De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

non possint. Dissicile, inquit, impetrasset Gratianus ab Eugenio, qui monachus Cisterciensis fuerat, docendi veniam . nili Bernareo. & Cisterciensi, eusummae apud Pontificem auctoritatis, monente & suadente scripsisset. Sed quid opus erat Pontificis venia, ut Gratianus scriberet ει doceret, qui suo marte ad scribendum Et docendum se contulit Aut qui poterat Gratianus ab Eugenio veniam petere, qui multo ante Eugenii Pontificatum debuit manum ad movere magno operi, quod Plurium annorum vigilias, & Iabores requirebat λHabemus Laborantis Ecclesiae Romanae Cardinalis collectionem canonum, de qua supra diximus, quamque auctor ipse non minori . quam XX. annorum spatio se absolvisse fatetur. Ea tamen scripta est multo post editum Gratiani librum; ac nihil fere continet, quod a Gratiano peti non potuerit. Quid ni ergo pari saltem, ni mavis maiori tempore eguerit Gratianus ad suum opus multo majoris moliminis & dissicultatis perficiendum 8 Si ergo sedente Eugenio III., ut vulgo existimant, Gratianus Decretorum volumen in Iucem emisit. non potuit Pontifice eodem auspicante illud idem opus inchoare. Mitto cetera, his etiam leviora, quae Iustus Henningus ex Manriquio accepit, & bona fide probavit. XX. Extenuat Gratiani laudes Albericus Trium Fontium monachus, cum scribit, Decretorum volumen, quod Gratiano tribuimus, ab alio auctore , non modo adumbratum, sed magna etiam ex parte perseetum . Ait . omni num doetiam hominem , qui floruit Friderico I. imperante, librum edidisse de concordia discordantium canonum, in duas partes tributum; qui ex auctoris nomine Omne Bonum sit appellatus. Huic Gratianum monachum multa super. struxisse, & quasi in alieno fundo aedificasse: quae si vera sint, Gratianum dice. Te oportebit potius quam novi operis auctorem . invasorem alieni. ab Sed hoc inane commentum est , eo auctore dignum, qui S multo post Gratianum vixit.

di fabulosa multa in suum Chronicon invexit. Vel ipsa haec narratio de omni bono. & Gratiano hominis ingenium prodit. Quis enim fando unquam audivit de hoc libro, qui omne Bonum diceretur Fieri vix possiet . ut tam utilis libri aliquod exemplum tandem non apparuisset , in tanta veterum Codicum copia, qui aetate nostra innotuerunt. Tempora etiam non recte compo.

nit Albericus. Ait, hunc librum ab omnibono editum anno MCLVI. anno V.Frideri et Imperatoris: quae quam male consuta snt, manifestum est ex iis,

quae ante diximus. Gratianus enim Decretorum volumen composuit multo antequam Alexander III. Ponti sex creatus sit, cum adhuc privatus sacras literas in Academia nostra docebat. Rursum Gratianum nostrum Cardinalitia dignitate auctum dicit . quod nullam fidem meretur. Gratianus enim Cardinalis, Eugenii III. nepos. qui inclinante saeculo XII. vixit, & initium attigit saeculi XIII. . nihil commune habuit cum Gratiano nostro, praeter nomen. Vivebat nimirum Albericus medio circiter iaculo XIII., & quidem procul ab Italiae finibus. Et cum aliquid audivisset de omni bono quodam Gratiani discipulo, ac postmodum Episcopo Veronensi. qui etiam serebatur Gratiani librum in compendium redegisti, de quo postea dicemus . perverso prorsus iudicio libri Decretorum praeformatorem credidit hominem illum, qui eius tantum epitomator fuerat. Similiter ει Gratiam Cardinalis. qui & diutissime vixit. & assiduam Operam Eceleliae Romanae tractandis negotiis impendit, adhuc aetate sua vigentem famam cum repericti, facile fuit scriptori minus cauto, ut eumdem Gratianum

M An. avss. Item in eodem anno, idest

Frederici Imperatoris quinto , quidam magister egregius Omnibonus nomine librum de concordia discordantium eanonum diligentissibrae ordinavit in duas partes. Prinram pariem in xxvL distinctiones , secundam ita causas xXXVII. per qliaet iones diversas satis artificiose proiinstas. Hic tiber a nomine au lioris Im bonum a & hune secutus est temi ore Al

xandri Patue Gratianus Cardinalis, qui multa

addidit, Ita quod de XXVI. distinctioni hcentum dii inctiones fecit , sed per ipsum ista doctrina laeta est magis authentica. Alberi in Chom edit. Lei, in in Mesrou. Hi Vlor. Serip . Rer. Geνm. D. II. p. 328.

312쪽

Cardinalem existimaverit libri Decretorum auctorem. Sed neque constat, Gratianum S S. Cosmat, & Damiani Diaconum Cardinalem, hunc enim titulum habuit, monachum suisse; nec verisimile est, potuisse eumdem hominem , qui circa annum MCXL. , aut MCXLI., aetate jam maturus, & doctrina celebris, Decretorum volumen, in quo annis plurimis insudasse debuit, vel in publicum emisit, vel emittere parabat, in vivis esse post initium 1aeculi XIII. . Sequidem viribus integrum , ut Ecclesiasticis negotiis vacare potuerit. XXI. Non igitur unus idemque homo suit Gratianus monachus, scholae Bononiensis Iuris Canonici austor cum Gratiano SS. Cosmae . & Damiani Car. Einali , neque informatam ab omni bono canonum collectionem perfecit Gratianus monachus; sed suo marte inchoavit ipse , & absis luit. Non dubium tamen est, quin plurima ab aliis canonum collectionibus acceperit. nimirum Re. inonis Ρrumiensis, Burchardi in primis, & Ivonis, ac fortasse etiam Anselmi Lucensis. Cum autem superiores illi collectores, ac praesertim Burchardus, non semper satis accurati fuerint in delectu Canonum habendo, verisque eorum sontibus indicandis, Gratianus, Cum eorum vestigiis insisteret, in errorcm prope necessarium saepius abductus est . Bona enim fide ab iis accepit quae in rem suam facerent: nec potuisset unus homo, quantumvis accuratus & diligens, singulos Conciliorum canones, & decreta Pontificum. & Patrum sententias ad trutinam revocare in summa librorum raritate, quae erat iis temporibus, & paucis admodum subsidiis ad tantum opus perficiendum instruictus. Sed tamen saepissime constat illum sontes ipsos Ecclesiasticarum legum adiisse . nec hausisse omnia ab infectis superiorum collectionum rivulis. Exemplo esse potest id. quod Baluatus animadvertit in praefatione ad epistolam Rabani Mauri ad Heri. baldum. Burchardus canonem protulerat ex Concilio Ilerdensi. ca) Ivo Bur. Chardum secutus, eumdem canonem totidem verbis quasi ex eodem Concilio recitavit. Sed Gratianus eumdem canonem. ne una quidem literula immutata. producens. falsa inscriptione, quam apud Burchardum, & Ivonem viderat, minime deceptus est, eumque Canonem esse dicit, uti revera est, ex epistola Rabani ad Heribaldum. Est can. 34. de his vero . di . so. Non dubitat Sirmondus Gratianum reprehendere, quod C. quaestum I. q. 3. , & c. sane quia . XVI. q. a. ex Concilio Arvernensi retulisset ; cum ii canones non in Arvernensi, sed in Nemausensi Concilio editi essent. Itaque eos canones Concilio Nemausensi restituendos monuit, eoririnque inscriptionem apud Gratianum emendandam. sc At postea Compertum est. eos canones primum editos in celebri Concilio Arvernensi, sive Claromontano. quod an. MLXXXXV. celebratum est praesente

Urbano II., dein totidem verbis inter canones Concilii Nemausensis relatos. Ob XXII. Non possum hic praeterire Gn. onsis. dis. 33. Hic nullam habebat inscriptionem in antiquis exemplaribus Gratiani ante Democharem. & Contium, qui primi adnotarunt, esse ex concilio IV. Carthaginensi, quare eamdem inscriptionem retinuerunt Correctores Romani. Haec Bal ius. G Sed quid est . quod canon iste apud Burchardum. & Ivonem dicitur sumptus ex cap. Io I. Concilii apud Valentias λ Si Gratianus consuevisset Burchardum. & Ivonem pecudis instar sequi. non haesitasset hunc canonem Valentino Concilio tribuere. At illum repererat inter canones Concilii Carthaginensis , ex quo Concilio plura aliis locis deduxerat; ac videbat etiam . a Reginone co Carthaginensi Concilio tribitum . Quid ergo ageret in hac varietate & dissidio codicum Cum nulla tunc illi certa ratio succurreret ad hanc dissensionem tollendam , maluit nullam suo canoni inscriptionem, quam non certam ac dubiam apponere. Atque in hoc minus certe cautus suit vir longe alias doctissimus ti diligentissimus Labbeus. Is enim post Concilium Valentinum celebratum anno DXXIV. fragmenta quaedam edidit, quae citantur, ut ipse inquit, ex Concilio Valentino, e id Hi pa

313쪽

num se . sit e Gallierem. Ob In his est canon fonsi s. totidem verbis ac apud

Gratianum. ac sumptus dicitur a Burchardo. ba Sunt alii etiam tres canones, qui Concilio Valentino tribuuntur apud Labbeum . qui oblitus erat e 1dem ab 1e editos inter canones Concilii Carthaginensis. cc At Gratianus unum & al. terum eκ his tribus, nempe C. qui oblationes. XIII. q. II. . & c. irritam XI.

tribuunt Concilio Valcntino, Carthaginensi quarto recte adscribit. Sed aliqua tamen venia dignus est Bur Chardus, a quo Ιvo, & Labbeus decepti sunt. Non ipse primus Carthaginenses canones cum Valentinis miscuit. Antiquior Eum chirdo fuit ipse error, si tamen hic verus est error; fieri enim posset . ut aliqua θnodus Valentina plerosque ex canonibus Carthaginensibus sbi sumpsisset, ut in aliis Conciliis actum quandoque videmus. In antiqua illa canonum collectione . cujus specimen in Appendice dabimus, Plusquam triginta canones asse. runtur ex Concilio Valentino, g) qui iisdem verbis reperiuntur in Carthaginensi IV. Sed haec viderint Conciliorum editores. Ad Gratianum quod attinet, plura ex genere hoc afferri possent, quae satis ostendunt. illum non solas Bur. chardi, aliorumque collectiones caeco modo expilasse, sed ad primigenios Ecclesiasticarum legum fontes. quoad licuit, accessisse . XXIII. Itaque, ut multa omisit, quae in Burchardo, aliisque collectori. hus canonum viderat, minime necessaria; ita ipse multa congesut ab iis praetermissa , quibus iuris Ecclesiastici studiosos carere non posse intelligebat. Plura etiam . quae Gratiano, & superioribus collectoribus sunt communia , saepe apud Gratianum brevius & enucleatius sunt expressia; ut facile comperiet quisquia Gratianum patienter velit cum Burchardo. S IVone. aliisque collectoribus canonum componere. Quis autem, exempli causa. in I vonis Decreto librum integrum , & quidem admodum prolixum, serre possit contra Berengarium 8 Liber vero postremus, qui de speculativis sententiis inscribitur, si quidem Ivonis est. nec alia manu additus, quid commune habet cum canonibus & Ecclesiasticis regulis 3 In reliquis vero Decreti Ivoniani libris quam multa sunt ad histo. riam, ad liturgiam, ad eruditionem pertinentia quibus nemo inter decreta Patrum, S leges Ecelesiasticas locum concesserit Nihil dicam de incondita Burchardi farragine, ex qua si quaecumque sunt vana, insulsa, inutilia demas. nimium magna illa moles decrescet. XXIV. Quamvis autem optandum esset . ut canonum collectio, quae sola in scholis . & iudiciis obtinuit. meliori delectu facta fuisset, fatendum tamen est, eam, quam adornavit Gratianus, ceteris, quae ante illud tempus prodierant. multis modis antecellere. Itaque nemo post Gratianum ausus est aliquid in eo genere; & si quis sorte tentavit. prodire non potuit in steriam , captis omnibus Gratiani fama, quasi metam attigisset, quam superare nemo posset. Unam novi canonum Collectionem post Gratianum editam a Laborante Cardinati; sed

ea nullo plausu excepta est. Et semper in tenebris iacuit. uis autem eam collectionem expeteret, in qua nihil erat, quod in Gratiano non haberemus; deerant autem multa, quae maxime in Gratiano placebant λ Hoc enim maxime

praestat Gratiani collectio Laborantis. & superiorum omnium collectionibus, non solum quod uberiorem legum Ecclesiasticarum copiam ad scholae & fori usum suppeditat; sed quod nova quadam, & ante illud tempus inusitata sor rea, instructa fuit, quae Ecclesiasticae Iurisprudentiae studiosis commodissima vibdebatur. Neque enim Gratianus id solum egit, quod ceteri collectores, ut ea nones in ordinem, certasque classes redigeret; sed certis quaestionibus propositis. quid in utramque partem ex canonibus , qui inter se nonnumquam Pu gnare videbantur, dici posset, afferret ipse & explicaret, ut inquiunt correcto

314쪽

PROPE sso REI. 27 Ires Romani in pratiatione ad Gratiani Decretum ex auctoritate Gregorii XIII. emendatum. Itaque es Distinctiones adhibuit Gratianus, ela Causas propoluit, quibus explicandis & tra standis Iurisprudentiam Ecclesiasticam disputatricem fecit, & ad gustum sui tactili accommodavit, quod maxime scholasticas disceptationes, & ingeniorum certamina amabat. Atque hinc nata eit, quam diximus, nova Iuris Canonici schola , in qua tandiu regnavit Gratianus , quaeque modum docuit tractandi causas Ecclesiasticas, ab reliquis Europae fcliolis subinde receptum . Εκ hoc sonte profecta est illa forensis eloquentia, quam Bononicnsem appellabant, de qua est locus insignis apud Giraldum Cambrensem, hic minit: e praetereundus. eum enim Giraldus aliquando Parisiis quaestionem quamdam ex Iure Canonico disputasset magno eloquentiae & dot trinae apparatu . a docto viro, qui diu in nostris scholis Bononiensibus Iurisprudentiae studiis vacaverat . interrogatus est, quandiu Bonotriae studuisset. ratus nimirum . non potuisse alibi. quam in Bononiensi Academia. tam exquisitam disputandi artem ac discere. Eius autem praeceptor . qui disputationi praesens sucrat, Nollem , inquit. pro placitoeentum solidorum, idisma namque Bononisum erat . quin hodie in tanto condit o is . tantoque scholarium eonventu tam egregie laetitus fuisses. Erat autem quaestio proposita, num judex fecundum allegata judieare dedieat . an iuxta eonscientiam. a)Haec Parisiis acta sunt circa annum MCLXXIX. b) annis haud plurimis post

editum a Gratiano Decretorum volumen ; & tamen eius disputandi ratio ira celebris evaserat . ut vel in ipsis scholis Parisinis tantundem esset optime excellenterque, ac Bononiensem in morem disputare. & causas Ecclesiasticas age. re. Si quis autem unam, vel alteram eκ Gratiani Causis Iegerit, facile comperiet, ad novum illud disputandi genus ab illo invectum in tractandi a Ju is Canonici quaestionibus omnes eo rudi saeculo commoveri debuisse, cum ne ni .ctris quidem ingeniis displicere possit. Quis enim hanc disputandi rationem non probet, in qua ad definiendam quaestionem propositam non inanes ratia: Θculae , & captiosae argutationes inducuntur, sed canonibus & decretis, quae in utramque partem afferri possunt, bona fide discussis, sententia profertur IIae

porro est disserendi forma a Gratiano inducta. XXV. Ob hanC vero Causam , quod ejus maxima cura fuit conciliandi canones in speciem . aut revera diversos, plurimi existimant, hanc canonum collectionem ab auctore ipsb appellatam Concordantiam discordantium canonum . Sed verisimilius est, hanc inscriptionem Gratiani libro additam ab interpretibus; nuspiam enim in antiquioribus Gratiani exemplaribus apparet. Ea certe CaIeham exemplaria, quae usui fuere correstoribus Romanis. o Ea carent duo vetustissima exemplaria hibliothecae Palatino. Vaticanae, quorum alterum Paleas habet sub initium alia manu descriptas, alterum nullas omnino habet. d) Ca vere etiam debuit exemplar illud , quo usus est Huguccio, primus, ut fertur . Gratiani interpres, quique non multo post Gratianum floruit. & in nostra Academia Ius Canonicum ex Gratiani libro diu est interpretatus. Is enim in prolixis admodum commentariis, quos ad Gratiani librum scripsit, in quibus nullum apicem praetermisit, ac sine interpretatione, & glossa, ut aiunt, reliquit, de illa inscriptione, & titulo libri verbum non habet. In prooemio tamen commentariorum , ut ceteri interpretes solent, multa dicit de universi Gratiani opere, de ejus materia. & partibus. de Gratiani mente & consilio in eo Opere scribendo; ubi haec praesertim habet verba. quae ex mss. codice Vaticano adscripsimus. e) Ne igitur ex tanta varietate ea num , aut diissa vide

rentur adversa , aut saria Miderentur contraria ς magi per Gratianus communi coastilens titilitati di peram eanones in unum eolligere, qua videbatur inesse comtrarietas. proposuit sivere. Ex hoc Huguccionis, aliorumque veterum interpretum judicio natam existimo inscriptionem illam, Gratiani libro postea adiectam. XXVI.

a) GIGIL Camisei . de rebus a se gessa I. I. e. II. in Anelia saera To. II. p. 477.

315쪽

272Juxis CANONICI

XXVI. Coiuulit Gratianus interdum in sos disputationes, & quaestiones, quas tractat, nonnulla ex Theologicis disciplinis; ex quibus apparet. non ine. diocriter in ea facultate, ac in doctrina Scripturarum & Patrum versatum fuissse. Ubi illud obiter animadvertere licet, de praescientia Dei. & praedestinatione Sanctorum disserentem, nihil definire. ac dicere nisi eκ Αυgustini sententia, ut Theologi omnes olim solebant. Sed quoniam plerumque paria in Gratiano . &in Magistio Sententiarum de rebus iisdem leguntur, dubitari potest, uter alteri praeluxerit; nisi forte uterque eadem ex iisdem sontibus hauserit. Dicemus alio loco de Magistro Sent eiularum Petro Lombardo, quem ostendemus Theologiam in nostris scholis didicisse; nec dubium esse posse videtur, quin uterque aliquandiu in iisdem scholis nostris una vixerit. Idem autem fuit, quod sane mirum est , utriusque consilium in fuis libris adornandis . Ut enim Gratianus Ius Canonicum ex monumentis Ecclesiasticis collectum in unum redegit votu. men, quod corpus Decretorum appellatum est, sic Petrus Lombardus ex scrip. turarum & Patrum sententiis Theologicam doctrinam expressit. ca) Par etiam fuit utriusque fortuna; ut enim Gratianus quasi parens & auctor Iuris Cano.

Dici deinceps habitus est, sic principatum in schola Theologica gessit Magister

Sententiarum.

XXV II. Sed in aliquo tamen dispar suit Gratiani, & Petri Lombardi

fortuna . Petrus enim vix dum emittis sententiarum libris acerbos reprehenseres habuit. Itaque plures ejus errores, qui incauto exciderant, gravi censura notati . Ipse vero male audiit apud multos, & unus ex labrinthis Franeiae cum

Petro AbaeIardo,& Gilberto Porretano appellatus. At Gratianus Iurisprudentiae Ecclesiasticae regnum , quod sibi in schola S soro constituerat, multis seculis pacatissimum obtinuit. Theologis, aliarumque facultatum prosetaribus ad ejus maiestatem conservandam Conspirantibus. Sed ipse quoque suos passus est manes. Quamquam in hoc etiam Magistro Sententiarum felicior fiuit . quod illius vix ulla nunc ratio habetur apud Theologos; quotusquisque enim hoc tempore ex libris Sententiarum Theologiam addiscit At Gratiani magna adhuc est au.ctoritas, & parum admodum ex pristina eius dignitate decessit XXVIII. Habuit autem Gratianus triplex reprehensorum genus. Primo enim quotquot ab Ecclesia Romana defecerunt, quotquot religionem, quam Vocant reformatam sequuntur, Gratiano insensos esse oportet. Qui enim nihil non agunt, ut Sedem Apostolicam. O sanctissimam Divi Petri monarchiam funditus evertant, non possunt non execrari Gratianum . qui eius iura dignit temque tuetur. Hinc illae Lutheri furiae, qui Decretorum volumen. aliosque

Iuris Canonici principes libros, extructa pyra, & ad spectaculum invitatis se. ctariis ejus, sua ipse manu in ignem coniecit. b) Uerum id adeo in Gratiani dedecus non cessit, ut ei potius gloriosum suerit ab iis damnari, quibus non possi t nisi criminosus placere. XXIX. At vero inter eos etiam, qui bene animati sunt erga Romanam Ecclesiam. reprehensores habet Gratianus . sed modestos & prudentes. Hi libenter eum sinunt regnare in scholis, & judiciis; sed non ita. ut in singula ejus

Verba iurare oporteat. Cum homo esset, & Opus a nemine tentatum exequerintur, non mirum est Offendisse in multis. Sunt autem ejus errores partim in doctrina & opinionibus, quas sequitur, partim in monumentis & decretis, quae producit. In doctrina & opinionibus quae magis reprehendenda sint, enumerat diligenter s. Antoninus . co & multo accuratius Antonius Augustinus in dialogis de emendatione Gratiani. sed quoniam decursu temporum studia quoque& opi-

ad libros Searent Iartim i. MDee-: In labore multo, ac ludore volumen Deo praeliante com filia iis ex testimoniis veritatis in aeter. num sucidatis in catiatuor libris distinctam , an quo niaiorum exenaseia doctrinamque rem vies .... brevi volumine complicans Patrum seliteritias, appositis eorum testiui ouiu, ut nou

sit neeesse quaerenti librorum numerositMem evolvere, cui brevitas collecta , quot quaeritur offert sine labore.

316쪽

& opiniones mutantur, plura nunc sunt in Gratiani Decreto reprehensioni ¢urae obnoxia, quae facile tolerari poterant aetate illa . qua vivebat Giatianus. Itaque multa ex Giatiani erratis potius tribuenda videntur aetati , qua vixit, quam Gratiano ipli. Multa etiam sunt , quae magnam absurditatis speciem habent; sed tamen diligentius pei pensa benignas interpretationes patiuntur, quibus errores Gratiano imputati vel plurimum extenuantur . vel tolluntur omnino. Unum est Gratiani erratum . quod nulla excusatione defendi poste videtur. Aiunt, disputasse illum , utrum necessaria sit oris confessio. an sola sussciat cordis contritio ad abolendum animae peccatum; ac. multis in utramque partem allatis. quaestionem in ambiguo reliquisse . qυod liberum unicuique Crederet quam vellet ex duabus sentem iam amplecti. Velum enimvero si publi-Ca luce donata essent IIuguccionis Ferrariensis Episcopi commentaria in Gratiani volumen . facile meo iudicio fuisset huius erroris suspicionem a Gratiano avertere. x xit Huguccio non multo post Gratianum, ut supra dictum est; ac fortasse illum audivit in Academia nolita docentem . in qua iple postmodum diu Ius Canonicum interpretatus est; neque dubitari potest, quin probe tui cl-lexerit, in quo ea maxime quaestio sita esset. Eam igitur praeclare exponit. diserte affirmat, non modo se dubium non haerei e , uti Gratianus; sed pro certo & explorato habere, peccatum deleri sola cordis contritione sine consessione oris, quamvis oris consessio line piaculo omitti non possit. Qui hυius rei cognoscendae cupidus sit. videre poterit specimen commentariorum Huguccionis. quod in Appendice damus. XXX. Quod attinet ad monumenta. & decreta, ex quibus Gratiani v lumen coalescit. optandum es et, ut Omnia ex incorruptis fontibus manassent. Sed in hoc etiam magis maguque fraudi fuit Giatiano saetuli infelicitas. Erat Gratiani tempore stamnio in pretio spuria merces apocrypharum Decretalium a Pseudo- Isidolo invue a . Ex iis plurima decerpsit, non tam Ivonis, Anselmi, Burchardi. Reginonis, omniumque Iuris Ecclesiastici colle torum exemplum. quam commune icidicium omnium hominum secutus; nemo enim per illud tempus, id diu etiam postea , de illarum Decretalium authentia dubitare audebat. Ma tis modis etram peccavit Gratianus in falsis canonum inscriptionibus . vel in canonibus ipsis de decretis mendose descriptis, in historia etiam di ratione temporum; quae errata, olim non animadversa . nunc in hac luce literarum in omnium ociatos incurrunt. Sed propter eiusmodi maculas nemini visum est G atiani volumen repudiandum. In eo potius emendando viri dincti Isimi incubuerunt; ac Romanorum etiam Pontificum haec cura fuit, ut hic

praecipuus ligum Ecclesia micarum codex quam emendatissimus prodiret. b Itaque abjecta sequioris aevi rubigine. quae Gratiani Decreto ab ipsa sui origi, ne inhaeserat, habemus in eo copiosissimum promptuarium E Iesiasticae doctrinae, non solum ad fori usum. sed ad disciplinam . moresque informandos. Dolendum eth autem, consuli plerumque Gratianum in iis solum , quae ad forum , &judicia pertinent; in aliis Ecclesiasticae institutionis partibus negligi. Haec multorum querela est . quam instauravit nuper vir omnium judicio doctissimus, &purioris Iuris Canonici peritissimus, qui nullum agnoscit post sacros codices utiliorem librum ; quem s rite exponerent Iuris Pontificii interpretes, diligenterque studiosae juventuti praelegerent, non dubium est , inquit . quin aliud de Ecclesiastica disciplina exitii marent homines, quam vulgo nunc existimare λ-

M XI. Habet Gratianus alios reprehensores; qui catholici cum sint, & optimum se habere animum dicant in Romanam Ecelesiam. toti tamen sunt in ejusjuribus & privilegiis extenuandis,& evertendis. Eos intelligo, qui Gallicis opi-M m nim

Gree ii XIII. Sed ante illum Pius IK Θ r. item

Mim eonsilium ceperant. Vid. pra ari ad Deeret. Gratiavi edit. Romae ad au. supra ἐκ icat.

e. I. 4

317쪽

nionibus imbuti Romanorum Pontificum auctoritati, & potestati novos ex in. genio suo terminos praescribere nituntur. Quamquam hi non tam Gratianum reprehendunt, quam jus quoddam novum exagitant, quod sbi animo fingunt sequiori aevo exortum, & libenter ab iis susceptum , qui transiginae potesatis amplieationem c inci abaint, rerum Onrarium imp itam libertatem tenere euris. b int , ut ait Gallus scriptor, acerbus novi hujusce juris insectator; qui transalpinae potestatis nomine Sedis Apostolicae auctoritatem intelligit. ab Aiunt autem , novo hoc iure veteres constitutiones, id est, venerancos priscorum Conciliorum canones, S authentica veterum Apostolicae Sed is Pontificum decreta sus focata oppressa fuisse , b) ac tanto sanctissimi iuris antiqui excidio ultimam manum a Gratiano datam, cum novi juris corpus in publicum emisit. Sed hae quam Gisb invidiose dicta sint, & alii scriptores doctissimi demonstrarunt. A nos quoque alio loco paucis ostendimus. XXXII. Sed novae rursum censurae obnoxium esse coepit Gratiani volumen. Non solum enim multis scatere erroribus creditum est; sed sunt qui velint, carere nos genuino & incorrupto Gratiani codice; quaeque ad aetatem nostram pervenere Gratiani exemplaria, interpolata suisse , ti aliorum scriptorum manu vitiata. Hanc opinionem provexit Diomedes Brava in libello, quem edidit, de interpolato Gratiani codice . si quidem is est genuinus auctor ejus libelli, nec pera sonatus aliquis vir doctus sub eo nomine latitat . de quo non multum laboro. Quisquis igitur ille sit . in eo libello demonstrare nititur, centum sexaginta octo, ut minimum, locis Gratiani librum esse interpolatum, additis recentiori manu Iegibus, & canonibus . de quibus Gratianus numquam cogitaverat. Consuluit nimirum veteres codices aliquot manu exaratos, eosque cum editis Contulit; cumque plures deesse canones in illis cerneret, qui in illis leguntur, hos omnes aliena manu intrusos existimavit. Coni estura etiam quosdam canones expum xit . ex jure civili petitos. quos nec satis prudenter ab imperito aliquo excerptos, nec opportuno loco collocatos in Gratiani libro censuit. Haec intelligere potui eκ Guidone Grandio; nam Bravae libellus incassiim quaestus est. o Multa autem habet de hoc argumento Grandius eum auctorem secutus; co ac nuper etiam vir dc tissimus Ioannes Baptista Bartholus Episcopus Fel triensis, Imris Pontificii olim prosessor primarius in scholis Patavinis. in Bravae sententiam avisse visus est . saltem quoad leges civiles . quas post G atianum censuit libro Decretorum insertas . ce XXXIII. Num bona fide egerit Diomedes Brava in nova hac censura libri Decretorum, non disputo: tantum dico. non videri mihi. quoet in aliquo vetusto exemplari desint canones aliquot. qui habemur in ceteris, propterea istos omnes r pudiandos esse . quasi aliena manu intrusos. In Gratiani libro vetustis simo bibliothecae Palatino- Vaticanae qui Paleis, & glossis Omnino caret, qui,

que ad Gratiani aetatem dubio procul accedit, f deest distinistio LXXIII., in

qua exempla Formatarum, quas vocant. epistolarum proponuntur. Ita autem

ad libri marginem adnotatum est : Dis LXXIII. descit, non legitur. Cum enim

318쪽

enim quae in ea distinctione continentur. in scholis non Iegerentur, qui eum librum describendum sibi curaverat, iis carere voluit . quae inutilia reputabat. Ob eamdem vero causam facile potuit accidere, ut in quibusdam Gratiani exemplaribus aliqui canones sint omitii. praesertim qui ex iure civili sunt excerpti. Sic etiam in alio Vaticano libro admodum antiquo, quo Gratiani decreta cum solis Joannis Teutonici glossis, non admodum spissis, continentur, ca) ad e. De propinquis. Ca. XXXV. q. a. haec adnotata reperio: Q ια dicuntur in hac q1 ad-sione fere per totum sunt correcta per conitutionem noνam . quae incipit: Non debet, nee es opus ea legi. Est constitutio Concilii Lateranensis an. MCCXV. celebrati, quae nunc habetur in Gregorianis Decretalibus tit. de eon anguin. Cum igitur ea non legerentur in scholis, poterant etiam sine piaculo cmitii in libris. qui post novam illam constitutionem scripti sunt. Pollum hic etiam repetere quod alio loco dictum est de Iustiniani codice in antiquissimo libro Vaticano; in quo non solum desunt aliquae ex Ruthenticis, quas nunc habemus, Codicis legibus admixtas, sed plures etiam desiderantur leges, quas ex induluia eius libri scriptor omisit, incertum, qua ex causa. Mani tellum est igitur . non Pl. ine firmissimum esse argumentum, quod a Diomede Brava ex antiquis libris petitum est ad expungendos tot canones ex libro Decretorum Gratiani. Valeret hoc argumentum, si nancisci Contingeret exemplar aliquod, quale a Gratiano ipso editum est , aut saltem quod Gratiano ipso vivente S probante scriptum csse constaret. Sed quis hoc sperare audeat tXXXIV. Unus mihi Huguccio Pisanus Gratiani interpres, quem supra memoravi, optimam rationem suppeditare posse videtur secernendi genuinos Gratiam canones ab adscitat iis , si qui sunt in libro Decretorum. Cum enim. ut non semel dictum est, Gratiani librum , haud magno temporis intervallo postquam ab auctore ipso editus fuerat, in nostris scholis exposuerit, & Gr,tianum ipsum videre. & docentem audire potuerit; Prudens nemo dubitabit, quin incorrupto. & integerrimo usus si Gratiani exemplari. Cujusmodi vero luerit exemplar illud , nullo negotio intelligimus ex amplissimis Iluguccionis ipsius commentaliis ad Gratianum . quorum specimen aliquod in Appendice producimus. In his commentariis quasi ad lydium lapidem exigere licet Gratiani canones, ut intelligi possit, quinam genuini sint, quinam posteriori cura assuti. In his enim commentariis ita scrupulose partes omnes magni operis attingit , ut ne jota quidem . aut apicem unum , ut dici solet, sine glossa praetereat. Ne ipsas quidem rubricas Canonum, ac titulos Distinctionum , Caularum, & Quaestionum intactos dimittit: in quibus cum multa omittat ex iis, quae sunt in libris editis. id argumento est, plures ex rubricis. & canonum in. scriptionibus, quas nunC in Gratiani libro habemus, non fuisse a Gratiano ipso scriptas; quod etiam saepissime adnotatum est a correctoribus Romanis. Atque ob hanc causam ne ipsa quidem prima rubrica, seu libri titulus Coneordia di -- dantium eanonum . videtur a Gratiano ipse apposita. De illa enim verbum non facit religiosus iste interpres; qui eam nequaquam omissset. si reperta esset in fronte libri, quo utebatur. De reliquis vero rubricis & inscriptionibus, quorum multae falsae 1unt . & imperite admodum adiectae. b) neque omnes, neque nullae sunt a Gratiano perscriptae, ut aliqui existimant. γ) Singulos autem canones eo ipso ordine . quo nunc habentur in emendatis Gratiani libiis . ab Ilu- succione expositos video: & cum plures ex eorum numero, quos Brava, &Grandius aliena manu assutos Gratiani libro existimant, diligenti collatione ficta investigassem , ne unum quidem ab Huguccione praetermissum Comperii.

Ex iis paucos hic indicare juvat; nimis enim longum & operosum esset de singulis dicere.

ibo Rubrieae Decretorum non possunt ΣΙΑ legari, neque ius potiunt, tum quia sunt sal sis , ut in cap. Curae XI. q. s. & XVI. q. 3. Placuit hule, tum quia alius fuit conditor D cretorum , & aliut Rubricarum . Cepol. de eo.

319쪽

Justis CANONICI

XXXV. Primo igitur occurrit can. Infinis. III. q. 7., qui paucis omnino verbis ex synodo Romana sumptus dicitur. Si Diomedem Bravam audimus, in vetustis codicibus statim sequuntur haec verba. Idem tesatur Felix Papa, omissa nimirum illa legum civilium farragine, quae in libris editis ibi inserta habe.tur. Non solum autem ex veterum Codicum silentio , sed etiam ex conje tura non levi eam legum civilium congeriem praeter Gratiani consilium eo loci intrusam ostendit Brava. & qui Bravae consentiunt doctissmi viri Grandius, ca)S Bartholus. bb En canonis verba: Infamis persona me procurator use rotes,

nec cognitor . Hoc Proposito canone . cligreditur Gratianus ad ejus sententiam quodammodo exponendam ex iure civili, ac multa profert ex libris Digesto-

Ium. Codicis, in quibus illud est extremum. quod habet de infamia facti .

qua notantur exoreentes improbum faenus, illicite exigentes Uigrar inurarum . 'e' mulier , quae intra temptis, quo moris es Iugere maritum , contrahit matrimonium . 'ei qui siens eam tixorem dux rit. Post haec in editis Gratiani libris ita legitur: Idem issatur Felix Papa, is em verbis: Item in Eνangelio: qui Trabem portat in oculo 'cie. Λn vero, inquiunt. ita stupidum suisse Gratianum putamus, ut post coacervatas tot legum Civilium perlochas scribere potuerit idem testatur Felix Papa. Qi isdem Derbis, quasi una prorsus sententia fuerit Felicis Papae, & legum civilium . quas ibi congesserat Z protulorat igitur Gratia.

nus Felicem Papam Consentientem cum Synodo Romana. ex qua, ut ipse putabat, canon ille, Infamis persina nee procurator Ust potes, nee cognitor, excerptus fuerat. Quare statim post illum canonem subiecerat ea verba. Idem Dyu-tur Felix Papa, quibus significaret. illum canonem conceptis verbis contineri

in una ex epistolis Felici papae attributis. Q ais igitur non videat, haec postrema verba ab eo canone clivulsa per imperitum aliquem hominem, qui eam te. gum ei vilium farraginem in eum locum intrusit XXXVI. In eumdem modum existimant Brava, & Grandius, post can. autem. IV. q. I. ingentem illum legum civilium acervum . qui in libris editis habetur. Gratiano in1cio inti usum fui fle. Et sane iii codicibus manu exaratis, a Brava visis, nullae it,i leges civiles allegantur; sed statim haec verba subjiciuntur: Sed objicitur illud B:ati Bristi. qtii voce pueri ... innocens v Obatus es: quae Verba ut egregie quadrant post can. Teses autem, quo cavetur, ne quis annis XIV. minor ad testimonium a amittatur; ira locum habere non possunt post illas C dic s. & D gestorum leges. Eodem argumento utuntur, ut Gratiano abjudicentcan. Plaeuit sancto, qui ibidem legitur in editis Gratiani exemplaribus. XXXVII. Sed nullibi magis Gratiani interpolatio apparet, quam in can. Qui faecum. 4s. Di L. Canones novem . qui praecedulit, & sex. qui sequuntur, sunt de homicidio; hic autem unus de surto. Post Canones igitur novem de homicidio ita legimus in vulgatis G atiani libris: De eodem: Item Digest. tit. de furtis: Qui Meetim habentem pecuniam uerripuerit , furti actione etiam feci nomine tenetur, quamvis non si ei animus saeei surripiendi. At in mis libris a Brava in spei his deest canon iste; quem deinde Cl. Grandius contra Ta-

nuccium ostendere multis argumentis nititur inscite admodum eo loci intrusum esse . neque ullo modo congruere cum antecedentibus, & consequentibus canonibus. qui omnes ad homicidium pertinent. cc X UII l. Canones quoque, qui habentur Ca. I. sub finem q. I. post C. I 23. Sunt quidam. audacia alieni scriptoris intrusos contendit Brava. eo quod in suis codicibus desiderentur. d) Atque ob eamdem causam ex genuinorum Censu ex cludit can. Crιmen. I. q. IM, & can. P, ohibentur aee are. II. q. I. ce Sed &Can. Si quem panituerit. II. q. 3. genuinum agnoscit cum Brava Grandius usque

ad s. Notan tim quoque.

XXXIX Sed ego canones illos, ut ante dixi. in Huguecionis commentariis expolitos reperio. Sura etiam in geminis codicibus Palatino. Vaticanis ve

neram

320쪽

nerandae antiquitatis, a quorum alter & glossis omnino caret, & Paleis . alter

Paleas initio descriptas habet, di quidem alia manu, glossas autem rarissimas habet & brevissimas, utpote interlineares; quos codices non uno loco memoIavimus. Si igitur quaestio haec de Gratiani interpolatione. & antiquitate, integritate veterum codicum dirimenda sit, Causa prosecto cadent Brava. & Grandius; codices enim illo antiquiores, & magis integros . quo utebatur Huguccio, a Brava inspectos, nemo mihi persuadere poterit: ut nihil de duobus illis Palatino-Vaticanis dicam, qui summam antiquitatem. & integritatem ostendunt. Etiam correctores Romani codices antiquos manu exaratos & multos, & praestantes consuluerunt; nec abesse in illis Compertum est tot canones, quot Diomedes Brava in suis codicibus demit se ait. Et cum viri illi doctissimi summa diligentia adnotaverint quidquid varietatis occurrebat in antiquis, S recentibus Gratiani libris . nihil unquam de eorum interpolatione suspicati sunt. Paleas quidem a legitimis. & primigeniis Gratiani canonibus egregie discreverunt, quas vero umillimum eit posteriori opera Gratiani libro assutas. Et D. ne in vasto Huguccionis volumine ex tam multis Paleis. quae Gratiani libro in.

fartae sunt. nullam reperio, nisi unam tantum, quo moveor, ut Credam, Hu-guccionis aetate vel paucos admodum ex ejusmodi canonibus. quibus Ρaleae nomen adscriptum est , in Decretorum librum fuisse intrusos, vel nondum tanti aestimatos fuisse, ut Gratiani interpretes eorum rationem habere debuerint. Sed nihil hoc ad interpolationem, quam Diomeues Brava, & Grandius propugnant. De Paleis enim fere consentiunt, esse aliena manu intrusas; quamquam de au-etore non constet , neque de tempore , quo Gratiani Decretis sum adiunctae; nec quisquam adhuc, ecquod Paleae etymon sit, divinare potuerit. DXL. Ad conjecturas quod attinet, quas afferunt qui Gratianum interpolatum volunt, eae quamquam in speciem graves videamur, levissimae tamen sunt. divix ullius momenti reputandae contra genuinorum codicum auctoritatem . Nam

quod aiunt de canone dismis, illum fuisse divulsum ab eo Gratiam lemmate Idem tesatur Felix Papa, ei dem Oerbis, interjectis nimirum multis Digestorum. & Codicis legibus, hanc ego inanem divinationem reputo. Correctores Romani disertis verbis docent, & verba illa Infamis pers a nee procurator usu potes, nee eognitor, & quae subinde habet Gratianus de causis, propter quas impediri quispiam potest, ne judicis ossicio sungatur. At Ieges Digestorum. leCodicis, quae ad ea omnia comprobanda ibi afferuntur, in antiqtitoribus Gratiani eodicibus eonjunm haberi, idest, unum solidum , atque integrum Carionem , sive capitulum essicere, secus ac nunc in libris editis, in quibus leges illae civi, les canonem, sive capitulum unum viciunt sejunis um a can. Infamis. Atque in hunc etiam modum se res habet in duobus codicibus Palatino Vaticanis.

quos supra indicavi. Non male igitur Gratianus post praelongum hoc capitulum scribere potuit. Idem testatur Felix Papa. appellando scilicet prima illa

Verba, Infamis persona nee procurator esse potes, nee cognitor, in quo tota Ca nonis sententia consistit. XLI. Quod attinet ad caim. Teses autem. IV. q. eadem valet responsio. Hic etiam . ut est a Gratiano editus, uno contextu procedebat cum legibus civiblibus ibidem congestis, ut apparet ex utroque codice Palatino . Vaticano, ubi

can. risus autem, absque ulla distinctionis nota, perducitur usque ad verba illa Sed ob eituν. At in libris editis res aliter habet. Primo enim post eam 'ses autem, sequitur can. Placuit . dein can. Si testa , qui ex solis legibus civilibus

cui librater I seriberem , nisi Me ipsum Paleae

ctos, , ve adaptatio: Polt alia, bc competidii causa P. alia, In extrema patina scripta erat τomissa interpunctione, Palia keevunt, atque inievox Palea ellata es. Ita e 9ieit vir dom Furus. Sed nimis invito tempore opus erat, uν vox a iuram modum enara , paIam a doctis reciperetur a

ruisse . O tia correa Romani, as eap. bifamis.

SEARCH

MENU NAVIGATION