , quia felicitatis pars potissima ex ε. Ethic. c. I x. unde saprens diis amiel smus . quia intellectum honorat, quem
dii maxime amant, ex Io. Ethic. c. 7.
x I. Metaphysica est verὸ sapientia , quia conditionibus ad sapientiam requisitis videtur instructa, ut suo loco ostendam. Nec refert qu bd Metaphysica dicatur scientia. Nam ut observat D. Thomas. 1.2. q. ST. a. 2O. qua parte Metaphysica ex propriis
principiis intelligit, scientia dicitur , qua verb per altissimas causas progrediens de aliarum disciplinarum principiis judicat , sapientia nuncupatur. S c I E N T I A. I. Scientia est habitus inclinans ad verum ex cognitione rei necessariae certa, & evidente per causam. Porro inter conditiones ad scientiam requisitas tres praecipuae sunt. Prima est, ut demonstret proprietatem de subjecto per causam ; unde gignitur ex rebus ante cognitis, hoc est ex praemissis necessario concludentibus , hinc scientia dicitur Aristoteli lib. 6. Ethic. cap 3. εξις άπιδεα -- , habitus demonstrativus , &- προ met ia- νων -- δὶμ μαλι et , ex praeognitis omnis doctrina. Secunda, ut sit pure speculativa , nec ad
80쪽
LOGICAE., y 7 praxim tendat; tendere enim ad opus Eabitus est practici, cujus finis opus. Tertia, est de objecto necessario , ita Aristoteles loco mox citato ε ξ-γ-
quod sub mentiam eadit. Ratio est , quia πιντες
εχειν '. Omnes putamus id quod scimus, non posse aliter se habere , unde hanc ratiocinationem contexit Philosophus , quod non potest aliter se habere , est immutabile, ergo necessarium , si necessarium, igitur aeternum , si aeternum , igitur ingenitum , & immortale, να γαρ ἐξ ἀνάγ- ο, - οι πλοῖς , οι ἱδα-ς rit δε αιδα , ἀγεννητα , sis αφθαρ- . II. Triplex autem est necessitas. Prima existentiae, eaque absoluta, qua res ita est in rerum natura, Vt non possit non esse, quae soli Deo
competit. Secunda necessitas causae seu subjecti ,& incomplexa , qua objectum existit independenter ab omni causa libera creata, Estque relativa ad scientem, V. g. in hac propositione I sol est major terra in sol non est absolutE necessarius , quia pendet a Deo authore, sed duntaxat respectu scientis,a quo non pendet, ut sol sit vel non sit. Sic calor productus ab igne in manu mea,habet nece sitatem subjecti respectu mei, quia ignis agit neces
sarib,ex impetu naturae, non ex electione Volunta
tis. Tertia necessisas essentiae seu praedicati , quae complexa dicitur, est, qua praedicatum ita subjecto convenit, si assirmat propositio: ita disconvenit,s negat, ut nullo unquam tempore aut loco prO- positio falsa esse possit. Prima , & secunda necessitas ad scientiam non requiruntur , tertia sufficit.
