De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

cenderunt; ei autem, qui solummodo credidit agitque metu, parata Sunt centum partibus plura, quam quae reliquit J). Sed huius persectioisis, quae est caritatis, et marem et feminam participes esse posse etiam Clemens s Romanus) cen Set, qui eX veteri Test. exempla inducit et viros et mulieres dei caritatis plenos. Sunt vero e gentibus multae multores et castitatu sit sortitudine admirabiles, quarum hi8toriam accuratissimo novimus'). Atqui fieri non pote8t, quin Vel vir vel multor doeti sint de ulla re, nisi fuerint disciplina usi, meditatione, exercitatione. Virtutem autem non in aliis, sed vel maxime sitam osse in nobismetipsis dicimus. Itaque alia quidem arcere quis potest bello gerendo, quod autem in nobis est positum id nequaquam, nec si maxime quidem institerit. Est enim donum divinitus datum, quod nulli cuipiam alii subiicitur. Unde intempserantia quidem non alterius videri queat malum, quam eius, qui se gerit intemperanter; contraque temperantia eius bonum, qui sibi temperare pote St. Jam Vero in matrimonio quoque, quod neque divitiis neque pulchritudine unquam erit felix, sed virtute, et mulieris et viri, uxoris, mariti idem summus finis: ipsorum sanctificatio et salus. Itaque alteruter, si seri potuerit, lihontissim se erit cum Apostolo in laboribus abundantius, in plagis Supra modum, in mortibus frequenter. Perfici nutem possunt singuli singulis virtutibus. At vero Omnibus simul absolutus ne perfectus nescio an ullus sis, quamdiu e Sthomo, nisi is solum, qui propter nos induit hominem. Quamquam Secundum nudam Legem, qui a malis abstinet, is iam erit perfectus. Sed haec quidem via est duntaxat ad Evangelium et ad bene faciendum. Legalis autem hominis persectio gnostica est Evangelii susceptio. Ita enim praedixit is, qui erat ex Lege, Moy8es, audiendum esse, ut neeipiamu8 ex Apostoli sententia, Christum Legis plenitudinem. In Evangelio autem Lex omnino intelligitur. Attamen

qui vitam ad Evangelii mandata consormaverit, rectissime conse S Suscaritate martyr fiat: neque hic quidem, quamdiu in carne verSatur, persectus vocetur; Sed persecto caritati A Opere osten SO, quum hinc migraverit beatus, iure persectus dicatur, ut sublimitas potestatis sit dei, et non e X nobis. Sunt autem ad beatum hunc finem assequendum gnosticae exercitationis instituenda praeeXer- p. 605-6l T.

*ὶ Narrantur deinceps res gestae omnium mulierum e gentibus, quae aliquanta apud veteres sama ae gloria fruuntur.

172쪽

citamenta, quae vocant, in omnibus vitae temporibus. Sed secundum Apostolum prophetae quidem persecti sunt in prophetia, iusti

in iustitia, martyres in consessione, alii in praedicatione, non eXpertes quidem virtutum communium, sed praeterea eis, ad quae Sunt ordinati, excellentes. Quis enim sanae mentis, prophetam non e 8 Seiustum dixerit 3 Sed unusquisque habet proprium donum a deo; hic quidem sic, ille vero sic: Apostoli autem suere pleni ac persecti in omnibus. Sciendum est autem, Pauli epistolas,

quamvis ipse Apostolorum sit novissimus, tamen eX Vet. Te St. prori SUS pendere, hine spirantes ac loquentes. Nam fides in Christum et

Evangelii cognitio Logis est expositio ut adimpletio. Ideoque dictum est Hebraeis: Nisi credideritis, non intelligetis: hoc est, nisi ei credideritis, qui per Legem praedictus est et a Legis

oraculo significatus, non intelligetis vetus Testamentum, quod ipse propria exposuit praesentia δ). Intelligens autem et perspicax, his e St gnosticus. Est ergo Opu8 eiu S non quidem abstinentia a malis, haec enim gradus est ad Summum profectuini; neque bonum propter metum factum, neque propter spem promissi honoris: sed 80la beneficentia propter caritatem et propter ipsum honestum a Viro gnostico eXpedenta e St. Utilitatis causa nihil potit gnosticus; contemplati s causa sufficit ei sola cognitio. Quinetiam dicere ausim, non eo, quod Salvus Velit esse, cognitionem ab co iri electum. Intelligentia autem continua exercitationse sit perpetua intelligentia. Semper autem intelligere gnostici essentia est; perpetua contemplatio manet Viva

substantia. Quam ob causam si quis καἱ υπ0θε o tu gno Stico propOS uerit, utrum dei cognitionem, an salutem aeternam maluerit, - Sint autem ea, quae Omnino sunt coniuncta, separata: - nihil prorsus dubitans elegerit dei cognitionem, propter se iudicans expetendam es Se illam, quae fidum transcendit caritate ad cognitionem, proprietatem. Nec Vero gnosticus nunc honeste agit propter honestum, alias aliter, sed honesto faciendi habitu ornatus est. Erga iustos et iniustos iustus est et bonus. Huismodi autem hominibus dicit Dominu8: Estote persecti, sicut pater Vester perfectus est. GnOStico autem mortua est caro, vivit ipse solus, ut qui sepulchrum corpus) in sanctum templum Domino consecraverit. Jam non e Stcontinen S tantum, sed, divinam formam induturus, ad habitum pervenit etῆ ς ἀπαθε tας. Qui habitus mox fit altera natura. Tum

173쪽

vero nihil odit eorum, quae sunt. Gnosis enim etiam eos diligit, qui ignorant; docet et erudit omnem honorare dei omnipotentis creaturam. Virtutem autem parit, quae nullo potest modo amitti,

nec Vigilando, nec somniando, nec ulla Vi Sione. Propterea certe Dominus praecipit, ut vigilemus, ut anima nOStra ne in somnis quidem unquam perturbetur; vitam etiam nocturnam puram nos tueri iubet et sine macula. Sic enim nosmetip8Os pro Viribus deo assimilabimus, si mentem in sua eadem ad easdem ires assectione constanter servaverimus, ut mentis et operum et cogitationum et Aermonum sit sinceritas. Est autem sufficiens, ut equidem Opinor,

homini purgatio: perfecta ac Stabilis poenitentia, qua postea intelligentes montem tollimus tam ab eis, quae sensibus nos delectant, quam prioribus delictis. Quod si Vocis ἐπιστω he scientiae

danda est etymologia, ἀπι et ης ozασεως eX Statione, i. e. quietei repetenda est explicatio, quoniam mentem no Stram, quae antea alias aliter serobatur, in rebus sis tit. Similiter πιστεως etymologia significat animae nostrae περὶ et0 6v orciatu. Hac quiete iustus stat in omnibus et periculis et persecutionibus, nihil extimescens, nihil Speran S; quamquam Spes, quae b0na pO8t mortem exspectat, a philos0phis quoque agnita, non est improbanda. Nec Vero gnosticus unquam considerat, lucrumne aliquod utile consequatur delectationemve, sed caritate tractus in eum, qui vere est amabilis, et ad id,

quod fieri oportet adductus, pius est dei cultor. Nihil igitur unquam inhoneste ageret, quamVis Sine poena fieri posset, quamvis etiam cum praemio, quamvis deum lateret δ). Sed, ut hoc iterum dicam, res creatae per Se non Sunt mulae, quibus gnosticus utitur cum temperantia; melius est autem, ut quis

per dei assimilationem evadat impatibilis et virtute praeditus. Qui

vero prorsus a rebuS creatis ab Stinere volunt, hi nondum ideo amplectuntur immortalia; nam declinatio a rebus, quae Sub Sensu S cadunt,

haud quidem simul est coniunctio cum eis, quae mente percipiuntur; at contra, coniunctio cum his statim sit declinatio ab illis; sed ita, ut homo gnosticus admiretur quidem generationem et creatorem Eanctificet, una tamen sanctificet eam, quae sit deo, assimilationem. Sed ego me liborabo, inquiet, a cupiditate, o Domino, ut mihi tecum intercedat coniunctio; pulchra enim est, quae utique creata eSt, dispensatio, omnia recte administrantur, nihil fit sine causa. In

tuis me esse op0rtet, omnipotens, et licet hic fuerim, sum apud te;

174쪽

ssici volo expers e Sse metu S, Ut ad te possim appropinquare, et paucis etiam contentu S, tuam imitans iustam eleetionem, quae bono S a

similibus discernit, non quidem bona, reiectis malis, eligenS, Sed omissis bonis, meliora. Et sic quidem seri potest, ut vir gnosticus iam deus evaserit. Ego dixi: dii ostis ot filii altissimi. Sed est duplex hominis persectio, altera naturae, liberi arbitrii set gratiae) altera. Et pri0r quidem est in quovis homine ut homine, alteram assequi debet virtute. Quod si vetitum elegerit ideoque ad

alteram perfectionem beatam non porvenit: huius rei culpa non cadit in deum, sed in ipsum eligentem. Moralis autem hominis perseetio - nam haec est altera, differt a dei persectione, qui omnino nequit pati, neque etiam erit vel metuens, vel temperans, Vel ullis perturbationibus imperans, quarum nullo modo ne ut tentationum quidem particeps e88e potest. Deus non liberatur a perturbationibus, ut qui nullas habeat; nos vero ut liberemur, enitendum. Patibilitas est autem in quovis genere perturbationis Sive cupiditatis, qua quodammodo distrahitur homo. Quod si patiendi natura

magis magisque solvitur, deus fit et unicus. Quemadmodum ergo qui in mari ab ancora stabiliuntur, trahunt quidem ancoram, nec vero ipsam attrahunt, sed seipsos ad ancoram: ita qui vita gnostica deum attrahunt, quamvis non advertant, Sel 980s ad deum adducunt. Qui onim deum colit, seip8um colit. Jam vero illud in nostra est potestate: philosophari, aut non philosophari; credere, aut non credere. Attamen alterum laus Sequitur, alterum vituperatio. Remittuntur autem a Domino, quae facta sunt ante fidem, non ut faeta non sint, sed ut sint tanquam

non facta. Quamquam Basilides sola remitti dicit involuntaria et inscienter saeta, perinde quasi homo aliquis, non deus, tantum praeberet donum i Exsistimasti, ait Scriptura, o impie, quod ero tui simili si Poena autem iuvat peccatorem, ut non peccet amplius. Sed bonus deus castigat propter has tres cau8as: primum quidem, ut castigatus seipso melior evadat; deinde, ut ei, qui P088unt seri salvi, exemplis praeparentur admoniti; tertio, ne is . qui iniuria afficitur, contemptui habeatur aptusque ad iniuriam accipiendam. Modi autem correctionis sunt duo: docendi alter, alter castigandi. Qui p0st lavacrum in peccata incidunt, hi castigantur. Quae antea saeta Eunt, remittuntur. Eum autem, qui deum inVisibilem contempletur, ipsum deum quendam esse Viventem inter homines, Plato quoque agnovit. Quod autem attinet ad deum contemplandum, deus pater, ut qui quoad essentiam) demonstrari nequeat, sciri n0n p0test. Filius autem est et sapientia et scientia

175쪽

et veritas; habet igitur demonstrationem et argumentationem. Atque omnes quidem sacultates, quas spiritui tribuimus, simul unum quiddam efficientes, ad idem conficiendum, ad Filinna, conserunt. Infinitus est autem unaquaque facultatum Suarum notione. At vero haud prorsus unum est ut unum Filius, neque multa ut partes, Sed ut Omnia unum, unde etiam omnia. Est enim idem omnium facultatum circulus, ut quae in unum volvantur et neetantur. Itaque Logos etiam dictus est Alpha et Omega, cuius solius finis sit principium, et desinit rursus in id, quod est antea principium, nuS- quam accipiens distantiam. Quamobrem et in ipsum et per ipsum credere, est unicum fieri, in ipso sine separatione unum factum; Contraque non credere, est distare, disiungi et dividi. Et hi quidom, qui non credunt, sunt, qui a proXima Cum deo communione arcentur, alienigenae, qui non ingredientur in sancta. Soli enim, qui vitam agunt puram, vero sunt dei sacerdotes. Qua de causa quum omnes tribua circumciderentur, SanctioreS reputatae sunt eae, quae in Pontifices, Reges Prophetas ungebantur, quibus etiam multae purgationis leges latae sunt. Munditiam autem et corporis et animae, quam gnosticus perSequitur, MoySe8, repetitione usus, pulchre significavit corporis et animae incorruptionem, quum de Rebecca dicat: -Virgo autem erat pulchra, vir non cognovit ipsam.

Rebecca enim exponitur: dei gloria. Atqui dei gloria est incorruptio. Haec est vera iustitia, nolle rei alterius plus quam parsit habere, sed totum esse templum domini sanctificatum. Justitia igitur est vitae pax atque bona stabilitas, ad quam Dominus ablegavit, dum: Abi, inquit, in pacem. Salem porro

pax explicatur, cuius pacis Servator noster rex describitur. Melchisedech autem secundum Moysem rex Salem, Sacerdos

dei altissimi, qui vinum et panem sanctificatum dedit alimentum in typnm Encharistiae. Quinetiam Melchisedech exponitur rex iustus. Eodem autem nomine gaudent iustitia et pax. Et his

quidem mysteriis vere nos initiat Servator. Deus autem expers principii, perfectum universorum principium, principii efficiens, quatenus quidem essentia est, principium est loci efficientis; quatenus autem bonum, moralis; quatenus rur8us mens, ratiocinantis loci et iudicantis. Unde etiam solus est doctor, solus altissimi Patris Filius, erudiens hominem. Sed a dogmatis ad locum moralem apertiorem quidem TeVertamur. Haud igitur recte agunt, qui creaturam insectantur, corpus

vituperant, factum illud quidem ad coelum contemplandum, cuius Sen8us ita Eunt comparati, ut ad honestum, n0n ad V0luptatem

176쪽

vocent. Quare suscipit haec habitatio animam deo pretiosissimam, et Spiritu sancto digna censetur per animae et corporis Sanctificationem, ut quae Servatoris persectione perficiatur. Quinetiam mutua trium virtutum consequentia invenitur in homine gnostico, qui moraliter, naturaliter, logice, quod ad deum attinet, Versatur. Quae Virtutes sunt: sapientia, rerum divinarum humanarumque scientia; iustitia, partium animae conuentus; sanetita8, dei cultus. Sed si A. scriptura de hominibus carnalibus loquitur, hi quidem non sunt, qui corpus conservant, Sed qui in peccati S Volutantur. Praestantiorem quidem hominis partem animam e8Se, deteriorem autem

corpus, conStat. Nec Vero anima bonum est natura, neque corpuS natura malum. Ex diversis consistit homo, non ex contrariis.

Semper ergo bonae actione8, ut meliores, attribuuntur ei, quod est praestantius, spiritui principali; voluptariae autem et peccantes ei, quod est deterius, spiritui peccanti. Jam vero sapientis et gnostici anima, ut quae in corp0re peregrinetur, hoc quidem, nullam nimiam asseetionem unquam admittens, severe utitur et auStere; Deo tamen ideo peregrina dicitur anima, quasi natura sit υπερκGala. t c, uti BaSi-lidi placet; namque unius dei sunt omnia, et haec quidem natura una Sunt essentia squoad creationem), unus autem deus solusueti ερκ0s: Hoc). Sed electus vitam agit tan qua in hospes, et corpore velut deversorio in via utitur; et habitationem autem et possessionem et usum statim relinquit, prompto et alacri animo eum Sequen8, qui e vita abducit, de habitatione quidem gratias agens, benedicens autem propter eXitum, coelestem amplectens mansionem. Mag is enim, ait ApOStolus, volumu8 peregrinari a corpore et apud deum versari. Imo hoc ipsum probant poetae. Neque igitur huc de coelis anima ad ea, quae sunt deteriora, demittitur; deus enim omnia agit ad meliora; sed ea, quae vitam elegit optimamox deo et iustitia, cum terra commutat coelum. Deus etiam ut veteris Testamenti auctor a prophetis praedicatur omnipotens ac bonus,

qui nihil facit absurdum; non est enim apud deum iniustitia. Deum igitur imitari oportet gnosticum. Quare poetae etiam mihi quidem videntur electos appellare: dei formes, et dio 8, et deo aequales, et consilio Jovi pares et quorum similis prudentia divis, et deo similes, illud: ad imaginum et similitudinem, quasi arrodenteS. Ego autem Christi spiritum oraverim, ut me in mea evolantem faciat Hierosolyma. Dicunt enim Stoici quoque, coelum quidem proprie e 8 se civitatem, quae autem hic sint in terra, eas non esse

civitates. Res enim bona est civitas, et populus urbanus aliquis

177쪽

coetus et hominum multitudo, quae regitur lege, sicut ecclesia a Logo, quae quidem civitas est, quae nec circumsederi potest nec opprimi tyrannide, divina in terra volunta8, sicut in coelo. Huiusce autem civitatis imagines poetae quoque Scriptis Suis condunt. Hyperboreae enim et Arimaspiae civitates et campi Elysii sunt iustorum respublieae. Scimus autem Platonis quoque civitatem esse propositam in coelo ut exemplar δ).

Do libri V. argumento. De gnostico quidem haec hactenus veluti cursim; iam voro fides rurSUS Consideranda. Sunt enim, qui ita distinguant, ut fidem quidem nostram esse de Filio, cognitionem autem de Spiritu dicant. Sed utraque ad idem reseruntur alio modo. Fugit enim illos, vere credendum esse Filio, ipsum esse Filium, qui venerit, et quomodo, et propter quid, et de passione; cogno- Scere autem nece Sse est, quis sit Filius dei. Nec prosecto cognitio sine fide, ne quo fides sine cognitione. Neque etiam Pater est sine Filio; simul enim cum eo, quod Pater est, Filii est Pater. Filius autem verus est do Patre doctor, et ut credat quis Filio, Patrem noverit oportet, ad quem resertur etiam Filius. Et rursus,

ut antea cognoscamus Patrem, Filio credere opus est, quoniam

docet illum dot Filius. Ex fido enim in cognitionem venit per Filium

Pater. Cognitio autom Filii et Patris secundum veram regulam gnosticam animadversio est et comprehensio Veritatis per veritatem. Sed pauci tantum credunt atque cognoscunt. Gnostici vero non Sermone Opera describunt, sed ip8a contemplatione. Et fidos quidem aures sunt animae. Qui habet, ait Dominus, aures

audiendi, audiat, ut scilicet, quum crediderit, intelligat ea, quae dicit, ut dicit. Apostolus autem, si, Iustitia, inquit, dei in ipso

revelatur ex fide in fidem, duplicem fidem nuntiare videtur, vel unam potius, quae augeri potest ac perfici. Nam communis fides alteri subiicitur tanquam Iundamentum. Illa est, de qua dixit Dominus: Fides tua te salvum fecit; altera autem, quae accedit ex disciplina et ratione mandata exsequendi, Apostoli

erant praediti, de quibus dictum est: fidem eorum in montes

transmo Vere et arbores tran splantare. Est autem sidos animae libero arbitrio utentis rationalis assensio. At vero Basilides naturae donum cognitionem et fidem esse contendit. Quodsi

178쪽

Verum est, Supervacanea sunt praecepta et veteris et novi Testamenti. quum natura fiat salvus homo, ut vult Valentinus, et natura

sit fidelis ot electus , id quod Basilides opinatur. Potuit scilicet ita,

credo, sine Domini adventu natura aliquando splendescere. SinDomini adventus necessarius, evanesqit naturae privilegium propter doctrinae, purgationi8 Operumque bonorum necessitatem. Sed Abrahae

quoque fides, ut liberi arbitrii fructus, ad iustitiam reputata est. Sin veteris Testamenti iustos secundum Marcionem servari dixeris a Creatore, haereticorum illo, boni dei potestatem obscurabis, ut qui sero atque imitatione salutem praebeat, idque vel vi vel dolo, qua re tollitur ipsa dei bonitas. Sed haeretici manifesto amentes

ostensi. Semitae enim eorum Sunt perversae et ne Rciunt pacem. Stultas autem et ineruditas quaestiones vita ro, divinitus hortatus docuit Paulus, quoniam Cenerent pugnas. Nam eam quidem, quae Una cum fide convenit, quaestionem, quae supra fundamentum fidei aedificat magnificam veritatis cognitionem, optimam esse scimus. Quaestiones autem vel nimis manife8tae, vel de eis, quae semper manebunt incertae, vel probabiles aeque eX utraque parte, vel minus certae de fide non admittuntur; sed si quaerendi causa omnibus modis de medio sublata erit, fides stabilitur. Illud autem, contra quod dici non potest, deus est, qui et de unoquoque eorum, de quibus quaero, tradit inscriptis. Quis est ergo adeo a deo alienus, ut deo non credat et, tanquam ab hominibus, a deo demonstrationes postuloty Sunt etiam quaestiones

absurdae, aliae quidem Sensu prorsus carentes, aliae in animadversionem incurrentes, aliae, quae castigentur, dignae, Veluti Si quaeratur, num sit Providentia, quae ubique deprehenditur manifesta. Rationis enim sumus participes, ut rationi convenienter etiam vivamus. Neque autem fieri potest, ut sine nostro animi proposito boni persectionem consequamur, neque totum in nostra positum est potestate; gratia enim Servamur, nee vero sine bonis operibus. oportet autem mentem quoque habere Sanam, quae nulla retardetur

poenitentia a pulchri venatione, ad quod quidem venandum maxime divina opus est gratia rectaque doctrina, castaque animi assectione atque Patris ad ipsum attractione. Atque torreno corpore illigati, ea, quae Sen8ibuS percipiuntur, corpore apprehendimus; quae intelligentia, ipsa vi rationis. Quod si quis, fore ut omnia sensibus comprehendat, exspectaverit, longe is quidem veritate excidit.

Spiritaliter quidem certe Apostolus de dei cognitione scripsit:

Videmus enim nunc tanquam per speculum, tune autem

Iacie ad Iaciem. Similia dixit Plato. Et Moyses de deo:

179쪽

Nemo, inquit, videbit faciem meam, et vivet. Manifestum

cst enim, neminem unquam Vitae tempore deum evidenter comprehendere posse. Qui sunt autem mundi corde, deum videbunt, postquam ad extremam pervenerunt persectionem. Quum autem doctore egeremus divino, demittitur Servator, boni posses-gionis et doctor et suppeditans, arcanum magnae Providentiae sanctumque signum. Ab hoo igitur sine contentione discendum. Viam doinde veritatis edocti, recta ingrediamur, minime nos convertentes retro, donec, quod desideramus, Simus eOn Secuti. Veritatem autem nactis atque credentibus nobis suasit Apostolus, ut si des nostra non sit in sapientia hominum, qui Se persuasuros esse profitentur, sed in dei virtute, quae sola et sine demonstrationibus nuda fide salutem dare potest. Attamen nihilo minus dicemus, fidem non esse otiosam et Solam, Sed cum inquisitione ostendere Oportere. Neque enim hoc dicimus, quaerere Omnino non oportere; Quaere enim, inquit, et in Venies. Quam Aententiam approbant Plato et Menander. Perspicax enim animae facultas ad inventionem dirigatur necesse est, et impedimenta,

maxisne moralia, de quibus Timon Phliasius pulcherrimo loquitur, removeantur. De deo igitur quaerere, nisi ad litem, sed ad inventionem tendit quaestio, est salutare. Laudabunt Dominum, qui quaerunt ipsuin, vivet cor ipSorum in seculum soculi. Qui enim quaerunt vera inquisitione, laudantes Dominum,

implebuntur dono a deo, i. e. cognitione, et Vivet anima eorum, quoniam Pater per Filium cognoscitur. Nec Vero omnibus, qui impudenter ac temere loquuntur atque Seribunt, aure S praebeamuSoportet. Deus autem e St caritas, qui cognoscendum se eis

largitur, qui diligunt; et deus est fidelis, qui fidelibus traditurdis diplina. Cui coniungi ac familiares seri debemus caritate di

vina, ut simile contemplemur Simili, Sine fraude ac pure, puerorum instar, qui nobis obediunt, verbum audientes veritatis. Hoc autem

tacite indicabat, quicunque fuit ille, qui inscripsit in aditu templi in Epidauro: Esso decet castum, sancti qui limina templi ingreditur.

Castitas autem est: cogitare Sancta. Quod si non facti,

ait Dominus, fueritis ut hi puelli, non intrabitis in

regnum coelorum. Hic in terra) enim dei templum tribus cernitur fundatum fundamentis, fide, spe, caritate ).

180쪽

Quum de fide satis expositum sit, iam brevi spem et caritatem percurramus. Socrates igitur in Critone, ipsi vitae praeponens

honestam et vitam et mortem, spem aliquam alterius vitae post mortem sese habere exsistimat. Similiter Parmenides. Et profecto, quae mente tantum possunt comprehendi et sunt sutura, ea aequirere non valemus, nisi spe. Si quid ergo dicimus esse iustum, si quid honestum, si quid denique veritatem esse dicimus: ex his nihil oculis unquam vidimus, sed sola mente. Logos autem dei, Ego sum, inquit, Veritas; est ergo Logos mente contemplandus. In Phaedro autem Plato veritatem declaravit esse id eam. Idea autem dei cogitatio est, quam barbari dixerunt dei Logon. Logos autem progressus, opificii causa est et creationis; deinde autem Seipsum generat quando Logos caro factus est, ut etiam cadat sub adspectum. Justus ergo quaeret inventionem, quae Oritur e caritate, ad quam prospere contendit. Puls anti enim aperietur. Qui regnum rapiunt sunt violenti, non contentiosis sermonibus, Sed rectae vitae assiduitate, et precibus, quae fiunt sine intermissione. Sed ignorationis animadversio prima est disciplina ei, qui secundum Logon ambulat. Quum ignorasset ali- . quis, quaesivit; quum quaesiisset, invenit doctorem; quum invenisset, credidit; quum credidisset, speravit, quumque hinc dilexisset, diloeti similis efficitur, quod prius dilexit, hoc esse, studens. Hanc rationem Socrates secutus est; ad hanc spectant prudentium virginum lampades, quae noctu sunt accensae in densis tenebris, quas per noctem innuit Scriptura. Prudentes animae, mundae ut virgines, quum se in huius mundi inscitia positas esse intelligant, lumen accendunt, mentem excitant, ignorantiam expellunt,

quaerunt veritatem adventumque doctoris exspectant. Verumen im-Vero neque cognitionem neque fidem omnium esse et Apostolus

dicit et indicant philosophi. Est enim vulgus quoddam, quod demonstrationem postulat tanquam veritatis pignus, nuda, quae est ex fide, salute non contenti. Nostra autem esse probabilia et, quae credantur, digna, Si sequentem sermonem diligenter perpenderint, Graeci cognoscent. Responde stulto, ait Salomon, secundum stultitiam eius. Graecorum sapientiam et nos exhibebimus, ut familiaribus ad fidem ducantur. Non Judaeorum solum deu8

est, sed etiam gentium; imber divinae gratiae super iustos et iniustos demittitur δ).

SEARCH

MENU NAVIGATION