D. Saluiani Massyliensis episcopi, De vero iudicio et prouidentia dei, ad S. Salonium episcopum Vienensem libri 8. cura Io. Alexandri Brassicani iureconsulti editi, ac eruditis & cum primis utilibus scholijs illustrati. Anticimenon lib. 3. in quibus

발행: 1530년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ti ANTICI ME NON LIB. I

omnis peccati superbia. Cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud quod Apostolus ait. Radix omnium malorum cst auaritia: si aualitiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet,propter excellentiam suam, de quendam propriae rei amore cui sa/pienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatam, quod po/tius a detrimento quam ab incremento dictum clucet, omnis enim priua/tio minuit. Unde ita in uult eminere superbia, inde in angustias cyltatemque contruditur,cum ad commune Respub.damnum sui amore redigitur. Specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, ius

nomen Apostolus per speciem genus significans, uniuersalem auaritiam uolebat intelligi,dicendo Radix omnium malorum cst auaritia.Hac enim dc diabolus cccidit, qui utiq; non amauit pecuniam, sed propriam potesta/rem. Proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiristum,cum coartat miseria iam per iniquitatem satiati cupientem. iNT. Quomodo in Ecclesiastico habeturcii benefeceris, scito cui beneseceris, S erit gratia in donis tuis multa: cum contrarium illud uideatur esse praeceptum, Ne eligas cui benefacias. R Esp. Hoc loco in quo scrubitur. Ne eligas cui benefacias. nihil mihi probabilius aliud occurrit,quan quod Christus in Euagelio dicit,ubi ait:Cum facis prandiu aut coena, noli

uocare amicoS tuos, neq; fratres tuos,neq; cognatos tuos,neq; uicinos diuites ne sorte oc ipsi te invitent,dc fiat tibi retributio: sed cum facis couiuium, uoca pauperes,debiles,claudos, cos.& beatus eris: quia non habent un/de retribuere tibi.Ergo hoc est quod dicit, Ne eligas cui benefacias: quod ec Christus modo confirmat dicendo. Noli uocare diuites. Dicitur ergo, Ne eligas cui benefacias: ac si diceretur,ne usus seemosynae tuae in diuitum personis expendas, ne clectione libitus tui non egentem considerando reficias, sed peribnas eligendo diuitum pascas. Nam, ut quidam sapiens dixit, quid est aliud habenti dare,quam perdere Iam uero illud quod alicii bonefeceris, scito cui benefeceris: sic intelligitur, ut consideretur in largiendo aetas,atq; debilitaS,nonnunquam etiam uerecundia,quae ingenuos prodit natales: ut senibus plus largiatis, qui sibi labore iam non queunt uictu quq rere.Similiter ec debilitas corporis ec haec iuvanda promptius: tunc siquis ex diuite cecidit in egestate.& maxime si non uitio suo, sed aut latrocinius, aut proscriptione, aut calumniis quae habebat amisit. Haec si diligentius se/eundum quod dictum est considerentur, repugnati sibi nullo modo uid

buturi in uno enim codem praecepto domini utraq; expolita inuenimus: in eo enim ud dicit: Noli uocare amicos tuos,fratres, cognatos, uel diuites.

intelligitur illud, e eligas cui benefacias Quod autem in eadem Euangelica lectione subiungitur,Voca pauperes debiles, claudos, cos, ad hoc per tinet quod in Eccletiastico scribituri Si benefeceris, scito cui benefeceris. Era

172쪽

go cum scribitur Ne eligas,subaudire necesse est,habentes quibus beneficias. 1NT. Cum scriptum sit in libro Iesu fit in Sirach. Da bono. oc non receperis peccatorem,benefac humili,5 non dederis impio,prohibe panes illi dare quomodo Christus in Evangelio quasi econtrario uidetur picipere dicens,Omni peteti te da. R E s P . Hac a beato Augustino ita repperimus explanata, ait enim: Fac misericordiam iniquo no tanquam iniquo: nam ipsum iniquum inquantum iniquus est ne suscipias. id est ne quasi imtentione N amore iniquitatis illius suscipias cum .Occum t enim tibi homo peccatoricum dico occurrit tibi homo peccator, duo nomina dixi, hax duo

nomina non supersua sunt. Duo nomina aliud homo, aliud quod pecca/tortiquod homo,opus dei est: quod peccator, opus hominis est. Da operi dei noli operi hominis. Quid est dare operi hominis Qui donat uenatolibus qui donat histrionibus, aurigis,meretricibus quare donatentiquid domino de ipsis hominibus donant non enim ibi attendunt naturam operis dei sed nequitia operis humani. Vis uidere quid honores in uenatore,quado illum uestis i tibi dicat tales sint filii tui, iniuria est inquis. Quare iniuria est, nisi quia illa iniquitas, quia turpitudorno ergo donas,cu donas, sortitudini,sed turpitudini. Quoniam ergo qui uenatoti donat,no homini donat,sed arti nequissimςmam si homo tantu esset,ec uenator no esset, no donares: honoras in eo uitium n5 natura.Sic cotra si des iusto, si des prophe

.si des discipulo Christi aliquid cuius indiget,& n5 ibi cogites quia discis pulus Christi est,quia minister est dei,sed cogites ibi aliquod comodu temporale, ut fortasse cauta tuae necessarius quadoq; fuerit,quia ei aliquid pota texisti: iam tu no dedisti iusto,si sic dederis, queadmodu ille non dcdit ho/mini quado dedit uenatori.Qui tale ministeriit de illo quaeris, negabit tibi

dominus mercede iusti,nisi cu additameto,ait enim: Qui receperit iustum in nomine iusti:id est ideo recipies qui iustus est:amedico uobis no perdet mercede sua.Quomodo ergo intelligis,Qui recepetit iustu in nomine iusti, mercede iusti accipiet: sic intellige,qui recepit peccatore in nomine peccato iis, perdet mercede. Hoc ergo testimonio sub generalitate excepto q prae cipit omni petenti te da, caetera no crut cotraria, quia uolutas dantis in his attendie sola, sicq3 5c iustu de peccatore pascere no erit cotra praeceptu, si ociusto propter quod iustus est, de peccatori n5 propter hoc qd peccator est, sed propter hoc quia creatura dei est,salubriter de pie impendatur humanitatis omciu. res T. Quomodo Salomon dicit, e credideris inimico tuo in aeternu: cu dominus in Evangelio praecipiat, esto consentiens aduersatio tuo,du es cu illo in uia. R E s P. Quod Salomon no crededu inimico p cepit,de diabolo accipitur,ne nosipsos ei unquam credamus: id aut dominuS cosentientes nos esse aduersatio pnecepit, pro praecepto legis suae hoc

dici ut cosentietes illi no tradamur iudici, ab eo tanqua dissidentes arsuri.

173쪽

ANTICI ME NON LIB. I

i N T. Quomodo Salomon dicat, Beatus qui non est compunctus tristitia delicti,cum Iacobus praecipiat, Miseri estote,dc lugete,& plorate. R E s P. Beatum utiq; illum dicit, qui nullum attigit delictu, cuius delicti tristitia compugeretur. Potest fieri ut nonnulli beate uiuentes, non tristitia sagitiorum sed aeternorum desiderio compungantur.Hoc autem quod Iacobus lugendum N plorandum praecepit, in utrui accipi potest,seu in his qui mala sua deplorant, seu in illis qui solum de coelestis eatrue amore si/spirant. I M T. Quomodo Salomon praecipit, dicens: Fili, praeter domis num ne timeas alium,cum Apostolus in Epistola ad Ephesios quasi ecomtrario praedicet,dicens: Serui, obedite dominis carnalibus cu timore & tr more,necno uXor timeat uirum. R E s P . Cum uxores uiris,& serui diminis cum timore seruire iubctur,quid aliud quam ad deum timor ipse rofertur,a quo eis subiectio ipsa prςcipitur,& ut serviant maritis suis de dominis imperatur. Sicut enim si bene obediatur dominis propter deu ad Do/minum ipsa bona obsequia reseruntur: ita si dominis contradicaturino ad eos,sed ad deu ipsa iniuria refertur dicente Moysi: Nec contra nos est murmur uestrum, sed contra dominum:nos enim quid sumus: IN T. Quomodo dicit Iob. Qui fundauit terram super nihilum, cum Psalmista dicat. Qui fundauit terram super aquas: REsp. Vt haec duo sibi non uideaantur csse contraria, id ex maiorum disputatione collegimus. Dicit enim Ambrosius de terraequalitate siue positione. Suffciat secundum scriptu, tam Iob sciendum quia suspendit terram in nihilo: philosophi quoq; simis liter opinantur aere denso terram sustineri, εἰ quasi spongiam in media aeris mole sua immobilem pendere:sicque ut aequabili motu hinc atque inde ueluti alarum sussulta remigins ex omni parte librata propcndeat, nec in

partem possit inclinati alteram. De hoc uero quod Psalmista dicit, Qui

indauit terram super aquas, ut superiori intelligentiae non uideatur esse contrarium: sic beatus Augustinus disputationis suae texit oraculum, ait enim Quid est,qui firmauit terra super aquas Obscura enim quaestio est. quia terra grauior uidetur, ut non portari aquis, sed aquas potius portara credatur. De qua re ne aduersum coS,qui se putant ista certis rationibus coperisse contentiose scripturas nostras dcfendere uideamure siue illud ita, taue aliter sit,habemus quod de proximo intelligamus: terra quae habitatur ab hominibus,& terrestria continet animalia, quae alio modo in scripturis arida dicitur,super aquas esse fundata dicitur,quia aquis circumsuentibus superemineat. Non enim quae dicitur litoraria ciuitas super mare fundata. ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub spcluncarum cameris, aut sub nauibus supernatantibus. Sed ideo super mare dicitur,quia inferiori mari supereminet.Sic dictus est Pharao exisse super aquas, ita enim ha

bet Graecus,quod quidam Latini habent, ad aqua.Sic dominus super pi

174쪽

teum sedebat,quod ambo superiores essent,quam sumen & puteus ille iuxta flumen, iste iuxta puteum. Ergo si haec secudum praedi mini intellectu

rimem , in nullo sibi contraria crunt. 1M T. Quomodo Iob dicit, satan inter filios dei assistere coram domino, cum in Evangelio scribatur, quia nisi mundo corde deum uidere non possint:dicit enim, Beati naudo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.Satan mundo corde esse no potcst quomo douidendo domino assuisse potest Ris p. Intuendu quia amisso co/ram domino,non autem dominum uidisse perhibetur: uenit quippe satan ut uideretur a domino, no ut uideret dominum: ipse in conspectu domini, non autem in conspectu eius dominus futtili cui caecus in sole consistit, ipse quidem radins solis perfunditur,sed tamen lumen no uidet quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu domini satan assuit, quia uis di/uina quae intuendo penetrat omnia in ordine subtilioris naturae, non se ui/dentem immundum spiritum uidit. 1 N T. Quomodo Iob dicat,Pecca/ui.quid se iam tibi is custos hominum. Vel illud,Consumere me uis peccatis adolescentiae meae:cum econtra idem uideatur dixisse, Nel enim repre 'hendit me cor meum in omni uita mea: quo pacto a corde suo reprehendi

se denegat, qui se peccasse superius accusat Rns p. Sciendum cst quia sunt peccata quae a iustis uitari no possunt. Cuius enim cor in hac corruptibili carne subsistens, in sinistra cogitatione non labitur,uel si usq; ad cossen/sus fouea no mergatur et Et tamen hμ ipse parua cogitare,peccare est.Sed dum cogitationi resistitur,a confusione sua animus liberatur: mens ergo iustorum etsi libera est a peruerso opere, aliquando tamen corruit in perueraia cogitatione: ca in peccato ergo labitur, quia saltem in cogitatione decli natur: de tamen unde semetipsem postmodum sendo reprehendat no habet,quia ante se reparat, quam per consensum cadat. Recte ergo is qui peceatorem se lassus est, nequaquam se a suo corde reprehendi cofitetur, quia etsi qua illicita cogitando fortasse defuit unquam rectitudini, sorti tamen mentis certamine restitit cogitationi. I N T. Quomodo Iob desperatio nem praemittens dicat, Desperaui, nequaquam ultra iam uiuam: cu statim subiungat Parce mihi, nihil sunt dies mei. Nel enim duo sibi haec uerba

coueniunt,desperaui,& parce. Nam qui desperat,nequaqua sibi parci iam postulat:&qui adhuc parci sibi desiderat,prosecto minime despcrat. Rus P. Aliunde est quod desperat, aliunde uero quod parci tibi sanctus

uir postulat quia nimirum dum bona uitae transeuntis per desperationem deserit ad obtinenda quae permanent,in spe robustior exurgit.Despcran/do itaq; melius ad spcm ueniae ducitur,qui co certius uentura appetit,quo

psentia uetius de ex desperatione derelinquit. Iusto quippe desperare est,

praesentis uitae bona aeremitatis electione deserere zmansura quaerere, dc in

rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agens nequaqua se ubE tra

175쪽

tra uiuere asserit, quia uidelicet uiuificatrici morte quotidie a uita se passo, nis occidit:qui ergo tam ordinate desperat,recte sibi parci desiderat.1 N T . Quomodo utrunq3 Iob dicat, Scio quod non parcis delinquemti:& econtra, u gressus meos dinumerasti, dc parcis peccatis meis. Si delinquenti non parcitur, quis ab a terna morte eripitur,cum a delicto mundus nemo reperit c RES P. Delinquenti dominus nequaqua parcit, quia delictu sine ultione no deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc deus vi homine uindicans percutit.Nequaqua igit peccatum par citur, quia nullatenus sine uindicta laxatctab electis enim suis deus iniquitatum maculas studet teporali amictione tergere, quas in eis in perpetuu nouult uidere. Parcit enim deus,& no parcit peccatis hominu: no parcit enim in eo, quia delictu sine ultione non deserit: parcit aute, cu illatam ultione ad expiatione delictorii inducit.Bene ergo dicitur quia deus delinquenti non parcat,quia delicta nostra siue per nos , seu per semetipsum resecat, ctiacurelaxat. i N T . Quomodo Iob qui iam supctius dixerat nihil in terra sis . ne causa fit,uidetur post aliqua eco tra subiungere dices: Multiplicauit utibnera mea etia sine causa. R Esp. De hoc qd dicis, Nihil in terra sine causa fit Beatus Gregorius ita dicit, Idcirco enim saepe dc desidiosus ingenium acoepit,ut de negligentia iustius punias: quia quod sine labore assequi po/tuit,scire cotemnit:& idcirco studiosus nonunqua tarditate intelligetiae premit,ut eo maiora p*mia retributionis inueniat, quo magis in studio inuotionis elaborat. Nihil ergo in terra est sine causa, quando ea studioso tarditas ad pKiniu proficit,& desidioso uelocitas ad supplicium crescit. Ergo hie intelligendu estati hil in terra fieti sine causa, id est line causa diuinae distri/etionis, uel promiti ionis. Illud aute quod dicit, Multiplicauit uulnera mea etia sine causa, hoc modo intelligit. Beatus nai Iob uoce humani generis in se suscipies pro illis hoc dixit qui reatu culpae originalis astristi ante moeriuntur,quam baptismi gratia expientur. Et qui prius a p*senti luce subtra

huntur,quam ad promerenda bona malaue metita actiuς uitae perueniati.

Quos quia a culpa originis salutis sacramenta non liberant, ic hic ex proflprio nihil egerunt, illuc ad tormenta perueniunt. Quibus unum uulnus es hcorruptibiles nasci, aliud carnaliter mori. Sed ua post morte quot aetema mors sequit, culto eis iusto in iudicio quatu ad humana intelligentia attinet,ctia sine causa uulnera multiplicane. Qui itaq; nullia propriu adlugens delictu, ex solo originis reatu premitur, quid iste nisi sine causa uulnerare Potest de aliter utrui intelligi. Beatus etem Iob nequaqua percussus est,uet in eu percussio uitiu tergeret, sed ut metitu augerct. Nihil ergo in terra sine causa fit,quado pcussio diuina homine aut ad emudatione serit,aut ad probatione.Hic uero beatus Iob uulneratu se sine causa assciit, quia non est aclhoc percussus,ut in eo percussio uitium tergeret, & hoc de se foris loquituri

176쪽

quod de illo uelitas in occulto testatur,dicens: Comouisti me aduersius eu, ut affigerem illum frustra. IN T. Quomodo Iob dicat, Ipse nouit S decipientem,& eum qui decipitur,cum dominus in Euagelio iniquis dicere uideatur, unquam noui uos, discedite a me qui opcramini iniquitatem. nsis p. Scire dei aliquando cognoscere dicit, aliquado approbare:& scit iniquum,quia cognoscendo iudicat, S nescit cir non approbat: neq; iniqua quempiam iudicasset, si nequaquam cognosceret: S tame iniquum nescit, quia eius saeta non approbat:&nouit ergo quia deprehendit, & no nouit quia hunc in suae sapientiae speciem non recognoscit. Sicut de ueraci quolisbet uiro dicitur,quia salsitatem nesciat: non quia uel cum ab ali js falsum di citur hoc reprehendere ignorat: sed eandem ipsam fallaciam & scit in exa/mine,& nescit in amore,ut uidelicet ipse hanc non agat, cum actam ab alijs damnati INT. Cum Iob dicat,Non ueniet in conspectu dei omnis hypocrita: quomodo quast econtra Euangelista uidetur dicere, S congrega/butur ante cum omnes gentes,& separabit eos ab inuicem, oves a dextris,

re haedos a sinistris statuens. R Esp. Sciendum est,quia duobus mo/dis in cospectu domini uenimus: uno quidem,quod hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in eius nos cospectu punimus, di flendo diiudicamus: nam quotlcns coditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, totiens in conspectu illius stamus.Vnde recte quot per uirum dei Heliam diciti Vivit dominus deus Israel, in cuius conspectu sto. Alio quoqnnodo in cospectu domini uenimus, cum in extremo iudicio ante tribunal eius assistimus. Hypocrita igi vir per examen ultimum ante cospectum iudicis ueniet.Sed quia modo culpas suas considerare S desere dissimulat, in conspectum uenire domini recusat,qui dum placere humanis oculis concupiscit, districtioncm dei ante suos oculos no poniti iNT. Quomodo Iob dicat,Homo

cum dormierit no resurgit:cum Paulus dicat omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutamur. REs P. Haec quidem non crunt sibi con/traria si subiuncta statim in Iob attendatur sententia. Nam ubi dicit. Homo cum dormierit, non resurget: statim subiungit,Donec atteratur coelum non euigilabit,nec consurget de somno suo. Liquet enim quia no resurgit, sed donec atteratur coelum: quia nisi mundi huius finis aduenerit,humanu genus a somno mortis ad uitam non euigilabit. Non ergo quia omnim do non resurgat, sed quia ante cottitionem coeli humanum genus minimc resurgat insinuat. 1M T. Cum Iob dicat pro angelis, Nunquid est nu, merus militum eius: quomodo Daniel praefixum numerum angeloru sta/tuens dicit, Decies milies centena milia assistebant ei. R Esp. In cogni/tione humanae rationis supernorum spirituum numerus no est, quia quanta sit frequentia inuisibilis exercitus nescit: supernorum nanque ciuium nu/merus di infinitus est, ta definitus exprimitur, ut qui deo est numerabilis. E , esse

177쪽

esse nobis innumerabilis demonstres. is T. Si pax in sublimibus suntina tenetur,dicente Iob, Potestas de terror apud cum est,qui facit cocordia

in sublimibus suis. Quid est quod per angelum Danieli dicitur, Ego ueni

propter sermones tuos, princeps aute regni Persarum restitit mihi XX idiebus, de ecce Michael unus de principibus primus uenit in adiutoriu multi.Et paulo post, Nunc reuertar ut praelier aductius principem Persarum.

cum enim egrederer,apparuit princeps Graecorum aduentcnS. RES P.

Quos ital alios principes gentium nisi angelos appellat, qui sibi resistere excuti potulissent Quae ergo esse pax in sublimibus potest, i inter ipsos angelicos spiritus praeliandi certamen agitur,qui scmper conspectui ueritatis allistunt Sed quia certa angelorii ministeria di clandis lingulis quibus

gentibus sunt praelata, cum subicctorum mores aduersum se uicillim pra, positorum spirituum ope merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se uenire reseruntur. Is nant angelus qui Danieli loquebat captiuis Israelitici populi in Persida constitutis praelatus agnoscitur, Michael autem eorum qui cx eadem plebe in Iudaeae terra remanserant praepositus inuenitur. Unde ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur, Nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael princeps ucstcri de quo dc hoc quod praemisimus dicit, Et ecce Michael unus de principibus primis uenit in adiutorium mihi:qui dum nequaquam simul esse, sed uenire in adiutoriu dicitur,aper te ei populo praelatus agnoscitur, qui captus in alia parte tenebat Quid est ergo angelum dicere,Ego ueni propter sermones tuos, princeps autem re gni Persarum restitit mihi, nisi tua sub dicti opere nuntiare: ac si aperte discat, Precum quidem tuam merita exigunt ut Israeliticus populus iugo suae captiuitatis exuatur: sed est adhuc quod in eodem populo Persarum diminio purgari debeat, unde ereptioni illius Persarum princeps mihi iure contradicat, quamuis preces tuas eorum quot lachrymae qui in Iudaea r lieti sint adiuuent. Unde hoc quom quod diximus adiugit, Michael priaceps uester uenit in adiutorium mihi. Cum o aduersum Persarum princi/pem praeliare egreditur, Graecorum sibi princeps adueniens apparet. Qua cx re innuitur, quod aduersum Graecos quot aliquid Iudaea commiserat, quorum prosceto causa creptioni illius relistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit,sed Persarii princeps resistit: quia etsi iam uita iusti deprecantis ereptionem populi exegit, ciusdem tamen populi hanc uita contra dicit: ut quia necdu pictae ' qui in captiuitatem fuerat ducti, purgati sunt. iure eis adhuc Persae dominentur. Michael adiuuat, sed Graecorum prin/ceps ad praelium uenit: quia mereri quidem ueniam tam longa oppresso/rum captiuitas postratised creptionis eorum beneficio, hoc quoi quia iii Graecos deliquerat obviabat. Recte ergo dicitur, quod contra se angeli u

hiunt, quia subiectarum sibi gentium uicill im metita contradicunt: nam sublimeta

178쪽

sublimes spistus eisdem gentibus principantes, nequaquam pro iniuste

agentibus decertant sed eorum laeta iuste iudicantes examinant: cumque uniuscuiusque gentis uel culpa, uel iustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus obtinuisse, uel non obtinuis te perhibetur: quorum tamen omnium una uictoria est, sui super se opificis uolutas summa,quem dum semper aspiciunt, quod obtinere non ualent nunquam uo lunt. I N T. Cum pastum diaboli Behemoth ad Iob loquens lignificet. dicens:Renum ut bos comedit. Et de quo Esaias, Leo quasi bos comedet paleas: quomodo propheta de pastu eius uideatur econtrario dicere, Esca eius electa: quomodo Behemoth iste laenum uel paleas comedens, uitam ii ritualium consumere dicit: Si foeni N palearum nomine uita carnalium es natur. Esca quoq; eius electa iam non crit,si scenum comedens cama les sapit. R Esp. Nonulli hominum 5c apud deum foenu sunt. oc apud homines sanctitatis nomine censenturicum Nante humanos oculos aliud ostendit uita,& ante diuina iudicia aliud intendit conscientia.Ii itaq; apud humana iudicia electi sunt, sed ad subtile domini examen scenum.1 N T. Cum Iob a domino reprehensus,ipse quoq; se reprehenderit,dicens:Idcirco ipse me reprehendo:quomodo item dominus cum praeserens amicis suis locutus sit, dicens: Non estis locuti cora me rectium,sicut seruus meus Iob:quomodo superius beatus Iob reprehenditur, si in comparatio/ne eius rectitudini mici illius nequaquam coram domino locuti rectum memorantur. An adhuc illa de eo lententia confirmatur, qua antiquo ho/sti dicitur: Vidisti seruum meum Iob, quia non sit ei similis super terram et rens p. Quid est hoc quod laudatur hosti,dc in seipso reprehendis de tamen amicis loquentibus antefertur, nisi quia sanctiis uir cunctos mento/tum suorum uirtute transcenditised eo ipso quia homo fitit,ante dei oculos esse sine reprehensione no potuit.In sancto quippe homine in hac interim uita commorate, diuini examinis regula habet adhuc quod iudicet, quam/uis iam ex comparatione canerorum hominum habeat quod laudet. Be, tus igitur Iob pro culpa se credidit, & no pro gratia flagellari resecari in se aestimauit uitia, non autem merita augeri: 5c in eo reprehenditur quo in/tentionem flagelli fuisse aliam suspicatur, de tamen amicis resistentibus imterni iudici j definitione practatus est. Unde apte colligitur,quantae iustitiae fuerit in eo quod contra amicorum uerba innocentiam suae operationis adstruxit, qui diuino iudicio etiam ipsis eiusde diuini iudici j defensoribus amresertur. I N T. Cum beatus Iob de se lateatur,vas meas in co celudet redarguam: necnon εἰ illud, Consumere me uis peccatis adolescentiae meae aloe illud, Signasti quasi in sabulo delicta mea:quomodo quasi econtra uidet subterius dixisse Si fuero iudicatus,scio quia iustus inueniatine enim simul conueniunt peccatata iustitia. REs P. Sanctus iste uir sibi

E , iniquitate

179쪽

. ANTICI ME NON LIB. I

iniquitatem tribuens,lc omnipotenti domino purgationem suam.& pecratorem se cognoscit ex se, 6c tultum se factum no ignorat ex munere:quia in recto quoi opere positus,ex abundantia gratiae meruit savlla sustinere, iamq; in iudicium iustum uenire gaudet, qui ante iudicium pcrcussum ui/det. Vnde dc cu longe post dicat. Signasti quali in sabulo delicta mea, stutim subdidit, Sed curalli iniquitatem meam. Qui ergo iustu inveniri se in

iudicio memorat,nequaquam se iuste flagellatum negat, quamuis in sagulo eius dominus non peccata studuit tergere, sed merita augere. INT. Cum omnipotens deus, iuxta plurimas scripturae Iactae sentctra: tias, frustra nihil faciat, cur beatum Iob frustra se afflixisse testatur R. E s p. Iustus conditor noster tot uerberibus in beatum Iob non uitia curauit extinguere,sed merita augeri. t uu ergo fuit, quod fecit per augmm, tum boni meritimo tamen uidebatur aequum,quia credebatur causam pu/nire peccati. Vnde de beatus Iob peccata sua illis flagellis deleri credidit nomerita augeri:& idcirco non aequum iudicium uocat quia uitia sua cum migellis examinat. Ergo si uita dc flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Iob per iram districtionis sibi fieri credidit.Si uero misericordia itidicis attendatur, quia per poena iusti uiri uitae eius menta cumulant , aequiti uel potius misericors iudicium fuit. is T. Cum Iob clarificata carne resurgere se sperans dicat, In nouissi/mo de terra surrecturus sum, re in carne mea uidebo deum . iuxta quod N Apostolus dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem: quo imodo quasi Gotrario idem ipse Apostolus dicit, Caro dc sanguis regnum dei non possidebunt: REs P. Adς peccata resipiciens Apostolus,quae

ueniunt de corruptione carnis 5c sanguinis, ait: Caro dc sanguis regnum dei non possidebunt. Nam utiq; secundum fidein ueram ciuidem aposto ii caro ita resurget, iuxta illud: Oportet corruptibile hoc induere incorru/ptionem,&c. Quia ergo corruptio ista de peccato est,ipsius nomine appetilantur oc peccata. Ergo si nomine carnis oc sanguinis, corruptio uel peccata intelligantur,quae de carne utique 5c sanguine oriuntur, contraria sibi non crunt. Ergo dc caro nostra in qua uiuimus,pro bcne gestis habi/tura dei regnum: de caro,id est corruptio quae carnista sanguinis nomine nuncupata est, re

gnum non possidcbit diuinum.

180쪽

ANTI cI ME NON LIBER SECUN Dus ta

vo nono Christus dicit, Attendite ne iustitiam uo stram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. Et alibi diciti Uideant opera uestra bona, & glorificent pa/ trem uestrum. REs P. Quid ergo quod opus nostra

ita faciendum est ne uideatur, dc tamen ut debeat uideri praxipitur ostendeda sunt, ut laudem coelinis patris a scamus. Nam cu nos iustitia nostra cora hominibus facere dominus pro/hiberetalico ad luxit ut uideamini ab eis. Et cu rursum uidenda ab hominbbus bona opera nostra praeceperit,protinus subdidit ut glorificent patrem uestru qui in coelis est. aliter igitur uidenda incnt, uel qualiter no uidera da ex sententiam fine monstrauit: quatenus operantis mens opus suum de propter se uideri non quaereret,ic tamen hoc propter coelestis patris storia non tactaret. Vnde fit plerunt, ut bonum opus oc in occulto sit cum fit poblice:& rursus in publico,cum agitur occulte. 1 N τ. Cum dominus in Euangelio docens nos orare pWcipiat,ut dicamus, Ne inducas nos in tentationem: quomodo apostolus Iacobus uidaequali econtra praedicasse. dicens: Beatus uir, qui suffert tentationem. Nee non de illud quod alibi scribitur omnis uir qui non est tentatus,no est probatus. REs P. Vtilcm esse tentationem quae probat, non quae in tentatione inducat,quis fideliu nesciat nam de his Cassianus ita dicit, ait enim: Non ergo hoc sonat. Ne inducas nos in tentationem id est ut non permitatas nos aliquando tentari, sed ne permittas nos in tentatione positos supe/rari Tentatus est enim Iob, sed non est inductus in tentationem. Tentutus est Abraham Sc Ioseph, sed neuter illorum induetus est in tentatione, quia nullus illorum consensum praebuit tentatori. Denique sequit 'r, Sed libera nos a malo, id est ne permittas nos a diabolo tentari supra id quod possumus, sed fac cum tentatione N exitum ut sustinere possimus. I N T. Quomodo dominus in Evangelio dicat, Non omnis qui dicit mihi,domine,domine, intrabit in regnum coelorum:& ccontra Paulus,Nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere do/minum Iesum, nisi in spiritu sancto. R Esp. Ecce neque aliquos ha/bentes spiritu sanctum possumus dicere, non intraturos in regnia coeloria, si perseuerauerint usque in finem: neque illos qui dicunt, domine, domine, de tamen non intrant in regnum coelom, possumus dicere habere spiritui ra . E sanctum.

SEARCH

MENU NAVIGATION