De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

eJus nomine notata ut plurimum sunt. Ob In vita Innomnisi III., quam vi. derat manu exaratam Antonius Augustinus. bb hic Gratiani interpres diceba. tur Hugueon fena ; sic enim pro Nurueis Ferrarissis stripserat impetitus amanuensis, cuius errorem prudenter emendavit vir ille doctillimus. Itaque dubium non est, quia Huguccio dici soleret. Cum viveret, Potius quam Hugo; quod etiam apparet eκ titulo sepulcrali Guillelmi Λdelardi Ferrariensis d)mastae, qui anno MCXCVI. extinctus dicitur. ut observat Iustus Fontaninus. c) Sic enim

in eo titulo sepulcrali Caelestini Papae, d) de Episcopi Ferrariensis, qui tunc erat Huguccio, moeror di lacrymae in Adelardi senere indicantur: CH Unus planst. tri Aue Hugueis manst.

Ita etiam appellatum video in charta anni MCIC., quam in Appendice assere. mus ex archivo Ecclesiae Metropolita irae Ravennatis, Et in charta item Abbatiae SS. Naboris. & Felicia, nunc Senatus Bononiensiis, de qua etiam postea dicendum est.

V. Si quid coniecturis indulgendum est . quo in loco Gratianus Decreto. rum librum scripsit . in eodem Huguccio glossas in eum librum concinnavit,& Ius Canonicum docuit. nimirum, in Monasterio SS. Naboris, & Felicis. &in ejus Monasterii scholis. Sed dolendum est. antiqua monumenta, & veteres chartas ejus nobilissimi Monasterii naufragium fecisse; quae si extarent, multa de Gratiano , Cuius vix nomen novimus, deque immortali eius opere, & sor. tasse de primis Iuris Canonici scholis, natis in ejus Monasterii aedibus , perspecta essent. Restat tamen unica antiquioris aevi charta, ex qua intelligimus, magistrum Ηuguccionem . inicionem scripsit inficetus notarius, Pisanum , & magi-1trum omni bonum praesentes fuisse. cum Lan francus Ss. Naboris. & Felicis Α, bas capellanum institueret Ecclesiae S. Bartholomaei de Beveraria. Vix credibile est, casu factum fuisse, ut duo tam celebres Iuris Canonici prosessores una convenerint in eo Monasterio, di honoris atque auctoritatis causa ei electioni in.

ter fuerint .

VI. Atqui oritur gravissima difficultas ex notis chronicis eius chartae . quae scripta dicitur anno MCI C. indictione secunda; sic enim habet: Anno Domini millesimo eentesimo nonagesimo nono Kat Ian. indicit . fetinda. Teses inicio Pis 'e' Omnebonus . 'ei Petrus S. Crearis ... in quorum presentia domus Gu- fanetis abbas mona erit S. Felicis me. eb Haec enimvero componi non possunt eum epocha Episcopatus Ferrariensis Hiiguccionis nostri, qui, ex monumentis infra afferendis, jam inde ab anno MCXC. eam cathedram obtinebat. Restat igitur, ut apocrypha sit, di nullius fidei ea charta, in qua Huguccio Pisanus adhuc privatus subscribit; sive Ugicio. in ea charta notatus, alius sit ab IIu puccione Ferrariensi Episcopo, de quo disserimus. Sed quis credat, duos circa idem tempus Hugucciones Pisanos Bononiae fuisse. doctrina claros, & magistri titulo insignes, quorum altero ad cathedram Episcopalem Ferrariensem evecto, alter Bononiae superstes fuerit Sed neque omni bonus Gratiani discipulus Bononiae cum hoe Huguccione esse poterat anno MCIC. . quippe qui multis ante annis creatus Episcopus Veronensis, finem vivendi secerat. Neque hic etiam Omni bonum alterum gratis confingere licet. Reliquum ergo est, ut spuria sit illa charta, nulloque in pretio habenda VII. Sed ego quamquam concesserim, spuriam esse, tamen plurimi faciem dam arbitior, quantum ad id . de quo agimus. Id enim fere habent emolumenti chartae etiam spuriae de fictitiae. ut multa plane indubia & certissima suppeditent, ut norunt criticae attis periti. Qui enim eiusmodi falsa monumenta procudunt, nisi plane stupidi fiat, & plumbei. id in primis satagunt. ut quam possunt maximam veri speciem fallis rebus assingant. Igitur, nisi fatis

nota a) His ηοtir ωIeantuν quae tu etissam ε-- dial. o. ce) Fout ante. ιη Praefat. ad Gratiani

342쪽

nota suissent mag. Omniboni, & mag. Huguccionis nomina , qui saeculo XII. decurrente vel in Monasterio S. Felicis degere, aut certe ibidem regundis 1ch lis, sive alia quavis de causa versari consuevissem, qui eam chartam confinxit. numquam eorum nomina eidem chartae adscripsisset. Viderat fortasse haec duo illustria nomina aliis chartis Monachorum Sancti Felicis adscripta, & parum de chronologicis rationibus sollicitus , ea traduxit in suam chartam, quae scripta surgitur anno MCIC., quo anno vixisse potuit Lanfrancus Abbas ibidem nominatus; ab & Ventura notarius, qui eam chartam scripsisse fingitur . non incongrue dicitur Inn ra quondam regis Hemici notarius . obierat enim Heniicus VI.

anno MCXCVII.

VIII. Uerum haec charta, quamvis autographa non si, tamen inter merces spurias ah leganda non videtur. Haec exscripta est , & recognita annis fere d centis post an . MCIta, quem exhibet. Itaque crediderim. exeunte saeculo XIV. sve ob natam controversiam de Iure Monachorum Sancti Felicis in Ecclisi imSanisti Bartholomaei, sive quacumque tandem ex causa, veterem illam chartam exscribendam fuisse; in qua cum testium nomina corrupta essent, nec legi pos1 crat . notarius, aut monachi, qui chartam exscribendam dederant, ex genuina alia charta duorum clarissimorum testium nomina imprudenter accepelint. ontigere saepissime eiusmodi interpolationes in antiquarum tabularum apogra I his; nec propterea licet eas uti plane spurias rejicere , cum Cetera egi gie coimgruant, quemadmodum accidit in charta, de qua disseruimus. in qua ot inclictio secunda cum anno MCIC. optime componitur, aetas Lanfranci Abbatis. ac Venturae quondam regis Henrici notarii mirifice convenit. Sive igitur supposititia sit & apocrypha, sive genuina haec charta, invi istum argumentum suppeditat pro Omnibono, & Huguccione Pisano decurrente saeculo XII. Bononiae degentibus.

IX. Huguccionis discipulus Innocentius III. Pontifex fuerat, b) qui plures

ad eum literas de rebus gravissimis scripsit, praeter illam, de qua supra dictiam est. Sed Se multas causas eidem iudicandas commisit, ut ex ejus epistolis liquet. Ceterum de eius aetis in Episcopatu admodum pauca rescire licuit, quae levi. ter attingit Ughellus. Iis addere iuvat, quod ex charta Ecelesae Metropolitanae Ravem aris habemus. Hugucciovis non minimas partes suisse in concilianda pace inter Ravennates, ac Mantuanos, & Ferrarienses. Anno siquidem MCIIC. maindavit Henrico Episcopo Mantuano. ut inducias inter eas civitates statueret. Αnno autem sequenti colloquium indixit praetoribus earum civitatum, in quo de pace ageretur; & inducias producendas decrevit. Haec autem agebat Huguccio tamquam arbiter inter eas civitates constitutus, quantum conjicere licet ex tabulis ea de re perscriptis, quas in Appendice damus. Haec certe acta sunt volentibus, & Consentiemibus Ravennati Archiepiscopo Guillelmo, & Henrico Episco. Po Mantuano , qui cum Episcopo Comaciensi, Aetolino Marchione Atestino, &aliis multis, in castro Argenta adsuerunt, Cum ab Huguccione colloquium tra clandae paci indictum est. & induciarum tempus prolatum. X. Aliud addit eκ monumentis Ecclesiae Veronensis doctissimus editor sum. me S. Raymundi. Huguccionem nempe cum Petro Hadriensi Episcopo ab Iniam Centio III. delegatum , ut de quodam contractu inter Adelardum Episcopum,&Αetonem Estensem Praetorem Veronensum cognosceret, eumque auctoritate luaratum decerneret, si rite factum judicasset, quemadmodum Ferrariae postea fa

ctum est. QPp a XI.

tius III. Magistrum Hiigutionem habuit In

Noluit Ianoeentius aperte reprobare opini nem Hugiationis Magistri sui , qtiam tamen reprobat in effectu. Io. Aών. ad eamdem Decretalem.

Praesuini potest , quod Da. Inn em

343쪽

XI. Tenuit Episcopatum Ferrariensem Humceso ab anno MCXC. usque ad MCCX. . cum annos se uno die minus in ea cathedra sedisset. aJ Octobri vero mense ejus anni jam obierat . ut ex literis Inliocentii III. ad Pliorem S. Joannis in Monte . Archipresbyterum Campi Gallani. & magistrum Gratiam Decretorum doctorem , quarum hoc initium est: Ex literis piae memoriaerionis episcopi. Ac datae sunt Laterani III. Id. octobris. anno XIII b) Fuit autem quoad vixit inter doctissimos aetatis suae homines reputatus, diuque duravit haec fama, quae nondum plane extincta est apud Iuris canonici professores, nec vero extinguetur quandiu aliquis honos habebitur primis Gratiani interpretibus. ex quorum Iaboribus Glossa, quae ordinaria dicitur, coaluit. Ferrantes Borsetius vetus carmen edidit, quo minus aequum testimonium sertur de doctrina Huguccionis; in hunc modum enim inducitur Verona civitas Fer. rariam Carpens: ,, me plures nobis praedata est improba elaroris Ferraria r an capiet teque Guarine mihi ρQuae f/ ta es ranas dumtaxat habere loquaces , ,, Gutio quam coluit barbaras doetiit.

XII. Sed quod hic Huguccio Ferrariam barbarus coluisse. & docuisse dicitur, in Poeta serendum est, qui, quantus vir ille fuerit, ignoravit; nec de eius doctrina iudicium aliunde. ut opinor, facere Poterat . quam ex Etymologico. in quo non erat, cur quis nitorem & elegantiam requireret. Verum ex ingenti copia exemplarium mss. eius libri, quae ad hanc diem in bibliothecarum plinteis asservantur, conjicere Iicet, magno plausu ubique exceptum fuisse . & magno usui fuisse latinae linguae studiosis. Sed ejus commentaria in Gratianum docta & erudita sunt. S satis latine scripta ; minus certe inelegantia, quam posteriorum interpretum scripta. De his autem judicium serre non poterat vaniloquus ille veruscator, qui nihil supra carminis numerum noverat.

Scripsit Humecio Summam Decretorum . quam non semel commemoravi mus. Neque hoc fuit compendium quoddam Decretorum, ut nomen iP- sum so are videtur; sed sunt magna det prolixa commentaria in Gratiani librum, opus sane laboriosum. multaeque doctrinae. quod immortalem laudem autiori suo comparavit . Haec magno usui fuit ceteris canonum interpretibus. qui postea suerunt. ac praesertim Ioanni Teutonico, & Bar tholomaeo Brixiensi. qui in Glossam Uecretorum . qua utimur, plura exHuguccione intulerunt, ut supra dictum est. In hac porro Summa, sive Decretorum commentariis. praeter eximiam Iuris Canonici scientiam , in Iure etiam Civili se magnopere eruditum . & in doctrinis Theologicis Perquam exercitatum ostendit ; ut erant fere antiqui Iuris Canonici professores sacrarum literarum studiis aque addicti, cum nondum erant haeduae facultates prorius discretae. Praeiverant Huguccioni Rufinus, Ioannes . Baetianus, Gandulphus. & Cardinalis quidam, cujus nomen ignotum est , quos identidem allegat Huguccio; ex professoribus autem juris Civilis Bulga. a Ugutio natione Tuscus, Pisanus eiis vis, Episco a Ferrarielisis suit. Librurn D

rivationum composuit . . . . . . Anno Domini

344쪽

garum , Martinum, Placentinum , Ioannem . praeterea, quod ego sciam, neminem. Eius Summae Partem aliquam circa finem perfecit Ioannes de Deo, illustris Canonum professor, de quo suo loco dicemus. Eam vidimus in codice Vaticano, ex quo pauca excerpsimus , quae in Appendice

damus.

Scripsisse etiam dicitur Huguccio in Decretales, ca) quarum aliqua collectio ejus aetate prodierat. Sed ejus nomen inter antiquos Decretalium interpretes non reperio.

Edidit non ita pridem U. Cl. Ioannes Chrysostomus Trombellius, Abbas ex Ordine Canonicorum Regularium S. Salvatoris. Huguccionis nostri Commontarium in Symbolum Apostolorum ex Codice antiquo, quem dono accePe rat a Iacobo Blancano Instituti Scientiarum socio, & academico Benedietino. b Ex quo rursum opusculo intelligimus, in divinarum rerum scientia . sacrarum literarum cognitione Huguccionem non vulgariter erudibium fuisse. Magnum quoque nomen sibi comparavit Huguccio inter suae aetatis Grammaticos, edito glossario quodam . sive lexico etymologico, quod appellarunt Derisatio m librum, de quo, atque de eius auctore ita Ricobaldus Fe rariensis in Caelestino III. Nugo natione Pi nus Episcopus Ferrariensis situr, qui datus adiutor a tede Apostoliea Abbati Nonantulano , homini prodigo indigno, ex libro Papia, qui Asie est. libriam Derisationum com posuit. c Servant hunc librum manu exaratum bibliothecae paulo instructiores ; sed tamen numquam typis excusas est, quia cum typographica ars est inventa, passim in scholis obsoleverat. susteisto in eius locum lexibco Ioannis Ianuensis. quod ex ipso Huguccionis libro, & Papiae item eon. sectu .n merat. Narrat Haguccio ipio fui operis initio, quod ejus consilium saerit in eo scribendo. quae ratio totius operis, in quo, prae aliis, Poeabulorum Ignifatisnes . fgniscationum dist mones , derivationum oris

nes. et=mologiarum assignationes, interpretatianum reperirentur expositi

ues. Tum de eius utilitate pergit dicere: Hie 'amulus d heiabitur havius; his adultus uberitis cibabitur ; hie perfectus affluentitis dehctabitu hie GDgnosephistae triviales. his Didassali quadriviatis, hie Legum pro esseres, his Theologiae perscrutatores, hie Melesarum promient gubernatores Dent que de se ipso ita inquit: Si quis quaerat, oneris huius quis auctor fuerit, disendum est Deus. Si quaerit , quod o νis hujus fuerit infrumentum, re Boudendum es quod patria Pisanus, nomine Bustitio. Hic autem statim ad etymologicas suas rationes convertitur. Hugurio. inquam . quasi Eugetis. Des bona terra . non tantum praesentibus. Ied etiam hiaturis. e Inter codices, quos Perigonius legavit biblioth cae Lugdui iobatavae, occurrit Hugouis Dida calieon de tribus diebus. Rursus ibidem habetur Mag. Hugo in libr= uid Olon. co Num haec ad Huguccionem nostrum pertineant . alii viderint. De nomine certe dubitari non potest . quin & Hugo, & Huguccio diceretur. Sed ubi Speculator ait. Agonem Consultum Disse in causa , in qua erat iudex aen. Hugo, num de Huguccione noli roest intelligendus p Non equidem existimo; sed potius de Hugolino Presbyteri. de quo suo loco dictum est.

345쪽

NIV.

BERN ARDUS PAPIENSIS .

ΡOst editum Graiiani volumen, primus canonum colle stor fuit Bernardus Papiensis . Hic a Panci roto, aliisque multis Bernardus Circa appellatur, quasi id ei cognomentum fuerit. ab Ughelio Bernardus Balbus dicitur: O atque hunc esse aiunt agnomen familiae, ex qua editus est . cc Sed quis crediderit, esse aliquem, haud certe ignobilem scriptorem, qui putaverit, Circa appellatum, propterea quod eius additiones ad Gratianum factae, scriptae primum fuerint circa singulas libri Decretorum paginas. donec tandem in unum Collectae seorsim eclitae sint. db Sed enimvero apud antiquos scriptores nullum ei cognomentum tributum reperio, nec alio nomine dii tum, quam Bernardum Prae. positum, aut Bernardum Papiensem; nam fir patria Papiensis suit; & cum so . rebat in scholis, Praepositus erat Ecclesiae Papientis. Dicitur quidem Bernardus Circa a Ioanne Andreae in prooemio Novellae. Θ ubi de collectione Decretalium ab eo concinnata loquitur. Ac mihi quidem semper suspecta suit eius loci lectio, praesertim cum viderem, alibi hunc auctorem non aliter ab ipso Joanne Andreae vocatum, quam Bernardum Papiensem. fo Sed nuper in laediis cocti cibus Uaticanis, quorum unus paulo post Ioannis Andreae mortem scriptus cs . etiam in prooemio Novellae cognomentum illud deesse video, nec aliter appellatum , quam Bernardum Papiensem Praepositum . col I. Floruit Bernardus Romae, & Bononiae. h) Et Romae quidem ficile potuit, praesertim ex scriniis Romanae Eccletiae, Decretales Pontificum colligere. quas in corpus redactas in publicum edere meditabatur. Neque vero alibi aequum erat hunc novum legum Ecclesiasticarum codicem, quo Gratiani liber supplebatur, in lucem edi. sic exponi, quam in ea ipsa civitate, ubi Gratia. nus suum Decretorum volumen ediderat, di scholam Juris Canonici reliqua-Tum Parentem fundaverat.

III. Quid autem sibi proposuerit Bernardus Papiensis in hoc opere concinnando , ipse sub eius initium indicat; ci) ac melius etiam demonstrat Vincentius Hispanus eius interpres apud Antonium Augustinum in adnotatis ad proce ratum primae collectionis Decretalium antiquarum, eius nempe, quae Bernar dum nostrum auctorem habet. In unum scilicet redigere voluit Romanorum Pontificum decreta .& canones, qui post editum Gratiani volumen prodie. rant , S quaedam etiam antiquiora , quae Gratiani diligentiam fugerant: quae quoniam in Decretorum corPore a Gratiano edito non continebantur ,

Iegationum, vel judiciorum copia Prae Parcit r, ad ii otiorem Dei, sancta crue R. E. ac studet, . tium ritilitatem, ego B. Papicnsis praepoli ita Exempla de veteri novoque iure sub tittilis compilavi . Beri Pam i a procem. Juae colleEI. k uitia non omnia poterant con Prehei . di in decrciorum corpore, ut diit. XIX. Rc manorum . ideo ning. B. Papiens in Praeivilitias hoc os is compilavit, jus intentio eth eximis va antia Ro. Pontificum, oc auctoritatus iaci. vi oc veteris Testamenti compilare sub titulis. Materia stitit ipsae conifitiationes , seu decreta-lcs dic. Viueext. Hispan. apud Auri iup cinat . ad I. eMDE . decretal. auriq. Si.uuia bet Io. Auiri tu proa . , U tu a uiti a Dec. ia P -iu.

te, Poli compilationem Decreti m illae

Decretales emanaverunt, de quibus Ber. Eirca Pap. 1,ostea Faventinus Episcopus sec.t primam compilationem. Io. Andri in proarm. N Del. R. Greeoνius.

κ) post publicationem Decreti multae D

cretales eman crurit a curia , de quibus Beri Papiensis praepositus, Postea episcopus fecit primam compilationem. Io. Auir. ia ρν em. Ne et L ex Co. te. Vatici n. I so , qui scriptus es anno MCCCLIN. , ut in Gur froηte legitit .

346쪽

propterea Bemardus collectionem suam appellavit me 'iaraum extravagantium. Decretorum scilicet, & Canonum extra Uecretorum corpus vagantium. Sed enimvero Berirardus multo commodiorem suorum Canonum distributionem excogitavit, quam Gratianus; singulos enim in Certas classes, sive titulos, instar

Justinianei Codicis, digessit, universamque collectionem in libros quinque divisit. Atque hunc morem secuti sunt ceteri Decretalium collectores. in primis autem S. Raymundus in Decretalibus Gregorianis. Magna igitur laude clignus est Bernardus Papiensis, ob tam Praeclarum inventum; quod si Gratiano in mentem venisset, non dedisset nobis indigestam illam farraginem, quam in libro Decretorum habemus, in quo nihil est, cur quispiam rectam distributionem. & ordinem requirat . Laudanda etiam huius praeciari viri diligentia &sedulitas, qui immenso Iabore eosdem fontes adiit, quos antea Gratianus, ea dem Ecclesiastica monumenta. eadem S S. Patrum scripta, S antiquiorum Pontificum. & Conciliorum sanctiones pervestigavit, ut si quae Gratianus incaute

omisisset, ipse suppleret, & quasi spici legium post Gratiani messuram faceret.

Itaque non minori plausu exceptus est in Academia noltra novus hic legum Ecclesiasticarum codex, quam olim Decretorum volumen a Gratiano editum. Atque in hunc modum nova Iuris Canonici schola in civitate nostra exorta est, & novus professorum ordo, quos Decretalistas dixerunt, ut secernerentur

ab iis, qui Decretorum volumen interpretabantur, qui deinceps Decretis ae dicti sunt, quique progressu temporis primas sedes concesserum Decretali lus. ob majorem Decretalium Pontificiarum auctoritatem. Itaque Decretalistarum Princeps & antesignanus fuit Bernardus Papiensis; cui alii deinde plurimi succ essere. qui collectionem Decretalium ab eo emi stam , & alias, quae postmodum prodierunt, Parcioribus Primum glossis, mox uberioribus commentariis illu

strarunt.

IV. Edidit Bem ardus hanc colle 'ionem circa annum MCXC. cum adhuc esset Praepositus Papiensis; quare Praepositi collectio, sive compilatio quando lue appellata et t. Circa annum MCXC. dico; nam ad illud usque tempus pertingunt Decretales Pontificum in illam collectionem illatae. At in aliquo antiquo

exemplari manu exarato haec Veiba in fronte ejus collectionis leguntur: Ortis sententiarum extra vagantium R. praeposti Papienses . Anno Dominicae Inearnatimnis MCLXXVIIL praesidente Romanae eeelesiae Ianssilissimo Papa Alexandro iuronti ratus anno vise O mens Martii Indictionis anno XII. UN. VIII die menses sedata jam disordia . . . . Sancta generalis S=nodus CCLXXXIHepiscoporum congregata es. Ita lesit U. Cl. Henricus Christianus Sunkembe igin codice bibliothecae Academicae Gimensis, cui similem vidi inter codices Vaticanos. Est codex Palatino. Vaticanus DCLIII. , qui olim fuit Beata Mariae Sehonaesia Ci retenses Ordinis , ut in libri fronte legitur. Hinc porro existimat clarus hic audior, annum agnosci, quo ea collectio edita est. ca) Sed ei vix quemquam assensurum puto. Annus enim ibi indicatus is est . quo celebrata est Synodus Lateranensis sub Alexandro III. . in quo tamen mendum est; scribendum enim fuerat anno MCLXXIX., cui congruit Indi tio XII.,& quo revera Synodus Lateranensis celebrata est . Accedit, quod in ea collectione plures Pontificum Decretales insertae sunt Lucii III. . Uibani III., Gr gotii VIII. . & Clementis III., qui post Alexandrum III. vixerunt. V. Non est igitur, cur in aliud tempus reseramus editionem huius colle. ctionis. & initium novae scholae Decretalistarum, quam circa annum MCXC. . quo tempore prima haec Decretalium, & Canonum collectio emersit in lucem. In hanc auctor ipse primum minuta scholia, sue. ut dicebant. glossellas cb scripsit, ut supra dictum est; mox locupletiorem apparatum, quae summa Bedi nardi dicebatur. Atque haec prima fuit Summa Decretalium, quam Iuris Cano.

in glar a mat,in di Fecit de glosset. in dicta compilatione , quas habeo . Di vat. in Beri

bὶ Fecit super dictam compilationem suam Summam, quae incipiti Prose Bia due

347쪽

nici schola viderit, quaeque aliis deinceps professoribus Decretalium exemplo fuit, usque ad Cardinalem Ostiensem. cuius Summa omnium absolutissima sinperiores omnes eκ doctorum manibus extrusit. Edidit Bernardus Papiensis hanc Summam Decretalium, cum esset jam Episcopus Faventinus. Εjus autem tale initium est in codice Vaticano: Incipit Summa Bernaria mi Fasentini sperdereetalibus ab eo eo itatis. Gloria patris es situs spires , profectus disii tili gloria magi ri . Quia non lucernam doctrinae eelare iub modio . nec verbi frimentum abscondere. non fontem scientiae ob uere, ita foras debeo aliis deri . νε ς hae utique considerationη, ac scholasicae utilitatis gratia eo esses . qui De.eretates 'e' extra gantia compilavi tune Praepositis Papiensis , nune Faνentinus episeopus super eodem vinculo summulam Chrso duce aggredior elimare. Claudit autem suam Summulam his versiculis: Noe ego Bernardus, genuit quem elara Papia

ZIitto , sd emendent sorii, rogo, veste Iophia

Qui deeretales ad opus commune redegi

b titulis summam nune Chrso dante redegi. a Εκ eo, quod hic socios alloquitur, & supra nescio quid habet de scholastica utilitate, facile intelligitur, Bernardum docendi munere functum fuisse;

quemadmodum glossessas . quas supra commemoravimus. more antiquorum interpretum ab eo scriptas, cum in schola versaretur . sic Summulam istam Deis cretalium verisimile est eo tempore inchoatam, emissam autem in lucem postquam ad Episcopatum Faventinum evelius est. VI. Laudant Bernardi Papiensis Summam Decretalium, eiusque glossas Ioannes Andreae, aliique Veteres canon istae . Eius autem Decretalium collectio magno in pretio fuit usque ad Gregorii IX. aetatem. Exinde tum haec. tum aliae quatuor collectiones, quae postea consectae sunt, obsoleverunt , gradu deiectae a Gregorianis Decretalibus. Hanc tamen Bernardi collectionem , cum aliis tribus, quae postmodum prodierunt. Antonius Augustinus dignissimas re. Putavit . quae eriperentur e tenebris; easque, plaudentibus Ecclesiasticae iurisprudentiae studiosis, in lucem emisit; quemadmodum etiam Innocentius Cironius Decretales Honorii III., quintam nempe collectionem, vulgavit. VII. Cum aliquandiu Faventinam Ecclesiam Bernardus rexisset . a suis Papiensibus postulatus est in Episcopum; eorumque votis annuit Innocentius III., ut ex eius literis apparet, quae datae sunt Reate VI. Id. Aug. anno I. . anno scilicet MCIIC. Et quamquam Bernardi nomen eae literae non afferant; dubitari tamen non potest . quin ad Bernardum Papiensem pertineant. Ait Pontifex, non parum utile sibi videri, si de minori civitate ad majorem . de minus p pulosa Dioecesi ad populosiorem, de minus nobili Ecelesia ad nobiliorem transferatur. ubi scientiae . & eloquentiae dona, quibus affluebat, ad plurimorum profectum, & creditum sibi talentum sub maioribus usuris collocare valeret. Haec totidem verbis ad eum scribit Innocentius; qui paulo ante in eadem epistola dixerat, scientiam eius non vulgarem, atque eloquentiam, morumque ho nestatem satis se, & fratres suos Romanae Ecelesiae cardinales cognovisse, cum Romae. & apud Sedem Apostolicam degeret. En haec epistola tercentesima vi,

gesima quarta libri primi ex editione Baluati, Disopo Faventino inscripta. VIII. Successit Bernardus in cathedra Papiensi Lanfranco Episcopo, viro sanctissimo. cuius ipse vitam & miracula diligenter perscripsit, quae edita habemus a sociis Bollandianis ad diem XXIII. Iunii. Obiit an. MCCXIII. . cum annos quinque, ει menses aliquot Ecclesiam Papientem gubernallet. bb Ipse quo que sanctitate morum insignis fuisse dicitur; & Beati titulo a scriptoribus Pa. piensibus donatur. Sed nullum religiosi cultus eidem delati vestigium reperiri, testamur Bollandiani socii. co Quod etiam tradunt, Bernardum S. Lansrancidisci-

348쪽

discipulum fuisse, parum credibi Ie videtur; neque enim id commemorare oml. sisset Bernardus ipse, cum de vita & gestis S. Lanfranci scriberet. IX. Praeter jurisprudentiam, in qua excelluit. Melim quoque coluisse dicitur Bernardus Papiensis. ab Id si coniicium ex versiculis ad calcem Summae Decretalium appositis, insulsum sane Poetam fuisse efficient. Sed majori cum laude versatus est Bernardus in studio sacrarum literarum , ut ceteri sere nobilissimi sacrorum canonum professores, qui iis temporibus floruerunt , cum nondum Ius Canonicum a Theologia. & sacris literis omnino ditaciatum fuerat. Est inter codices Bibliothecae Regiae Taurinensis liber membranaceus, saeculo XHI. scriptus, quo continetur Bernardi episcopi Papissis commentarius in Heloia eum, cujus tale est initium: Incipit expositio si eν Jesum flitim Sirae a Per ardo episeopo Papiens. Pos pomorum veterum novorum oum in e mstione Canticorum . me quas ociosum iterum fons vocans , lapientiae themaurum a lovs Vendit . VJ Hinc apparet, etiam Canticorum librum ab eo expositum fulsisse: sed ignota sunt ejus commentaria in eum librum; ut hactenus latuerunt haec commentaria in Ecclesiasticum.

BER NARDI PAPIENSIS SCRIPTA.

suerint Bernardi scripta, satis jam ostendimus, nempe. I. Collictio De. cretalium legum Ecelsasicarum , opus haud immodicae quidem molis.1ed maximi laboris, S exquisitissimi judicii; in quo primum leges Ecclesiasticae ad morem legum civilium in ordinem redactae sunt, & in certos titulos digestae. II. Glossae in easdem Decretales. III. Summa earumdem Deeretalium. IV. Commentaria in Eoiae sicum. U. Commentaria in Cantici Canticorum. XV.

MELENDUS.

FLoruit primum inter Decretorum interpretes Melendus. & glossias scripsit

in Decretorum librum, quas vidit, & expilavit Huguccio Pisanus in celebri sua Decretorum Summa, &. qui Huguccionis vestigia pressit, Ioannes Teutonicus ; qui non pauca ex Melendo intulit in GIossam Decretorum , qua utimur . Ex his autem Melendi glossis aliquas eius peculiares opiniones intelligimus, non omnibus facile probandas . Nam in c. S eundum. Di. XIX. negare videtur, vera Sacramenta esse apud haereticos. Item in c. Evestrudam. III. q. IH negat, semel excommunicatum posse iterum excommunicari. Rursus in C. Virginibus. A XVII. q. I. nefarium congressum habentem cum virgine Deo sacra unum tantum peccatum admittere sustinet. licet diversa nomina sortiatur. cc Sed cum ejus aetate novum Juris Canonici corpus, auctore Bernardo Papiensi. Prodierit, prima nimirum Decretalium compilatio, de qua supra dictum est. ad quam interpretandam Certatim doctores nostri convolarunt, qui antea in

uno Gratiano quiescebant; ad eam quoque se contulit Melendus, & glossas in q eam

enim basemus meretorum glosatorem Maνιinviis nomine: is ita babent exemplaria mauu exarata, quae vidis etiam rapto tacetus 3 aeam is ναL

te Ia aliqua Gratiani editione baee opinio tribuitur maninor Martinus dicit quod unum solum , meeatum a luit licet sortiatur di . versa nouuna. Glo. ia e. Virginitas. XXVII.

349쪽

eam dedit, ca) ex quibus aliqua decerpsit Bernardus Parmensis in apparatu

glossarum . quem scripsit in Decretales communes . h Nullae tamen eius glossae reperiuntur in alias colle 'iones Decretalium , quae poli primam illam. a Bernardo Papienti editam . prodierunt . Eum laudant antiqui omnes Iuris Canonici interpretes. Huguccio, ccb Joannes Teutonicus. db Guillelmus Durantis: θ nec praetereundum est quod de Melendo narrat Guido Baysius Archidiaconus Bononiensis in c. di licet. XXIII. q. IV Ait enim. Metendum

producto eo canone causam obtinuisse contra scholarem suum, qui cum eum Bononiae ad prandium invitasset, nec ad eum deducendum quemquam hora opportuna misisset . ad scholarem non venit. O Credibile est, jocosam hinc natam esse disceptationem. Sed tamen levissimis etiam de Causis graves in. terdum querimoniae existunt. Eum omnino ignoravit Pancimius. At Diplo. vataccius optime notum habuit ex Glossa Decretorum , & antiquis canonum

interpretibus . fg Erravit tamen . cum floruisse ait temporibus Bulgari, &Martini. Floruit enim multo serius, ut manifestum est ex iis, quae de Bulgari, & Martini aetate suo loco diximus. II. Docuit Melendus Bononiae usque ad initium saeculi XIII. An. MCCIV. cum aliquot aliis doctoribus, S scholaribus Academiae nostrae conspiratione facta Vicetiam concessit; ubi magno . ausu, seu parum felici successu novae scholae institutae sunt, seu nova Universitas, quae nostram aemularetur. Ante illud tempus non semel acciderat . ut doctor aliquis, s ve ob privatas offensones. sive ob spem maioris emolumenti, alio se ad docendum Contulisset; ut Rogerius. Placentinus . Pillius, a Iiique tortasse secerant. Sed nondum auditum erat, ut, do Itorum. & scholarium coitione ne a. de transserendo, ut aiebant, Studio cogitaretur. Id primo tentatum est anno. quem dixi, MCCIV. . crediderim ob aliquas turbas in Academia nostra excitatas: ac limite exemplum scholasticarum conspirationum non multo post vidit Academia nostra. anno scilicet

MLCXV. . cum dos ores, & scholares multi Arretium. & anno MCCXXII. cum Patavium migrarunt. hJ Sed huius clesectionis. quae anno MCCIV. acci dit. princeps, ut arbitror, fuit Cacciavillanus, is, qui anno MCl C. ex consueta formula scholis nostris iureiurando se addixerat. si Is igitur an. MCCIV., spreta religione sacramenti, Vicetiam cum Melendo, aliisque doctoribus haud magni nominis . profectus est . ubi nova Academia sundata est . in qua & rectores creati, S alia rite conitituta. Sed ea statim Otta consenuit; & viκ quinquennio ab eius fundatione elapso extincta est. Habemus multa fluxae hinjus Academiae monumenta in Annalibus Camaldulensibus ab anno MCCIV. . quo Ortum habuit, ad MCC IX. . quo extim ta est . Eo anno doctores, & Icholares Vicetini suam S. Uiti Eccbsiam nostris Camaldulensibus tradiderunt, qua amplius non egebant. cum, soluta iam societate . ex ea civitate discessuri essent. Nominatur autem omnium princeps in tabulis ea de re consectis Dominus Cineaνillanus Ietiam doctor , hil inter alios magi liros, & scholaIes Mag. Menem sis , quem pro Certo habeo esse Melendum nostrum. h III. Fuit eadem aetate Dimalus Bohimus clarus canonum prosesbr. Alii Damasium appellant. Hic primam Decretalium compilationem suis Commentariis illustravit. & libium quae litonum edidit in multas Decretales ; cl) quae

is Per hane Iiterani cmliret, Misit ad

invitatos, Matth. aa. obtinuit Melendus e-era scholarem suum, qiii cum invitaverat M. molliae ais prandium, hora prandii scholarii non mitit pro Meteilao, Dec ipse venit. Proscholari allegatur , quod temptis & hora pro domino inter 1,ellant. Arebid. a c. displicet L. AXm. q. 1R.

ventauo, is quae infa dieintur in Guilii Iais

mam compilationem , di librum qua in iam saper multis Decretalibui. Io. . a tr. ia adsit. ad Dee. Iur. ia pro M. ad in Damasias Memus.

350쪽

num fuerint in prima compilatione Bernardi Papiensis, an postea editae , non liquet. Perutilia quoque Brocarda , hoc est , generales regulas, & quali locos communes in Iure Canonico composuit, ab quae post inodum recensuit, & ainxit Bartholomaeus Brixiensis. b) Ita in Jure Civili Otto Papiensis Brochaida collegerat, quae recensuit, & supplevit Ago, ut suo loco diximus. Addit Diplovat accius, scriptas a Damam historias Decretorum. cc Ego in multis codicibus manu exaratis historias, quae in libro Decretorum memorantur, a Bartho lomaeo Brixiens expositas reperi, a Damaso non reperi. Sed quoniam ex earum prooemio constat. Bartholomaeum Brixiensem suam operam collocasse non tam in historiis Decretorum primo exponendis. quam aliorum expositionibus corrigendis , iisque ad sua quaeque loca aptandis, & collocandis, ut in scholis legi consueverant; d) propterea conjici potest, has ipsas Damasi expositiones prae manibus habui iis, licet Damasum ipsum ne nominatum quidem voluerit. Redit Diplovataccius, editas a Damaso quaestiones numero CCLXXVIII. in qualibet materia juris, quas posuisse dicit furer omnibus titulis libris Deere talium utri que eompilationis . ce) Quaenam sit utraque haec Decretalium compilatio. fateor me non intelligere. Ioannes Andreae, qui diligenter, ac scrupulose admodum recensuit antiquarum compilationum, ut ipse appellat, notatores. Ammam a Damaso scriptam dicit in primam compilationem Bemardi Papiensis. &Iibrum quaestionum super multis Dderetalibus , D eumque praeponit Alano, Laurentio. Vincentio. Ioanni Teutonico. Quare verisimile non est, visam ab eo compilationem Gregorianam, imo ne Honorianam quidem, neC sortasse ullam insuper ex iis, quae post primam Bernardi Papiensis prodierunt. Sed secundam tamen compilationem vidisse arbitror. Habemus enim eius glossam in e. Ad hae fumus . de reseripi. . quae est Lucii III., & edita fuerat in secunda antiqua. rum Decretalium compilatione, ubi illam videre & exponere potuit Damasus. IV. Est etiam inter antiquarum Decretalium interpretes Bertrandus, a Ioanne Andreae g laudatus. Sed quaenam fuerit ab eo antiquarum Decretalium eompilatio glossis instructa , neque ipse dieit, neque aliunde conjicere postu. mus. ut aliquid de tempore, quo vixit, statuamus. Crediderim tamen. circa initium saeculi XIII., aut paulo ante, floruisse. Indicat Ioannes Andreae aliquot eius glossas Decretalium, quas in libris editis reperire non licuit; nec semper consulere licet antiquos codices in sacris bibliothecarum adytis latentes. V. Per idem tempus. initio scilicet XIII. saeculi. vixit Bononiae ADI. ALbertus Novarienses Deerati , cuius nomen servavit nobis vetus charta anno

MCC. scripta, quam edidit Cl. Trombellius in Historia Sanctae Mariae ad Rhenum. Oi

Decretorum. Incipiunt i Historiae Leurulam Damasum. Et ponit Historias totius Decretiusque ad finem. Diplo t. ib.d. d Idcirco Historias Decretorum Dequem ex dc usitatas duxi pro meis viribux ... codixigendas, eas suis locis in Catisis, & Distinctionibus assignando. Barib. Brix. in pm m.

SEARCH

MENU NAVIGATION