De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tionis iam dispensata esse oportet, quae nobis procedet secundum praeclaram ac venerandam traditionis regulam ab ortu mundi progredientibus, necessario quidem priuS ea, quae ex naturali contem platione tractanda sunt, in medium proserens, rei autem consequentiae obstantia prius diluens, ut, prius quidem terra, agriculturae ritu, et a spinis et ab omni herba ad plantandam vineam purgata, aures ad Suscipiendam gnosticam traditionem paratae sint. Certamen est enim certaminis qu0que praeparatio, et mysteria sunt ea, quae antecedunt mySteria. Neque vero monumentaliaee nostra, eis, quae sunt ex philosophia disciplinisque praeparantibus pulcherrima, uti dubitabunt. Neque enim Solum propter Hae braeos et eos, qui sunt Sub lege, par est fieri Judaeum, sed etiam propter Graecos Graecum'. ut omnes lucrifaciamus. In epistola porro ad Colos senses: Admonentes, inquit, omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut e X lii beamus omnem hominem per- socium in Christo. Convenit autem alioqui quoque commentariorum adumbrationi splendor contemplationis. Jam vero etiam bonarum disciplinarum copia est veluti condimentum quoddam athlotae cibo permixtum, non delicias quidem captantis, sed bonum appetitum Sumentis, honoris amorem δ). En habes manifestam disputandi viam, disertis verbis declaratam. Ut igitur locum istum aliis verbis describam: veritatem, ait Clemens tradituro mihi ob- Stat mendacium. Homines non solum alieni sunt a veritate, sed etiam mediis ac multis Versantur in mendaciis. Quid igitur opus Iactu 3 Priusquam dogma quoddam divinum docere p08Sim, mendacium obstans diluam oportuerit. Quemadmodum enim agricola, antequam bonum Semen Spargit, agrum a spinis herbisque inutilibus liberat, sic ego falsas inutilesque opiniones, priusquam bonum traditionis Semen Apargam, evellere Studebo. Sed quomodo 3 Sunt quidem aliae opiniones falsae philosophorum, haereticorum aliae. Quapropter quum ex naturali revelatione spropter Graecos Graecus) demonstrabimus, tum exsupernaturali, propter Hebraeos Judaeusin. Quibus praemis Sis, ad την Eretori inhv θεωριαν Ivωσεως

accedi poterit. Quod autem ad naturalem revelationem pertinet, minime omnia philosophorum placita quasi prorsus salsa ac pernici08a respuam, sed quae pulchre dixerunt, ea libenter agnoscens in meam partem Vertam. Ceteris porro disciplinis artibusque liberalibus utar ita, ut inde ornatus quidam redundet quoque orati0nis; γ p. 324-325

112쪽

nam omnibus fieri debemus omnia, ut omnem hominem persectumoxhibeamus in Christo. Et in his quidem omnibus sic inibimus

certamen, ut ad proprium Summumque certamen, quod pro beatissima quasi Visione, i. e. pro τί Πωοst adipiscenda certabimus, Viam sternamus. Haec igitur ex Clementia gententia. Itaque pro hac disputandi via et ratione non exspectabimus primo philogophorum resutationem, deinde haereticorum, denique beatae traditionis expositionem; sed haec per totum OpuS Saepenumero sese eXeipiunt, modo magis distincta et separata, modo difficilius secernenda. Viam nutem suam Clemens ipse praeclare defendit his verbis. is Continebunt hi libri, qui vocantur Στρωματεῖς, veritatem philOSO-phino decretis admixtam, vel potius, sicut valvula operitur in nuce esculentum, coopertam et absconditam. Fidei enim semina solis nescio an conveniat servari fidei agricolis. Nec vero ea me sugerunt, quae a nonnulli S. imperite Omnia metuentibus, dictitantur, qui in

eis tantum nos Versari oportere contendunt, quae, quum sint maxime necessaria, fidem contineant, ex terna vero et Su Per Vacanea, ut quae frustra n OS contorant detineantque in eis, quae ad finem nihil con- sorant, transilire. Alii autem philosophiam quoque summo

cum malo et ad hominum perniciem venisse in vitam exsistimant, ut quae a malevolo quodam inVentore proiecta sit. At vero equidem, in malitia malam ine8Se naturam neque ergo cuiuSquam Un-

quam boni agricolam esse po88e, his totis ostendam Stromatum libris, imo divinae quodammodo providentiae Opus es Se philosophiam tanquam aenigmate indican8 δ). Ceterum Clemens, fore ut haud multum miretur, si Stromatum vituperatores exstiterint, ingenue satetur; Se autem, modo nemo merito vituperet, Contentum Se praebiturum. Neque enim, inquit, ullam scriptionem adeo feliciter procedere puto, cui nullus omnino contradicat; sed illam rationi convenientem esse ex8i8timandum est, cui nemo rationi convenienter contradicit. Et actio simul et propositum admittenda sunt, non tantum si Sint a reprehen8ione reapge aliena,

p. 326- 327. In his verbis Clementis ingenium propheticum agnosci licet. Nam sunt et nostrae aetatis theologi et magnam partem nostrates, qui, quamvis haec hoc loco scripta 'esse ignorare Videantur, tamen eadem identidem dictitant. Itaque novae praeclararum altercationum istarum inventionis gl0riam ab eis haud facile

auferes.

, p. 326. .

113쪽

ho'. Quo vinculo Stromata iuncta sint inter se. Jam vero hac disputandi via cognita, legem ac Vinculum, quo

Stromata tanquam Opus unicum continentur, Teperire po8Sumus.

Pro treptico igitur quum Graecorum unaque omnium gentium dei cum daemoniis et simulacris explosi sunt, tum auditum est novum canticum illud, quod omnibus doloribus et morbis mederi potest, ut Graeci non possint, quin linius dulcedinem sentientes Clementem adspiciant eique praebeant aures libentissime. Paedagogo deinde oculi acuuntur, aures quodammodo purgantur. Nam divinam Logi maiestatem videre, cantici eius dulcedinem audire totamque Sentire nemo potest, quin prius, ut ita dicam, oculi eius otaures a pulvere huius mundi ipsiusque vitae purgentur. Sed disertis loquor verbis. Paedagogus ab his, quae cernimuS, homines ub- duxit ad ea deducens, quaa Sub sensus nullo modo cadunt, ad coelestia; vitam turpem depulit, honestae normam praecepit, quam amantes ad mysteria christianae doctrinae intelligenda praeparamur. Stromata autem praeparatos suscipientia docent, sed ita, ut praeparati0nem quoque paullatim perficiant. Quamobrem argumenta Protreptici et Paedagogi passim redeunt in disputationem. Non potest Clemens statim dogmata explicare, se quod Hebraei signa petentes, Graeci Sapientiam quaerente S utrique arcanam Verae philoSOphiae rationem nondum serunt. Utrique

igitur, qui veritatem penitus percipiant, haud satis idonei; ut fiant

idonei, enitendum. Enitimur autem, ut hoc efficiamus, Si cum Graecis quidem philosophamur. Inest enim in omni homine veritatiso υνα ad ηοις quaedam, quae philo Sophando exercitata veritatis intolligendae vim idoneam generat. Itaque in primo Stromatum libro statim, quae sit philosophiae vis, exponitur et ante et post Domini

adventum, qualisque dialecticae u8us atque utilitas. Tum vero, quae a philosophis recte decreta Sunt, eXaminantur, quo veritas eorum reserenda sit, partim quidem ad ipsius naturae humanae bonitatem ad verum inveniendum quodammodo idoneam, plurimam

autem partem ad SS. Hebraeorum Scripturas, undo Graoci furati sint optima. Deinde altero libro pergit, qualia et quanta Graeci a Moyso ot Prophetis mutuati sint, o Stendere, sed ita, ut animos ad veritatem plenam propius adducat. Veritate igitur hominus potiri

ostendit fide, qua cognitis libere assentiantur, quam sequatur Spe S, ut bonorum exspectatio, earitate nascente corona. Quibus pulchra virtutum multitudo admixta Sit, cuius fructus communis evadat dei

similitud0. Quodsi hoc libro Clemens mira quadam sapientia, dum

114쪽

philosophos Graecos optima suratos esse probare Etudet, ut in audientium animis habitum ad fidem recipiendam idoneum dispositionemque generet, enititur, inprimis de poenitentia, de mansuetudine, de humilitate a fide nunquam seiuncta agendo: quaestionem de continentia sub finem ortam praeclare libro tertio ita tractat, ut totus homo internus superior fiat eXterno, i. e. corpore, qua in re optima cernitur fidei amplectendae praeparatio. Atque quum fidem liberam assensionem definiverit, quae fiat propter dei caritatem,

quarto libro, qua re agnoscatur maxima erga deum caritas, martyrio quidem, exponit. Jam vero siles, quum vitam hominum caritate sormaverit, mirum quendam florem gignit, cuius fructus erit persecta ac dulci 88ima carita8, et v Iussi et v, cognitionem, quae est

veritatis quasi visio. Et ita quidem progreditur oratio libro quinto. Ut autem ipsis paene oculis adspiciatur imago adumbrata, in libro sexto, Graecis iterum, ne philosophia sua sint contenti, admonitis, oum hominem, qui fide, Spe, caritate, gn0Si praeditus Sit, i. e. gnOsticum describit sine ulla perturbatione beatum et amabilcm. Sed disputatio etiam procedit ad fidei cognitionisque sontes, unde obiecta hauriantur, quae quidem sint S S. Scripturae, traditionu illuminatae atque impletae. Libro vero Septimo accuratior gnostici imago depingitur, quae, Servatore deo atque homine doeente, pulchrior evadat, et hominem in deo quiescentem caritate summa et imitatu fruentem Ostendat. Hoc Vero fastigium assecuti ad sontes respicit, ubi sint, quaerens. Respondetur autem: in ecclesia. At voro ubi est ecclesia 3 Nam alius alibi eam esse affirmat. Propterhasirosium disserentias videtur inveniri non posse. Sed potest inveniri, quum Sit demonstratio, qua in omnibus verum a falso discernimus, etiam Veram ecclesiam a falsa. De demonstratiotio igitur dissorii liber octavus. De hoc autem postea uberius erit dicendum. Nunc singulorum librorum argumenta eXponamuS.

isse videtur. Quae autem exciderunt, ad proprium operiS argumentum certe non pertinebant; quantum enim coniectura a88equi possumus rationes eis fui S Se Contenta S agno Scimu8, quibu8 QOmmOtus esset auctor, ut Saeram doctrinam conScriberet, quarum gravissimas quidem deinceps exponit hoc modo δ).

,) Quae servata sunt, his Verbis ordiuntur: ινα -ο αναγινωσκης αυτας

115쪽

Si quis sit litterarum usus, sint oportet, quibus Scribere liceat. Quid vero 3 bonisne, an malis 3 His quidem conee 8Suin fuisse, Theopompi, Timaei, Epicuri, Hipponactis, Arestilochi opera testantur. Quod si turpit0r scribi nihil suit vetitum, quis eum, qui veritatem, praedicet, ne posteris utilitatem asserat, prohibuerit 3 Est automhonestum, eis, qui postea sunt futuri, bonos relinquere sillos. Enanimi filii sunt libril Quaro etiam caleelligantes VocamVS patro S.

Verbum enim quasi semen cadit in mentem, quo mens mentem tangens auget atque animat. Nec tamen omnium est doetrina, sed vulgus ad litteras, ut est in proverbio, quemadmodum RSinu S ad lyram. Quibus tamen, ut docerentur, contigit, hi et Christo monente et Apostolo, docere rursus debent, alii voce, alii scripto. Utrique autem, ut fides caritate vivat efficient. Culpa enim ipsius est optimum non eligentis; deus culpa vastat. Jam Vero, senerari verbum, illorum est; horum probare et aut deligere aut reiicere. Sed iudicium, quo deligunt, in ipsis iudicatur. Evangelium autum movet ad inquisitionem, veritatis cupidum facit, ad hone Stam Vitam promptum, initia dat salutis, quae qui acceperit, vitae aeternae Vinticum nactus in coelum evolabit. Sed utrique et docentes et audientes se

debent probare, sint ne digni; alteri, qui doceant, qui audiant alteri. Et his quidem, quod alios iam probatos sequuntur, ad veritatem intelligendam conficiendaque mandata maxime conducit. Eo magis autem probatis cavendum est, quum proximis prodes Se Studeant, ne vel temere vel aemulandi vel turpis lucri causa ad docendum Aeconserant, vel gloriae aviditate; sed solam hominum Salutem reSpiciant. Auditores Vero curiositatem reiiciant, neve, ut alantur corpora, ad eos, qui Sunt Christo consecrati, veniant. Qui non videri, sed se esse vult iustum, is sit optimae oportet conseientiae. Duplex igitur evangelii communicandi modus et scripto et Sine scripto. Qui bonum semen spargit, utrovis modo, vere ille divinus agricola, paei S Seminator. Nec vero cuivis, quum et dogmata christiana, et phil08ophorum placita, partim ea quidem Vera, in delectum veniant, ut deligat, permittendum. Sunt enim, qui praeiudicatis capti, argumentationibus artificiosis nitantur; qui autem eius est voluntatis, ut veritati cognitae quamvis laboriosae convenienter vivat, hic rationem Secutus iudicium rectum assequetur ne fidem; unde per8uasio proficiscetur abundans. Qui ergo apud prae-

- - is

opus ad Clementis amicum quendam esse scriptum, sequi opinatur. Sed sallitur haud dubie. Huius enim rei nullum in ullo libro vestigium. Ad quod autem illud αυτας reserendum sit nomen, per Se dici prorsus nequit. Nee porro, qriodnam sit in verbo αναγινωσκIς subiectum, nullis iudieiis aliunde petitis, pro certo poterit sintui.

116쪽

sentes dicens Semen spargit, terram investiget sertilem. Qui autem monumentis loquitur, is Se deo purgot, quod, inani gloria spreta et lucro, Sola eorum, qui Sint scripta lecturi, salute frui velit. Oportet potius dominum, qu0ad fieri poterit, imitari, ut quum gratis

acceperis, largiaris etiam gratis δ). Sed ut conscribam haec monumenta, aliud praeterea habeo,

quod commoVeat. Neque enim Ostentationis cau8a OpuS quoddam compo Siturus Sum artificiose, sed oblivionis medicamentum mihi recondere Volo ad Senectutem, imaginemque verborum illorum eVidentium et animatorum describero atque adumbrationem Simplicem, quae, qui a beatis reveraque laudabilibus viris audirem, dignus habitus sum. Hi vero, sanctos Apostolos, Petrum, Jacobum, Joannem, Paulum eXcipientes veram beantis doctrinae traditionem, quam ut filius a patre acceperant, conservantes, ad DOS qUoque, deo benigno, pervenerunt. Et ipsi quidem, fore, ut exsultent laetitia spero, non quod ego haec exposuerim, sed quia ab ipsis tradita serventur his scripti S. Nemo enim a ostendit lucernam et ponit eam sub modio, sed Super candelabrum, ut luceat Omnibus. Quae autem sapientiae utilitas non habentis, quem audientem reddat Sapisintem3 Servabit etiam in posterum Servator, qui Semper e Stagen8, ut Semper videt patrem. Si quis ergo docet, plus discit,

dicensque Saepenumero audit una cum eis, qui ip8um audiunt, quum unus et dicentis et audientis magister sit. Jam Vero non eum multis communicavit ea, quae haud erant multorum, Sed cum pauci S tantum, quibus ea convenire Sciebat, i. e. qui et comprehendere possent, et ad comprehen Sa vitam conformare. Nam Mysteria mystice traduntur. Neque enim Omne S eodem muneru fungi debent: alii potius Apost0li, alii prophetae, alii Evangelista0, alii Pastores, alii DOetore8. Sed haec commentariorum meorum scriptio quam sit exigua haud ignoro, si eam cum illo spiritu, gratiae pleno volueri S Comparare, quem qui audiremus, digni sumus habiti. Ipsa igitur minime, areana a Se eXpositum iri, pollicetur, ut quae solius memoriae adiuvandae cau8n exstiterit, qua nonnulla iam prorsus dilapsa sunt. Magna enim orationis vis quaedam fuit beatis illis viris. Quae tamen vel adhuc teneo vel in memoriam redigere potuero, en, huius

imbecillitatem sublevans, in capita certa distribuam. Sunt etiam quae con8ulto praetermittam, scienter delectum haben8, quae ne

117쪽

dixerim vel caveam, Scriboro vortius, ne puero, iit proverbium e St, praebeam glacitum. Quamvis oni in mihi haec conscripserim, tamen impedire non potero, ne aliquando edantur. Littera autem interroganti respondet idem identidem, ut semper vel auctore vel alio Oisdem vestigiis ingredienti Ogeat interprete. Nonnulla etiam Scriptura mihi quasi aenigmate indicat, et in his quidem saepe multa

esse cogetur; aliorum solam faciet mentionem; Sunt etiam, quae celan S dicere, occultans aperire, tacens ostendere conabitur. Deinde

quae ab insignibus haeresibus dogmata defenduntur, eXponet, Contra quae ita dicet, ut animi simul praeparentur ad Iumatv nccipiendam, Velut agricola, prius quain vineam plantat, agrum a Spinis omnique herba purgat'). Neque vero optimis, quae philosophia steteraeque τῆς π=0ποαῖείας disciplinae praeboni, uti commentarii nostri dubitabunt, ut non solum Judaeis Judaeus, sed Graecus quoque Graecis fiam. Noautem nimia attonito animi vires frangantur, recreare eum Studebimus, quasi dulci quodam condimento, diSeiplinarum copia; contraque, ne nimis remittetur, Opiniones vocesque interliciemus, quae ut

attendat, officiant. Sed quod attinoi ad philosophiam: alii idem

aliter vidunt. Ego autem philosophiam, non ut pa8tor ovem Sed ut coquus, Con Sidero, fructum ex ea percipiens. Et Scio quidem, sore, qui ideo mihi contradicant. Quamquam hac re minime conturbor, quoniam non ei libri tantum rationi conveniunt, qui a reprehensione prorsus alieni manent, Verum etiam qui a nemine reprehendi possunt merito. Sed Graeca philosophia, quatenus recta, uSi, quemadmodum agricolae terram irrigant semen Sparsuri, Graeeorum corda ad Eumen spirituale Suscipiendum praeparamUS.

Continobunt igitur hi libri, qui Στρ D: 1ατεις inscribuntur, Veritutem placitis philos0phicis admixtam, vel potius coopertam et absconditam. Nec tamen me latet, dupleX esse hominum genu S, a quibus oppugnor. Sunt enim, timidi ei quidem, qui ea tantum ossutractanda, quae necessaria sint ad fidem, dictitent; quin etiam sun

in) L0 Νοurry in huius libri analysi hoc loco haec habet: hPost haec vero ille narrat, quid in eis et qua methodo sit disputaturus de salsis errantium sectarum dogmatibus alia quidem celando, alia vero, quae e X veneranda traditionis, ab ipso mundi ortu deductae, regula ad nostram cognitionem per- Venerunt, Vel Obscurius vel clarius e X plicando, ita ut his praelusionibus ad persectam θεωρίαν et contemplationem deducamur. In quibus, nescio qua re salsus, omnia pervertit. Nam siveneranda illa traditio F nihil aliud est, nisi sepersectae θεωρίας argumentum, quod ipsum haeresibus refutandis praeparatur. Nec porro celando quidquam haereses disputat. Ipse velim consideres, quomodo sententiae neXae sint inter se et coniunctae.

118쪽

qui ad li0minum pornicioni in vitam quasi irrepsisse philosophiam,

a malo quodam, i. e. a diabolo inventam affirment. Sed hi stromatum libri toti erunt idonei, qui utrosque refutent, imo philosophiam e88e quodammodo divinae providentiae opus, quum malitia propter

malam Suarn naturam nullius boni fons unquam es Se pos Sit δ).

Primo ergo: si sit inutilis philosophia, dum phil0sophando id

demonstraverimus, iam apparebit utilis. Deinde velim, qui Graecos condemnare Solent, penitus principio habeant cognita Graeca. Varia autem multaque doctrina fidem commendat audientibus. Tum verophilosophia non solum rerum salsarum et prave factorum artifex non est, quinimo evidens veritatis imago, divinum donum Graecis datum. Λ fide non avocat, ad ipsam potiu8 adducit, praebens demonstrandi exercitationem. Quin etiam coniunctio dogmatum Oppositione veritatem expetity). Itaque haud quaquam propter se inducitur, sed fructu A causa ox ipsa percipiendi. Quamquam vel horum Stromatum sinis ot ordo philosophiam admittunt. Ordinem autem liuiusmodi e88e volui, quod IIaebraei signa petentes, Graeci Sapientiam quaerentes utrique arcanam verae philosophiae rationem nondum serunt β).

Quorum alii veritatem fugiunt ut voluptatis servi, litigio garum disputationum amantes alii; sed Dominus, ait Scriptura, Solu Scognoscit disceptationes sapientum, quod Vanae sunt, sapiente8 vocans Eophistas, qui in locutionibus versantur et artibus supervacaneis q).

Sed est vera quaedam sapientia a deo hominibus data. Omnionim cordi, inquit, sapienti dedi ipse sapientiam. Animadvertendum autem, nemini a Domino sapientiam concedi, nisi qui ipse se labore et exercitatione idoneum praebuerit. Est enim propria scientiae συναtσθησις divinitus donata, qua ad studia impellimur; quam auget exercitatio. Et ille quidem labor exercitatioque saepenumero cernitur in philosophando. Nam cis, qui philosophia fuerint iustificati, tanquam thesaurum deus largitur et iv συναιοθησιν, quae ducit

ad pietatem in ipsum β).

) Le Nourry: hAd haec porro ex philosophicis dogmatibus inter se collatis sibique invicem oppositis eruitur veritatis cognitio nostraque persuasio magis firma et stabilis redditur. Haud roete. Nam Oppositione dicit Clemens dogmata inter philosophica et christiana veritatem ita fieri amabilem, ut tanquam sp0nsa

expetatur. -

119쪽

Erat enim ante Domini advontum ad iustitiam Graecis quidem

philoSophia necessaria; nunc autem religioni, quum π=0παυεὶα Sit quaedam eis, qui fidem de in onstrations consequi Student, evadit uti l is. Bona igitur philosophia; omnium autem bonorum deus auctor, quapropter, si quidvis bonum, Sive Graecum, Sive nostrum ad providentiam rotuleris divinum, minime salieris. Nec vero omnium bonorum eodem modo deus est largitor: aliorum enim causa est principalis et proxima, ut ipSe ea cum hominibus communicet, Volui utriusque Testamenti; aliorum, variis causis proximis intereedentibus, caliga est remota. i. e. per eon Sequentiam, Ut philosophiae. Quamquam vel huius apud Graecos nescio an fuerit cau8n quodammodo proxima, quoniam ante Christum natum philosophia Graecis pro lego valuit. Sed iam est utilis tantum. Praeparandi igitur munere fungitur, ei viam muniens, qui a Christo per- sciendus est. Utilitas autem duplox: ut ad veritatem ducit, et inventam defendit. In viam porro, quae una est, tanquam in fluvium perennem, multi rivi, alii aliunde, influunt. Nec tantum unius hominis multi eiusmodi rivi, sed etiam cunctorum populorum. Sed etsi philosophia veritati et inveniendase et tuendae conducit, nee tamen ipsa est veritas, in qua sit acquiescendum. Quemadmodum enim Omnes artes liberales ad philosophiam, quae ipsarum c8t domina, conserunt, sic philosophia ipsa adiuvat ad comparandam sapientiarn. Philosophia enim sapientiae est studium, sapientia autem rerum divinarum et humanarum causarumque ipsarum scisentia. Ut philo- Sophia της πρυ αοείας domina, ita philosophiae sapientia. Quod si illa tanquam temperantiae nuctor propter se est eligenda, multo etiam venerabilior apparebit et praestantior domina propter dei honorem atque cognitionem tractata. Sed exemplo ex S. Scriptura utar. Primo Sara, quae divinam sapientiam iudicat, Abraham non poperit filium, adduxit autem ei Agar, ancillam, quaeum philOSO-Ρhiam comparamus. Tunc vero et haec concepit et illa. Abraham igitur a coelestium contemplationu transiens ad sidum iustitiamque

secundum deum, ad Sapientiam pervenit. VOX ISaac enim τυ αυτο

μαθες declarat, quamobrem Christi etiam typus invenitur. Nec vero Abr. philosophiae nimium tribuit, sed Sara et Agar certantibus inter se, illi hanc tradidit tanquam ancillam: -Ecce ancilla in manibus tuis; utere ea, ut lubeti , , Quoniam, inquit, mundanam

quidem amplector doctrinam et ut iuniorem et ut conservam; scientiam autem tuam, ut persectam dominam honoro ne veneror, Et afflixit eam Sara, i. c. reduetam ad Sanam mentem correXit. Correetam autem phil0Sophiam veritatis e0ruinque, quae SVnt, naturae

120쪽

inquisitionem esse dicimus. Atque veritas ost Christus. Quomodo ergo veritatem, quae ipsa se dedit sponte, philosophia inquirit 3 'H προπαtuat α, quam ea, quae e Si in Christo, quies Sequitur, mentem exercet, excitat intelligentiam, promptum gignendo ingenii acumen illud ad quaerenduin idoneum per veram philosophiam, quam inventam vel acceptam potius ab ipsa veritate habent

Mentis autem exercitatio illa in ei A cernitur, quaecunque omnino monte intelligi possunt, quibus omnibus aeuitur intelligondi facultas. Itaque docemur, persectam demonstrando fidem animo comparare, quae cognitione nititur ab omni dubitatione remotissima.

Quamquam fieri potest, ut quis vel plano sinu litteris fidem nanciscatur. Nec tamen is quidem omnia, quae fide possidentur, ita intelliget, qu0modo se liabeant, ut, quae recte dicta sint, ab alienis secernat, id quod solius est eius, qui, quum sit fide praeditus,doetrina ornatum Se praebet. Quemadmodum igitur aliter in egestato vivitur, aliter in abundantia, sic quoque non eodem modo in doctrina creditim , atque in ignorantia, imperitia, inscitia. Sed hanc otiam ob causam disciplinis opus est, ut sophistarum fallaces repellamua opinioneSR . Verumtamen η προπαttia et Graeca illa una cum philosophia divinitus hominibus data non aliter veritatem gignit, atque imber, qui non solum in bonam terrain effunditur, Sed in ea quoque loca, quae haud ita sunt frugi ora. Acssedit autem, quod in eodem agro fruges, quamvis et eodem irrigatae imbre et cultae ab eodem agricola, aliae ad aliam perveniunt maturitatem. Sic philosophia quoque in alio liomino modo plus modo minu8 veri eXcitat, in alio prorsus nihil. Quae quum ita sint, philo Sophiam nec Stoicam habeo, meu Platonicam, nec Epicuream, neo Aristoteleam; Sed quaecunque tib his philosophorum sectis Singulis recte dicta sunt, quaecunque iustitiam cum pia coniunctam scientia edocent: haec omnia in unum corpuS quoddam selectum dico philosophiam. Cetera autem, quae humanis ratiocinationibus adulterata Sunt, nunquam dixerim

divina. Verum enimvero philosophia haud sufficit. Aliter onimnos de veritate loquimur, aliter veritas de se ipsa; aliud est veritatis coniectura, aliud veritas; aliud rei similitudo, aliud res ipsa. Quare factum est, divina providentia curante, ut S. Scripturae

SEARCH

MENU NAVIGATION