De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

eundi causam praebuit, tum sit qui ipsi molitus est insidias, quod ab

his honestam accepit opportunitatem, quam ipse non praebuit, Se- ipsum, qui gnam sit, ostendendi, illi quidem tolerantia, Domino vero caritate, qua etiam, antequam natus fuerat, Domino, qui tunc propositum eius martyrium patiendi noverat, manifestus fuit. Bono igitur animo venit ad amicum Dominum, pro quo et corpus atque etiam, ut iudices sperabant, animam tradidit; veniens autem a Servatore nostro: O frater dilectet ut dicam poetice, propter vitae similitudinem audit salutationem. Nos autem persectionem Vocamus martyrium, non quod Vitae finem acceperit homo, sed quod persectum opus ostenderit caritatis. Quod autem martyrium laudibus esserimus, ne Graeci nos vituperent, qui et ipsi mortem in bello sortiter Ausceptam praedicant. Sed est quoddam martyrium iam in deo confitendo. Anima enim, quae, deo agnito, praeceptis eius paret, et vita et sermone est martyr, quomodocunque liberatur a cor pore, ut quae fidem tanquam sanguinem per totam vitam et in ipso exitu profundat. Qui omnia, quae possidet, sive re8, Sive homines, ita relinquit, ut ea sine nimia assectione habeat, is est martyr, certe etiam ad Sanguinem reapse profundendum paratu S. Sed sunt haeretici, qui nimis timidi et huius vitas aviditate commoti, in sola dei cognitione martyrium consistere dictitantes, eum sui ipsius intersectorem appellant, qui morte deum consessus est. Adversus quos dicetur a nobis tempore; dissident enim a nobis de principiis. Nec vero, qui de industria odio in Creatorem quaerant mortem, eoS Sine ullo martyrio publice quovis supplicio cruciari, negamus. Fidelis enim hi martyrii non servant proprietatem, utpote qui deum Verum non cognOSeant; vanae igitur morti se ipsos tradunt, sicut temere in ignem se coniiciunt Indorum Gymnosophistae. Falsa autem de materia tanquam mala per se opinio illos decipit. Sed ipse Plato, quem de materia mala testem luculentissimum habere sibi videntur, eiusmodi opinionem in libro De republica respuit. Hic vivimus, ut probemur. Quapropter corpus non temere perdendum. Vivendo enim fieri potest, ut bene vivatur; ad immortalitatis autem habitum transmittitur, qui per corpus ad bene vivendum Se eXercuerit δ). Stoicorum quoque ei sunt admiratione digni, qui animam a corpore nihil assci dicunt, neque ad vitium a morbo, neque ad virtutem a Sanitate; sed haec utraque osse indisserentia. Cuius rei Job propter insignem continentiam fidemque eximiam praeclarum eXemplum nobis propositus est. Pauper enim factus ex divite, ex illustri δ) p. 569-572. 10

162쪽

abiectus, deformis ex pulchro, ex sano infirmus: pudore assicit eum, qui tentaverat, benedicit ei, qui sormaverat; secunda ita fert, ut

prima, virum gno Sticum casibus omnibus recte uti posse, probe do-een S. Sunt autem Veterum martyria conversionis eXemplaria glorio Se sacrata. Corpus igitur, quamvis sit sustentandum propter bene vivendum, tamen non debet animae ullo modo esse impedimento; ipso enim dolorem patiente, anima sit impatiens. Virtus enim neque pati potest neque aegrotare. Qui autem utriusque e Stparticeps Simul, et morbi in corpore, et virtutis in anima, huic forti opus est continentia. In omnibus igitur, quaecunque ad corpus pertinent, cura corporis habenda est propter animam. Quapropter nulla voluptas per Se et propter Ee est appetenda, imo e8t, quae omnino fugienda sit. Similiter doloros alios toleramus, fugimus alios. Fit autem electio et fuga scienter. Bonum est ergo non voluptas sed scientia. Iamque martyr praesenti dolore voluptatem spe capiendam eligit. Non igitur malum martyrium. Nam Siquidem in siti dolor consideretur, volupta A autem in potu: dolor, qui praecesserit, es sciens erit voluptatis; nec vero malum boni erit efficiens: neutrum ergo est malum. Cui Sententiae assentiuntur etiam

et poetae et phil0sophi δ). Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, dum

ait Servator noster ille sanctu S, in omni caSu quaerere martyrem

aperte nos docet; qui, si fuerit pauper propter iustitiam, bonum esse testatur, quam dilexit, iustitiam; et si osuriat et sitiat propter iustitiam, iustitiam testatur esse optimum. Neque igitur abSolute pauperes, Sed eos, qui propter iustitiam voluerint suri pauperes, beatos esse dicit. Id quod non ad paupertatem solum

spectat, Verum etiam omnino ad Dominicam eXercitationem, quae

animam abducit a corpore, modo Se ipsa transferendo avellit, ita, ut nostram fragilitatem applicemus ad dei incorruptionem. Dei autem voluntaS eSt, ut deum cognOSeamuS, Cuius cognitio ipsa est incorruptionis eius communieatio. Dei autem cognitio illa redit ad nostri ipsius cognitionem, quam sequitur ad divina conversio. Sed martyrium, quod in huius cognitionis et conversionis doloribus cernitur ad ipsam mortem usque valet. Philosophi etiam, nulla agendi spe relicta, mortem voluntariam admittunt. At vero nostra martyrii mors ne Voluntaria quidem est. Iudex enim, qui vi urget, ut Dilectum negemus, qui Anam deo Sit amicus, quis non Sit, detegere tantum videtur. Hic ne delectus quidem inter minas hominum et dei

163쪽

caritatem. In martyrio non solum malorum diminutio et distinctio, sed tollitur omnis vis eorum cessando ab actione. Sed ut ad paupertatem propter Christi iustitiam revertar, etiam hoc martyrium postulat Dominus, ut possessionibus benefaciendo renuntiemus. Nam illa orga Deum caritas, quae ne mortem quidem metuit, ab hominum amore non est seiuncta, qui eXigit, ut terrae bonis moriamur. Caritas enim beneficentiam profitetur, quae vel . abbato dominatur per gnosticam Superiorem poteStatem. Nec Vero propter metum neque propter doni Spem, sed propter ipsum bonum ad verbum salutare accedere nos oportet; qui ita accedent, a deXtris sanctuarii stabunt, neque erunt mercenariorum in parabola de filio prodigo similes. Potest porro eligi bonum vel imitatione vel cognitione. Qui imitatur differt ab eo, qui cognoscens eligit, Sicut ignitum ab illuminato. Iam qui bonum beneficentiae neutra de causa eligit, ut qui paupertatem serre nequeat, huic omnia innumerabiles sollicitudines afferunt, non solum divitiae, gloria, matrimonium, Sed

etiam paupertas; id quod in parabola de semine Verbi expositum

est. Omnibus autem, quae accidunt, ita utamur oportet, ut per vitam bene ac gnostice actam ad habitum Vitae aeternae eXerceamur. Quod ut fiat, corde credere debemus et actione, non labiis tantum et simulatione. Et eorum quidem via, qui pauci beneficentia thesaurum suum in coelo non deficientem abscondunt, nec facilis est nec lata. Sed lata est et spatiosa Via, quae ducit ad interitum, et multi sunt, qui per eam transeunt. In hac ambulant, qui luxu capiuntur, mulierum amore, cupiditate gloriae et imperii, similibusque animi perturbationibus. At vero quaerito

primum regnum coelorum et tu Stitiam: ea enim magna

eunt; parva autem et quae ad victum pertinent, ea adiicientur vobis. Benescum autem divitent Christus non ex abundantia donationis aestimat, sed ex animi benevolentia. Iam quum ad animi sententiam respiciat Dominus: Beati etiam, inquit, mites, quoniam ip si pos si debunt terram. Et mites quidem sunt, qui

pugnam irae et cupiditatis in anima Sedaverunt sponte ac libere. Praemium vero conveniens erit animi intentioni. Temporis longitudo nihil iuvat. Praemium est salu8 in coelo, ad quod etiam lugentes, i. e. poenitentes Vocantur. Quorum duo Sunt Ordines: alter, qui multo frequentior est, timore poenae factis suis debitae ducitur; alter vero magis singularia ex conscientia factorum afficitur interna animae verecundia. Mi Sericordia autem utrique parata. Beati misericordes, quoniam ipsi mi Sericordiam consequenim r. Misericordia autem non est, ut philosophis quibusdam placet,

164쪽

dolor propter alienas calamitates, sed est urbanum quid et humanum, quod non tam in actione externa cernitur, quam in interiore benignitate, in proposito quamvis impedito. Valet enim voluntatis, non facultatis vel aequalitas vel inaequalita 8. Quoniam autem intonsi hominis affectio in omnibus consideratur, duae Vero ad persectionem ducunt viae: Beati, ait porro, mundi corde, quoniam ip si deum videbunt. Cognitio autem principalis animae partis purgatio est bonaque vis agens. Animae igitur principali nullo obstante corporis perturbati impedimento, gnosticus contemplationi

deditus puramque cum deo habens consuetudinem ita proXime accedit ad habitum impatibilis identitatis, ut non habeat amplius scientiam vel possideat cognitionem, sed sit ipsa scientia et cognitio. In his etiam pax requiescit. Et beati pacifici, qui in omni vitae casu pacificum illud, quod est immutabile servant, Providentiam

agnoscentes in rerum humanarum divinarumque Scientia, qua eas, quae Sunt in mundo, repugnantias creationis pulcherrimam exsistimant harmoniam ac concordiam. Pacificant etiam, qui monitis suis ad fidum pacemque docent transire eos, quos peccati Strategemata hic oppugnaverant. Totius autem virtutis summa in morte propter caritatem contemnenda versatur. Beati, qui per Secutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsi filii dei vocabuntur, qui quidem patiuntur sine Odio persecutorum δ). At vero qui, fide negata, ad diaboli exercitum transfugerit, in quali hunc malo versari putabimus 3 Mentitur quidem Domino, vel potius spei Suae; Se ipsum igitur negat Dominum negans; vitam Suam negat. Quare si quis se ipsum diligit, diligit Dominum. Qui patitur propter suam in deum caritatem, patitur propter propriam

salutem. Quicunque otiam Servatoris mandata exsequuntur, in unaquaque actione Sunt martyres. Mi SeriS autem hominibus martyrium, qu0d per sanguinem Domino datur, morS e88e videtur violenti88ima, nescientibus quidem, hanc mortis ianuam verae vitae

esse principium. Ignorant enim et praemia et poenas post mortem. Sod Theano et Plato animorum immortalitatem agnoverunt. At vero diversae viae ad diversam deducunt immortalitatem. Viam autem martyrii, caritate patefacta, docent Apostoli. Et gratia quidem dei adversamur non sine victoria glorioga Principatibus tenebrarum et morti. Adhuc te loquente gratiam petente), dicet: Ecce adsumi En habes adiutorem invictum, qui nos defendit. Non enim nostra virtute freti, ut poetae adhortantur, m0rtem Sub- p. 575-582.

165쪽

imus. Quare nec timemus mortem velut servi. Valet etiam illud Platonis: ,,Etiamsi torqueatur iustus, etiamsi effodiatur utroque Oculo, sore eum beatum. Gnosticu8 ergo nunquam sinem in vita positum habebit, sed in eo, ut sit semper felix, beatus, regius dei amicus; et licet quis ei inurat ignominiam, eumque et exsilio et

sacultatum publicatione et morte postremo afficiat: nunquam a libertate avelletur vel a summa in deum caritate. Quum enim, Omnia recte administrari divina providentia, persua Sum habeat, Omnia sustinet et omnia suffert caritas. Quacum coniuneta e Stri IV , citς η λο stκη, Cuius standamentum est sancta illa trias: Fidos, spes, caritas; maior autem horum carita S. Quaeri S autem arma, quibus caritate commoti pugnamus 3 Arm a militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo per deum)ad destructionem munimentorum, cogitationes de Atruentes et omnem altitudinem se extollentem adversus cognitionem DO-mini. Quibus armis munitus gnosticus: O Domine, inquit, da Oecasionem et accipe Ostensionem; aceedat hoc grave ac formidolo sum: pericula ego despicio propter meam in te caritatem Τ). Fortitudinis autom exempla in tormentis et crustiatibus praebuerunt etiam e gentibus et milites sit philosophi. Et hos quidem

spes commovit felicitatis; sic neque illa in deum caritas adgre fert ea, quae accidunt; manet autem, quidquid patitur, libera. Nec vero in occlesia singula sortitudinis exempla; plena potius tota est eorum, qui per omnem Vitam mortem meditati sunt ad Christum excitantem, sicut virorum, ita etiam mulierum temperantium. Nam licet apud nos omnibus similiter, etiam eis, qui non sunt litterati, philosophari, et barbaro et Graeco, et Servo et seni, et puerulo et

mulieri. Temperantia enim communis est omnium hominum, quioam delegerint. Est enim apud nos eXtra contrΟVerSiam, eandem in unoquoque genere naturam eandem etiam habere virtutem. Atqui eadem natura humana in semina atque in mare. Quodsi virum esse temperantem et vincere voluptatem oportere dicimus, haud aliter mulierem arbitramur temperantem e Sse debere atque in pugna adversus voluptates eXercitatam. Quamobrem minime mulieres aliquas tanquam Amagones exercemus ad bellicam virtutem, quum Vel

viros velimus e Sae pacificos. Est ergo phil0sophandum mulieribus similiter ac viris, quamvis prae Stantiores masculi primas in Omnibus partes serant, nisi evaserint molles et esseminati. Quamquam

philosophi gentiles, evangelica luce destituti, mulierem natura Viro

p. 582-588.

166쪽

deteriorem esse somniant. Caput rei hoc tantum est, quod vir obtinet principatum. Dominus viri caput est, mulieris autemvir; Vir est domin is uxoris, ut qui sit imago et gloria dei. Philosophandum ergo utrique; sed otiam ot libero et servo et cuivis homini. Neque igitur unquam deficiet mulier, quae habitat cum marito malo; vel filius, si habeat patrem malum, vel improbum dominum SerVuS: Omne S Simul Virtutem persequentes sorti animo sint ac generOSO. Et Senex ergo et iuvenis, et mulier et servus, mandatis

obedientes fideliter vivent, et, si fuerit opus, morientur, qu0d quidem fuerit per mortem vivificari. Scimus quidem certe et pueros et mulieres et servos Saepenumero invitis parentibus, maritis, dominis evagis se optimos. Maior tentatio maiore gratia et voluntate vincenda. Quod bonum, id eligendum, sive multis placet, SiVe paucis. Nos quidem noStro Sensu Epicuri verba agnoScimu8: Nec Sisit aliquis iuvenis, inquit, disserat philosophari, nec Ei Sit senex, philosophando defatigetur; neque enim aliqui S immaturuS, neque nimis provectae et exhaustae aetatis, ad adipiscendam animi Sanitatem. Qui autem, nondum esse, vel praeteriisse philosophandi tempus, dicit, ei similis est, qui ad beatitudinem vel nondum adesse tempu8, Vel tempus praeteriisse dixerit. Quare et iuniori philosophandum est et seni: huic quidem, ut senescens iuvenescat bonis per gratiam eorum, quae fuerint facta; illi autom, ut sit iuvenissimul et senex, per futurorum metus vacuitatem. in)De martyrio autem, quid sit iudicandum, apertissime docuit Dominus multis locis, quorum expositione consentit nobiscum Heracleon, cuius in schola Valentini maxima suit exsistimatio. Unum tantum haud satis intelligit, multos, quamvis non actione aliqua et vita confessi fuerint Christum coram hominibus, eo tamen, quod voce confiteantur in iudiciis et usque ad mortem cruciati minime negent, ex animi proposito credidisse videri. Propositum autem, quod constetur, praesertim quum ne morte quidem mutetur, Omnia ad unum Vitia, quae stupiditate corporis genita sunt, prorsus rescindit plena ac tota poenitentia. Martyrio enim Omnis tollitur offensio, quo confirmantur, qui sunt in ecclesia; admirantur, qui e gentibus salutem curiose quaesierint; reliqui afficiuntur pudore. Videtur igitur martyrium esse peccatorum purgatio cum gloria. Cum gloria aliorum purgandorum causa pa8Sus eSt Dominus, quem imitati Apostoli, ut qui vero essent gnostici et persecti,

pro ecclesiis, quas iundarunt, passi sunt; et quicunque nunc est vel δ) p. 588-595.

167쪽

erit in posterum gnosticus, similiter confitebitur propter dei proximorumque caritatem δ).

Iam quum Dominus dixerit: Quando vos persecuti sue rint in hac civitate, iugite in aliam: non quidem hortatur

ut fugiamus persecutionem, quaSi malum esset, nee tanquam mortem extimescentes fuga hanc declinare nos iubet; sod vult nulli homini nos esse auetores mali vel adiutores, neque nobis ipsis, neque ei, qui persequitur, neque interimenti. Qui autem non obedit, temerarius est. Qui se audacter offert capiendum, is, quantum est in ipso, adiuvat improbitatem eius, qui persequitur. Quodsi etiam irritaverit, plane causa est, ut qui provocet seram. Similiter si quis aliquam pugnae praebeat causam, vel damni, vel iudicii, vel inimicitiarum, is occasionem peperit persecutionis. Itaque nihil retinere iussi sumus, quae ad hanc Vitam pertinent, sed ei, qui tollit pallium, praeterea etiam dare tunicam. At, inquiunt, si deus vestri curam gerit, cur patimini persecutionem et morte asscimini 3 an ipso vos Ois tradit 3 Haec dei voluntas non est; quae eVenturn e 8Sent, praedixit tantum. Neo vero

iudidis iniustitia dei providentiam attingit; oportet enim iudicem in

sua potestate habere Suam sententiam, nec, instrumentoruin instar inanimorum, nervis quodammodo trahi et ab externa solum causa vim recipere agendi. Judex autem neque novit nostra neque vult

scire, sed inani quodam praeoccupatus abripitur praeiudicio, unde otiam ipso iudicio sit obnoxius. Sed nos perSequuntur, quod Vitae humanae, eo quod Simus christiani, iniuriam nos inserre exsistimant. Cur autem, inquiunt, quum Vos perSequantur, nihil vobis affertur auxilii 3 Quid enim 3 nobisne fit iniuria, dum morte soluti tendimus ad Dominum, neque aliter vitae mutatione asscimur, quam qui ex una aetate ad aliam transeunt 3 Quodsi sapiamus, gratias eis, qui celeris migrationis opportunitatem nobis praebuerint, modo propter caritatem martyres samus, habebimus. Basilides vero, ceterum pulcherrime de martyrio disserens, in hoc tamen non laudandus, quod animam, quae prius peccaverit in

alia vita, hic pati supplicium dicit; electam quidem, ut puniatur

honorifice martyrio, aliam autem, ut debito purgetur supplicio. Quomodo enim, quum confiteri et puniri, aut contrarium eligere, in nostra potestate situm Sit, illud verum esse potest 3 Sin Verum, quomodo in coelis merces ei reponetur gloriosissima, qui martyrium

168쪽

passus fuerit, propter id ipsum, quod fuerit martyri Ubi nulla

libertas, ibi ne merces quidem. Nec vero cogit Providentia, sed tentat diabolus, qui, quales Simus, Scit nesciens quales et Utrum per- Severaturi Simus. Tentat autem partim, quod nos ex nobismetipsis salvos seri oportet; partim, ut tentator spe sua deceptus pudore confundatur; partim propter eorum, qui gunt in ecclesia, confirmationem; denique propter eorum conscientiam, qui martyrum Constantiam admirati sunt. Sed ubi erit fides, si pro luendis p0enis

eorum, quae prius peccata Sunt, subeatur martyrium 3 Ubi caritas in deum 3 Ubi laus eius, qui consessus est, et vituperatio eius, qui negavit 3 Nec vero martyria ex dei voluntate sunt. Nam neque Dominus passus est voluntate Patris, nec, qui patiuntur perSecutionem, eam dei voluntate patiuntur. E duobus enim alterum: aut bonum quid erit persecutio propter dei voluntatem, aut erunt insontes, qui decernunt et affligunt. Attamen nihil si sine voluntato dei. Restat igitur, ut breviter dicamus, huiusmodi omnia accidere deo non prohibente. Namque hoe solum conservat et providentiam et bonitatem dei. Sed malum, quod homines perpetrant, deus suis vertit in bonum. Dei voluntas enim sanctificatio nostra, et propter hanc sanctificationem no Stram Dominia S, quominuS pateretur, non est prohibitus. Sed Valentinus quoque, genus quoddam immortale natura Venisse desuper docet ad mortem tollendam, cuius auctor sit 'huius mundi creator. Quodsi ad dissolvendam mortem venit genus disserens ab hoc mortali), Christus mortem non abolevit, nisi ipse eiusdem cum eis esse dicatur essentiae. Hic igitur, si ita se habet, - nam Valentinianos superiore illa essentia praeditos Creatore meliores videri in promptu est, - sed Christus quoque deo Creatore melior

ac praestantior: at vero nunquam filius cum patre contenderit, idque inter deos. Hunc autem filii esse patrem, Creatorem universorum, Dominum omnipotentem, po8tea, quum adVersus haere Se 8 disputabimus, ostendemu8. Unu8 deus, Una etiam eademque natura humana, quam creaVit, nee vero alii animales, meliores ut spirituales

alii. Sed quivis homo perfectus caritatem oportet exerceat, hinc

autem tendeat ad dei amicitiam caritate mandata eXSequendo. Haec autem caritas orianes complectitur, nemine quasi animali excepto. Quodsi inimicos a nobis diligi iubet deus, nos quidem diligendo non reddimur deteriores tanquam ab animalibus macula δ) p. 597-605.

169쪽

aspersi. Neque enim in peccatoribus peccatum diligimus, sed naturam humanam, hominem. Sunt vero alii peccatores, alii iusti libero ipsorum arbitrio. Minime enim ipsa generatio est mala et exsecranda; quapropter in hoc mundo non ita Suinus in loco alieno, quasi a summo deo hic non esset creatu S, Sed quod Saepenumero adeo nos facit alienos, alienum eum appellamus. Quae quum ita sint, Valentinus quidem de martyrio subeundo nobi8cum consentit,

de cala Sa autem, cur sit Subeundum, non item). Adversarius autem non est corpus sive materia, sed diabolu8 cum

sociis suis similibus, qui una nobiscum in via ingreditur per homines, qui in hac vita terrena sacta eius imitantur. Fieri autem

nequit, quin inimicissima patienda declinent, qui su in Christi quidem operibus esse confitentur, in diaboli operibus autem versantur. Scriptum est enim: No sorte te tradat Judici, Judex autem ministro imporii diaboli. Persuasum enim habeo, quod neque mor S, quam asserunt ei, qui perSequuntur; neque Vitis, quae hic agitur; neque angeli, qui defecerunt, neque priΠDipatu8 Satanae autem principatus est vita, quam eligit: tales enim Sunt, qui Sunt eX eo principatus et potestates tenebrarum , neque prae Sentia, in quibus sumus tempore huius vitae, ut spes quidem militis, lucrum mercatoris; neque altitudo, neque profunditas, neque aliqua alia cretatura, Secundum Vim agentem homini propriam resistit fidei eius, qui suo agit arbitrio. Creaturae autem nomen tribuitur Cognominatum operationi, ut quae opus sit nostrum; talis igitur Operatio non poterit no8 Separare a caritate dei, quae est in Christo Jo su Domino nostro. En habes Summam martyris gno Stici. Scimu8 autem, quod omnes habemus cognitionem

Communem, quae in communibu S cernitur, et illam, unum es Se deum.

Scripsit autem Apostolus ad fideles, quamobrem adlidit: Sed non est in omnibus cognitio, quae traditur in paucis. LIanc quidem, quae in paucis est, cognitionem recte oportet intelligamus. Pertinet enim ad eorum continentiam, quo S quum Summa eis credita

sit disponsatio, purum decet et nulla labe pollutum praebere exemplar discentibus. Qui enim persectus est, habet duplicsim iustitiae fructum, qui quum actione tum contemplatione completur. Uterque autem ita describitur: Benedicite eis, qui persequuntur, bone dicite et nolite exsecrarii Gloriatio enim nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae, quod in sanctitate et sinceritate deum cognovimus; hac parva Occasione opus ostendentes caritatis, quod non in gapientia

170쪽

carnali, sed in gratia dei conversati sumus in mundo. Communem autem fidei doctrinam Apostolus odorem cognitionis vocavit. Sed sunt etiam quibus in hodiernum usque diem id om velum in lectione veteris Testamenti manet, non revelatum conversione ad Dominum, qui vivunt adhuc libidinose. Μanifestum est autem multis ex locis, ab Apostolo et iustorum Veteris Test. , et nostram salutem intelligi in Christo unam eandemque. Quapropter in V. T. etiam eadem, atque nostra, de martyrio doctrina occurrit. Et praemium quidem ita laudatur: Vi si Iunt in oculis insipientium inori, et reputata est vexatio eorum exitus, et a nobis discessus, contritio: illi vero sunt in pace. Etenim si in oculis hominum suppliciis assecti suo rint, spes eorum plena est immortalitatis. Deinde vero gloriosam martyrium esse purgationem ita docet. Et in paucis castigati magnis afficientur beneficiis, quoniam deus tentavit eos, h. e. ut eo8 probaret, pudore autemnisceretur Tentator, eos tentari sivit. Atque martyres quidem Vet. Test. et eiusdein dei martyres es8e, et eiusdem persectionis et eiusdem praemii, praeclare etiam docet Clemens Apostolus Apostolorum discipulus). Itemque gnosticum nostrum, cuius tota vitae8t martyrium, nostro prorsus modo describit, duplex illud gnosticiet docendi et faciendi, quae sunt Domini, munus eXponen S. Significat etiam cognitionem cum abstinentia a malis et cum bonorum Operatione, quae perficiatur opere ae sermone. Martyrii porro utilitatem non e 88e privatam ostendit atque Separatam, Sed communem. ,,Decora et ca Sta vis nostrae benignitatis ex sententia Clementis

Romani) quaerit id, quod est communiter utile, Sive martyrium

patitur, sive docet opere et Sermone eoque duplici: non Scripto, et scripto. Haec ost caritas: diligere deum et proximum. Et profecto caritas debet esse martyrii causa efficiens, movens minime vero odium in Creatorem. Quamobrem Apostolus Paulus: Si corpus meum, inquit, tradidero, caritatem autem non habeam, Sum aes resonans et cymbalum tinniens. Nisi assectione electa, inquit, caritate gnostica martyrium paSSUS fuero, sed propter metum forte et spse exspectatae mercedis labra movens

ad testimonium fuero consessus Dominum: homo Sum CommuniS, Dominum reSOnan S, non cognoscens. Caritas enim iam prioris

Test. metus locum obtinet. Differt igitur id quod metu factum ostquam maxime ab eo, quod sit caritate. Itaque praemia etiam diversa: gnosticum quidem, qui caritate agit, ea manent, quae nec oculus vidit, nee auris audivit, nee in cor hominis as-

SEARCH

MENU NAVIGATION