De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

autem habere est quid fide amplius. Si quis enim doctorem nostrum

esse dei Filium sciverit, is, doctrinam eiu8 esse Veram, concipit fiduciam, quae auget fidem. Jam vero fides, etsi est voluntaria animae assensio haec eius natural), est tamen bonorum officiens et iustae fundamentum actionis ructus . Boni autem a malis maxime disserunt propositis honestisque desideriis. Ad hanc autem fidem, honestos ferentem fructus, non pervenitur ni Si per Christum, qui: Ego, inquit, sum ostium ovium. Oportet igitur etiam eos,

qui Graecam philosophati sunt philosophiam, per Christum discere

veritatem, ut sani salvi. Iam ergo apertum est mysterium olim absconditum. Nam dei quidem unius Omnipotentis εμ ρα olet et quasi pelluciditas apud omnes, qui recte sapiunt, Omnino erat naturalis; aeternumque ex divina providentia beneficium percipiebant plurimi, qui non omnem plane pudorem adVersus veritatem exuerunt. Atque, ut gummatim dicam, Xenocrates Carthaginion- sis non penitus desperat, quin dei notitia sit in animantibus rationis expertibus. Democritu8 per consequentiam similia dicit. Multuin igitur abest, quin homo, purioris essentiae particeps, divinae notionis sit expers. Et donum quidem est Spiritus sancti. Verum non ut pars dei est in unoquoque nostrum spiritus. Sed de his robus in libris de Anima agemu S. Nune rursus Videamus, quae Graeci ex barbara philosophia surati sint. Ac primum quidem Stoici, perinde ut animam, deum

corpus et spiritum καs ouat αυ esse dicunt. Quod utrumque in Scripturis manifesto reperies. At deum illi naturam omnem permeare Volunt, quem nos opificem tantum esse, et per Logum

quidem opificem, dicimus. Sed in errorem induxit eos illud Sapientiae: Por vadit autem ae subit omnia propter suam munditiam, id quod de illa, quam deus omnium principem creavit, Sapientia dictum esse non animadverterunt. At vero Plato quoque, Pythagoras, Aristoteles materiam in principiis numerant. Sane quidem; sed Plato hanc materiam omni ot qualitate et figura carentem appellavit ,,id quod non est, ' ut apertissime illud indicet: Terra autem erat invisibilis et indigesta. Epicurus autem, quum illud: Vanitas vanitatum, omnia vanitas, non comprehenderet, omnia casu ac fortuito fieri con- tondit. Similitor Aristoteles, ut lunari orbe providentiam definiret, ex illo Psalmo hausit: Domine in coelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. Ante Domini enim adventum

mysteria Prophetica abscondita. Supplicia porro post mortem luenda illosque ignium cruciatus non solum universa Musa p0etica,

192쪽

verum otiam Graeca philosophia compilavit. Ita quidem Pixto in opere de Republica, ubi homines ignei, i. e. Angeli punientes, ignis

fluvii inveniuntur terraeque altitudo, quam ipse poetice Tartarum nominavit, barbari autem geennam. Agnovit etiam Angelos praesides ac tutelares, ad quos nescio an Socratis daemonium quoque spe taverit. Praeterea autem generatri e88e mundum Ostendit, idque ab ipso deo, tanquam a patre filium, sed ex nihilo generatum. Diabolum deinde, quem barbara philosophia appellat daemonum principem, Plato maleficum animum vocat. Similiter mundum agnoscit barbara philosophia duplicem, alterum mente comprehendendum, Sen Sibus percipiendum alterum, e quibus ille sit ἀρχSet υπος, hic vero praeclari exemplaris imago. In quos Platonis quadrat

mundus idearum cum hoc, quem cernimus, mundo. Tum Vero MOy-Se8 QOrpia S e terra concretum es Se docet, quod terrenum a Platone nuncupatur tabernaculum; animum autem ratione praeditum coelitus a deo in saetoni inspiratum. Caput igitur animi sedem esse dicit Plato. Est autem ad imaginem et similitudinem dei factus. Imago enim dei Logos est divinus ac regius, homo απαὶ imaginis autem imago mens humana, cuius similitudinem ponimus in affectione quadam, qua mandata eius cu8tOdimus. Qua propter Stoici philosophiae finem esse diXerunt: conVenienter naturae i. e. deo ex ipsorum sententia) vivere; Plato autem ipsam cum deo similitudinem. Unde etiam consequenter omne S bonos, quum simile simili gaudeat, amicos esse affirmat. Et finis illius boatitudinem indicat in Timaeo. Non cessabit enim, qui quaerit, donec invenerit; quum autem invenerit, admirabitur, admirans autem regnabit, regnans requiescet. Thales porro deum omnia, etiam hominum cogitationes seire docuit. Sed illud quoque, ad selicitatem susscere virtutem, probat S. Scriptura, bonum apellando Vitam, mortem malum. Boni autem et vitae unus est finis: amantem esse dei. Virtutem autem ad selicitatem sufficere Stoicos inter

et Platonem constat. Sed ab Aristobulo, Ptolemaeo Philadolpho regnante multi libri, quibus philosophiam Peripateticam ex Lege

Moysesa aliisque pependisse Prophetis, probat, congeripti sunt. Quinetiam fratres esse nos, tanquam unius dei filios discipulosque doctoris unius Plato in opere de Rep. disertis verbis exposuit. In quo etiam indicat triplicem rempublicam, unam argenteam Iudaeorum, ferream alteram Graecorum, tertiam Christianorum auream. In Theaeteto autem Christianorum vitam descripsit. Et Pythagoras quidem, Socrates atque Plato, qui dei Se vocem audire confirmant, dum huius rerum universitatis sabricam, quam manus

193쪽

divina et persceto elaboravit et conservat, contemplantur, illud omnino Moysis: Dixit, et factum est, quo dei vocem declaratipSum e8Se opus, audierunt. Corpus autem esse terrenum, ut in

Genesi narratur, non philosophi Solum, Sed etiam poetae apprObant, Homerus, Callimachus, Hesiodus. Similiter Singularum universitatis rerum creationem a Moyse traditam Graeci poetae trans-Ecripserunt. Et haud quidem aliter se habet doctrina do deo Patro; imo Plato in epistola ad Erastum et Coris eum, ne Scio quo pacto, ex Hebraicis litteris palam ac manifesto Patrem et Filium nunciat. In Timaeo autem trinitatem indicat; Patrem enim parentem opificemque appellat, Filium regem, propter que In omnia, Spiritum A. bonorum omnium principium. Praeterea in Rei

publicae decimo Eris cuiusdam, Armenii silii, genere Pamphyli meminit, qui quidem est Zoroastres. Hunc igitur Plato die ab interitu duodecimo, rogo iam impositum revixisse memorat, id quod Zoroastres de se ipso narrat. Qua re sorte Resurrectionem, forte alterum illud, animos, dum in coelum recipiantur, per Signa Zodiaci duodecim viam inire, significat. Huc etiam Spectare videntur Herculis duodecim certamina, quibus exhaustis, ab universia huius mundi angustiis animus liberetur. Nec praetereundus Empedocles, qui ita rerum Omnium inglaurationis meminit, ut ignis in naturam cuncta olim iri mutatum pronuntiet. Cui ass0ntitur Heraclitus Ephesius. Quibus affinia docentur a Stoicorum eruditissimis, quum ab eis de conflagratione, de gubernatione mundi, de hoc, qui talis proprie est, mundo et

homine deque animorum nostrorum permanSione disputetur. Porro

etiam diem Dominicum in Reip. decimo vaticinatur Plato his verbis: Postquam eo in prato singuli dies septem constiterunt, Octavo demum inde proficisci oportet eoque qua tridui itinero pervenire. Equidem enim pratum illud Sphaeram stabilem et immotam accipio, qui locus est Suavis admodum et placidus Sanctorumque sedes. At illo dierum septenario singulos Septem Planetarum motus atque Omnem efficiendi artem intelligo, quae ad requietis finem contendit ac pr0perat. Quod autem post errantes illos orbes iter suscipitur, recta perducit in coelum; is enim octavus est motus atque die S. Denique animos quatriduo proficisci dum ait, itor illud, quod per quattuor Elementa conficitur,

declarat. Sed septimum diem sacrum esse, non Hebraei modo, Verum ceteri etiam Graeci agno Seunt, cuius conversione animantium Omnium atque plantarum universitas continetur, inprimis poetae:

194쪽

autem nostro vel illa improborum vox: Tollamus iustum a nobis, quoniam molestus est nobis, a Platone in secundodo Rep. describitur ita: Iusto illi, qui sic animo comparatu Serit, Verbera imponentur, inlicientur vincula, oculier uentur. Idem postremo, haec omnia perpeSSUS, Age

Iam vero deinceps mirabili eruditione et philosophorum et poetarum placita de deo, de iudicio, de poenis ac praemii S, narrantur

et ad sacras Scripturas partim in universum, partim Singula referuntur, quae tamen hic eXponere supervacaneum es Se Videtur δ). Pergit autem, ad libri finem festinans, hoc modo. Quae quum ita sint, Parentis ac rerum omnium Esseetoris Sen- Sum aliquem eX omnibus omnia vi quadam nativa et sine ulla disciplina haurire videntur. Et hominum quidem genus universum in Graecos dividitur barbarosque, quorum e numero nulla prorSUS unquam vel agricolarum vel pastorum vel urbanorum natio e8t, quae vitam, nisi antea melioris naturae fidem receperit, degere possit ac tueri. Itaque omnes populi, Sive orientem colunt, Sive litora occidentis tenent ultima, sive ad septentrionem, sive ad meridiem habitant: unam atque eandem eius, a quo constitutum est hoc imperium, habent anticipationem, quum generales potentiae illius effectricis actiones pervadant pariter per omnia. Attamen, quamvis curiosi

illi e Graecis philosophi, barbarorum incitati philosophia, magis

quam reliqui Omnes ei, qui oculis non cernitur, Soli eidem ae praepotenti, sapientissimo artifici, Summoque rerum pulcherrimarum auctori providentiam tribuerint, non possunt, quae Sint ex istis ConSequentia, pervidere, imo ne rationem quidem, quam ad deum cognoScendum natura ipsa prae Scribit, cognoscere, nisi fuerint a nobis edocti. Sed pluribus verbis eam describunt tantum. Quamquam hinc iam perspicitur, deum non Iudaeorum solum, sed etiam Graecorum e SSe, potestate Dominum, pote State deum Omnium et revera Omnipotentem; cognitione autem non omnium. Neque enim id, quod est, neque quomodo Dominus et Pater et creator, neque

p. 699-714. Haec ultima Platonis verba iam a Clemente tanquam praeSeΠ-Sionem passionis ac mortis Servatoris nostri sit filii dei habita esse ipsius diserta Verba declarant. Quamobrem nescio quomodo factum sit, ut Nourrius locum apertum ita intelligat: Ex sacra adhuc scriptura dolibavit Plato iustum Illoan nem in hac scilicet vita unumquemque igitur) poenis et afflictionibus cru

ciandum.

195쪽

reliquam veritatis norunt ιῖκιυο μιαν, nisi haec omnia ab ipsa didicerint veritate. Dei autem notitiam inter gentes prophetae quoque indicant, velut Malachias aperte inducit Dominum dicentem: Sacrificium non accipiam ex manibuS V e Stris, quoniam abortu solis usque ad Occa Sum nomen meum glorificatum est in gentibus et in omni loco mihi os fertur sacrificium. Et alias: Quoniam re X magnu S ego Sum, Rit Dominus omnipotens et nomen meum clarum est iugentibus. Cuiusmodi nomen 3 Apud eos, qui crediderunt, Filius quidem Patrem significans, apud Graecos autem deus Ostenditur cre a cor. Cur cognitio non ubique persecta 3 Hoc in hominis libero positum est arbitrio, quod etiam Plato agnoscit; nam deus nunquam eSt cau8a malorum. Quam sententiam et lyrici poetae agnoscunt et scenici, imo addunt gravissimum illud, eum, qui non credat veritati, humana autem doctrina sit inflatus, miserum esse et infelicem. Quod autem eos manet, qui credunt, Metrodoru8, quamvis Epicureus, divine dixit: Memento, inquit, Menestrate, quum sis mortalis, te et vitam accepisse torminatam et anima ascendere, donec Seculum et rerum videris infinitatem, tam quae futura sunt, quam quae fuerunt; quando cum choro felici, ex Platonis Sententia, beatam ViSionem spectaculumque contemplabimur: nos quidem Jovem Sequentes, alii autem cum diis aliis, et beatissima si fas est dicere, mySteria peragemu8 ac celebrabimus, ipsi quidem integri nullique malorum perpessioni obnoxii, quaecunque posteriori tempore nos mangerunt; integra autem et quieta visa adspicientes et contemplantes in luce pura ipsi puri et nequaquam hoc obsignati, quod nunc circumferentes nominamus corpus, quo Ostrei inStar Bumus alligati. Pythagoreb autem Oelum appellant αυροι χθονα, i. e. terram eX adVerSo Silam. In qua terra, ait Dominus per Hieremiam, collocabo te in filios sit dabo tibi terram elec tam , haereditatem dei omnipotentis, cuius qui fuerint haeredes, erunt reges terrae.

Qualia quum mihi innumerabilia alia affluant, ut dicendi modus sit, finem iam imponam huic disputationi, ne id nobis uuoque accidat, quod dicit Agatho Tragicus: Qui ceteras res ut potissimas habent, Et negligenter quod potissimum est agunt. Quodsi aperte, ut arbitror, quomodo, quod fures a Domino dicti suorint Grasici, intelligendum sit, demonstratum est, libenter dogmata philosophorum praetermitto. Nam si eorum quoque Verba

Persequeremur, moX commentari0rum innumerabilem colligeremus

196쪽

multitudinem, omnem, quae est apud Graecos, Sapientiam esse a barbara sumptam philosophia Ostendentes. Quam dissertationem nihilo secius, ut res postulabit, quando colligemus opiniones Graecorum de principiis, attingemus. Sed ex hi8, quae dicta sunt, iam est nobis perspicuum, aeternam dei esse benescentiam et vere aequalem iustitiam naturalem, a principii experto principio pro uniuscuiusque generis dignitate, ad Omnes, quae nunquam e S Seincepit, proces Sisse. Neque enim huius, quod e St, esse Dominum et bonum, principium accepit deus, qui est semper id, quod est. Sed neque cessabit unquam benefacere, etiamsi singula ad fidem perduxerit. Est autem unusquisque nostrum beneficentiae particeps, quatenus voluerit. Differentiam enim sedit electionis animae si fuerit digna optio et exercitatio. Sic ergo quintus quoque libermonumentorum Se eundum Veram philosophiam gn0sticorum, qui nominatur Stromaleus, finiatur ).

Do libri VI argumento.

Hic igitur sextus simul et septimus noster monumentorUm Secundum veram philosophiam gno Aticorum Stromateus, quum moralem disputationem, quam maXime potuerit fieri, descripserit, ostenderitque, qualis fuerit vita gnosticus: pergit philosophis demonstrare, hunc minime esse Sine deo, imo solum vere dei cultorem; deinde vero Gnostici religionis modum exponere. E quibus dicendis

Graeci, Seip808, quum verum illum dei cultorum nefarie perSequantur, impie agere evidenter didicerint. Procedentibus autem κατα etου Tui V Σῖρ ut1α Eu v χαμακzἶρα monumentis, Solvendae erunt et illae, quae a Graecis, et illae, quae a barbaris in nos moventur, dubitationes de adventu Domini. Atque in hoc quidem prato, qui varie

florent, flores, et in hoc horto arborum plantatio, non sunt iuxta Singulorum species a plantis alterius cuiusvis generis Separata; sed qaue pro opportunitate data mihi venerunt in mentem, haec sine Ordine et dictione purgata promiscue Stromatis mandabuntur. Erunt igitur haec monumenta mihi quidem memoriae causa, Viris autem ad cognitionem recipiendam idoneis ad inquisitionem cum sudore. Cognitio autem nostra hortusque spiritalis est ipse noster Servator, in quem plantamur, transpositi et transformati in terram bonam ex

vita veteri. Et mutatio quidem plantationis confert ad fertilitatum fructuum et bonitatem. Lux igitur Dominus est et vera cognitio,

197쪽

in quem sumus transpositi. Cognitio est vero duplex, una, cuius Omnia animantia, etiam rationis expertia, Sunt participia, quam non cognitionem nominaverim, quum sat per sensus tantum et sit horum perceptio; altera autem, quae excellenter cognitio dicitur, mente comprehenditur ab eis tantum potestatibus, quae rationis Sunt participes. Sed bonus vir, ait David, qui miseretur eorum, qui errore pereunt, et commodat impertiendo verbum Veritatis, nee Vero temere, Sed enim dispensabit sermones suos in iudicio, ratiocinatione alta: is dispersit, dedit pauperibus δ).

Priusquam autem propositum aggrediemur, prooemii loco, quae libri V Stromatum fini desunt, addenda sunt. Nec Vero mySteria, quae huc pertinere videntur, tractabimus; sunt enim cum principiis, de quibus alia8 quaeremus, coniuncta. Sed furti, quo Graeci veritatis aliquantulum nacti sunt, testes iam ipsos adducamus. Quieuim, quae Sunt ipSorum propria, tam manifesto alteri ab alteris furantur, hi certe, se sures esse, confirmant. Sed inviti etiam veritatem Se a nobis accepi 88e, Ostendunt. Furandi autem studium eorum probabo in eis Scriptoribus, qui magna apud Graecos fruunturaexistimatione. Vel ut Homerus furatur ab Orpheo et Musaeo, ab Homero rursus et Archilochus et Cratinus et Euripides; hic autem

etiam a Theognide et ab Epicharmo. Et sic quidem plurimi, Euripides, Soph0cles, Solon, Theognis, Thucidides, Philistus, Critias, Pherecydes Syrus, Eumelus, Panyasis, Hesiodus, Callias, Menander, Antimachus Teius, Augias, Simonides, Epicharmus, Diphilus, Posidipus, Plato, Theodectes, Bacchylides, Moschion, AristophaneS,

Anacreon: hi igitur omnes alter alterius verba transscribunt et describunt δ). Sed Hippias, Sophista Eleus, se orationem componere ex eis, quae ab Orpheo, Musaeo, Hesiodo, Homero aliis poetis et scriptoribus tam barbaris quam Graecis scripta sint, ingenue fatetur. Ut autem nec philosophiam, neque hiStoriam, neque ipSam

didendi facultatem ab hac reprehensione vacuam e S Se OStendam, eX his quoque pauca adducamus oportet. - Ad hanc igitur criminationem probandam conseruntur inter se multi loci horum scriptorum, quorum nomina sunt: Alemaeon Crotoniata, Sophocles, Xenophon,

Euripides, Thrasymachus, Orpheus, Heraclitus, Athamas Pythagoricus, Empedocles Agrigentinus, Plato, Menander, Hyperides, Isocrates, Andocides, Theognis, Stasinus, Herodotus, Theopompu8, Antipho, Thucidides, Demosthenes, Cratinus, Nicias, Aeschines,

η) Singula singulorum exempla conseruntur.

198쪽

Philinus, Lysias, Homerus, Chilo, Epicharmus, Hippocrates, Archinus, Aristophanes, Parmenides Eleates, Philemon, Phanocles. Sed haec singularum sententiarum, quas alii aliis furati sunt, exempla sufficiant. Sed surta siusmodi ad integros etiam libros pertinent. Eugamon enim Cyrenaeus ex Musaeo librum integrum de Thesprotis sibi vindieavit; Pisander Camireus Pisini Lindit Heracleam; Panyasis Halicarnasseus Cluophili Samii Oechaliae captivitatem. Homerus quoque fabulas de Baccho et de Saturno squam ad Cyclopem transferf) ad verbum ex Orpheo transscripsit; similiter Hesiodus de Melampode ex Musaeo, aliique multa ex aliis δ). Atque haec quidem ita se habeant; vita enim me deficeret, si singulatim

persequi vellem Graecorum surta, a nimio ea sui amore profecta, qui etiam pulcherrimorum, quae sunt apud ipsos, decretorum Sibi vindicant inventionem, quam acceperunt a nobi S*). Nee vero surripiunt solum nostra dogmata sed imitantur quoque admirabilia nostra, quae tanquam Graecas sabulas prodigiorum

in Star narrant. Itaque rogabimus eos, Verane ea, quae Scribunt,

esse dicant, an falsa. Vera certe dicent. Quodsi Vera, quomodo incredibilia eis videntur, quae per Moysem aliosque Prophetas sacta sunt miracula 3 omnium enim hominum curam gerens deuS Omnipotens, alios quidem praeceptis, alios vero minis, nonnullos quidem signis mirabilibus, aliquos benignis convertit ad salutem promis Sis. Sed narratio de Aeaei precibus quibus imbres vehementes Graeciae

sortilitatem reddiderint, ad illud spectat: Et invocavit Samuel Dominum, et dedit Dominus voces et pluviam in diemes Si S. Vides unum e8se deum, qui por subiectas potestates pluit super iustos et iniustos. Sexcenties autem Scriptura nostra, Deum eXaudientem iustorum preces unamquamque implere potitionem, testatur. Similiter multa a Graecis traduntur de ventis vel sedatis vel evocatis per homines iustos. Atque iustos quidem et curationes et signa et miracula efficere ex nostris credidere scripturis. Est enim deus noster Dominus Virtutum, Dominus Dominorum, deus deorum, deus magnus et fortis. Porro autem sunt, qui peAtilentias, grandines, procellas, quaeque sunt his similia, non ex sola perturbatione materiali, sed etiam ex daemonum perturbantium opere, vel angelorum non bonorum ira

fieri solere dicant. Hano iram a magis depelli aiunt canticis et

) Adduntur nonnulla exempla, quae tamen cum ceteris singulis merito hic tacere mihi videor.

199쪽

sacriseiis. Fatidica Diotima, Atheniensibus ante pestilentiam sacrificantibus, effecit, ut morbus decem annos differretur. Epimenidia Crotonsis similia de bello Persico impetrarunt. Iam vero iustorum

loculos in templis posuerunt, daemones quidem Vocantes eorum animas, quas colerent homines, ut quae propter vitae integritatem ac sanctitatem divina providentia accepissent potestatem, ut ad hominum ministerium locum, qui est circa terram, obirent. Sciebant enim aliquas animas natura teneri corpore, de quibus, quum de angelis agemus, mox tempore dis Seremu8. Democritus autem, quod ex coeli et rerum sublimium observatione multa praedicebat, inprimis imbrem magnum, cognomen Sapientiae invenit. Cur igitur Graeci adhuc non sunt credituri, deum apparuis Se in monte Sina, igni ardente nihil consumente, tubarum sonitu audito sine tubis3 Illo enim dei in montem descensus divinae potestatis adventus est, quae pervadit omnem mundum praedicatque lucem, ad quam aditus non datur. Talis enim est Scripturae conveniens allegoria. Ceterum visus est ignis, narrante Ari Stobulo, dum universus p0pulus, qui orat centum myriadum praeter pueros et aetate minores, circa montem est congregatus; montig autem ambitus non minor quam quinque dierum. Descensu S igitur non terminatus; deus enim ubique. Multi autem et mirabiles ventorum sonitus et in Britannia insula et in Persido locorum levitate et concavitate per ventos redditi audiuntur. Reiectus enim, qui ingressus erat, spiritus, in eundem locum procedens sonat vehementius. Quid ergo, quominus deus eiusmodi naturae assectionibus utatur in hominum salutem,

impedit 3 Sed dous omnipotens, quamvis huis inodi nihil sit ei subiectum, potest tamen vocem auditui, visionem visui ingenerare, ut suam indicans maiestatem praeter .consuetum naturae ordinem ad

convertendam animam nondum credentem. Vocem Verborum,

ait Propheta, vos audiistis, et similitudinem non vidis tis. En Vox Dominica, Verbum expers figurae, Verbi virtus, Verbum

Domini lucidum, veritas, quae de coelo desuper ad congregationem venit ecclesiae, per lucidum ae propinquum operabatur ministerium δ).

Sed illud quoque, quod Graeci ex aliis quoque barbaris dogmatis

surreptis gloriantur tanquam suis, testimonium est furti ex nostris. Et ab Aegyptiis quidem placitum de animae migratione in corpora mutuati sunt. Suam enim quandam ac peculiarem exercent Aegyptii

200쪽

philosophiam, ut sacrae probant ceremoniae δ). Indorum autem philosophia fuit ipsa quoque valde celebrata. Quorum quum Alexander Macedo ex Gymnosophi Sta quodam quae Stisset, utros exsistimarete8Se plures', ViVOSne an mortuos: Vivo S, inquit, non sunt enim mortui. Et sic quidem decem obscurissimas quaestiones optime id est obscurissime solverunt, AleXandro mirante ac Vera, quae dicerentur, agnOScente, nec tamen intelligente. Sed liaec hactenus. Deum autem a Graecis probatis Simi8, non dilucida quidem cognitione, sed quasi indicio quodam aenigmatis φ) agnitum esse Petrus didit in Praedicatione. Cognoscite ergo unum e S Se deum,

qui fecit omnium principium finisque habet potestat sim et qui, dum ipse videri nequit, videt omnia; quum

capi non possit, capit omnia, nullius quum rei indigeat, ipso indigent omnia, per quem Sunt Omnia, qui non potest comprehendi, aeternus, ab interitu alienus, non factus, qui omnia fecit verbo virtutis suae, i. e. Filii. Doinde vero addit: Hunc deum colite, non ut Grae ei, quoniam Graeci eundem quidem, quem DOS, deum colunt, ned Vero perfecta cognitione, ut qui traditionem a Filio donatam non didicerint. Ne colatis igitur, inquit, non dicit: deum, quem Graeci; Sed ne colatis ut 0rae si cultus dei mutans modum, non alium autem deum nuneian S. Modum autem perversum illum Petrus deinceps describit. Deinde pergit ita, ut nulla subdubitatio interpretationis nostrae relinquatur. Neve colite ut Judaei; quorum modum etiam quum explicaverit: Quare VOS, inquit, quoque sancte et iuste, quae V Obi Stradimus di Seentes, Servate, novo m0d0 deum per Christum colentes. Novum enim dedit nobis Testamentum, quae enim sunt Iudaeorum et Graecorum, Sunt vetera. Aperte enim, ut arbitror, ostendit unum et solum deum a Graecis quidem gon tit iter, a Judaeis autem Judate e , novo autem modo a nobis cognosci et Spiritaliter; praeterea autem ab eodem deo Suppeditatum esse utrumque testamentum, qui etiam Graecis dederit philosophiam, qua etiam a Graecis gloria afficitur omnipotens. Nec vero hi tres populi tres diversae naturae, Sed diversis eruditi testamentis unius sunt Domini, unius eruditi Domini verbo. Quoniam quemadmodum Iudaeos deus salvos esse voluit per Prophetas, ita Graecorum quoque spectati8simos in lingua prO-

λ Had omnes brevi sed plene et grate narrantur.') es. Strom. I. P. 372.

SEARCH

MENU NAVIGATION