장음표시 사용
531쪽
trinseci, concedo : ratione intrinseci, nego ; perit enim tantsm relatio ratione termini , non ratione alicujus emitatis, quae sit intrinseca fundamento : deinde nego perire relationem, pereunte termino , sed desinit tantum denominare , seu triabuere effectum secundarium. Instabis Drstructo termino, relatio non denominat subjectum actu relatum : ergo perit denominatio.
Resp. dist. conseq. Perit denominatio ratione intrinseci, nego : ratione extrinseci , hoc est , termini , concedo: unde non tam perit denominatio,
Instabis s. Dum incipit relatio denominare, advenit nova denominatio intrinseca fundamen to , & realis : ergo advenit aliquid intrinsecum. Resp. dist .ant. Advenit denominatio intrinseca, ratione alicujus intrinseci., nego : ratione extrin- feci termivi, concedo ,& nego conseq.
Instabis 6. Dum paries de non albo, denominatur intrinsece albus , advenit aliquid intrinse cum parieti, nempe albedo : ergo a pari dum de non simili denominatur intrinsece similis, advenit aliquid intrinsecum parieti. Res p. nego conseq. Dispar ratio est, quod denominatio albi sit absoluta, totaque subjecto in-τrinseca : ergo petitur a forma, quae tota subjecto
insit, independenter ab extrinseco relativa vero Pendet ab extrinseco , ut denominet: unde iussicit mutatio in extrinseco. Instabis I. Ergo fieret transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione in rebus.
Resp. nego subsumptum , quia saltem fit muta ela intrinseca in termino , qui vel incipit , vel
532쪽
desinit esse , hinc ad denominationem novam re lati , lassicit mutatio intrinseca alteri extremo
Instabis 8. Denominatio intrinseca , est ali quid intrinsecum , perit denominatio intrinseca: ergo perit aliquid intrinsecum. Res p. dilh. maj. Denominatio intrinseca , est aliquid intrinsecum , secundum ea , quae dicit intrinsecὰ , concedo : secundum ea , quae dicit extrinsece, neSo. Perit denominatio intrinseca, dist. minorem, Lecundum intrinseca , quae dicit, nego ; secundum extrinseca, quae connotat , con
Porro multa defectu tantum extrinseci , non tribuunt effecturi, sormalem , quo semel posito , statim tribuunt . sic Paulus voto emisso, manet intrinsecἡ obligatus , sola tamen mutatione superioris, remittentis obligationem, dicitur non obligatus. Objicies 4. Quae patiuntur contrarias mutationes, distinguuntur realiter : albedo, & simili litudo patiuntur contrarias mutationes : ergo di tinguuntur realiter. Prob. min. intendi , & r mitti , sunt mutationes contrariae : dum albedo intenditur, remittitur similitudo ; nam sint duo parietes albi, ut duo , dicuntur similes. Vnus deinde fiat albus ut quatuor, tunc albedo intendetur, & similitudo remittetur ; erunt enim minus similes. Resp. dist. majorem : Quae patiuntur contrarias mutationes metaphysicas, distinguuntur realiter, nego : physicas , concedo ; at relatio est accidens
metaphysicum , cujus intensio, si quae sit, non est
phrsica, sed metaphysica. Dixi, si quae sit , quia
533쪽
relatio proprie non intenditur , aut remittitur, sed formaliter posita est in indivisibili , quare si uni albo accedat novus gradus albedinis , non propriEaugetur similitudo prior, sed in aliam quasi mutatur , quia similitudo inter duo alba , est quaedam proportio unius albi ad alterum album,
quae non manet amplius, aut certe non denominat , facta mutatione in subjecto , vel in ter
Instabis : Magis disserunt similitudo , & albedo, quam albedo, & albedo sed albedo Α , & albedo B, differunt realiter : ergo similitudo , & albedo
Resp. dist. majorem : Magis differunt physicE, Dego : metaphysice, concedo ; disterunt enim conisceptu objectivo, & definitione albedo, & similitudo , at non differunt entitate. Contra albedo Α , Malbedo B , disterunt entitate, non definitione. Objicies s. Numerus binarius aequὸ primo dicit duas unitates : ergo a pari relatio dicit aequis primo sundamentum, & terminum. Resp. Disparitas est , quia numerus binarius est quid absolutum , adeoque dicit utramque unitate eque primo ; relatio vero est quid respectivum : ergo per se primo denominat subjectum, terminum vero dicit in obliquo. Objicies ultimo. Relatio est vinculum funda menti , & termini : ergo semper requirit terminum actu exi stentem , quo sublato necesse est ipsam perire. Resp. dist. ant. Relatio est vinculum fundamenti, uniens fundamentum termino , vel Vt relatum , vel ut reserabile concedo : semper Vt rela
tum , nego. Ratio est , quia respicit terminum ,
534쪽
vel ut possibilem , vel ut actualem. Deinde relatio non est vinculum, nisi metaphorice. Colliges relationem ex natura sua, esse entium omnium minimum , quia supponit absolutum , in quo fundetur, rationem fundandi, & terminum, quibus sublatis, effectum tribuere non potest. 2.quia a substantia longissim ε recedit, quae est ensper se, & in se , & ad se , relatio vero ad aliquid. 3. quia non producitur per se, sed ratione fandamenti. ARTI cu Lus IV.
uanam fundare possint relationem. 4 AE s τ i o institui potest , vel de Deo, in
ordine ad creaturas , vel de creatura ab lol te, in ordine ad alteram creaturam ; vel de rela-- tione ipsa, in ordine ad alteram relationem ι singula breviter exequor.
g. I. An detur relatio realis in Deo ad
RAetio dubitandi est , qeod Deus dicatur
creator conservator, dominus, & causa rerum creatarum , quae voces videntur relationem inferre ; nam creator est rerum creatarum creator, conservator , rerum conservatarum conserVator,
dominus, subditorum dominus. I. AssERTIO. Nulla datur in Deo relatio realis ad creaturas. Ita D. Thomas, I. parte , q. Is a. 7. & lib. 2. contra Gentes , cap. l2. Suares Graenat . in metap. d. 47. sect. I . n. ID
535쪽
Probatur I auctoritate D. Thomae, I. parte, q. 13. a. 7. Cum Deus, inquit ,sit extra totum ordinem creatura, ct omnes creatura ordinentur ad ipsum , is non e converso : manifestum est, quod creatura realiter referantur ad ipsum Deum s sed in Deo non es aliqua realis relatio ej m ad creaturas, sed secundum rationem tantum, in quantum creatur referuntur ad ipsum. Accedit D. Augustinus lib. 83. quaest. Deus est absolutus , quia non eget creatu
Prob. 2. Deus est entium omnium mensura ex D. Thoma, lib. 2. contra Gentas , c. I 2. & se habet ad res creatas, sicut scibile ad scientiam nostram: at mensura, & scibile non dicunt relationem ad mensuratum, & ad scientiam , nisi terminativὰ ι scibile enim dicitur relative ex s.Metaph. non quia
ipsum referatur, sed quia aliquid aliud ad ipsum
refertur : ergo Deus non dicit relationem ad res creatas , nisi terminati vh, quatenus relationem ea rum ad se terminat. Ad lim, Deus est essentiali ter supra omnia , finisque ultimus omnium: erSO non decet ipsum realiter ad creaturas referri, sed potias realem earum ad se relationem per virtutem ab lutam creandi, conservandi, & imperandi sistere , ac terminare.
Probatur 3. Nulla persectio contingens Deo eonvenire potest , quia Deus non est in potentia Passiva, utpote actus purissimus , & perfectionis
totalitas: relatio creatoris , & domini, quam acciperet Deus ex creatione , & dominio actuali rerum Creatarum, esset persectio contingens , quia ipsam haberet per ordinem ad res creatas , quae sunt ex natura sua contingentes : ergo nulla relatio reλ- Iis Deo ad creaturas inest.
536쪽
probatur . Si datur relatio realis iii Deo ad res creatas, utique est ipse Deus, eique ellentialis , quia quidquid est in Deo , est essentialiter ipse
Deus ob summam simplicitatem , quae Omnem compositionem excludit , hinc effatum D. Bernar/i, nihil es in Deo, quod non sit ipse Deus: ergo Deus est formaliter relatio ad creaturas, sicut est formaliter substantia : ac proinde potest definiri , cujus totum en est ad creaturas : ergo nec concipi potest, vi ens perfecte absolutum , quippe qui relationem in ementia sua imbibat , quodium mete ejus independentiae repugnat ; sic enim argumentor : repusnat summae Dei independentiae , pendere essentialiter a creatura sua , ejusque existentiam exigere , cum sibi lassicientissimus sie: relatio realis Dei ad creaturas dependentiam essentialem ejusdem a creaturis arguit, Quippe qui tot fit ad illas . nec concipi sine illis possit : ergo &c. haec est ratio D. Thomae, 'lib. 2. contra Gentes, cap. o. Ckm relativa sint, quae fecundum esse , aliud quodammodo se habent, ut Philosophus dicit in praedicamentis , oporteret, quod Dei substantia hoe ipsum quod es , ad aliud diceretur , quod tem hoc ipsum quod es, ad aliud dicitur, quodammodo ab imo dependet, eum me esse , nec intelligi
sine eo post : oporteret igitur , quod Dei substantia ab extrinseco esset dependens , o, sic non esset per se ipsum necesse oc.
Respondent, relationes creatoris, conserVatoris,& domini in Deo esse relationes superpositionis,& dignitatis , quae non sunt perfectibiles , sed perfectivae, non suppositionis, & inferioritatis, quae persectibiles sunt , nam inquiunt esse regem in homine , supponit subditos , quos regat . nec tamen
537쪽
arguit imperfectionem in rege, immo persectionem. sed contra : regia dignitas in homine, licet perfectio quaedam sit, non est pura perfectio, sed
mixta aliqua imperfectione , quia virtutem regendi absolutam non habet, sed subditis vectigalam, & tributariam quam tenetur impendere bono subditorum , contra vero in Deo virtus dominandi, est absoleta. Ad instantiam, qua dixi Deum fore suam rela tionem , distinguunt: Deus esset sua relatio , id est omnipotentia, qua aptus est referri ad creaturas ,& refertur ad eas , quas producit, concedunt : id est , Deus esset relatio adaequata , negant , quia includit insuper productionem creaturae, &ipsam
creaturam. Contra licet relatio creantis sicat creaturam , & ejus productionem in obliquo, ramen Deus nec esse , nec concipi posset sine ea r ergo diceret dependentiam a sua creatura , & ita non esset ens prorsus absolutum. Denique relatio est ordo unius ad aliud: at ordo non est inter res diversi ordinis, qualis est Deus , & ereatura ι res enim dicuntur esse ejusdem ordinis , quae vel sunt extra omne genus , & dependentiam causae, ut personae divinae : vel quae sunt
intra idem genus, & eadem categoria illigantur, ut duae substantiae, & duae qualitates ; vel quae li-c Et spectent ad diversa genera , Vnum pendet ab alio, aut ab eo perficitur , & ita ad illud ordinatur : at Deus est supra genus, & categoriam, nec Penoet a creatura , nec ab ea perficitur : ergo non est ejusdem ordinis cum creatura. II. AssERTIO. Relatio, quae concipitur esse
in Deo , est relatio rationis , & secundum dici. Haec assertio sequitur ex prima, cum enim nulla
538쪽
st relatio realis in Deo : nec tamen concipi a nobis possit, ut creator sine creaturis, quas inserat: nec ut dominus sine subditis, quibus praesit, consequens est , ut relatio , quam ipsi affingimus, rationis sit, non rei.
OBII c I E s I. Deus, ut Omnipotens, non po test concipi sine creaturis possibilibus : ergo dicit relationem ad creaturas possibiles. Resp. dist. ant. Non potest concipi sine creaturis possibilibus , quas per virtutem absolutam inferre possit , concedo : per virtutem dependentem ab illis, nego ane. & dist. consequenS , ergo dicit relationem ad creaturas possibiles , realem ,
nego: rationis, esto. Et vero cum creaturae pota
sibiles , nihil realiter sint a Deo distinctum , quomodo relationem realem ad ipsas diceret , quae debet esse inter duo realiter distincta dcuique li-cἡt Deus relationem ad creaturas possibiles diceret, transcendentalem dicerat , non categoricam, de qua hic agitur. Instabis I. Inter omnipotentiam Dei, & creat Tas , datur connexio necessaria : ergo & dependentia. Resp. dist. conseq. Dependentia se tenens ex parte creaturarum , concedo : ex parte Dei potentis producere , nego. Chyna enim Deus sit ens a se , & virtus sequatur ipsum esse , Deus utique creaturas debet posse producere per virtutem ab solutam , & independentem ab illis, licet ut suntentia ab alio, ab eo singula necessario pendeant. Objicies i. Deus, ut creator rerum omnium,
539쪽
habet omnia requisita ad relationem realem , tria enim tantum requiruntur ex parte causae ; subjectum , potentia , productrix, actio creativa : Deus est subjectum : potentia creatrix , fundamen
tum remotum : actio creativa fundamentum proximum : creaturae vero sunt terminus t ergo Deus habet omnia requisita ad relationem realem crea toriS.
Resp. dist. maj. Ad realem relationem requiri tur subjectum capax relationis realis , concedo et incapax , nego. At Deus est subjectum relationis incapax. Ratio est , quia ut agens sit subjectum capax fundandae relationis , potentia illius pro ductrix , debet esse capax fundandae relationis : ut potentia sit capax fundandae relationis realis , debet esse tributaria & vectigalis effemii : sic virtus causiarum creatarum ex naturali quodam debito, tenetur dare esse effectui , qui est finis virtutis illius. At Deus se communicat ex mera bonitate creaturis , perficit creaturas , non perficitur ab illi S. Instabis r. Agens, ut agens, dicit relationem ad effectum : ergo Deus , ut creans, dicit relationem
Resp. nego ant. Sed dicit tantum connexionem& virtutem inferendi effectum . aut dist. antec. agens creatum , concedo : divinum, nego. Ratio
disparitatis est , quod agens creatum acceperitviItutem propter effectum , ut finem , divinum autem , sit finis omnium effectuum , quibus non Ie communicat ex debito justitiae. Instabis i. Qnod non poteth concipi sine effectu , realiter retertur ad effectum , Deus, Ut creator , non potest concipi sine creatuta : ergo &c.
540쪽
Resp. dist. maj. Sine effectu, a quo pendear, α
perficiatur, concedo : quem inferat per virtutem absolutam , nec ordinatam ad effectum , & a quo non perficiatur, nego. At Deus producit creatu-zas per virtutem absolutam , nec iisdem tributariam , lic t eas connotet , nec ab iis perficitur; agens autem creatum perficitur per effectum, requidem tribus modis , vel quia per actionem aliquid in se recipit, sic agens intelligens recipit in se imaginem rei intellectae: vel quia sic con servat esse suae speciei perenni propagatione individuorum , in quibus servatur species : sic ignis ignem producendo perennat se , vel quia finem suum aD sequitur, finis enim rei est ipsius bonum , & perinsectio , ut dum astra agunt in corpora sublunaria ; Deus autem nec quidquam in se recipit, nec quidquam ejusdem speciei secum extra se pro creat, nec habet extra se finem. Instabis 3. Agens , ut agens, in creatis resertur ad effectum : agens, Ut agens, non pendet ab effectu: ergo licEt Deus , ut agens, ad creaturas realiter referatur, non ideo pendebit ab effectu. Resp. dist. min. Agens , ut agens , formalitet
pendet ab effectu ,nego : agens creatum, Ut potens RSere, concedo . licet enim agens creatum , Ut sermaliter agens, non pendeat ab effectu; tamen. Vt potens agere , pendet , quia accepit virtutem a Deo agendi eo fine , ut se emectui communicet: at Deus neque ut actu agens , neque ut potentia gens , pendet a creatura, aut ab ea perficitur. Instabis . Potentia refertur ad actum, & peractum ad opus ex Aristotele t ergo creator .debet
