De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

que generationem ut malorum causam vituperant, laudant mortem,

id quod etiam de Clo0bido et Bitone fabula docet. Plato autem

Orpheum, in corpore animam puniri, affirmantem facit, in quo tanquam in monumento sepulta sit. Similia Philolaus Pythogoreus tradit; Pindarus item et Plato, qui homines hic in custodia esse dicunt, in carcere. Attamen hic cum deo nonvult pugnare: a quo

mundus nihilominus recte administretur, quamobrem minime Seipsum solvere liceat. Nullam igitur Marcioni tam praevae doctrinae occasionem dedit, ut qui de mundo etiam haec docuerit: ,, Ab eo, qui ipsum construxit, possidet omnia bona. Mala autem materiae principio sine ullo ordine et forma, tribuit. Heraclitus praeterea generationem appellat mortem. Similiter Pythagoras atque Socrates. Sed de his hactenus. Continuemus autem de continentia

Poetae igitur Graecorum, natum non esse, Optimum distunt, vel natum extemplo mori. Quamobrem a liberorum procreatione ab-Stinendum esse, sunt, qui opinentur. In his autem Pythagorei numerandi mihi quidem non videntur, ut qui uxores certe ducerent, liberis vero susceptis, se continerent. Quapropter sabis, uxores steriles effecturis, non veScebantur. Sed Marcion continentiae causam habet ipsum mundi opificem, quocum a materia abstinens tanquam gigas pugnat. Huius igitur et Carpocratis, mulierum communionem Statuentis, m entionem secimus. Jam vero Nicolai dictum illud, se carne nos abuti oportere,

explicemus. Et est quidem id quod comprobatur quum opportunitate, qua illud dixit, tum ipsius liberorumque vita) nihil aliud,

nisi carnem ita exercere, ut nihil praeter rationem appetat. At Vero qui eum Sequuntur, interpretatione huius dicti utuntur impudica. Sunt etiam, qui publicam Venerem appellent mysticam communionem, Vocem praeclaram contumelia afficientes. Ex quibus aliquando quidam virgini vultu formosae impudenter dixit: , , Scriptum est: Da omni tu petenti. O impietatem l Ipsas Domini voees ementiuntur isti intemperantiae communicantes fratresque libidinis, in quorum communione fuerint sues et hirci . ,,Fornicatio autem, ait Apostolus, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos. Sed hauriunt dogma illud ex apocrypho quodam libro, quem ipsine composuerint, nescio. Similia placita, qui Prodici sectam sequuntur, salso nomine seipsos Vocantes

gnosticos, Statuunt. Qui seipsos primi Dei quum natura sili0s

152쪽

dicant, hac nobilitate simulata libertateque abutentes vivunt ut volunt; volunt autem libidinose, tanquam domini sabbati, filii regii. Λtque regi, inquiunt, lex scripta e8t nulla. At vero primo non

possunt Omnia, quae voluerint, facere, nisitis rebus prohibentibus, quamvis conentur. Deinde minime, Ut rege S, agunt, sed magii-giarum modo. Neque enim intemperantia res e Si libera; se omnis, qui peccat, servus est. Hi certe, qui, quaecunque gentes odio habent, quae humani legislatores aeque ae divina Lex vetant, perpotrant, haud soli deum noverint; imo hominibus huius mundi pessimis evadunt similes. Similes enim factis, natura etiam similes. At vero: , , nisi abundaverit iustitia vestra, ait Dominus, plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum dol. Sed sunt, qui Superiorem hominem usque ad umbilicum a diviniore potestate formatum esse dicant, inferiorem autem a minore, Christo quidem ,' hominem et internum et exterum ab eodem deo osse factum affirmanti advergantes. Deum porro omnium Patrem bonum esse concedentes alii, alterum potentem giganta spar-gsintsim faciunt eumque mundi opificem esse et V. T. legislatorem. Huic ergo ad Patrem ulciscendum adverSemur oportere, qui quum dicat: senon moechaberi Si moechandum. Ex operibus hi quoque cognoscuntur. Quamquam etiam sibi ipsi non constant. Ceterum qui V. T. legislatori adversantur, Christo quoque, hunc agnoScenti,

adverSentur nece S Se eSt, eVertantque non tam bona praecepta, quam

semetipsos. Sed utinam essent sibi constantosi Nam legislator illo dixit: is Dedi vobis omnia ad vescendum et fruendum; ne ergo ulla re fruantur. Id genus autem plurima ridicula possunt in medium proferri. Deinde si id quod opifex ille voluerit, nec Vero quod bonus pator, seri solet: hic certe imbecillus erit. Ex Sacris quidem scriptaturis placita sua probare conantur, ita Sane, ut non Solum allegorico, verum etiam interponendo, quidquid eis placuerit, exponant. Velut quum Hebraei morosi querantur: Deo restiterunt scit. o gentibus), et salvi facti sunt voce impudenti, quae eo loco non exstat, addita deo, hoc dictum pro norma salutis habent δ). Sed singulas haereses pereurrere et longum est et Saepe fieri sine pudore nequit. Itaque in duas parte8 dividamus omnes, ut doinceps brevi respondeamus. Aut enim sine disterentia vivondum osse docent, aut propter impietatem quandam odiumque profitentur continentiam praeter modum. Prioribus igitur haec obiicimus.

Si quod libet vitae genus licet eligere, id pr0secto etiam, quod est

153쪽

continentiae, idque tutissimum. Omnia enim licunt, ait Ap0Stolus, sed non omnia expediunt. Ut porro et qui incontinsentiam elegerit, et qui continentiam, Sit uterque aeque securus, haud tamen

Utrumque ex aequo honestum. Prior enim corpori gratificatur;

alter corporis dominam liberat a perturbationibus. Sed si indifferens vitae genus deligendum est, quidquid cupiditas appetierit, largiendum; unde congequitur, ut impudici S Sima quaeque Sint perpetranda et quam maxime nefaria. Quodsi hac lege quis voluptatibus suerit victus, is quomodo Domino assimulabitur, vel etiam dei habebit cognition0m3 Et tamen huius vitae sinis esse debet, ut deo as Similemur, quam maxime fieri potuerit. Sin hoc, quam maXime etiam purgetur homo oportet a voluptatibus no libidinibus. Mens enim quum pura sit, quae vim dei recipiat, divina in ipsa oriente imagine, fit idonea. Namque homines perturbati deum cogn0Scere nequeunt; ergo ne Spem quidem adipiscentur. Dei autem ignorantiae culpa cadit in vivendi rationem; qui ipsum cognoverit, haud peccaVerit; qualis cognitio, vita talis, et vita qualis, talis alti0r illa cognitio. Neve dicant libertatem, voluptatis servitutem; id enim silexit idem, atque bilem appoliare dulcem. Nos vero eam didicimus e S se libertatem, qua Dominus nos liberat, a voluptatibus, cupiditatibus reliquisque perturbationibus solvendo. Qui dicit: novi DO-minum, et mandata eius non servat, mendax est. Contra alterum

autem haereticorum genus, qui ipsa continentia impie Se gerunt quum in res creatas tum in sanctum opificem, deum omnipotentem - dicunt enim non esse recipiendum matrimonium liberorumque procreationem, neque in mundum alios introducendos infelices futuros, neque morti Suppeditandum alimentum; - contra hos igitur haereticos hapc dicenda. Primo: se Ex nobis exierunt, Sed non erant, ex nobis. Deinde naturae necessitate ortum g equitur interitus. Lex autem, honesta eligendo matrimonia, liberorum proerentionem,

vitae institutionem, ab iniustitia ad iustitiam vult deducere. Atqui Dominus senon Venit ad solvendam Legem, sed ad implendam. Tum Vero, qui liberorum procreationem omnino prohibent, tamen ipsi quoque, quia procreati sunt, Vivunt. Sed eis, qui sunt sanctitate donati, sanctum etiam erit semen. Sanctus quidem nobis sit non solum spiritus, sed et mores sancti sint, et vita, et corpus. Dominus Sane: ,, Eritis duo, inquit, in carne una. Sed po8t re- Surrectionem, ait alias, nec uXorem ducunt, noc nubunt. Nisi sorte ergo isti iam resurrexerunt, matrimonium agnoscant oportet. At Vero eguriunt et sitiunt, quae appetitiones post resurrectionem et ipsae haud reperientur. Neque vero quaevis abstinentia virtus e St,

154쪽

quae dei vori filios probat; abstinent a multis saepenumero quum ei, qui idola colunt, turn Magi. Sunt porro, qui se quidem inprimis

Dominum imitari dictitantes; matrimonium a diabolo esse aperte doceant. Quibus Scriptura: Deus, inquit, superbis resistit. Dominus autem uXOrem non duxit, quia propriam habuit sponsam ecclesiam, cui etiam, ut qui maneat in aeternum et natus sit solus dei films, filios procreare, minime erat necesse. Ipse autem hominibus, ut genus humanum usque ad mundi finem permaneat, matrimonium necessarium esse docet. Castitatem Vero, quam nonnullis suadet, neque ad Omnes referre licet neque quavis eX cauSa adamare.

Nam athletae et citharoedi si abstinent, non ideo virtute excellunt. Sed ea sola castitas bona est, quae nititur dei caritate. Doctrinam igitur de abstinentia illa, ad omnes pertinente, Apostolus Diaboli osse dicit. Veteres quidem iusti rebus utebantur creatis

cum gratiarum actione et Versabantur in matrimonio continenter.

Petrus et Philippus filios procrearunt; et hic quidem filias suas viris

dedit. Paulus uxoris secum ducendae Se habere potestatem scribit. Sed Apostoli propter praedicandi munus uXOres tanquam Sorores possident. Attamen ,,regnum dei, ait Paulus, non est esca et potus, neque ergo abstinentia a vino et carnibus, is sed iustitia et pax et gaudium in Epiritu sancto δ).

Humana igitur continentia, qualem Graeci philosophi statuunt, se pugnare profitetur cum cupiditate neque unquam eis actis inservire; nostra autem ne concupiscere quidem, non ita, ut quis concupiscens sortem Se praebeat, Sed ut vel a concupiscendo Se contineat, quae continentia non acquiritur nisi gratia dei. Quemadmodum autem melius e St Sanum eSSe, quam aegrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce, ot melior etiam vera continentia, quam ea, quae a philoSophis docetur. In concupiscendo iam cernitur peccatum, quamVi S concupiscatur sine facto. Quod ad matrimonium, alimentum, cetera id genus pertinet, horum omnium necessaria tantum velle debemus, enihil vero facere concupiscentes. Neque enim sumus cupiditatis filii, sed voluntatis. Haeo vero continentia non ad solam castitatem attinet, quinimo in omnibus, quae appetimus, et in pecunia despicienda, voluptate, p08Se8Sione, contemnendoque speetaculo, eontinendoque Ore atque omnibus malis cernitur vincendis, quam propter caritatem erga Deum et propter ipsam hone Statem amplectimur.

λ) 529-537. Adnectit sub huius capitis finem nonnulla adversus Carpocratis de omnium possessionum communione placitum.

155쪽

Qui autem propter odium adversus carnem continentes sunt, indocti atquo impii mihi videntur. Qui porro indisserentia omnia esse

docent, hi nonnullis scripturarum locis, libidinose sensum verum detorquontes, abutuntur. Illi denique, qui continentiam praeclaram istam, creatione quasi mala calumnia assecta, iactitant. Evangelio, ni fallor, secundum Aegyptios nituntur, in quo haec habentur pro Domini verbis: ,,Veni ad dissolvendum opera seminae, seminae quidem cupiditatis, opera autem esse generationem et interitum. Sed hoc si verum esset, mundus interiret. Opera autem, quae Dominus dissolvit, cupiditatis, sunt avaritia, contentio, gloria, insanus mulierum amor, similia. Generatio enim atque interitu S a rerum creatarum natura, dum electionis restitutio fuerit sacta, Separari nequeunt. Nascimur ad cognitionem; morimur ad restitutionem. Quodsi mulier pariens dicetur causa mortis, haud minus recte etiam causa vitae. Sed utrumque cuique licet, vel continentiam deligere, vel matrimonium. Utrumvis autem adamaveris: ne quid Sanctae cognitioni non convenienter agas lAt vero cum pluribus i. e. cum eis, qui liberos procreant, Creator est, ut generationis deus; nam ubi duo et tres, inquit, congregantur in nomine meo, in horum medio Sum ego; Virum autem, mulierem et filium tres vocat. Contraque cum uno electo, i. e. Cum eo, qui est continens, Servator est, alterius, boni quidem, Dei filius. Minime ital Cum eis, qui honeste ac temperanter in matrimonio vivunt, Deus bonus est per Filium; idem autem Deus eodem modo eum eo, qui continentiae rationi convenientis studiosus est. Sunt autem in homine tria: ira, cupiditas, ratio, vel caro et anima quae corpus constituunt, et mens. Si quis igitur ira et cupiditate superior factus, res creatas propter Deum tantum amat, habitu temperantiae aequisito, Salvatoris similis evadens, vere spiritalis, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus: is profecto dignus iam erit, qui frater a Domino nominetur, amicus Aimul et filius. Sic ergo duo et tres in eodem congregantur, in homine gnostico. Atque aliter etiam illi duo si tres intelligi possunt. Sed qui propter odium uxorem non ducunt, Vel sine disserentia carne abutuntur concupiscentes, hi minime sunt innumero eorum electorum, cum quibus est Dominus δ).Jam vero Sacris scripturis adiuti, veram exponamus continentiam. Et Lex quidem, quum dicit: Non concupiSee S UXOrem proximi tuit non omnino vetat, viros uxoribus temperanter uti, id ) p. 537 - 543.

156쪽

quod ex aliis mandati A do logitima liberorum procreatione colligitur,

quae sane etiam eiusmodi sunt, ut ad continentiam rationi consentaneam deducunt. Quod autem ab immundis et impiis segregarinos iubet eadem Lex cum Domino: immundi et impii non sunt matrimonio iuncti qua tales, sed gentes ot haeretici. Et Logis autem, et Prophetarum et Evangelii doctrinae in hoc, sicut in

omnibus, consentiunt; nam horum trium unus est auctor, Deus

idem, ut Apostolus Paulus disertis verbis docet multis locis').

Quemadmodum Lex, ita etiam Paulus continentiam exercendam esse in matrimonio quoque vult, semoto tamen peccandi periculo. Uterque autem, et qui castitatem delegerit, et qui matrimonium, in proposito debet perseverare. Propria vero munera et castitas habet et matrimonium. Unusquisque ergo, in quo Vocatus e St opere, munere Suo fungatur, ut liber fiat in Christo debitamque ministerio mercedem accipiat. Sunt autem haeretici, inter quos Tatianus, qui ex nonnullis Apostoli locis, quos pervertunt, matrimonium RDiabolo inventum esse, demonstrare conantur. Sed intemperantia a diabolo inventa est, ut impudens libido. In matrimonio autem tum continentiae, quae est eX Consensu, tempus e St ad orandum, tum honestae liberorum procreationis, quod utrumque S. S. Scripturi Sprobatur. Quod Si Apostolus, precibus ab Solutis, serur8us, inquit, simul convenite propter Satanam : minime dicit: convenite Satana impellente, sed ut peccandi occasio a Satana parata amoveatur. Utriusque autem Testamenti unus auctor Dominus, qui olim ad augendum genus humanum polygamiam conce8Sit; nune monO-gamiam suadet etiam post primae uxori S mortem ad persectionem. Matrimonium vero et olim et nunc probat idem Legislator atque Evangelista. Verum quidem est, Legi nos e88e mortuos ab Apostolo doceri. At vero quomodo mortui Legi 3 mortui peccato, quod Lege significatur et apparet. Non quod iubet LeX, peccatum est, sed quod vetat; agnoscit matrimonium, quod tam Sanctum e St, quam sancta Lex ipsal Discrimen est enim fornicationem inter et matrimonium. Utendum autem Omnibus cum gratiarum actione; multis quoque conducit continentia. Neque est ulla opistolarum Apostoli, quae, quum saepissime de matrimonio ac liberorum procreatione agatur, honestum moderatumque matrimonium prohibeat vel abroget. Ceterum, qui matrimonium in Sectantur, nihil probant, nisi forte Scripturis abutuntur. Paulus enim Apostolus

Ex epist. Pauli ad Romanos multa allata explieantur adversus eos, qui malum Creatorem Legis auctorem esse dicunt.

157쪽

secundas inprimis nuptia a non probavit. Deo autem placere possunt et qui in matrimonio sunt, et Virgines. Qui vero matrimonium vocant sornicationem, Legem atque Dominum maledictis afficiunt. Ambiguam fornicationis Vocis Vim apud Paulum in malam suam partem Vertunt. Paulus quidem Unius uxoris virum aperte laudat, sive est presbyter, Sive diaconus, Sive laicus. At Vero, eum, qui matrimonio propter Voluptates se impediri patiatur, quominus divinis mandatis ob Sequatur, peccare, nemo infitiabitur. Et haec rei summa est: si matrimonium peccatum est, ipSa quoque generatio peccatum, et peccatum generationis creator. Sed opinionem illam pravam defendit etiam Julius Cassianus, Docetarum sectae princeps, qui eam Verbis tanquam divinis tueri studet, quae non in quattuor Evangeliis nobis traditis Ioguntur, sed in eo, quod est secundum Aegytio S. Accedit autem, quod suo loco verba ipsa interpretatione egent allegorica δ). Nec porro gen0ratio tanquam peccatum re Spuenda e St, qua8i mens cupiditate quadam in hanc materiam delata esset. Nam si Paulus Apost. , Christum ad eos, qui aberraVissent, venisse dixit: homines aberraverunt quidem, non mente ex alto delapsa, Sed a deo, ut qui cogitationibus et actionibus voluptatem ipsi praeponant. Est enim generatio Dei omnipotentis creatio, qui nunquain ex melioribus ad deteriora deduxerit mentem. Quodsi Apostolus. Induite, inquit, novum hominem, qui Secundum Deum creatur, novum intelligit, qui ita se habet, quemadmodum creatu8 est initio; vetus enim homo ost in vita inobedientiae, non in generatione. Praeterea autem Cassianus illud pervertit: ONOstra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem e X Spectamus. Sed recte haec quoque dicta esse scimus, quoniam tanquam hospites et advenae peregrinantes hic vitam instituere debemus: qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut n0n p08sidentes; qui liberos procreant, ut mortale S gignenteS, ut relicturi possessiones, ut etiam, si opus fuerit, Sine uxore Victuri: non immodico affectu

possessione utentes, Sed cum gratiarum actione et animo excelso.

Simili modo ceteros Scripti. locos ambiguos, quos leviter tantum attingunt intelligentia, eis, qui aperte loquuntur, neglectis, sibi

Dominum generationis participem, in malo etiam virginem, quae genuit. Dei igitur voluntatem maledictis insectantur creationisque

158쪽

mysterium. Sed haee causa est, cur etr v δοκησιν Cassianus suerit commentus. Hi ne porro Marcioni et Valentino corpus sit animale; quoniam inquiunt, homo, in concubitu assimilatus est iumentis. In hoc etiam Adami peccatum ponunt, quasi sine peccato generatio non fuisset. Itaque creatio rursus vituperatur. Quod si in concubitu peccatum primum sit collocandum, id ita fieri potuit solum, ut ante Dei voluntatem concubarent. Generatio Vero per Se Saneta est, per quam mundu S consistit, per quam e S Sentiae, per quam naturae, per quam Angeli, per quam Potestates, per quam animae, per quam mandata, per quam LeX, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. Sed ecclesia quoque non permanet nisi generatione. Omnia Vero, quae contra matrimonium in s. Aeripi. dicta esse videntur: dicta sunt contra malum et libidinosum eius usum. Servator enim no Ster non solum mentem, Verum etiam Corpus perturbationibus liberavit. Justitiam ergo et Salutis harmoniam, Venerandam illam firmamque, alii quidem, sicut Ostendimus, continentiam omni cum impietate nefarie atque maledice Auscipientes, nimium intenderunt. Licet autem pie eligere castitatem, gratias agendo propter gratiam datam, nec vero habenda odio creatura, Vel EOS, qui in matrimonio Sunt, aspernando; utrique potiua agant in eis gratias, in quibus sunt collocati. At vero alii, quavis continentia spreta, effrenati petulanter se ges gerunt et insolenter, revera oessecti equi in feminas insanientes et ad proximorum suorum uxores hinnientes, quippe qui, quum ipsi nequeant contineri, proximis Suis quoque perSuadere studeant, ut dent operam voluptati. Quos S. S. Scripti. notant ignominiae nominibus; cum quibus versari nos vetant; quibus terribiles poenas minantur, ita tamen, ut matrimonium ubique agnoScant ).

Libri IV. argumentum e X ponatur. Jam Vero, ut de martyrio deinceps disseramus, et quisnam sit perfectus, sequi Videtur. Cum quibua una comprehendentur quaecunque, ut p0stulabunt dicenda, erunt consequenter coniuncta; Velut pari modo philosophandum esse et servo et libero, sive mari Sive seminae. De fide porro et de inquisiti0ne quum expositum fuerit, genus Symbolicum adducemus, ut, sermone ad mores pertinentecursim concluso, quanta utilitas allata sit Graecis a philosophia bar- p. 558-562.

159쪽

hara Summatim ostendamus. Deinde autem et adversu8 Graecos et adversus Judaeos brevis scripturarum tradetur expositio. Praeterea adnectentur ea, quae propter rerum multitudinem in libris antecedentibus omissa sunt. Quibus ex proposito absolutis, quae de naturalibus principiis quum a Graecis tum ab aliis barbaris dicta Sunt, prout ad nos pervenerunt opiniones, narrare Oportebit, et praecipua eorum, quae a philosophis Sunt excogitata, aggredi; philosophia δ) vero percursa, illa, quae de prophetia tradita sunt, deinceps

tractabimus, ut, quum etiam Scripturas, quibus credidimus, validasae ratas esse omnipotenti auctoritate demonstraverimus, progredi per ipsas Serie possimus omnibusque hinc haeresibus Ostendere deum unum, et Dominum Omnipotentem, et per Legem et per Prophetas et per beatum Evangelium vere praedicatum. Sed, quod eOnsequens etiam fuerit, eos, qui scripturis sal8o argumentantur, ex ipsis quoque convincemus. Denique ad gnosticam naturae contem plationem transibimus, parvis ante magna initiati mysteria, ut nihil sit impedimento divinae vere sacrorum interpretationi. Ac naturae quidem disciplina secundum veritatis regulam instituta, vel in- Spectio potius, quae gnostica traditione acquiritur, facto ab ortu mundi initio, inde ad rerum divinarum contemplationem a Scendet. Unde traditionis principium a creatione, per Prophetas edocta, ducemus, contra ponentes partim ea, quae ab lieterodoXis contenduntur, et, quoad a nobis fieri poterit, diluere conati. Sed haec quidem, quum deus voluerit et quemadmodum ipse inspiraverit, seribentur; nunc autem aggrediendum e Ss id, quod fuit propositum, et ab A .venda de moribus disputatio. Haec ad verbum fere libri IV prooemio continentur, cuiu8 conetu-Sio, non omnia eo promissa in hoc libro iri tractatum, ostendit. Pollicetur potiu8 ea, quae erat quidem in Stromatis prae Staturus, nee

tamen libris, qui exstant, praestavit. Sed antequam ipsum libri IV

argumentum orditur, iterum Stromatum indolem ac finem exponit, cuius expositionis haec verba inprimis animadvertenda sunt.,, Est ergo in exiguo spatio multa seminum genitalis copia eorum dogmatum, quae comprehenduntur hoc opere, quod simile est agro omnibus herbis pleno, ut ait Scriptura. Quibus monitis, ita incipit.

Iam igitur non credere quidem veritati, assert mortem, sicut

credere vitam. Contra autem mendacio credere, non credere Vero Τ) Hoc loco θεολογίας haud dubie pro φιλοσοφίας irrepsit, quod aperte postulat

orationis consequentra.

160쪽

vdritati: trahit in exitium. Atque eadem quidem ratio est de continentia et de incontinentia. Continentia autem iudicatur ex obiecto; nam se continere a bonis agendis, malitiae opus est; sed abstinere ab iniuria, salutis initium. Quanam re differt a bestiis homo, Angeli autem dei homine sunt sapientiores 3 Sapientiam nihil aliud dico nisi scientiam. Quare Pythagoras solum deum quum sapientem esse diceret, Se ipsum, propter illam, quae ei cum deo intercedebat, amicitiam, philosophum vocavit. Est enim verum deo manifestum; verum Rutem generat Veritatem, quam a mat gnosticus. Sed ut ad rem propiuS accedam, e St Uniuscuiu8que animalis munus proprium, et bovis et equi et ceterorum; quale ergo hominis maxime proprium ΘVidetur equidem, ut opinor, Similis esse centauro, Thessalico figmento illi, compo Situs ex parte rationis participe et ex parte rationiS eXperte, anima et corpore. Corpus, de terra sollicitum tendit ad terram; anima autem ad deum extollitur, quae quidem per Veram erudita philosophiam contendit ad suo S, qui supra Sunt, cognatOS, corporis cupiditatibus liberata, quin etiam labore metuque. Quamquam est metus quidam, qui in malis minime est numerandus, et hic quidem a Lege praecipitur. Ducit enim ad servandum mandatum illud praeclarum, quod continet omnia: Diliges Dominum, deum tuum, ex toto corde tuo; et diliges proximum tuum sicut teipsum. Hic ergo metus id, quod vere est metuendum, expellit,

peccatum. MorS enim, metuendorum Ultimum, quam metuamu Soportet, e St ea animae cum corpore coniunctio, quae peccato Servit; vita autem amanda est separatio a peccato. Nec tam metuenda morS naturali S, i. e. animae a corpore disiunctio, quam quidem toto

vitae huius tempore philosoplius meditatur. Quae meditatio gn08ticam quandam parit ei animi alacritatem, ut possit facile serre mortem naturae δ).IS certe, ita quidem comparatus, testimonium seri sibi ipsi, se esse in deum sincere sidelem; tentatori autem, hunc frustra in ipsum Remulatione esse percitum, quum sit caritate fidelis; Domino denique, ipsius in doctrina divinam perguadendi vim inesse, a qua ne metu quidem mortis deficiat. Quinetiam sacto veritatem praedicationis confirmat, potentem eum esse, ad quem contendat, O8tendens. Hic ergo metu propter praeceptum a Christi negatione declinat, ut metui fiat testis. Nec vero propter bonorum paratorum Spem

vendit fidem, sed propter suam in Dominum caritatem libentissime hac vita exsolvetur, imo gratiam habens quum ei, qui hinc eX-

SEARCH

MENU NAVIGATION