De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

pria prophetas excitatos, prout capere possent divinam beneficentiam, a Vulgo Segregavit, id quod praeter Petrum Paulus Apostolus declarabit: Libros quoque, inquit, Sumite Graeco S, agnoscite Sibyllam, quomodo unum Significet deum, cet. Deindo brevi nos interrogat: Totus autem mundus et quae Sunt in mundo, cuius sunt 3 nonne dei 3')Quemadmodum autem tempore nune venit praedicatio, ita tempore quidem data est Lex, dati sunt Prophetae barbaris, philosophia autem Graecis. Tempore accepto, ait Dominus, exaudivi te, et in die salutis tibi dedi auxilium. Dedi to in testamentum gentium, ut inhabitares terram et possideres haereditatem, dicens eis, qui sunt in vinculis: egredimini; et ut revelentur eis, qui sunt in tenebris. Vincti sunt Iudaei; in tenebris autem gentes. Nam eis, qui erant iusti ex Lege, fides deerat; quapropter DominuS eos curanS: Fi de S, inquit, tua te salvum fecit. At vero eis, qui iusti erant ex philosophia, non solum side in Dominum opus erat, sed etiam ut dis eoderent a Simulacrorum cultu. Iam vero, revelata et 8 Veritate, factorum eos poenituit. Quamobrem praedicavit Dominus eis qu0que, qui iam erant apud inferos. Est certo quidem in Scriptura: Dicit infernus perditioni: Eius quidem Speciem non Vidimus, eius autem vostem audivimus. Sed loeus prosecto non audivit; homines enim ibi collocati divinam audierunt virtutem et vostem. Neque senim iusti e gentibus cum iniustis tanquam eorum 8imiles damnati sunt. Quinetiam Dominus eis, qui in Diluvio perierant vel potius fuerant vincti, Evangelium nunciavit. ApOStolos autem, ut Dominum apud inferos Evangelium nuncias se in Strom. l. II. demonstratum est. Hoc enim divinum decebat consilium, ut, qui in iustitia maiorem habuere dignitatem et prae ceteris egregie ViXerunt, quo Sque eorum, quae peccaVerant, poenituerat, hi, etiamsi alio loco, quum Sine contrOVerSin e 8Sent in eorum numero, qui Sunt dei omnipotentis, salvi fierent propria uniuscuiu Sque cognitione. Operatur igitur Servator, ubicunque homines Sunt bonae voluntatis. Quodsi Dominus nulla alia de causa descendit ad inferos, quam ut nunciaret Evangelium, sicut certe descendit: aut descendit, ut nunciaret omnibus, aut solis Hebraeis. Si omnibus, salvi erunt omne S, qui crediderint, quamvis e gentibus; id quod deus mavult, quam mortem eorum; credunt autem facilius sine coporis perturbationibus. Sin Iudaeis solis, Apostoli certe, qui hic gentibus

202쪽

Evangelium praedicarunt, id illic non minus fecerint. Quare Pastor diciti Illi, qui prius dormierunt, mortui descenderunt

in aquam), vivi autem ascenderunt. Iam vero narrat etiam Evangelium, multa, quae dormiissent, surreXisse corpora, ut qui scilicet translata essent ad meliorem locum. Fuit ergo Domino moriente) generalis quidam motus et translatio per Servatoris dispensationem. Iustus igitur non differt a iusto, quatenus est iustus, SiVe ex Lege, Sive Graocus; non enim Judaeorum Solum, Sed etiam omnium hominum deus est Dominus, propinquius autem pater eorum, qui cognOVerunt. Honeste vivere est vivere legitime, rationi convenienter, EX Lege. Qui autem recte vixerunt ante Legem, in 1 lem sunt reputati, iusti iudicati. Manifestum est igitur eos, qui eXtra Legem recte vixerunt, etiamsi in inseris et in custodia, audita Domini voce, Sive ipsa per se, sive per Apo Stolo S, mOX COnVerSOS credidisse. Dominus est deus virtutum; virtus autem nunquam imbecilla. Bonus Dominus, potens Dominus, salutem 'dat cum iustitia et aequalitate in eos qui convertuntur, sive hic, sive alibi. Virtus eius efficax ubique. Dominus Apostolos electos misit in

univergum mundum ad Evangelium nuntiandum, ut nemo non Credens Se poSSet excusare: Non audivi. Et hoc pertinet ad inseros quoque, ut omnes ubique fateri cogantur, iustum esse supplicium. Qui reapse Sine culpa non audierunt, hi neque puniri possunt merito neque Saluto donari. Dicit autem Dominus omnibus: Ecce posui ante faciem vestram mortem et vitam, ut eligatis Vitam, ut, saeta comparatione, delectum facerent. Et alio loco: Si me audieritis et volueritis, bona terrae comedetis; sin autem me non audieritis neque volueritis, gladius comedet vos: os enim Domini haec loeutum est. David autem: Laeta tum, inquit, est cor meum . Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum Videre corruptio nom. Notas fecisti mihi vias vitae. Iam igitur omnis populus sanctus cum Iudaeo, quamobrem merito, bovem et ursam simul suturos, dicit Scriptura. Bos enim Iudaeus,

gentilis autem ursa. Unde Propheta: Sirenes, inquit, mihi benedicent et filiae passerum et omnes bestiae agri. Sin autem in terra Dominus idem et Iudaeorum et Graecorum, etiam in inferno').

δὶ Hoe iterum ex s. s. scripturis probatur. Deinde Valentini et Isidori testimonia sequuntur, quibus Graecos e Lege et Prophetis furatos esse approbant. Haec autem ad superiorem locum quendam pertinere videntur.

203쪽

Iam vero de eo, quod est vere philosophia, de sapientia artificiosa

dicamus. Sapientia autem est solida rerum divinarum humanarumque cognitio, firma et stabilis quaedam comprehensio nunquam eX-cidens, quae continet ea, quae sunt, et praeterita et futura, quam nos docuit et Eua praesentia et per Prophetas Dominus. Partim quidem aeterna est, partim autem tempori utilis; partim una et eadem, partim multae et indifferentes; partim sine ullo motu patibili, partim patibili cum appetitione; partim perfecta, partim indigens. Hane igitur Sapientiam, quae est omnium opifex et magistra, i. e. Filii cognitionem qui amant, hi philosophi dicuntur apud

nos; apud Graecos autem, qui de virtute disputationes suscipiunt. Philosophiae autem nomine dicuntur certa decreta cum vita congruente in unam coacta electionem, quae divinitus data barbaris gratia surrepta Sunt et Graeca Ornata eloquentia. Constant enim ex partim surreptis, partim male intellectis, partim ratiocinatione inventis. Persectam veritatem non habent; nihil cognoscunt praeter hunc mundum. Quemadmodum enim in geometria mensura8, magnitudines, figuras linearum usu imitamur: ita philosophi seipsos decipientes veritatem imitantur. Nimius autem sui amor quibuslibet eau Sa egi peccatorum omnium. Non nostri amantibus nobis gloria ab hominibus expetenda, sed deum diligamus oportet sancti cum prudentia. Illi autem singularibus pro generalibus utentes et rebus servientibus pro Domino a veritate abhorrent. Est autem ex disciplina cognitio Et scientia; sin hoc, quaeramus magi Strum. Si philosophorum magistros quaesiero, veniaria ad Pythagoram,

Pherecydem, Thaletem; horum autem inveniam AegyptiOS, Indos, Babylonios, Magos. Horum porro ip8orum quis doctor, et primi

hominis qui gnam 3 Homo certe nullus; . nec vero ex angelis quiSquam; angelorum enim comunicandi ratio, qua angelorum, miniine

est hominum. Quinetiam angelos quoque veritatem didicisse accepimus; sunt enim et ipsi creati. Ascendamus igitur oportet ad eorum quoque doctorem non genitum. Hic est deus Omnipotens, qui habet Filium praegenitum, per quem omnia sacta Sunt, uniVersorum principium. Is vero ab omnibus prophetis dictus ost Sapientia, magister Omnium creatorum, dei consiliarius, qui praescivit omnia. Ab hoc vera philosophia accepit omnia; quamquam LeXost imago et veritatis umbra. Ad deum Patrem omnis re urrit πα ipta, ad Dominum Filium omnis doctrina. Veritas autem in

hominibus haud necessario pullulat; itaquo Pharisaei a Lege potuerunt declinare. Qui autem crediderunt, Legis cognitionem attingunt, sicut etiam philosophi Domini doctrina perducuntur ad

204쪽

Verae philosophiae agnitionem. Haec autem sanctificat animam; Sed corpus quoque, in quo habitat, quod dedicatur in sancti templi munditiam et sinceritatem. Prima autem primae animae purgatio est abstinentia a malis; haec est voro persectio communis fidelis et Iudaei et Graeci, supra quam gnostici iustitia procedit ad bonorum Operum effectionem, qua tandem ad immutabilem bene agendi

habitum pervenit, ad dot similitudinem. A Filio igitur dei discenda

sapientia illa, quae est scientia et comprehensio eorum, quae et Sunt et futura sunt et praeterita, stabilis ea ac firma, a Filio dei tradita et revelata. Philosophi orgo discant ab hoc. Cognitio autem ipsa quam vocamus obiectivam) egi, quae per SueeeSSionem ad paucos ex Apostolis sine scriptis pervenit tradita. Cognitio Sive Sapientia exerceatur oportet, donec perveniat ad contemplationis habitum aeternum, in quem non cadit mutatio δ). Etenim Paulus quoque in epistolis non videtur reprehendere philosophiam; sed eum, qui ad gnosticum fastigium perVenit, non vult amplius ad Graec in philosophiam recurrere, allegorice eam VOeanS mundi elementa, ut quae elementa quodammodo doceat et sit veluti disciplina praecedens veritatem. Similiter etiam Legem elementa initii eloquiorum dei dicit. Ad neutra autem elementa revertendum. Quod si quis intelligentia hominum in-Ventam e 8Se philosophiam contenderit, Seripturae intelligentiam

ipSam a deo e S Se missam respondebunt. Servus tuus ego Sum,

ait Psalmographus, fac ut sim intelligens. Testamenta autem Solis dantur praestantioribus. Dicit enim Psalmus: Nulli genti sic fecit ut iudicia sua non manifestavit eis. Illud autem: Non sic fecit, sucisso quidem eum Significat, at non sic. Hoc ergo

Sic positum e St, ut fiat comparatio cum nostra excellentia. Fecit autem quocunque modo. Beneficentia enim dei ueterna, neque circumscribitur certis vel locis vel hominibus. Erat igitur obscura

quaedam dei cognitio etiam apud gentes. Sed quum Graeci, duce Protagora, disputandi rationem inuoniam suisse dicant, qua omni argumento aliud opponeretur, dictitent, aliquid contra est dicendum. Parabolam igitur Domini, quis intelliget, nisi sapiens Sciensque, qui diligit Dominum suum 3 Sit ergo, ait Clemens Romanus, qui talis est, si delis: sit eiusmodi, ut possit explicare cognitionem, sit sapiens in sermonibus discernendis, sit in factis admirabilis, sit castus et

205쪽

mundus. Est autem homo maxime saetus ad deum cogno Scendum; sed est etiam geometra, agricola, philosophus. E quibus

unum quidem conducit ad vivendum, alterum ad bene vivendum, tertium ad ea meditanda, quae demon Strationi subiiciuntur. Philosophia autem, quamVis a diabolo esset inventa, tamen partim vera

esse posset. Scriptura enim, diabolum transfigurari in angulum lucis dicit. Qui digitur 3 Etiamsi vera communicaret ad decipiendum in aliis, tamen illa quidem vera essent. Veritatis autem aliquid scire potest diabolus, non quidem ut eam comprehendat, sed ut eius non sit ignarus. Quamvis ergo Iur et mendax auctor, philosophia vera esse poterit. Non quis dixerit, Sed quae dicantur, considerandum est. Sed Graecis philosophia data est veluti proprium Testamentum, ut christianae philosophiae iundamentum. Quemadmodum in barbara philosophia, ita etiam in Graeca a solito Zizaniorum agricola Seminata sunt gigania. Eiusmodi herba inutilis est Epicuri impietas et voluptas. Hanc quidem Apostolus dicit sapientiam huius seculi, quae est voluptaria nimioque tenetur sui ipsius amore totaque pertinet ad hunc mundum. In elementis igitur versatur haec philosophia, quum perfecta scientia

in eis cernatur, quae sunt ultra mundum Solaque percipiuntur mente, quae Oculus non Vidit, dum doctor noster nobis aperia iret sancta sanctorum. Cuius discipuli fiunt haeredes Dorninica uadoptionis. Iam enim dicere audemus, Vere gno Sticum Omnia seire et firma comprehen Sione comprehendere ea etiam, quae nobis Sunt

dubia nec possunt explicari; huiusmodi fuit Iacobus, Petrus, Ioannes, Paulus, ceteri Apostoli. Numquid porro cognitionis finis animae rationalis immortalitas 3 Sed animae duae sunt facultatos: cognoscendi et appetendi. Cognitio autem ex doctrina; cognitionem 3equitur appetitio; ex appetitione agere: omni Sergo actionis principium et opifex cognitio. Ex hac igitur anima χαρακet γα suscipit. Cognitio autem et appetitio moventur in eis, quae sunt, quorum vel alicuius vel aliquorum vel omnium perfecta illa est contemplatio. Falso autem nonnulli dicunt, esse quae comprehendi non possint. Gno Sticus enim comprehendit ea, quae aliis videntur non posse comprehendi. Dei enim Filius quum omnia comprehendat, potest etiam omnia docere. Qui propter suam in nos caritatem Pa8SuS eSt, eum quidquam Subducere non est verisimile. Fit orgo ipsa fides firma et stabilis demon8tratio, quoniam ea, quae a deo sunt prosecta, sequitur Veritas. Credens autem novit antiqua et coniectat futura, Ecit strophas orationum et solu-

206쪽

tiones aenigmatum. Praescit signa et prodigia et tem

Talis est enim gnosticus, ut eae solae in eum cadant perpeS-Siones, quae ad corpus con Servandum sunt necesSariae, Velut fame 8, sitis, similia. Servatoris autem corpus viVen 8 Omnino Sine ne e S-

Sariis, ut quod Sancta virtute contineretur. Comedebat propter eos tantum, quibu8eum versabatur, ne corpus eius pro Phantasmate haberent, id quod postea factum est. Neque Voluptas neque dolor in Servatorem cadit. Apostoli autem Dominica doctrina eo persectionis progre88i sunt, ut nihil prorsua mutarentur perpeS-sionibus, post Domini id quidem resurrectionem. Etsi enim animuS, aemulatio, gaudium, Si rationi sunt convenientia, bona esse POSSUnt: at vero in perfecto non sunt ullo modo. Nihil molesti potest eum abducere a dei caritate. Nunquam, quoniam deo benigno omnia recte fieri persuasum habet, incidit in dolorem animive angorem. In nullam dei creaturarum odio unquam sertur; ideo ne irascitur quidem unquam. Deo prorSus similis, nihil est, cur nemuletur. Homines diligit, sed propter creatorem. Nulla cupiditate movetur, ut qui caritate iam vergetur cum dilecto familiariter coniunctus, propter bonorum abundantiam beatus. Ut dei similitudinem perficiat, nititur solum; Logos enim dei intelligens est, per quem mentis imago in solo homine cernitur, quatenus etiam deliormis fit et deo similis, vir bonus anima, ut deus rurgus hominis formau sit similis. Forma enim uniuscuiusque e Si men8, e qua

proprium Su8cipimus χαρακzἶρα. Qui igitur in olus modi hominem peccant, profani sunt et impii. Qui autem bona atque honestacligi dicunt appetitione, hi caritatis divinitatem ignorant.

Haec est enim benevola coniunctio, in unitatem fidei restituens gnosticum, nec loci nec temporis indigentem. Qui autem, spe praeocupata, iam in futuris Versatur caritate, quippe qui habeat omne eXpetendum, nihil iam expetit. Ne vehementi quidem studio, ut pulchris asgimitetur, ardebit, quum caritate ipsam habeat pulchritudinem. In dei amicis numeratur: quid ergo audacia opus vel cupiditate 3 Sine perturbationibus igitur omnino gnosticus persectus, qui expers est laetitiae, ut quae coniuncta sit cum Voluptate, expers moe8titiae adiunctae dolori, eXpers cautionis, quae Subiicitur metui, expers excandeseentiae,quamvis non iam malae.

Parvis, humilibus, abiectis delectari non amplius poteSt, qui contemplationis delectationem nunquam explendam perpetuo percipit.

207쪽

Lucem, ad quam non patet aditus, iam possidet, n0n quidem loco et tempore, sed gnostica caritate, propter quam Sequitur haereditas, persectaque restitutio. In terra domus eius peregrinantis, in coelo habitat cum deo carita:e; seipsum quidem e vita non educit, quod non licet, abducit autem a perpessionibus; corpore non iam utitur, permittit et 80lum uti necessariis. Fortitudine ei non eSt opus; non e Si enim in malis, imo ne prae SenS quidem. Temperantia non iam eget. Fortitudo autem propter metum et

timiditatem; sed dot amicus, adoptione filius, numquid timidus 3 Quemadmodum bonis operibus alii praedestinati, Sic ille cognitione. Fide gnostica iam accepit id quod aliis incertum videtur et Obscurum. Credidit per prophetiam et per Domini adventum, et habet id, quod credit. Dominus autem ei, quem in firma comprehen Sione futurum esse, viderit, occurrit. Nihil gnosticus, praeter suam fidem optabit, nisi ut quam plurimi sibi similes fiant ad dei gloriam, quae ipsa cognitione perficitur. Deus enim colitur vera factorum cognitionisque iustitia. In Summa autem, fieri non potest, quin id quod est immutabile in eo, quod mutatur, figatur et consistat. Qui mutatur, scientiam non retinet. Sed philosophi quoque, virtutes, habitus, dispositiones esse, exsistimant. Et est quidem in his permansio quaedam. Scientia enim primum discitur; attentione, alimento, incremento opus est; deinde a 38idua meditatione pervenit ad habitum; quodsi ad habitum pervenit

mysticum, manet caritate. Nec vero Solum primam enu Sam, i. e. deum, ita comprehendit, ut permaneat stabilis, rationes firmissimas possidens, sed etiam de bonis et malis stabilitatem habet et de universo rerum ortu ac generatione, et, ut brevi dicam, de eis omnibus, quae deus locutus est. Accuratissimam a mundi constitutione ad usquo finem didicit veritatem ab ipsa veritate. Quae autem Dominus dixit, pro apertis sumet et manifestis, quamvis aliis videantur obscura. Quae autem Sunt apud Π0S Oracula respondent de eis, quae Sunt, ut sunt, de suturis, ut erunt, de factis ut suerunt. In omnibus autem, quae ad Scientiam pertinent, gnosticus praeclarum se geret, supernis illis archetypi S convenientem suam rerum humanarum describens administrationem, quemadmodum qui navigant, navem ad astrum dirigunt; ad omnem actionem bonam Semper paratus, omnia gravia et m0lesta solitus despicere, in vigiliis et somnis providus ac prospicienSy). p. 775 779.

208쪽

Praecipua ei est omnium rerum cognitio. Sumit igitur ex unaquaque disciplina id quod confert ad veritatem. Sio eum adiuvant muSica, arithmetica, geometrica, astronomia, qua Abraham adiutus ascendit ad cognitionem eius, qui astra creavit. Dialectica gn0sticus pervenit ad prima et simplicia. Sunt autem, qui, ut pueri larvas, extimescant philosophiam. Sed si talis corum est fides cognitionem non dixerim ut orationis probabilitate di8 solvatur, Se non habere veritatem satentur; veritas est invicta, dissolvitur fal8a opinio. Purpuram alterius purpurae comparatione eligimus. Qualis trapetiga, qui non potest probare et discernere probum

nummum a salso et adulterino 3 In aeternum non comm OVebitur iustus; neque sallaci oratione, neque salsa voluptate. Ab auditione ergo mala non timebit. Est autem dialectica veluti vallus quidam, ne veritas conculcetur a sophistis. Quaerite ergo eum, ait Propheta, et confirmemini: quaerite faciem eius perpetuo m0dis omniblis. Nam quum multifariam et multis modis locutus sit, non uno modo cogno Acitur. Di Seiplinae igitur gnostico non virtutes quidem, ut enim adiutrices. Est

enim omnis errori S Omnisque sal8ae opinioni S cnu Sa: non p0SSedi Scernere, quanam ratione conveniant inter Se ea, quae Sunt, et

quomodo disserant. Sine hac discernendi facultate nihil nisi communium cum proprii S confusio. Nominum porro et rerum distinctio in ip8is quoque Scripturis magnam lucem assert animis. Significationes enim vocum et diVersarum et eiusdem diversae sunt disiungendae. Quamquam multus labor et inutilis vitandus est. Neque igitur eorum ignarus erit gnosticus, quae ad di 8ciplinas, qua SVocant, encyclicaS Spectant percipiendas et ad Graecam philosophiam. Haec omnia autem non profiter Semetip8a discet, Sed aliorum causa. Quibus improbe utuntur haereses, his ip8e recte. Quemadmodum autem Sol illuminans colores et album et nigrum

ostendit, qualis sit uterque: sic ipsa philosophia Graeca refellit

omnem sermonis probabilitatem. Merito a Graecis quoque acclamatum est: Principium magnae Virtutis regina Veritas. Abraham autem, ut in astronomia, sic in arithmetica exemplum

habemus, id quod ex bello, quod gessit ad liberandum Loth, apparet. - Hic eX numero 318 occasionem sumit ad disputationum donumerorum Vi, quam legere iuvat, nec vero transscribere. Similitergeometriae utilitatem ad veritatem significandam cerni dicit in sancti tabernaculi et arcae constructione. Deinde pergit hoc modo. - MuSicae autem eXomplum psallens et prophetans p0natur David, concinne deum et numerose laudans. Et haec quidem bar-

209쪽

bari Psalterii harmonia, antiquissima ea et modorum prae se serena gravitatem, maxime exemplum Terpandro praebuit ad Doricam harmoniam. Sed cithara n psalmographo allegorice accipi potuerit, et inprimis quidem, ut Dominum significet; deinde autem eos, qui Dominum secuti assidue pulsant anima S. Tum Vero populus quoque, qui si salvus, cithara dicatur per Domini inspirationem; et qui pro dei cognitione deum gloria celebrat, verbo pulsans ad fidem,

exauditur. Sed aliter quoque acceperis muSicam pro concentu ecclesiastico Legis, Prophetarum Apostolorumque cum Evangelio; imo pro concentu in unoquoque Propheta. Scio quidem etiam musicam cum reliquis disciplinis Graecis a nonnullis minime amari timentibus, ne aures Semel datas non pos gent revertere; sed quatenus decerpimus id, quod ad usum Catechumenorum inprimis Grae- eorum conducit, non est, brutorum animantium instar, a studio doctrinae abstinendum. Nec vero in his disciplinis diu insistendum, sed mox domum properandum ad Veram philo Sophiam, quae est

firmum animae refugium, ab omnibus praebens securitatem. Musica autem attingenda est ad more S ornandos et componendOS, nec Vero ad frangendos animos et effeminando S, ut e Si quaedam mu8ica super-Vaeanea. Astronomia porro et ad deum ducit opificem et habot suas vitae utilitates, quas capit ex ea in primis ars navigandi et agricultura, sicut architectura et ars aedificandi ex geometria. Quamquam huius ea est Summa utilitas, quod mentem acuit ad veritatem percipiendam; dum enim docet longitudinem sinu latitudine, superficiem altitudine carentem, punctum sine partibus, ducit paullatim ad ea, quae mente tantum percipiuntur. Philosophiam ergo adiuvant disciplinae, ipsa autem philosophia ad disserendum de veritate. oportet enim animam priuS esse praeparatam et varie elaboratam antequam Optima evadere poterit. Nam veritatis alia quidem est pars, quae VerSatur in cognitione, alia vero in actione, quae quidem profluxit e contemplatione. Magna autem exercitatione eget et experientia. Quin etiam contemplationis alia quidem pars, quae ad proximos spectat alia Vero ad ipsum possidentem. Ita igitur sit eruditio, ut utrisque conveniat. Quod ad ipsum attinet, qui susscientia didicit, eum manere tranquillum, actiones dirigendo ad contemplationem, licet. Quum autem propter proximorum utilitatem alii quidem ad scribendum Se conferant, alii vero ad verbum tradendum: his quum alia doctrina utilis est, tum Scripturarum Domini lectio est necessaria ad eorum, quae dicuntur, demonstrationem, maxime si Graeci audiant. Iam vero disciplinarum sons

manat a sapientia. Qui autem nullam Graecam disciplinam neque

210쪽

philosophiam a sapientia proseisei dictitant; esse enim omnes humanas: his quidem prinium respondendum e St, de maximis ipSOS, i. e. dementis electione, i. e. libero arbitrio, quo potest homo omnia sancta reddere, errare. Homo enim Omnia, quamvis per homines accipiat, didicit ox Domini doctrina, idque potest libere agnOScere. In manu enim eius dei), i. e. in virtute et Sapientia eius, et nos et verba nostra et omnis prudentia et Operum Scientia. Nihil onim diligit deus nisi eum, qui cohabitat

cum Sapientia. Praeterea autem illud Salomonis non legisse videntur: Artifex autem construxit sapientia, tua autem, Pater, gubernat providentia. Agnoscuntur igitur artes.

Nec vero hae philosophia deteriores. Significantur autem et Lex et Graecorum disciplinae quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus, quibus multitudo ad Tiberiadem alta est. In panibus Lexcernitur, si Sces autem et encyclicam disciplinam, et philosophiam indicant. Haec igitur omnia Domini benedictione crescebant et ad divina duxerunt. Me quoque, nit Ioannes propheta, Oportet minui, augeri autem solum iam deinceps Verbum Domini, in quo Lex finitur. Sed intellige mysterium: Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Huc pertinet otiam illud: Simile est regnum coelorum homini, qui sagenam iecit in mare et ex multitudine captorum piscium meliores elegit. Iam vero redeat disputatio ad Graecam sapientiam. Quattuor igitur virtutes illae, quas quoque ab Hebraeis mutuati sunt Graeci, ita praedicat sapientia nostra: Si

quis diligit iustitiam, labores eius sunt virtutes. Teri. perantia enim et prudentia docet iustitiam sit tortillidinem,

quibus nihil est in vita ho minibus utilius. Postremo sciendum, Virtutem non natura nos habere, sed aptos natura nos e88e, qui eam acquiramus δ).

Et hac quidem cognitione solvitur Hebraeorum dubitatio, utrum Adam perfectus formatus Sit, an minus. Si non persectus, aiunt, quomodo persecti dei opus erit 3 Sin perfectus, qui migrat praecepta 3 Αt igitur persectus non fuit creatus, sed aptus ad virtutem suscipiendam. Vult enim deus ex nobismetipsis salvos nos fieri. Haec quippe animae natura, ut ipsa a seipsa moveatur. Ut autem Virtus aequiratur, Opus est disciplina et exercitatione.

Quum igitur omnes sint apti, alius magis alius minus accedit ad

SEARCH

MENU NAVIGATION