De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

titeris se dedit, & mira temporis brevitate artes liberales didic t. Mox ad ius civile se contulit in tenera adhuc aetate; a quo studio numquam deinceps discessit. Ita narrat Dominicus Arretinus, cui allentitur Villanius. Ob Sunt autem hi duo scriptores aetate propemodum aequales, omnium autem antiquissimi. qui de Accursiti vita paulo uberius scripserint. Horum igitur auctoritate moveor, ut credam, ad fabulas ablegandum id, quod recentiores scriptores mi ioconsensu tradiderunt, Accursum nempe jam grandem natu . agentem annos supra triginta. vel, ut aliis placet, quadraginta, b ad scholas Iuris prudentiae accessisse, ut ceteri auditores eum riderent, ac nonnemo etiam ausus sit eum amarulentis dicteriis incessere, cui ipse, non malus aestimator ingenii sui, responderit . sero se ad scholas accessisse, sed cito discessurum . VI. Igitur Accursius, cum liberales artes, Philosophiam, ut opinor, & eloquentiam, prout ea Drebant tempora, sive in patria 1ua, sive in scholis nostris didicisset, Iurisprudentiae studia arripuit, seque Moni, qui initio XIII. saeculi in Λcademia nostra inter legum prosei res principem locum obtinebat, insorman

dum se tradidit. c) Sunt qui dicant, ab Odofredo quoque eruditum; d) sed is

serius omnino vixit, quam ut ACcursi praeceptor est e potuerit. Facilius ergo id concederem de Rofredo Beneventano, quem aliqui cum Odofredo confundunt, quique in Academia Bononiensi jus civile tradidit non multo post saeculi XIII. initium, quo tempore Λccursus videtur Bononiae ei facultati studui se . Odosem dum vero non Accursit magistrum, sed aemulum potius, &, ut dicere amabant . eoueurrentem in Academia nostra fuisse , tradunt antiqui scriptores ; quae e re infra dicemus . Sed a me Agonis obitum clarere coeperat Λccursus, Se inter optimos juris professores habebatur: Constat enim . aliquando in quadam causa simul cum Agone ipso, & Hugo lino presbyteri consultum fuisse, ut ex Guillelmo Durante intelligimus. e Cum ergo finem vivendi secerit Ago circa annum MCCXX., ut in Agone ipso diximus. manifestum est. ante illud tempus Accursium inter juris profesbres Academiae nostra non inglorium sedisse. Minime vero audiendi sunt qui circa annum MCLXXXVIII. Accursum in Agonis disciplinam se dedisse aiunt, quo anno adhuc iniantulum fuisse oportet. VII. Cum Accursius ius civile prosteri coepit, initio statim intellexit, tam multas, ac diversas, atque inter se discrepantes superiorum interpretum glossas libris legum adiictas, adeo non utiles esse & commodas Iuris prudentiae nudio-ss , ut iis potius incredibilem dissicultatem parerent. Fuerant enim ante Accursum triginta, ut minimum, interpretes, qui legum libris glossas insperserant, ut animadvertit Diplovataccius. f) Itaque id optimo consilio agere instituit, ut Collatis invicem aliorum glossis, meliora quaeque secerneret, & partim ex iis . partim ex ingenio suo novos ipse commentarios ad singulos legum libros concinnaret, quos qui versare voluissent, non magnopere desiderare deberent superiorum intor pictum apparatus, & glosias. Atque hic perpetuus in omni vita eius Iabor fuit; ex quo multo maiorem laudem consecutus est, quam si, ut alii do flores, Summis, quas vocant, aut traetatibus scribendis . aut glossis usitato more libris legum inserendis animum adjecis et . Prima autem ejus Cura videtur fuisse interpretandi Novellarum . sive Authenticorum librum, quo in libro minori studio fortasse versati fuerant superiores Iurisconsulti. Interpreta

batur hunc librum Accursius anno MCCXX.; g aliosque subinde libros lo

cum qui tam nobilis quemdam inter secuset in platea Boiion. & Poteitas de su. iestris palatii hoc vidit set, tandem quia homicidium illus non probabatur, Potestas voluit illum ad quae-ιtionem ponere , ut sc ab ipso erueret veritatem. Sed Αχo, Hu. εc Acciar. cons illi res; inii demsit, quod hoc sacere noli ivterat. S eutitit. de sente ita is bis quae eam Ii q. b. quis er . s) Ἀρων. in Arcursio. g) Au au b. ut praepotiatur nomen Imrra toνii. κ. Iu te ioati exi mo lum ρ fert Accursus MCCXA. Leis, eatem disg, tians.

e Quod facit ad quaestioltein illam, qua

182쪽

gum perpetuis, & luculentis Commentariis illustravit. sed quoniam liber Ruthenticorum non legebatur ordinarie , quare etiam scholares, qui nondum dOctoris insignia consecuti erant, illum interpretari poterant; propterea Accurlii primas curas filii se censeo in hoc libro in scholis interpretando, & suis glos-1is ornando ; ex quo sub in ne gradum sibi ficerit ad nobiliores legum libros. Et in Codicem quidem Bononiae scribebat anno MCCXXVII. ab Ex omnibus autem commentariis Accursitanis eos absoluti simos censet Diplovat accius, qui sunt in quatuor libros Institutionum scripti, utpote ab auetore recognitos, &secundis euris quasi ad incudem post primam editionem revocatos; quod & de ceteris facturus videbatur, nisi mors intercessisset. b VUl. Ut tantum opus perficeret. scholis relictis , in quibus annos multos maxima auditorum frequentia versatus erat, solitudinem quaesivisse dicitur, ubi vacuus negotiis, & scholasticis occupationibus lateret. γ) Sed alii aliter id narrant. Α unt enim, Accursium subodoratum esse simile consilium ab Odofredo cap tum perpetuis commentariis illustrandi libros legum. Itaque cum vereretur . ne Odos edus sibi palinam praeriperet, valetudinem simulasse , ac tam diu domi se Contini isse, quoad extremam manum suis glossis. D apparatibus imposuisset, a Cito interim non semel medico. & comportatis pharmacis. quibus uti se fingeret ad vim morbi leniendam . atque hac arte vietam Odofredi diligentiam ;cuius commentarii serius prodierunt, cum Accursus. suis latebris relictis. novi Gque commentariis prolatis, in scholis & foro jam regnare coepisset. Ubi enim Accursiani apparatus lucem aspexerunt . nullo iam loco haberi visae sunt superiorum interpretum glolsae. & unus Accursus deinceps quasi numen aliquod civilis Iurisprudentiae palam est habitus. e IX. Auctor eli Ben venulus Imolensis, Odofredum fuisse Accursit antagoni. sam, five, ut tunc dicebant , concurrentem. O Erant autem concurrentes professores quidam aliis professoribus quasi aemuli adiuncti, qui eadem hora eo. Cerent, eademque iura interpretarentur, &, peractis lectionibus, cum iis in ceditamen descenderent: quod ideo in pluribus Academiis induetum fuerat, ut pro- fetares, hac aemulatione incitati. diligentius muneri suo facerent satis. Ajunt autem, id institutum in nostris scholis aetare Agonis. Sed ego indicium eius moris nullum reperio per illa tempora. Ac magnopere vereor, ne Ben Venulus receptissimam 1 ui temporis consuetudinem ex ingenio suo ad Accursit aetatem traduxerit . ut solent multi antiqua ex suorum temporum moribus metiri.

R Erat ante Accur fium duplex Iurisconsultorum secta in Academia nostra: alii enim Bulgari placita sequebantur. alii Martini Gosiae. Velum, ubi prodiere Rccursit apparatus, omnis juris madiosorum familia Accursio se dedit. & prinina illa dissensio sententiarum sublata est. θ Adeo autem Accursit glossae

Probatae sunt, ut auctoritatem multo majorem obtinuerint, quam pro merit privati interpretis; nec defuerint etiam do 'ores haud obscurae famae, qui in

terpretandis ipsis Accursit gIossis recte, crediderint. b

atque utiliter studium suum collocasses et XI.

movit inhaeret. IV. In I ut Dym. 1. de jus. πjure. s) Boue t. Imolan. t. est. gὶ HIIan. θ' Dominie. Arret. I. mi. , alii que passim .sh Hane ἐπυυνetandi libIdinim , ω πο- Das fossas antiquis a glomerandi Iamdiu exosam babent in νι docti ἐν pνudentes t Scribunt nostri doctores moderni lee Hrax novas, in quibus non glossant glossas, sed glossarum gloiia,. Et hodie in Ieburis suis transponuntur iam dicta. Quod enim unus in una lege ponit, allux Pinnit in alia per eadem verba, vel paulo distantia. Ita Me vitium notabat Ia evis M. CaMims de Zamoreis Parmensis in prooemio ad firmones qui iam de turtutibus, quor Q. Vin tu bioliotbri ea nubilibi Hi Μoit ferit S. Misaelii in Boeo II vaeborum Montis Oliveti prope Bononiam .

183쪽

r o Justis Civilis

XI. Sed undenam tanta aut toritas ACcursitanis apparatibus, & glota accessitὶ Num Principis decreto commendatae hunc dignitatis gradum tenuerunt Itaquidem existimare videtur Benvenulus Imolentis vetus auctor, Francisci Petrarchae aequalis & amicus. ab Sed cum Benvenulus videret. summos honores deferri aetate sua glossis Accursi, propterea existimavit . eas Imperiali lanctione indvicias esse in scholas . Sed nullum extat ejus sanctionis indicium : qua de re non siluissent Accursianae doctrinae adoratores; nec Omisissent, ejusmodi sanctionem. si qua fuisset, prolixis ex eorum more commentariis infarcire. Ut igitur leges Romanae magna ex parte olim intermortuae, & novis Gothorum, Langobardinrum , Burgundionum, aliarumque gentium barbaris legibus obtritae, nullo Principum decreto. sed solo utentium consensu. & nostrorum hominum industria. qui Irnerium secuti Iurisprudentiam Romanam restituerunt, passim in occidente amisiam auctoritatem recepere; ut nemo jam sere sit inter homines doctos & eruditos, qui non commentitium judicet Lotharii II. edictum de revocando jure Romano, & abolendis legibus Langobardis, ut alio Ioco diximus; ita Accursit glosas nulla Principis confirmatione indiguisse censeo, ut passim admitterentur in scholis. Tanta enim erat Academiae nostrae celebritas, in qua leges Romanae quasi quoddam regnum sibi constituerant, ut quod nostri legum doctores communi calculo probassent . io ubivis gentium passim admitteretur. Itaque non alia commendatione egebant Accursi glossae, ut ad illum auctoritatis gradum pertingerent, quam ut a nostris doctoribus in scholas inducerentur; quod quidem haud dissiculter consecutae sunt propter earum prae reliquis omnibus

excellentiam .

XII. Fuit hic honor glossis Accursianis per plures aetates. ut haberentur quasi quaedam appendices ,& supplementa legum ipsarum; atque ubi verba legis cujuspiam deficerent. glossae aut toritas succederet. Non demere tamen post Λccurri mortem, ac sertasse eo etiam vivo, qui aliquid in eius glossis improbarent. Fuit

ex eo numero Ben incasa Arretinus . cuius, cum ei non placeret tanta illa glossa. rum congeries, haec aliquando vox in scholis audita est: Ite . ad Aeetiosum .

qui imbrattavit . conspurcavit) totam Corpus iuris. J J Etiam qui ex Odo fredi schola prodierant, minus aequi fuisse in Accuilium videntur. Sed Francincus Accursit filius, ac ceteri Accursiani. patris, ac magistri doctrinam egregie vindicarunt. Itaque annis circiter tercentis Accursus in civili Iuri prudentia regnum obtinuit. At ubi Alciatus. graecis, & latinis literis esregie instructus, &in antiquorum temporum historia excellenter versatus, ad interpretandas leges accessit, nova JCrorum sieta excitata est . cui post Alciatum magnum attulere incrementum Antonius Augustinus. Cuiacius. Duarenus . Ottomannus, aliique

subinde doctissimi, & eruditissimi viri ad nostram usque aetatem; qui spreta sequioris aevi barbarie. & neglecta veterum glossarum ingenti farragine, nativum veluti colorem , & amissam tot saeculorum decursu pristinam Iurisprudemtiae elegantiam conati sunt restituere. Fuit id Accurso exitiosum; de cuius auctoritate & dignitate tantum visum est detrahi, quanto nova haec interpretandi ratio latius pervagata est . di a cultissimis quibusque Iurisprudentiae studiosis recepta. Hinc atroκ bellum excitatum ab elegantioribus istis Iurisprindentiae cultoribus contra Accursum . eiusque sectatores, quos, ut barbaros, Vaniloquos. cavillosos, a penitiore legum cognitione ut Plurimum alienos, traducere non verentur. Non est hujus loci disputationem instituere de Accursit doctrina . neque pluribus exponere, quae ab ejus vel adversariis, vel patronis prinducantur. id unum dicam, vel ex ipsis politioris Jurisprudentiae instauratoribus.& assertoribus non deesse, qui magnis laudibus Accursium extollant. Cuiacius delirare ait Bartholum . cum ab Accursio dissentit. γ) Alciatus eius diligentiam commendat in consulendis antiquis codicibus, ubi lectionis dubietas esset. d

184쪽

Pllor Esso REI Antonius Λugustinus multa Accursio ab aliis assuta existimat; atque id eius iudicium est . ubi aliqua in ejus glossis occurrunt, quae tanto viro indigna videntur. ca) Guido Panci rotus legum studiosiis praescribit . ut prima Iuris prudentiae elementa ex solis Accursi glossis sibi comparent. b Hei neccius denique. ut

innameros alios praeteream , & supra omnes Ianus Vincentius Gravina Accu sum magnopere laudant; atque hic postremus ceteris omnibus interpretibus anteponendum existimat. cc Adeo autem non plane deserta est Accursit schola. ut sint etiam . qui illam anteponam elegantiori huic disciplinae , quam erinditiores quique legum interpretes sequuntur. d)XIII. Sed mihi certum est, multas m accusationibus, quae in Accursum asferuntur, casuras . si Accursianas glossas ab alienἰs secernere liceret. Alienas autem dico non 1olum, si quae sunt ab aliis assiitae . ut censet Antonius Augusti nus; sed eas omnes, quas ACcursius ab aliis interpretibus accepit, nec suas fecit. Si codices manu exaratos integerrimae fidei nancisci liceret, facile esset Accursi glossas ab aliis distinguere; singulis enim . ex usitato suorum temporum more, sui nominis notam per sglam unam, aut alteram adscripsit; atque alimrum quoque glossas & interpretationes vel sine nota ulla reliquit, vel proprio Cujusque auctoris nomine designavit; ut in vetustis exemplaribus bene multis perspicere licet. Sed cum amanuensium indiligentia hanc glossarum indicationem perverterit, pronum fuit, Accursio errores imponere non suos. Id jamdiu

animadversum fuerat a Ioanne Andreae, cum duas in Accurso glossas Iepugnantes perpenderet, & contrarias, quarum alteram fuisse dicit , alteram λα, Hugolini scilicet ,& Azonis, quibus ea contradictio tribuenda erat, non

XIV. Docuit Aecursius in Academia nostra annis circiter XL. , ut narrat eum Dominico Arretino Philippus Villanius. Atque id recte componitur cum rationibus nostris. Anno enim MCCXK jam inter profutares erat adscriptus.& librum Ruthenticorum interpretabatur. Vixit autem saltem ad annum usque MCCLIX., ut moκ constabit. Non dubitandum igitur, quin annis circiter XL. in scholis docere potuerit. licet fortasse aliquandiu domi se continuerit, & a scholasticis muneribus vacaverit, ut prolixum glossarum opus perseehim & a solutum. quoad fieri poterat . emitteret in lucem. Non dissiteor equidem, magnam esse scriptorum dissensionem in anno, quo Accursius obiit, definiendo. Sed alii serius multo, quam oportuit, alii citius decessisse narrant. PanesroiugCum Ciacconio. Popebiciunt. Gravina. di aliis . anno MCCXXIX. obiisse tradunt. Ab his non dissentit Cl. Maaqucchellius. At Volaterranus, cum Ricciolio, & aliis multis . anno MCCLXXIX. D Mitto ceteros miris modis inter se dissentientes. Λc miror, non magni habitam, immo neglectam , in ea rescriptorum Bononiensium auctoritatem, qui omnium primi audiendi fuerant. Hi Accursum decessisse tradunt anno MCCLX. Ita est non solum apud Ghirardaccium, S Alidosium, qui nec admodum antiqui sunt, nec semper

omnino accurati ; g sed etiam in vetusto Chronico Bononiensi. quod vulgavit Muratorius inter Rerum Italicarum Scriptores. h) Ab iis parum dissentit Ricobaldus. Ferrariensis, Accursio synchronus, qui in historia Imperatorum ad annum MCCLVIII. ita de Acculso. & Odosredo scriptum reliquit: Per hae

tempora moritur Accursus legum commentator bonus , natione Thuycus, urbe . . . Cui

d) HLA rie GeutiL dialo . de aris inter se Ad excusationeni Aecursit de aliorum antiquorum gloli titium, hoc scias, quod sem- mr quandocumque ponebant glo: sellam in pumcto notabilem , ponebant sigilum is nux, citiussu at gloisa Praedicta , per quod breve fgnuin trisnuabant opinionem, vel dimim fuisse s. gnati sue protesatione semionis. Sed sic est, quod in libris moidernis ista signa ante finem glossiarum resereata sunt, sed in fine quasi a holita , quae si durassent sicut in libris primis habentur, cessaret reprehensio. Io. Λas. ad Dec. Ium ad s. Quinto de Ae satione. Vid. Marruenesi. I. cit.

185쪽

raueis annis Jupervixit Od resis natiane Bononiensis , turlaperitus Aeeurso non inserior. Ni ambo spuiti Bononiae apud Fratrum Aliuorum Mesessam , quibus fabrieat unt in ulchra oramidas heciosa in operimentum motisolsti. Θ Sed anno MCCLIX. adhuc Accursius erat in vivis. bj Post annum vero illum nulli bi ejuς viventis memoriam reperire licuit. Itaque nihil est, cur longe ab anno MCCLX. eius obitum retrahamus. Et anno certe MCCLXIII. Aecuriium fato jam cessisse, indubium est ex publicis tabulis, in quibus eius filii Franciscus, Cer- voltus. Guillelinus. & Cui sinus Patre orbati commemorantur. Quod si, quoto aetatis anno decesserit, aeque manifelium esset, ejus quoque natalis annus nullo negotio definiri posses. Panci rotus Accursium trauit vixisse annis LXXVIII.; sed unde id habuerit, non indicat. db Philippus Villanius, non equidem in Epi- tome Italica eius libri, quem de origine Florentiae, & viris illustribus Florentibnis scriptat, sed in libro ipsis latine scripto. Accursio eamdem aetatem tribuit. se Neque multum a Villanio dissemit Dominicus Bandini Arretinus, qui Accu sum scribit vixisse annis LXXV. D Quare annus a Pancirolo notatus retinemdus omnino videtur, quamvis non certa , sed tamen satis probabili auctor,tate conlii tutus.

XV. Non perfundiorie agit de Accurso, eiusque filio Francisco. Laurentius Mehus in spisso volumine, quod . prodromi instar, praemisit epistolis Ambrosii Camaldulentis, nuper editis. in) Producit is etiam quae de utroque scripta sunt a Philippo Villanio. & a Dominico Bandini: sed nescio, qua fidescripti sint codices manu exarati. quibus usus eli, vel qua diligentia eos ipso exscripserit. Villanius in codice Barberino integerrimo, quique ab audistis aetate non abludit. Accursum scribit obiisse anuo gratiae millesimo ducenis,mo sexagesimo quinto , statis septuagesmo OcI avo . Dominicus vero Bandini in codice Vaticano. qui mihi ad manus fuit, obiisse dicit anno MCCLXXVII. At in Mehusii ecgraphis tam Uillanius, quam Dominicus Bandini scribunt, Ac. eursium obiisse anno MCCXX Us II. Suspeetus mihi est horum consensus in re tam falsa; ac miror etiam, Mehusium, qai ubique censoriam virgam in aue O- res exerit, non solum viles & plebeios, sed nobilissimos quoque, qua vivos, qua vita iunctos . non vidisse tam crassum errorem. Scribit Mehu fius ipse, Franciscum Accut sit filium obiisse anno MCCII C., idque ex Villanii fide, vel anno MCCCI X. ex fide Dominici Bandini. hJ Vixisse autem creditur Franeiscus Accursit filius antios LXVIII. . Mehusio ipso non diffitente. Oportetigitur, Franciscum annis duobus in Villanii sententia. & annis undecim in sententia Dominici Bandini natum esse post Accursit patris sui obitum , s qui

dem obiit anno aetatis LXVIII. In his monstrosis erroribus emendandis melius operam suam collocasset Mehusius, quam viris doctis iniuria Iacessendis. Quae igitur a Mehusio magno apparatu congesta sunt, adeo non explicant A uiliorum Chronologiam, ut eam potius novis ambagibus involvant. Quare nec Rc cursit obitus citra annum MCCL X retrahendus est; nec minor, quam annorum circiter LXXVIII. . aetas eidem videtur tribuenda. Ac certe dubitari non potest, quin ad multam aetatem vixerit ; quippe qui jam inde ab anno MCCXX. I gum libris interpretandis animum adjecerat, ut supra dictum est. Sed etiam aliquanto ante annum MCCXX. Accursius non exiguam sibi famam comparaverat in Academia nostra; quippe qui cum Agone, Ictorum sui temporis principe sDD. Bonaveritiire de sis ignano Arimundi In Abberici de S. petro Fra ei et D. Meursi legum pro taribus D Castellatio de Milalvitis Rodulfide Graidatio Civium Bononien. Ed cleri ac Pinpuli Boiioli. et 'itat. Pater venerabilis I . Octo: Dux de mandato I . Philippi f. Raxen. E es. Asechieuise. pretent. ibidem L . Imoletis Episcopo coiis ratus Rabeus Hi ori Raoexu Lib. νL PauciνoI. Lib. II. e. XXIX.

186쪽

cipe. & inagistro suo. & cum Hugolino Presbyteri, qui proxime ad Agonis

existimationem accedebat , in gravi quadam causa consultus est , ut a Speculatore accepimus. a) At ΑΣonem alibi ostendimus haud ultra annum LN CXX. vitam produxisse. Non ignobilem igitur locum in hominum aestimatione jam tum obtinebat Accurlius. Itaque his sui e terminis omnis Accuisti vita concluditur, ut circa annum MCLXXXII. in lucem editus, cum sedulam operam hinmanioribus literis. & Philos phiae impendi siet, post initium XIII. saeculi se Agoni in jure civili erudiendum tradiderit, eoque adhuc vivente dcuctor creatus . in legum prosessione florere coeperit, ac tandem anno circiter MCCLX. laudati isimae vitae cursum confecerit. XVI. Mira doctrinae opinio. in qua fuit Accursius, quoad vixit, magno ei adjumento fuit ad maximas opes comparandas. Quare & in civitate magnificas aedes habuit. loco urbis celeberrimo, ubi nunc est palatium publicum civitatis, in quo Legatus Apostolicus. & Magistratus urbani sedem habent. ad eam partem, ubi praecelsa turris cum horologio assurgit; b ὶ & in agro Bononiensi splendidam villam , & ampla latifundia ad Ricardinam; qui locus, ut tunc Aecursit secessu, ita post aliquod tempus, ob praelium atrox inter Venetos, S Galeat ii Ssortiae copias ibi gestum, o celebris fuit. Meminit Accursius ipse huiusce domus, quam, ut erat satis gloriosus, palatium vocat; in eaque fuisse dicit rotam hydraulicam: quod eo rudi saeculo pro miraculo haberi poterat. d Rc villae etiam suae Ricardinae meminit . Nec dubium est, quin eo loci se abdere consueverit, cum vacaret a scholasticis muneribus, & fori etiam occupationibus ; in quo verisimile est illum non raro versatum esse . f ibique suis commentariis in Iuris Caesarei libros scribendis . ac poliendis incubuisse Has Ac. cursit aedes ad Ricardinam descriptas habemus in tabulis anno ML CXVIII. scriptis, cum Anna Lambertina Francisci Accursit nurus tutelam suscepit Canellani sui nepotis. Eas in Appendice damus. g Sunt autem in eis descripta etiam praedia , quae in iis locis ad Castellanum pupillum ex patris haereditate pertinebant; erantque non minus, quam MCXXX. iugera , sive tornaturae, ut vocant, agri optimi. Guillelmi. & Cursini haeredes sua item praedia in iisdem locis po iidebant: & Cervotio item sua pars ex paternis fundis in ea vicinia obtigerat. h) Atque hinc facile conjicere licet, quam ampla sibi lati sundia compara:set Accursus. Falluntur ergo qui tradunt, Accursium hanc villam ea pe. cunia sibi comparasse, quam a Richaido Anglorum Rege, ob magnam ejus causam in foro defensam, acceperat. Nullus enim Accursit aetate vixit Angliae Rex Richardi nomine. Nec minus errant, qui benescentia Eduardi Regis id factum dicunt, qui post Accursit mortem regnare coepit. Erat autem haec Accursivilla ad Idicem amnem crinci rotus non recte ad Sapinam scribit prope eum ponte m. qua transitus est via Bononiensi ad Ricardinam . Ac videtur Accursus ipse eum pontem exstruendum curasse; nulla enim eius loci celebritas ante conditam Accursit villam. Postmodum Accursit filii vel ex ligneo lapideum. uti nunc est , secerunt, vel collapsum, aut perruptum restituetulit post Accursu mortem. kJ XVII. Habuit Accursus ad D. Francisci sepulcrum in marmoreo sarcopha. go, supra quem pyramis columnis sullulta tollebatur . non quidem in Ecclesia ipsa

187쪽

ipsa, sed in adiacenti area; uti tunc mos erat eiusmodi sepulcra construere. Nunc autem nova aedificiorum molitione Accursit sepulcrum obseptum est, & una tantum ex parte conspici potest. Affertur a Diplovataccio Epitaphium Λccursio positum , quod est hujusmodi:

HIC IACET ACCURIUS QUI LEGUM DOGMATE CURSVsDETEXIT CUNCTIS STUDIORUM IP3I NON POTERANT CONCLUDERE NULLA SOpHISTAE AspICE QVAM PARUO LOCULO CONCLUDITUR IPSE . SPIRITUS ALMA PETIT CARO VERMIBUS EXCA PARATUR DEPERIT EU CORPUs SED SPIRITUs ALMIFICATUR CUI DEVs AETERNAM RE IEM LUCEMQUE SUPERNAM DONET IN ARCE POLI SPREUIT UT ATRA SOLI.

Num haec carmina Accursit tumulo insculpta fuerint . ex Diplovataccio non liquet. Nunc certe non apparent; potuere tamen ex ea parte sculpta esse, quae nunc novis aedificiis obtegitur . Ex ea vero parte, qua Accursit tumulus Conlp, cum est, hic perbrevis titulus Iesitur.

LEGUM M FRANCISCI

EIUS FILII

Alidosius in hunc modum affert inscriptionem Aecursit sepulcro appositam: Sopula. Aceu si Glo t. Franci illi MCCLX. Sed nulla ibi est anni

nota. Erat fortasse in alia sepulcri facie, nunc minime conspicua . XVIII. Accursus filios reliquit, Franciscum hunc. qui cum eo tumulatus est . Cervoltum , & Guillelmum . non tam paternarum opum . quam doctrinae. S gloriae haeredes, Cursinum quoque, sive Accursnum. Hos senex ex se cuida uxore suscepit. Nam duas habuisse uxores, indubium est; ex quarum prima natus est Franciscus, ex altera cervoltus, Guillelmus, & Cursinus. Et Franciscus quidem , cum in lucem editus sit circa annum MCCXXU. . ut suo loco ollendam . vel ex hoc minus credibile est, ex eadem matre nasci potuille cursinum, qui in tenera aetate erat cum decessit Accursius. ab Filiam quoque Ac- curuo aliqui tribuunt, quae civile aliquando Bononiae docuerit; cuius ego nullum indicium reperio in antiquis Ac ursiorum monumentis, quae plurima

vidi. & diligenter iii vestigavi. b) Itaque id aeque incertum existimo , ac qu da liqui tradunt de Agonis filia, Accursio in matrimonium collocata. cc XlX Alii duas, nedum unam. Accursio filias tribuunt, quae publice ius civile docuerint; easque nuper inter taminas I Ctas recensuit Carolus Ferdinandus Hom melius prostor Lipsienss. d) auctorem secutus Albericum de Rosate ad L qui situm tibi pupili. edtie. deb. Ego ne unam quidem existimo. Nam Albericus , qui non duas quidem, sed unam tantum memorat. se de illa loquitur, ut dubio locum relinquat. Ait enim, se audivisse, Accurso filiam fuisse, quae Bononiae docuerit. G Haec loquendi ratio Baelio dubium movit D. A quo

etiam a An. MCCLXX viri. XVI. Octob.

d Carati Ferit. Homaielius strosissior Iars D in titteratura Iuris LM L cap. XX. est Audivi , quod Accurtius unam filiam umit, quae actia legebat Bononiae. Altarie. iut. qui Alium. Τ. ubi pupili e. e. L . Boetius dita Critie.

188쪽

enim audivit An deerant iis temporibus nugatores, & boni etiam viri, qui fabulas procuderent. aut venditarent XX. Ab Accursit filiis ejus familia Bononiae propagata est . quae ab ipso, veluti auc re, Λccursorum agnomen tulit, & inter praecipuas civitatis nostrae aliquandiu floruit. ab Ipse tamen Accursius extremis tantum vitae annis civitate donatus videtur: anno enim MCCLII. asseubris munere fiinctus est apud civitatis praetorem ; quo munere sungi civis noster non potuisset in patria sua. Id intelligimus ex historiarum Ravennatium scriptore Hieronymo Ru.beo. qui, Accursio praetoria affetare Consulente . quasdam populi Bononien-ss Ieges. de exulibus, & de sacramento praetoris, paulo duriores, eo anno a

rogatas narrat; μθ qua de re, non bene sibi cognita, nescio quid subobscure indicat Ghirardaccius. cc XXI. Christophorus Landimis Forensem memorat Accursit ICti fratrem, &sororem Picardam , γ) de quibus est aliquid apud Dantem Aligherium. Lamdinum refellunt Ben venulus Imolensis, hil ex Ioannis Borachii commentariis in Dantem Diplovataccius: co scilicet, Forensem illum fratrem fuisse docent Cursi Donati inter Florentinos Proceres ineunte saeculo XIV. clari ac prae- Potentis viri; qui praeturam Bononiensem gessit anno MCCLXXXIII. & rursum anno MCCLXXXVIII. ci Cum Accursio autem nostro, praeter Patriam .ae nomen haud multum dissimile , nihil commune habuit. XXII. Potius igitur Alidosio credam . qui Aecursi fratrem memorat Bonum . scribam publicum. sive notarium. hJ Fuit autem Notariorum Collegium semper in civitate nostra honestissimum , praesertim iis temporibus. ob merita landini Passagerii artis notariae instauratoris. Sed Bonum typographi incuriadietum arbitror hunc Accursii fiatrem . qui Donus revera dicebatur ci) Bonaju- tum quoque alterum Accursi fratrem antiquae tabulae recensent. XXIII. Alia plura traduntur de Accursio a scriptoribus, haud sane vulga. xibus, vel admodum incerta , vel plane falsa. Ejusmodi est quod narrat Joannes Clericus. fuisse Accursium Eduardo Angliae Regi a consiliis, qui eius opera saepe usus sit in difficillimis regni negotiis explicandis. kb Est id omnino falsum: qui enim Angliae Regi se adjunxit, non is suit Accursius glos tor, sed ejus filius Franciscus; idque annis multis post Accursit mortem. Miror a tem, Ioannem Clericum in recensendis actis publicis priscorum Angliae regum, a Thoma Rymer collectis, & vulgatis , huc impegisse: ea enim ip1a aeta inter Rymer collectanea, quae hac de re agunt, ad Franciscum Accursit, non ad A curtam ipsum pertinent; & eo tempore scripta sunt, quo Λccursius glosator in vivis esse non poterat . cl)XXIV. Iacobus Faceiolatus Vir Cl. inter prosetares Patavinos, qui saeculo XIII. floruerunt, magnum tum Aecursum Regissem receniet. m) Accursum. qui magnus dici potuerit , unum novi, nostrum hunc glossatorem legum; pra-terea neminem. Sed is neque Regiensis est, nec Patavii docuit. Itaque dum Regiensem illum doctorem magnum praedicat. neutrum illi satis cognitum fuisse censeo. Albertus quidem Gandinus, Iacobus de Arena. aliique Accursum Regiensem Ctum non sane ignobilem, commemorant; sed quis illum magnum Accursum appellare audeat λ n)XXV. Infinitus essem , si omnia vellem huc afferre . quae a scriptoribua

189쪽

de Accurso dIcuntur; quorum aliqui velut hominem e caelo lapsum venerari.

tur, aliqui minus etiam verecunde acculant. Is Certe Academiae nostrat magnam attulit lucem, ejusque famam apud nationes Omnes magis magisque propagavit. Tam religiose autem Academia ipsa, & universa civitas Aecuisti, &eius filii Francisci memoriam coluit, ut eorum quoque posteri non minimis beneficiis propterea sint amesti. Singulare est illud, quod habemus in aetis pu.blicis civitatis ad annum MCCCVI.; petente enim universitate scholarium iurisci .ilis, Bartholomaeus Castellani filius, aliique ex Accursorum familia. qui Bononiae degebant, ex Lamberlacciorum libris Populi Bononiensis decreto deleti sunt; iisque concessum . ut aequo 1ure essent cum reliquis civibus partis Iere-miensium in solvendis publicia vectigalibus , aliisque oneribus Comportandis. Vocantur illi defendentes venerandae memoriae do. Aecursi 'e' o. Francisi de Aeeursis patrum ei dominorum omnium Icholarium sudentium in jore eisili

per unise=ῖm mundum , qui tantum honoris attulerunt eisitati Amsrae glossando ' illuminando ius . ite . scholares ex omm miandi plaga ad eam comoean-- , ut ejus nomen per universium orbem celebretur. Haec in actis civitatis

eius anni leguntur. Et rursum Accursit anno MCCCXXII. cum fortasse ob novas Reipublicae turbas eo populi Bononiensis beneficio uti libere non ponsent, petente scholarium universitate, inter Ieremi enses censiti. b)XXVI. Scripsit Acculsus, ut dictum est, commentaria in totum Corpus 1uris civilis herculeo prorsus labore. in quo aetatem Consumpst. Haec edita sunt eum ipsis legum libris; & glosiae ordinariae nomine celebrantur. Observat Diplovat accius, Accursum. Praeter glossas, quae cum Authenticorum libro editae sunt, alium apparatum scripsisse in Novellas, qui ita incipit: Imperatoris evnitio. Addit idem Diplovataccius, Accursit commentaria in Institutiones absolutissima

esse . & pluris facienda , quam quae edidit in alios legum libros; quippe quae

magis castigata, & ab auctore poli primam editionem diligenter recognita: nam ceteros apparatus glossarum non perinde sub incudem revocare potuit. uti prudenter deiunaverat. Edidit etiam tractatum de arbitris, cujus meminitidem Diplovat accius. Incipit: De arbitris tractaturi. Eius quoque disputationes et quaestiones memorat Io. Andreae in additionibus ad Speculum Guillelmi D

xantis; θ qui etiam scribit, se habuisse quaestionem ab Accursio disputatam in codice ipsius auctoris manu obsignato; cujus quae itionis meminit etiam Cinus. cd XXVII. Scripserat Ioannes antiquus doctor, Agonis praeceptor, de quo su

pra diximus. Summam Authenticorum. Huic additamenta secit Accursius. Quod autem aliquis existimat. Accuisium ex graecis latinas feciste justiniani Novellas, adeo absurdum est, ut vix cuiquam in mentem cadere potuerit. Iam inde enim ab aetate Magni Gregorii Iustiniani Novellae latinae habebantur. Nec vero ACcursius literarum graecarum ita erat peritus , nisi imperitissimus erat, quod multi non temere existimant, ut possit tale opus aggredi, si quidem antea perfectum non esset. Itaque mirificus mihi videtur Samuel Cocceius. Cum negat, editionem latinam Novellarum . qua utimur. esse authenticam,

quia tantum versio est , inquit, quidem privata euiusdam Mit Aeeursi : OA ursius sesqui saeculo fere post Irnerium floruit. Assutas autem ab Irnerio Codici Justinianeo Novellarum epitomas ex ineleganti illa versone . quae jamdiu eXta hal. notissima res est . Bulsarus. & Martinus, & Ioannes, & Λgo, & quotquot ante Accursum vixere clari legum interpretes, Irnerii consilium probarunt; nec etiam a ' φ n .

re , tum ob ciatum bonarum artium Atia eum

190쪽

etiam Accurso laudi, aut vitio tribui potest, quod ipse inelegantem hanc Novellarum versionem praetulerit eleganti illi, quam Iulianus antecessor emiserat . eamque Authenticam primus omnium appellaverit, ut auctor in Encyclopaedia Iaudatus assirmat. ab XXVIII. Extat Accursit epistola ad Petrum de Vinea. Eam edidit Edmundus Martene in amplissima collectione Veterum Monumentorum; b) ac

plena est officii erga hominem illum aetate sua admodum ceIebrem, & lum. Ina gratia auc toritate valentem apud Fridericum Imperatorem II. Ei se addicti:simum profitetur Accursius. Non vivit, inquit, in Orbe terrarum , qui ho norem νestrum magis me stiat, serviendi νoluntatem habeat promptiorem. Et hoc malo . quod Oeridica Nementium de euria relatis asserat , operum assismet

esctu cfortasse legendum sectus 2 quam bene 'olentiae referat continuata feriestiterarum . Cum autem Omnis Accursit familia Ghibellinae fustionis semper fuerit, non est mirandum, Accursium ipsum & Petri de Vinea amicissimum suisse. & Friderici II. Imperatoris studiosum. XXIX. Chemicae artis peritum fuisse Accursum . aliqui tradidere, & tractatum ab eo scriptum in Rosarium Arnoldi. Sed si tractatus ejusmodi . qui Accuisti nomen praesescrat, in rerum natura umquam fuit, alium ab Accursio nostro auctorem sui se censeo. Nimis enim distant a Chemicorum experimentis . vel tentaminibus, legum studia, in quibus aetatem contrivit Rccurlius. Ita que Maggucchellius, pensata oriandii auctoritate , ceJ S aliorum , si qui sunt. qui tractatum illum Λccursio tribuunt, nihil ea de re pronunciare audet; &poterat etiam non temere, meo quidem judicio, totum tu ad fabulas amam

clarea

XLV.

ODO FREDUS.

Bononiae natus est Odosredus circa initium saeculi XIII. ex gente Denaria

neque recenti. neque ignobili, quaeque ab opulento & bene nummato homine agnomen duxisse videtur . Odofredi pater fuit Bonacursus Richardi Denarii filius. Hic alios etiam liberos reliquit Odofredi fratres. Honestum, d ει Caravitam. Θ Erat autem ustatum & antiquum in ea familia Caravitae no men. Constat enim de Caravita seniore , qui anno MCLXXVII. testamentum condidit. & cum esset sine liberis masculis, Remberginam filiam haeredem insiluit. & Caravitae juniori nepoti suo legatum dedit. Extat ejus testamentum penes nobilem civem Augustinum Gandulphum Odostedum, in cuius familiam superiori saeculo odosredi transierunt. II. Errant igitur . qui Odofredum patria Beneventanum dicunt; quo in errore versatur Trithemius D. aliique non pauci. Cespitat autem Trithemii adnotator eum Rofredum Beneventanum appellat Odofredum seniorem . g) AC multo etiam magis cespitat Diplovat accius in patria, & familia Odosredi inui. canda, cum eum dicit Beneventanum simul & civem Bononiensem eκ gente, quae de Odoctedis dicebatur. hJ Et gentem quidem odosredam noverat Uiplinvataccius adhuc aetate sua florentem Bononiae inter patricias & nobiles, ex qua

II. in quarterio portu S. Proculi in eo it rata iuu

cto in discordia eum Roariana Camera porma. Sciapi. Eeclassicate. Remburga fit. Guillelmi Angliei cultel- h Odo rediis Beneventanus civir Bon larii iure proprio vendidit & tradidit dii. Od- niens s , & de Odosredis, ccluberrimus te um reici doctori lagum silio quondam Bonaeut sit coimnentator . Dipiso. ia Oloffredo.

SEARCH

MENU NAVIGATION