De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Quae igitur Graeci habent, ea sunt nostra, a bono deo, cuius sunt omnia bona, prosecta. Et primum quidem sapientiam, vel iustitiam, non veritate, sed delectatione vulgus plerumque metitur. Maxime autem eis delectatur, quibus ipsum est Simile. Itaque arcetur etiam apud Aegyptios ab adytis, apud Hebraeos a Velo, ubique a mysteriis. Non mundo mundum tang ore Platoni quoquo videbatur nefarium. Expiatione igitur opus et purgatione. Apud Aegyptios hac de causa multis ac variis disciplinis demum ad mysteria pervenitur' . Omnes ergo, ut brevi dicam, tam barbari. quam Graeci, rerum quidem principia occultaverunt; veritatem autem aenigmatibus, Symbolis, allegoriis, metaphoris, talibusque quibusdam tropis tradiderunt, qualia Sunt apud Graecos oracula. Quapropter Apollo Pythius appellatur Λοξίας, i, e. obliquu8. Quo pertinent etiam septem sapientium brevia dicta, quae continent significatione multa. ' Volui illud: Nosco to ipsumi plurima indicat: te e 8Se mortalem, hominem natum, divitiis gloriaque te haud fieri

meliorem; vel etiam: ad quid , .inquit, natu S Si S, cogno See, et cuius Sis imago, et quaenam tua sit essentia, et qualis creatura, et quaenam cum deo communio et a s s i

nitas, similiaque. Quid erg03 Per Jesaiam prophetam Spiritus: Dabo tibi, inquit, thesauros tenebrosos, Occultos; dei

autom thesauri et divitiae non deficientes sunt sapientia, Venatu ea disseilis. Sed poetae etiam multa philosophantur modo arcano, Orpheus, Linus, Musaeus, Homerus, Hesiodus, quibus velum est poetica delectatio. Somnia et symbola a deo quidem hominibus data sunt, nec vero inVidia, quod dicere nefas, sed ut aenigmatis ad

veritatem inveniendam recurrant. Verumenimvero totam S. Seripturam in parabola eg se dictam, aperte in Psalmis scriptum est: Audite, populuS meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum,

loquar propos titiones ab initio. Et Apostolus: Loquimur, inquit, dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praefiniit deus ante Secula in gloriam no Stram, quam nullus ex principibus huius seculi cognovit. Et alio loco:

Praedicamus, ut Scriptum est, quae Oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praepara Vit deus eis, qui ipsum diligunt. Nobis enim revelavit deus per Spiritum. Spiritus enim

Hoc loco singulae disciplinae, quibus apud Aegyptios ad arcana Veniebatur,

enumerantur exemplisque illustrantur.

182쪽

omnia Scrutatur, etiam pro unda dei. Spiritalem enim et gnosticum novit esse sancti Spiritus discipulum, cui deus suppeditat, quid sit Christi sensus.. Animalis aut e In homo non suscipit ea, quae sunt spiritus; sunt enim ei stultitia. Ab hoc vero cognitionis fastigio, ab hac gnostica persectione, Apostolus distinguit fidem communem, quam alias vocat Iundamentum, alias etiam lac, quo tantum fruantur, qui sint carnale8.

Sed qui divina cogitant, hi sunt gnostici cibi participes. Fides est

fundamentum, supra quod aedificantur gnostici thesauri: auri , argentum, lapides pretiosi. Haereses autem hulosundamento imponunt stipula, ligna, foenum. Illa igitur cognitionis dona aperte litteris scribi non poterant. Jam vero symbola Pythagorica ac similitudines pendent ex barbara philosophia. Huiusmodi sunt: Do mi ne habeas hirundine mi Qui surgunt e cubili, conturbent stragulat

Super terram non est navigandum i Ne gestentur annuli, neve deorum imagines eis insculpantur. Quae Omnia ex Sacra scriptura optime explicantur δ). Ad ultimum quidem quod attinet, Moyses multis ante seculis lege sanxit aperte, ne quis sibi saciat imaginem vel sculptilem, vel Iusilem, vel fictam, vel pictam, ut, quae sensibus percipiuntur, ea minime attenderemus, sed transiremus ad ea, quae intelligentia comprehendi possunt. Ut enim dei maiestas vilis sat et contempta, efficit frequens videndi

consuetudo; essentiam autem, quae mente intelligitur, materia colere, idem est, atque dedecore eam afficere. At vero sunt, qui deum colentes, facta coeli effigie, quae astra complectitur, eum adorant.

Sod dot offigiem habemus in homine. Faciamus, ait Scriptura nostra, hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quam Eententiam Eurysus Pythagoreus manifesto pluribus verbis exponit in opere De sortuna. Ad summam autem Pythagoras cum discipulis suis et Plato maxime ex philosophis usi sunt legislatore

Moyse). Unde Graeca quidem philosophia similis est splendori ex

lampade, quam homines, lucem artificiose a Sole surati, accendunt. Logo autem praedicato, universa lux illa Sancta eluxit, qua tota nox illuminatur tanto solo lucis, quae mente comprehenditur. Summam etiam eorum, quae a Moyse dicta sunt de iustitia, Pythagoras, Stateram non esse transiliendam, dicens fecit. Quae summa e St: non praetergrediendam esse aequalitatem, id quod

h) Nonnulla reapse explicantur, quae tamen, quum nihil habeant cogitationum incrementi, omit timus. -

183쪽

Apostolus probat, nullum esse in Christo servum, vel liberum, vel Graecum, Vel Judaeum, seribens. Nova est enim creatura, quae est in Christo, contentione et avaritia vacua, et iusta aequalitas. Prodici Cei porro fabula de virtute et vitio manavit sino dubio a s. scripturae doctrina de duabus viis, una arta et angusta, contracta praeceptis et vetitis; altera lata et spatiosa, in quam voluptatibus et irae liber est aditus.

Itaque Pythagoras, discipulos ingredi via regia iubet. Sed multa praeterea a philosophis et poetis symbolis et similitudinibus,

sacram Scripturam secutis, dicuntur ). Aenigmatum autem modus universarum proprius et quasi privatus Scripturarum s. s. est. Pauea quaedam eXempla Sufficiant. Asseruntur igitur exempla, quae tamen reserre SuperVaeaneum e S Se

arbitror. Clemens enim interpretatur allegorice, ut dicimus, Symbola et ornamenta templi veteris ac Sacerdotii. E paucis pauca eligam. - Candelabrum in australibus partibus thuribuli situm erat, quo declarati sunt motus S tem luminarium, quae australes Iaciunt conversiones. Ex utraque enim parte candelabri tres inserti sunt rami et in ipsis lucernae, quoniam Sol quoque, tanquam candelabrum, collocatus in medio aliarum errantium, et eis, quae Sunt super ipsum, et eis, quae sunt sub ipso, divina quadam musica lucom indit. Habet autem aliud quoque aenigma aureum candelabrum, signi Christi, non figura sola, sed eo etiam, quod lucem immittit multifariam multisque modis in eos, qui in

ip Sum credunt, sperant, re Spiciunt, e0rum ministerio, quae sunt primo creata. Dicunt autem esse septem oculos Domini septem spiritus, requiescentes in virga, quae floret ex radice Jesse. Quae autem de S cta arca narrantur, significabant mundum, qui, Vulgo occultus et occlusus, mente percipitur, ad quem etiam Cherubim spectare videntur. Utrum autem Ogdoas et mundus, qui mente comprehenditur, an etiam ipSe, qui superat omnia et complectitur, estque expers figurae neque cadit sub adspectum deus sit, in praesentia differatur iudicium. Coterum Cherubim non sunt Osfigies compositi alicuius in coelo animalis, quod ita se habeat. Est autem sacies eorum symbolum animae ratione praeditae; alae sunt ministeria et operationes sublimes, dexterarum simul et sini- Atrarum potestatum. VOX porro gratae mentis est gloria in contemplatione sine fine. Pileus aureus autem Pontificis significat regalem Domini potestatem, siquidem caput ecclesiae est Ser

184쪽

vator. Signum certe principalis imperii est pileus capiti impositus; et alioqui audivimus: Et Christi caput est deus et pater Domini nostri Jesu Christi. Quemadmodum autem Dominus est

Supra munduIn universum, atque adeo ultra mundum, qui mente

percipitur, ita etiam nomen, quod inscriptum est in lumina, dignum fuit habitum, quod esset super omnem principatum et potestatem. Inscriptum est autem, ut significaret praecepta mandata litteris et praesentiam sensibus Subiectam. Et nomen quidem dei dictum est, quoniom, sicut Filius adspicit bonitatem Patris, ita agit Deus Servator, universorum Vocatus principium, quod ex deo quidem, qui videri non potest, imago effectum est primum et ante secula. Formavit autem Omnia, quae post ipsum saeta sunt δ). Similiter igitur Aegyptii mysteria mystice tradunt. Variis enim bostiis et signis dei indicant virtutes et hominum. Nec vero Aegyptii solum, sed etiam alii barbari symbolicum genus aemulati sunt. Idanthuram certe, Scytharuin regem, Pherecyde Syrio teste, Dario, qui Istrum traiecerat, bellurn minaturum, pro litteris misisse

Symbolum narrant, murem, ranam, aVem, iaculum, aratrum. Id quod recto interpretatus est Xiphodes hoc modo: nisi tanquam aves evolaverimuS, Vel tanquam mures terram, vel ranae aquam subierimus; tela eorum non effugiemus; non sumus enim regionis Domini.

De Anacharsi quoque symbola memoriae prodita sunt. Sed ipsi Grasidi et philosophi et poetae usi sunt eiusmodi occultatione, et hoc quidem quum verborum Ope tum Signorum δ). Genus autem Symbolicae interpretationis ad multa est utilissimum, ut quod et conserat ad rectam theologiam, et ad pietatem, et ad iudicandam ingenii solertiam, et ad brevitatis exercitationem, et ad sapientiam ostendendam. Qnamobrem apposito dicit Didymus Grammaticus: Sapientis esse dictione symbolica uti et declarare id, quod eadem significetur. Iam puerorum doctrina, quae versatur in elementis, complectitur quattuor elementorum interpretationem, ut ex poetis et aliis scriptoribus abundanter potest diei'). Sed innumerabilia inveniemus tam apud philosophos, quam apud poetas dicta per aenigmata, siquidem toti libri indieant abditam scriptoris voluntatem, cuiusmodi est liber Heracliti de natura, qui etiam propterea appellatus est obscurus. Huic autem libro similis

est quoque Pherecydis Syrii theologia. Euphorion enim poeta et

in p. 664-670. ὶ Hoc quidem multis exemplis illustratur. δ) Demonstratur id etiam multa addita eruditione.

185쪽

Callimachi Causae et Lycophronis Alexandra horuinque similia stitit quasi exercitationis causa ad explicandum proposita omnibus Grammaticis. Nihil ergo est praeter consuetudinem convenientem, Si barbara philosophia, qua de nunc agimus, occulte praedicat et per

symbola. - Hoc loco sequuntur nonnulla allegorice exposita a S. Barnaba. Deinde pergit ipse s. scripturam isto modo interpretari, velut illum locum, quem iam tran8scribam. - Glorio Aemagnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare; concupiscentiam multiplicem et beluinum atque impetuosum assectum una cum eius auriga, qui habenas voluptatibus remiserat, in

mare proiecit, in mundi scilicet deiiciens perturbationes. Ita etiam Plato in libro Do anima et aurigam et equum, qui defecerat, i. e. partem rationis eXpertem, quae dipartito dividitur, in iram et cupiditatem, dicit decidero. Huc etiam portinet illa de Phaethonte sabula. Allegorice etiam narratio de Joseph, filio Jacob, explicari potest. Sed iam illud consideremus: Cognovit bos posse8SO rem Suum et a Sinus praesepe Domini sui, Israel

autem me non intellexit. Ne quis igitur ex eis e populo Dominum non intelligente , quum inciderat in cognitionem a te

doctam nee possit continere veritatem, non obediat, neve excidat: sis cautus in usu verbi; coram eis, qui praeter rationem accedunt,

occlude sontem in profundo viventem, potum autem praebe eis, qui sitierint veritatem. His vero, qui cognitionis altitudinem accipere nequeunt, tego lacum. Dominus autem lacus, ipse quidem gnosticus, mulctabitur, ut in quem culpa conferatur, quod ille fuerit os- sensus et verbi magnitudine absorptus, parvi Verbi adhuc capax, vol quod operarium hominem traduxerit ad contemplationem, qua occasione eum a fide sponte suscepta abduxerit δ). Sed nimio quodam demonstrandi studio, plus quam par sit, progressus esse Videor. Vita enim me deficiet, eos omnes, qui symbolice philosophantur, recensentem. Memoriae igitur causa et brevitatis, et ut homines ad veritatem se intenderent, talia barbaricae philosophiae sunt scripta. Accedit autem, quod omnia, quae velamento quodam ostenduntur, maiorem et augustiorem exhibent veritatem, quaena admodum fructus, qui in aqua pellucent, et formae, quae per tegumenta concedunt aliquam sui evidentiam. Quod si pluribus modis scripta licet accipere, sicut certe accipimus, sallitur quidem indoctus et imperitus, comprehendit autem gnosticus. Jam igitur nec quibuslibet volunt omnia exponi temere, nec communicari bona ) p. 670-679.

186쪽

sapientiae, eis, qui ne in somniis quidem sunt anima purgati neque

enim, quibusvis obviis ea, quae tot certaminibus parata suere, eXpOnere fas est), neque profanis narrare Logi mysteria. Hi parchum Pythagoreum, eo quod aperte scripsisset Pythagorae decreta, eX- pulsum fuisse aiunt e schola, et ob id ipsum columnam ei t nquam mortuo impositam. Quapropter etiam in barbara philosophia vocant mortuos illos, qui exiderunt a dogmatis mentemque subiecerunt animae perturbationibus. Praeter Pythagoreos autem et Platonem Epicurei etiam, quinimo Stoici habent arcana quaedam. Aristotelei

quoque ex scriptis suis alia dicunt esse istin ερικα, i. e. interna, alia Vero communia et Ec uet ερικα, i. e. externa. Quinetiam ei, qui mysteria instituerunt, quum essent philosophi, dogmata sua ObS Uraverunt sabulis, ut non essent manifesta omnibus. Nec vero singula allegorice erunt exponenda, sed ea tantum, quae ad generalem spectant sententiam. Atque haec certe inveniemus significari symbolis sub velo allegoriae. Huc spectant duo Pythagoreorum ordines; huc etiam sortasse Peripateticorum duplex orationis genus, quod dicunt ἔνδοξον et επιστη 16vtχόν.

Est autem persectis quoque aliqua discenda doctrina, de qua scribit Apostolus ad Colos senses: Non cessamus pro Vobis orare, ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambulotis digno deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in cognitione dei, omni virtute confirmati secundum potentiam gloriae eius. Et alio loco de mysterio loquitur abscondito a seculis, quod iam manifestatum sit sanctis. Itaque alia mysteria abscondita suerunt in Vet. Testamento usque ad Apostolos ot tradita ab ipsis ut a Domino acceperunt. Aliud vero sunt divitiae et gloriae mysterii in gentibus, fides et spes in Christum, quem etiam fundamentum appellat; aliud cognitio, quam aperire cupiens

Apostolus scribit: Admonentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perseetum in Christo. Non omnem hominem absolute, quoniam, si ita Se haberet, nemo iam esset infidelis; imo ne omnem quidem, qui credit, persectum vocat in Christo; sed omnem dicit hominem,porinde ac si diceret, to tum hominem, utpote purgatum corpore et anima. Docet autem multis locis aperto, cognitionem non esse omnium. Perse et Orum enim est solidus cibus, qui propter habitum habent sensus exercitatos ad discretionem boni et mali. Quocirca ' dimittentes initii

187쪽

Christi sermonem, ad per se otionem seramur. Similiter, Barnabas, Apostoli socius: Simplicius, inquit, vobis scribo ut in tolligatis. Et alias: Benedictus Dominus noster, qui supientiam et intelligentiam posuit in nobis ocultorum suorum. Dicit enim Propheta: Parabolam Dominiquis intelliget, nisi sapiens et sciens, et diligens Dominum suum 3 Quae capere paucorum est. Qui autem non habet boni cognitionem, est malus, quoniam unus eat bonus, Pater; Patrem Vero ignorare, mors est, Ut nosse, Vita aeterna, eius potestatis participatione, in quam non cadit interitus; non interire autemost participem esse divinitatis. Sed Prophetae quoque de absconditis et occultis loquuntur, quae olim fuerint, inin vero sint mani-sesta. Propterea disciplina nominata est illuminatio, ut quae occulta et tenebricosa illuminaverit et manifesta secerit, solo Domino nostro doctore arcae operculum aperiente, dum Iovem honorum dolium Obturasse, malorum autem aperuisse narrant poetae. Scio

quod veniens ad vos, ait Apostolus, veniam in plenitudine bono dictionis Christi. Spiritale donum traditionem gno-8ticain eis praesentibus prae Sens, quae epistola Signiscari non poterat, cupit impertire , plenitudinem Christi vocans, per revelationem mysterii, quod aeternis temporibus fuerat tacitum, nunc autem suit mani se Etatum etc. Quae quum

ita sint Plato quoque: Dicendum est, inquit, tibi per aenigmata, ut si quid huic tabellae vel mari vel terra acciderit, qui legit non intelligat. Maxima autem huius rei custodia ost: nihil scribere, sed ad discere. Sapientiam, ait Apo- Atolus, loquimur inter perfectos. Quodsi etiam do lacte et cibo loquitur, illo insantium, hoc vero persectorum alimento: lac

quidem intelligetur catechesis, cibus autem contemplatio letto κγ , quae est ipsa caro et sanguis Domini, h. e. comprehensio divinae potentiae et essentiae. Hoc mysterium Plato etiam indicat. Apostolus autem: Et pascha, inquit, nostrum immolatus est Christus; rarum vere sacrificium est Filius dei, qui pro nobis Eanctificatur ). Sacrificium autem deo acceptum e St Separatio a corpore eiusque perturbationibus, quam non Sequitur poenitentia. Qui enim, Aensibus res percipientibus, pura mente manet, is Veram persequitur philosophiam. Huc spectat Pythagoreorum silentium. Hoc didicerunt etiam Graeci a Moyse. Homines autem, in sensuum Percep- p. 679-686.

188쪽

tionibus solis volutati, de deo talia, qualia de semetipsis, cogitant.

Deus vero nobis innumerabilia, quorum ipse non est particeps, dedit: generationem, ipse ingenitus; alimentum, quo non eget; augmentum, qui idem manet; senectutis et mortis sacultatem, quae in ipsum non cadit. Quapropter manus, pede S, OS, Oculo S, ingreSSUS, egreSSus, iras, minas nemo apud Haebraeos dici dei affectiones exsistimet; sunt enim allegorice explicanda. Sed illam a perturbationibus separationem, in qua vita gnostica cernitur, Graeci, velut Callimachus, Isocrates, alii ab Hebraeis acceperunt. Quaenam sit autem cognitio ne somniando quidem norunt. Si ergo convenit inter nos quidem, cognitionem cibum e S Se rationalem, revera sunt beati, ut aiunt divinae scripturae, qui esuriunt et sitiunt veritatem, quoniam implebuntur alimento aeterno. Quibus nescions mirabiliter consentit Euripides, et Patrem, et Filium, et sacrificium, et cognitionem indicans. Quae quum ita se habeant, merito etiam in mysteriis, quae sunt apud Graecos, primum locum tenent lustrationes, sicut etiam apud barbaros lavacrum. Post haec autem Sunt parva mysteria, quae habent aliquod doctrinae et praeparationis suturorum fundamentum. In magnis vero de universis non restat ut amplius discatur, sed contemplari incipiant et mento

comprehendere et naturam et res ipSa8. Nos vero expiati, consessi, a corpore magis magisque abstracti, ab eis, quae sub Sensus cadunt, transimus ad contemplationem, quae si Sola mente et nosmetipsos

quasi proiicimus in Christi magnitudinem. Quodsi inde in eius

immensitatem sanctitate proce Aserimus, ad intelligentiam omnipotentis utcunque perveniemus, non ita tamen, ut quod est cognoscamus, sed quod non est. Figura enim vel motus vel status vel sedes vel locus vel dextra vel sinistra de Patre universorum ne sunt quidem cogitanda; quamvis haec de ipso scripta sint; quid vero significet eorum unumquodque ostendetur Suo loco. Neque est igitur prima causa in loco, sed supra locum et tempus et nomen et

intelligentiam. Quamobrem Moyses quoque dicit: ostende mihi

te ipsum, evidentissime deum non posse dOeeri indicans, nec Verbis exprimi ab hominibus, sed ea sola, quae ab ipso proficiscitur, potestate posse cognosci. Inquisitio enim Obscura et caeca. gratia

autem cognitionis est ab ipso per Filium. Itaque Salomon: Prudentia, inquit, hominis non est in me, deus autem dat mihi sapientiam. Jam vero divinam Providentiam lignum vitae appellavit

Moyses, quod plantatum fuit in Paradiso: qui quidem Paradisus

potest etiam esse mundus, in quo orta sunt Omnia, quae processere

189쪽

e creatione; in hoc et Logos floruit sit fructum tulit caro sactus, et eos, qui benignitatem eius gustarunt, vivificavit, qu0niam neque sine ligno venit nobis in cognitionem. Suspensa est enim vita nostra ad fidem nostram. Vita autem et mors propositae sunt delectui nostro. Sed Abraham quum venisset in locum, quom dixit ei deus; tertio die suspiciens videt locum eminus. Nam primus quidem dies est, qui sit adspectu rerum pulchrarum; Secundus est Optimae animae desiderium; tertio vero mens psrapicit spiritalia, apertis oculis eius a doctore, qui die tertio resurreXit. Eminus autem videt locum, quia dei regio difficilis est captu, quam Plato quidem, quum a Moyse, locum eum e8Se, qui

Omnia et univerga contineret, accepisset, appellavit id earum regionem. Hinc Apostolus: Videmus, inquit, nune tanquam per Speculum, i. e. per Solas illas puras et Sine corpore menti8 applicationes. Ad deum autem transcendentem ea, quae Sub Sen-Sus cadunt, perVenire tandem posse Plato exsistimat. Simulacrum dei gnosticus ille Moyses fecit nequaquam, ut deum neque Sub ad- Spectum cadere neque describi posse significaret. o Quam domum aedificabitis milii, inquit Dominus 3 Coelum mihi est sedes. Quibus item egregie assentitur Euripides; sed Plato

quoque et Zeno, Stoicae sectae auctor.

Sed haec similiter dixit om eo id veri amicus Plato: Patrem enim et essectorem huius univorsi et invenire est dissicile, et quum in Veneris, quin apud omnes eloquariS, fieri nequit. Verbis o nim minimo explicari potest, ut aliae disciplinae. Sapientissimum quidem Moysem, Sancta

contemplatione montem ascendentem, ad fastigium eorum, quae mente percipiuntur, nece 8Sario prohibui 8Se, ne totuS populu8 Secum ascenderet, recte audierat. Sin deus in caligine esse dicitur,

haesi caligo nihil est aliud, nisi multitudinis incredulitas et ignoratio, quasi veritatis splendori officit. His rursus Orpheu8 assentitur. Testis est etiam Apostolus, qui: Novi, inquit, hominem in Christo raptum usque ad tertium coelum et illinc in Paradisum, qui audivit verba arcana, quae non licet homini loqui; ita, deum Verbis non po88e explicari, Significans: non propter Legem et metum illud: non licet, adiiciens, sed

Eancta potestate deum Verbi S nunciari non posse indicans. Sed multos coelos Plato quoque agnoscere videtur, certe mundum et coelum; multos autem mundos Romanorum epistola ad Corinthios.

Sed de mystica traditione non solum Apostoli et Prophetae agunt, verum etiam Dominus aperte: Vobis, inquit, datum est nosse

190쪽

mysterium regni coelorum. Iam vero hunc Ioannis Apostoli locum consideremus: Deum nemo vidit unquam: unigenitus deus, qui est in sinu Patris, ille exposuit. Quum enim id quod neque adspici neque narrari potest dei sinum nominasset, hinc quidam eum prosundum vocaverunt, ut qui omnia comprehenderet et veluti sinu complecteretur, nec posset quis assequi eum ut infinitum. Sed, de deo disputationem difficillimam esse, satendum. Quum enim cuiusvis rei principium ad inveniendum sit dinficillimum: primum certe et antiquissimum principium, quod quidem aliis, ut sirent et sacta sint, causa est, ad demonstrandum erit difficile. Neque genus est, neque disserentia, neque species, neque

individuum, neque numerus, neque accidens, neque tale, cui accidere

quidquam potest, nequetotum, neque pars. Quinetiam ideo est infinitum, non quod tantia S e88 et deus, ut pervadi non posset, sed quatenus

nullam omnino suscipit dimensionem sine fine, sine figura, sine nomine. Quodsi eum minus proprie nominamus unum, bonum, mentem, ipsum quod est, Patrem, deum, creatorem, Dominum: huius modi non dicimus tanquam nomen eius, sed propter veri nominis desectum pulchris utimur nominibus, ut, de aliis non aberrans, his inniti possit cogitatio. Nec vero demonstratione sciri potest; demonstratio enim ex prioribus et notioribus: at vero nihil ante

ingenitum. Restat igitur, ut divina gratia et solo, qui apud ipsum est, Logo ignotum intelligamus ). Quidquid ergo cadit sub nomen, genitum est, velint, nolint. Sive igitur ipse Pater ad se trahit queinlibet, qui pure vixerit et processerit

ad beatae naturae cogitationem, in quam non cadit interitus; sive liberum arbitrium, quod est in nobis, veniens ad boni cognitionem, septa, ut dicitur in gymnasiis, transilii: non tam on sine eximia gratia alis donatur anima et exsurgit et extollitur supra ea, quae eminent, quidquid grave est, dononens et reddens ei, quod est cognatum. Huius autem divinae gratiae necessitatem approbat otiam Plato. Itaque sapientia divinitus data, virtus Patris, excitat quidem liberum arbitrium nostrum, fidem suscipit curamque et

attentionem remuneratur electionis suprema communicatione. Dei

autem Filio cum Prophetis beatae Patris essentiae cognitionem aperienti credendum esse manifesto docet Plato. Et merito quidem. Nam side dignus est, qui sua nunciat. Nemo autem, ait Dominus, novit Patrem, nisi Filius et cui Filius revela

verit. Qui igitur credit, habet vitam aeternam. Beati ergo sunt omnes, qui siduciam habent in ipso; fidueiam

SEARCH

MENU NAVIGATION