De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

disciplinam et exercitationem. Itaque alii persecti, alii nonnulla ex parte Virtute praediti, alii, quamvis summi ingenii, vitiosi. Multo autem magis cognitio, quae magnitu dine et veritate praestat omnibus disciplinis, difficillima est acquisitu, et multo tandem labore nascitur. Qua qui praeditus eSt, Gnosticus, iustus, Sanctu S, quum ab immortalitatem atque ad imaginem dei proprietatis saetus sit, tendit ad persectae aetatis mensuram; purus quidem et actione et cogitatione, Omne autem condemnan S peccatum. Peccati autem duplex est poenitentia: una quidem communis, propterea qu0d peccaverit quis; altera vero, quum didicerit peccandi naturam, non amplius peccare Sibi proponit. Ne Vero peccatum eX-cusaveris per daemonum Obsessionem; ita enim homo nulli esset culpae affinis. Sed quum homo peccando eadem eligat, atque daemone S, quumque Sit instabilis, levis, varius in cupiditatibus ut daemon, fit quodammodo daemoniaeus. Quum autem malitia hominis Iacta fuerit quasi altera natura, homo, ad peccatum propen Su8, in actionibus quoque peccat; contraque vir bonus recte facit. Neque igitur virtutes solum, verum etiam actione 3 vocamus bona. EX bonis autem alia eligimus propter semetipsa, velut cognitionem, alia aliorum causa, ut fidem propter supplicii declinationem remunerationisque utilitatem. Timor enim multis e St cauSa, ne peccent; promissio Obedientiam salutis parit. Persectissimum igitur bonum cognitio est, cuius prima utilitas est ipso cognitionis habitus, laetitiain praebens et nune et in posterum, hilaritatem animique dissu-sionem. Facta autem gignit bona et honesta; verae enim divitiae sunt abundantia actionum ex virtute; Vera paupertas mundanarum cupiditatum inopia. Gnosticus cupiditates circumscribit et quoad possessionem et quoad uSum, nee transilit necessitatis terminum. Non ipsum vivere, sed bene vivere facit plurimi, ad augendam scientiam parandamque cognitionem; nec filios, nec matrimoni urn, nec parentes praeserens caritati in deum vitaequo iustitiae. Uxor autem post liberorum susceptionem sit soror, ut erit certe pOSt earnem depositam. Ipsae enim per se pares sunt animae; animae

neutrae nec maSculae nec seminae, quare neque uXOre S ducunt, neque nubunt.

Sed eis, quos quum peccatorum poenituerit, nec tamen eidem erediderunt firme, precibus deus largitur petita. Qui autem sine peccato vivunt gnostice, his concedit iam si vel cogitarint tantum. Pete, ait Scriptura, et sactam; anim0 60gita, et dabo. Deum enim accepimus e88e cognitorem cordium, non qui ex animae motu coniicit, sicut nos homines, neque ex eventu, neque ut architectus

212쪽

laudavit opus factum. Ex aeterno enim proposito, rem sciens antea, qualis esset futura, Sua potentia secit. orat ergo gnosticus etiam cogitatione Omni hora, caritate deo coniunctus et familiaris. Et primum quidem petet remissionem peccatorum, deinde ut queat non amplius peccare; tum Vero ut possit bene facere omnemque, quae facta est per Dominum, creationem atque dispen Sationem intelligere, ut mundo corde effectus ea agnitione, quae est per Filium dei, facio ad faciem beati spectaculi mysterio initietur, Scripturam

exaudiens, quae: bonum est, inquit, ieiunium cum Oratione. Ieiunia autem significant Omnem generaliter abstinentiam ab omnibus prorsus mali S, SiVe actione, Sive Sermone, sive cogitatione. Iustitia autem quadrata, omni ex parte aequalis et similis, verbo, Iacto, abstinentia a malis, beneficentia, cognitionis persectione. Sed iustus semper credens, non item credens semper iustus, eiusmodi qUidem, quem Vocamus gnosticum. Abstinentia a malis haud sus-ficit; aecedat oportet iustitiae opus, vis quidem bene agendi. Huiusmodi vero iustus velut Moyses facie animi erit glorificatus. Iustae enim animae Vis quaedam divina bonitatis, per caritatem, prophetiam potentiamque administrantem inhaerens imprimit quoddam conspicuum, quasi radii intelligentiae perinde atque caloris εο laris, iustitiae signum, lucem cum anima caritate continua coalitam, quae deum seri et sertur a deo. Unde nascitur gnostico cum deo similitudo. Qui autem ita est comparatus, hic quidem est Angelis aequalis. Iam vero luminosus et tanquam sol fulgens beneficentia, contendit cognitione iusta dei caritate ad sanctam mansionem, sicut Apostoli, qui non natura electi erant, sed idonei, qui eligerentur ab eo, qui etiam fines praevidet. Matthias autem postea, quum dignum Se praeberet, Suffectus est. Licet igitur nunc quoque eos, qui persecte vivant et gnostice, in Apostolorum numerum adscribi. Hic est revera presbyter ecclesiae et verus diaconus, minister dei voluntatis, si quis et faciat et doceat, quae sunt Domini, non ideo quod ei ab hominibus manus imponantur, neque quod presbyter sit, iustus censeatur, Sed quod sit iustus, referatur in presbyteratum. Qui quamvis in terris non fuerit prima sede honoratus, sedebit in quattuor et viginti thronis populum iudicans. Nam unum quidem eStTeStamentum revera salutare, quod inde a constitutione mundi ad nos perVenit per generationes et tempora, etiamsi pro dandi ratione existimatum suerit esse diversum. Una enim est immutabilis salutis datio ab uno deo, per unum Dominum, quae modis prode8t

multis . Utrique igitur, Graeci et Iudaei perveniunt ad fidei

213쪽

unitatem; ex ambobus una est electio. Et electis, ait Ioannes, sunt magis olecti persecta cognitione, qui ab ipsa ecclesia decerpti sunt et magnificentissima gloria honorati, iudices et administratores, ex Iudaeis aequo et ex Graecis quattuor et viginti, gloria duplicata. Nam hic quoque in ecclesia progressiones Episcoporum, Presbyterorum, Diaconorum, sunt, credo, gloriae angelicae imitationes illi-uSque οἰκGvota cic, quam eos exspectare dicunt Scripturae, qui Apostolorum vestigiis insistentes vixerunt in persectione iustitiae

Evangelio convenienter.

Tales igitur requiescent in monte sancto dei, suprema ecclesia, in qua congregantur dei philosophi, qui vere sunt Israelitae, mundi corde, in quibus nullus est dolus. Sed sunt aliae quoque oves, non ex hoc ovili, pro fidei proportione alio ovili et mansione dignae. Fides enim dissori a fide, idque bonorum Oporum disterentia. Neque igitur is suerit ita fidelis, ut Ealvus fiat, qui est intemperans; eiusmodi non carne deposita Sola, sed depositis vitiis quoque, poterit ad propriam pervenirem an Sionem.

Plus est autem cognoscere, quam credere, sicut supremo honore

dignum esse habitum, quam salvum esse factum. A vitiis autem liberatus, transit homo ad alterius melioris priore mansionis Supplicium, i. e. ad poenitentiam peccatorum post baptismum admissorum, qui dolor, visa aliorum perseetione, augetur, quocum pudor Sodiatur. Bona est enim dei iustitia, et iusta est eius bonitas. Poenis autem redditis, expiatis vitiis, manet tamen dolor maximus, quod alio tantum dignus ovili inventus sit homo, nec sit una cum ei S, qui propter iustitiam assecti sunt gloria. Neque ergo fidelis solum, sed etiam

gentilis iudicatur iustissimo. Gentibus quidem philosophiam dedit

ante fidem; via data eis erat, ut deum per astrorum cultum SUSpicerent. Qui autem non per a Stra ad deum ascenderunt, sed ab

astris descenderunt procidentes ad lingua et lapides, reputati sunt, ait Scriptura, ut pulvis terra o et ut gutta ex cado: Eupervacanei enim ad salutem et eiecti a corpore. Quoniam autem et medium quoddam officium dicitur et persectum, omnis gnostici quidem actio persectum est officium, eius autem, qui simpliciter ost fidelis, media dici possit actio, ut quae nondum sat rationi convenienter neque recte perseiatur ex scientia. Contraque cuiusvis

gentilis peccat actio, ut quae nullum habeat rectum finem rationi conVenienter propositum. Quemadmodum igitur lyram pulsandi imperitis neque tangenda est lyra, ita nec sunt attingenda negotia eis, qui, quomodo negotiis uti oporteat per totam vitam, ignorant. Ignorantes enim, quid sibi utile sit, nesciunt;

214쪽

qui utilia nescit, honestas actiones perseere non potest, neque reete deum precatur, dona accepta non tanti, quanti sunt, aestimat; finem ergo rectum non novit, non tangit. Eiusmodi homo igitur primum discat. Non didicisse enim in causa est, ut ignoretur. Sed bona conscientia conservat et Sanctitatem erga deum, et iustitiam erga homines, mundam custodiendo animam honestis cogitationibus, verbis castis, iustis operibus. Eiusmodi anima, ut tanquam deus fiat, nititur, nullum aliud putans esse malum, nisi ignorationem et sactum non recte. Iamque semper de omnibus deo agens gratias iusta auditione, lectione divina, vera inquisitione, sancta oblatione, beata oratione, laudans, canen S, benedicen g, pSallens: a deo nullo unquam tempore talis dividitur anima. Et haec otiam

praeclarissimam nanet Scetur man Sionem. Nam sunt, ut diXimus,

pro fidei proportione Variae mansiones, pro dignitato et meritis eorum, qui crediderunt. Et persecta quidem haereditas eorum est, qui evadunt in virum perfectum, ad imaginem Domini. Similitudo autem non est Secundum quorundam opinionem in figura humana; - haec consideratio rei est impia; - nec vero quae primae causae virtute traditur similitudo; - est enim haec quoque impia traditio eorum, qui eandem exspectarunt virtutem esse et hominis

ot dot omnipotentis δ). Qui: Existimasti, inquit, inique, quod oro tibi simili si At enim vero, qui est in filium adoptatus, et in numerum amicorum cooptatus, is fit ad dei similitudinem, et ost haeres cum Dominis ac diis, si, ut ipse docuit Dominus, Ae-

Gnosticus igitur dei similitudinem, magistri mentem, exprimens docendo quidem, animi elatione quadam accepta, docet in tectis eos, qui alte volunt aedificari; docet, quum iam antea secerit. Quae enim seri possunt, ea praecepta sunt. Atque principatum obtineat praesitque oportet, qui regalis est et christianus. Scientia igitur bonae vitae es malae salvus sit gnosticuΗ, plus intelligens et operans, quam Scribae et Pharisaei. Sed gnosticus non quovis

tempore docet. Qui intelligit, ait Scriptura, in tempore illo silebit, dum audire volunt indigni. Quare Dominus dat mihi

linguam disciplinae, ut sciam, quando oporteat loqui Sermonem. Est ergo gnostici uti scire Sermone et quando, et quomodo, et coram quibus oportet.

λὶ Animadvertas ve im, quam subtiliter et caute Clemens a Panthei Smo, quem

215쪽

Digeiplinae autem ad fidei christianao participes sunt homines

quattuor modis. Est enim mentis conversio similis arborum insitioni, quae inutiles sacit generosas, et quae erant steriles, cogit eas, ut sint sortiles. Insitionem enim seri dicunt quattuor modis: uno quidem, quo inter lignum et corticem id, quod in Seritur, apte immittere oportet; et ita quidem idiotae e gentibus initiantur catechismo, ut qui verbum recipiant in se tanquam ex supersiete. Alter autem modus est, quo in lingnum fissum inserunt plantam generosam. Similiter igitur eis, qui sunt philosophati, dissectis quasi

dogmatis, ingeneratur agnitio veritatis; et ita etiam Iudaeis, aperta veteri Scriptura, nova ac generosa oleae planta inseritur. Tertia autem insitio agrestes tangit et haereticos, qui vi trahuntur ad veri tatem; sed est huiusmodi: quum utrumque Surculum falce acuta

deraserint, dum nudaverint medullam, nec vero ulceraVerint, Vinciunt ea inter sok). Quartus denique insitionis modus est, qui Vocatur inoculatio. Et hoc quidem genus e8t doctrinae gnosticae, quae res pervidere potest ipsas. Iam vero universam salutis viam describit A. Scriptura his verbis: Eius enim sapientiae) principium veri Asimum est desiderium disciplinae, i. e. cognitionis; cura autem disciplinae est caritas; carita S autem est observatio legum eius; attentio autem legum est incorruptibilitatis confirmatio; incorruptibilitas autem facit, ut ad deum prope accedatur. Sapientia ergo de si durium attolit ad regnum. Quodsi immortalitatem et regnum efficit cognitio, haec quaerenda est usque ad inventionem. Et inquisitio quidem per signa quaedam invenit id, quod est subiectum. Inventio autem est finis inquisitionis et requies, quae pervenit ad comprehen Sionem, sive cognitionem. Inquisitionis igitur de deo inventio est disciplina per Filium. Hunc autem Servatorem nostrum ipsum dei Filium, in signo sunt prophetiae adventum eius antecedentes, quaeque ortum eius Sensibus subiectum comitabantur testimonia de ipso et post ascen Sionem eius apertae in praedicatione virtutes. Quod

igitur apud nos sit veritas, iudicium est, si quid docuerit dei Filius.

In deo ergo Veritatis nostrae sundamentum cernitur. Esse autem deum providentiamque, ita aeternis factis sermonibusque confirmatum egi, ut, quicunque id negaverit, supplicio dignus esse videatur. Quapropter hoc demonstrare minime propositum est nobis,

sed quid agendo et quomodo vivendo ad dei omnipotentis agni-

) Hanc similitudinem non eXPlicui.

216쪽

tionem perveniamus; quique deum honorando efficiamur nobis causa Salutis quaerimus; non a sophi Atis, sed ab ipso deo edocti eiusque, quod gratum est ei, cognitione imbuti: quod iustum est, quod sanetum, id sacere aggredimur. Salus autem ex eius voluntate acquiritur bene agendo et cognoscendo; cuius utriusque magister Dominus. Sed quum a deo ipso, ut Platoni placet, veritatem discamus, ea, quae ad veritatem inveniendam adiuvant, non ideo sunt reiicienda. Ipsa certe philosophia, quae nunciat providentiam., beatae

vitae remunerationem, miserae supplicium, summatim tractat theologiam. Quamquam accuratiora et singula non invenit, veluti dei Filium, providentiae otκ6vola tαυ, i. e. redemptionem SenSu generali, non novit. Simili autem modo haereses generaliter tantum unum deum et Christum quendam, non tamen certum, quem prophetiae praedicunt, celebrant. Quinetiam qui apud nos mandata non Ser-Vant, sunt contra nos. Quae sunt igitur capita, haec eadem sint semper; in singulis autem licet Paulum imitatos nonnunquam nos

aliquid aliorum salutis causa condonare. Qui vero in principalibus labuntur, hi, quoad ab eis fieri potest, Dominum reiiciunt auseruntque veram Domini doctrinam, ut qui non pro dei et Domini dignitate scripturas intelligant et tradant. Sunt certe neque prophetia neque ipse Servator tam aperte locuti divina mysteria, ut sacile capi possent a quibuslibet, sed disseruerunt in parabolis, cuius rei

ipsae testes sunt s. s. Scripturae. At vero recta sunt Omnia, aiunt Scripturae, coram eis, qui intelligunt, i. e. coram eis, qui regula ecclesiastica utuntur, quae consi8tit in concentu ne consensione Legis Prophetarumque cum novo Domini Te 8 tamento. Sed multis ex causis occultant Scripturae Aententiam. Primum

quidem, ut diligenter inquiramus, semperque in intelligenda salutari vigilemus doetrina. Altera autem causa est, ut, qui fraudi sint dediti, eos fugiat sensus. Dominus autem humanam naturam recepit, ut ab eis, quae sunt huius mundi caduntque sub sensus, deduceret ad illa, quae mente comprehenduntur. Itaque Scriptura quoque

USUS e8t 11εῖα P0ρικῆ. Huc pertinet parabola, quae proprii similitudine ad proprium perducit. Eis autem, qui non intelligunt, tota Domini otκ0v01Mα parabola manet. Nam Filii dei incarnatio, quam

Vocant, VirginiS conceptione, passio, resurrectio Iudaeis quidem scandalum, Graecis autom stultitia est. At vero Scripturae apertae illud ipsum, quod caro, quam susceperit Dominus, passa sit, dei virtutem et sapientiam esse nunciant. Parabolis autem usi sunt et Prophotae et Dominus et huius discipuli, qui omnes persecutionem passi sunt et mortem, etiamsi multa in

217쪽

parabolis praedicaverant. Sed habet etiam suas quasdam proprietates sermo Hebraeus, sicut aliarum quoque gentium unusquisque. Quibus Graeci certe utuntur et ut prophetias nostras imitentur, et ad orationis ornatum. Prophetia horum neutrum respicit. Sed quia non omnium est veritas, multis modis occultatur, ut solis initiatis ad cognitionem Veritatemque propter caritatem quaerentibus lux exoriatur. Dicitur autem a barbara philosophia prophetiae species: proverbium, parabola, aenigma; Sed etiam sapientia, disciplina, sermones prudentiae, Strophae verborum,

vera iustitia, doctrina dirigendi iudicium, astutia simplicibus, sensus et intelligentia. Qui hos autem, ait Scriptura, audivit Prophetas, sapiens erit sapientior, gubernationem autem possidebit intelligens, et intolliget parabolam et obscuram Orationem et sapientum dicta et aenigmata. Hinc ergo Graeci, quorum dialecti lingua Hebraea multo sunt posteriores, si quid habent simile, sumpserunt. Nos vero inde veritatis regulam et gnosticam vivendi rationem sedulo et artificiose exhibebimus. Ex Hermae igitur exemplo, qui litteras singulas libri accepti divinitus intelligebat, nee vero syllabas, esse nudam quandam et claram omnibus Scripturarum intelligentiam discimus. Et haec quidem ad elementorum fidem pertinet. Syllabarum autem intelligentia gnosticam significat explicationem. Iesaias quoque nonnulla scripsit paucis tum temporis percipienda. Quum autem Servator docuerit Apostolos, scriptae traditionis traditio non scripta nobis quoque traditur, quae novis cordibus secundum novum illum librum dei potentia inscribitur. . Sensu igitur Scripturarum non simplici, Iesus filius Nave Moysem, dum assumitur, duplicem quoque vidit, unum cum Angelis, alterum supra montes, qui dignus erat, cui iusta fierent in convallibus. Vidit autem spectaculum illud cum Chaleb; nec vero ambo similiter. Citius descendit Chaleb, nimia quasi depressus graVitate; ille autem quum postea descendisset,

gloriam, quam erat contemplatus narravit, hi gloria ipsa, credo, non omnium esse cognitionem, indicante. Nam alii quidem Scripturarum corpus, perinde atque corpus Moysis, Vident, i. e. dictiones et nomina; alii, Moysem, qui est cum Angelis, curiose inquirentes, sententias i significata nominibus pervident. Certe etiam eorum, qui Dominumhvocabant, multi quidem clamabant: Fili Davidi pauci autem cim Petre Filium dei agnoverunt, qui paterna potentia id cognοε ere potuerunt. Quemadmodum autem Hebraei gloriam Moysis, et sancti Israel Angelorum visiones haud statim serre potuerunt,

218쪽

ita nobis qu0que haud sponte contingat, ut obiectum veritatis splendorem plenum adversis intueri oeulis possimus φ). Nos autem gnosticae declarationis exempli causa percurramus Decalogum. De sacro denario quidem dicere nune Supersedeo. Duae autem tabulae coelum et terram significant; digitum vero dei potentiam esse putamus, qua haec creavit. Decalogus ipse imagine quadam coelesti continet Solem, lunam, astra, nubes, lucem, Spiritum, aquam, aerem, tenebras, ignem, qui egi naturalis coeli decalogus; similiterque nabemus naturalem terrae decalogum. Arca porro, quae haec amplectabatur, rerum divinarum et humanarum erit cognitio et sapientia. Sed tabulae etiam duorum testamentOrum prophetia esse possunt. Et denarius quidem in homine quoque est quidam non eX una tantum parte δ). - Clemens lino similitudine ad hominis partem principalem et alteram huic subiiciendam rationis expertem transit. Deinde scribit ergo ita. - Principalis animae pars habet liberam eligendi facultatem, qua nasci possunt inquisitio, disciplina, cognitio. Propter hanc sacultatem vivit homo, idque

certo modo. Pars autem corporea est, qua concupiscit homo, laetatur, irascitur, alitur, augetur; hac agat etiam menti cogitanti convenienter. Quod si homo vicerit cupiditates, principalis pars regnat. Illud ergo: Non concupisces, idem est atque: non Servies spiritui carnali sed imperabist Quare, cur dicatur homo i actus osse ad dei imaginem, intelligimus. Ut enim deus omnia ratione architectatur, sic homo, qui gnosticus evaserit, rationis sacultate honestas perscit actiones. Sed duae rursus tabulae significant etiam duas hominis sacultates, quibus percipit. Sensu enim haec

Omnia, quae cernimus, percipit,. mente autem, quae sub Sen Sum

Iam vero primum praeceptum ostendit, unum solum esse deum

omnipotentem, ducem potentem ex Aegypto et per solitudinem, in quo solo, idololatria abiecta, spes Sit collocanda. Secundum, potentiam nomenquo dei ad res genitas, inanes, ab hominibus artificibus

actas transferri, vetat. Tertium, ad mundi creationem respiciens, septimum diem ad quiescendum ab huius vitae malorum perpessione a deo nobis esse datum, profitetur. Deus quidem omni vacat satigati9ne; quiete nos egemus, ut qui carnem gestemus. Itaque dies septimus nuncupatur quies, praedicens quodammodo et praepa- 'λὶ p. 798-807.

Hoc loco denarius in homine dupliciter ostenditur, sed argutius exposita Ese videntur; de quibus dieendi opportunitas dabitur.

219쪽

rans illum diem magnum, qui erit vere quies nostra, diem visionis et possessionis. Ex quo die prima sapientia nos illuminat et cognitio. Lux enim veritatis, lux vera, umbrae expers, Spiritus Domini, qui sino divisiono dividitur in eos, qui fide sunt sancti, qui est luminis instar ad eorum, quae sunt, agnitionem. Sed quoniam de septenario et octonario numero sermo iam Coepit, ante coelum et terram ab omnipotenti sapientiam esse genitam, in memoriam est redigendum. Deinde autem, hane Sapientiam communicare cum hominibus, non essentiam quidem, attamen virtutem.

- Hio magna, a proposita disputatione non digressio quidem, ut

vult Nourrius; nam allegoria hanc rationem postulat; quum de Septenario mysterium insit in tertio praecepto, per mutuam eonSequentiam etiam senarii et octonarii arcana continet: Sed magna hic eX- positio de vi Eenarii in generandi causa, quam referre Supervacanneum habeo. operae autem pretium est de dei quiete post sextum diem eum audire. - Nec vero, ut quidam sentiunt, ea est quies dei, ut sacere cesset. Nam quum bonus sit deus, si cessaverit unquam bene sacere, deus esse cessabit quoque, quod dicere nefas. Sed quievisse idem est atque ordinasse, ut eorum, quae saeta erant, Veteri Sublata confusione, ordo Sine ulla transgressione Servaretur in omne tempus. Deum quidem per sex dies laborasse, donec tandem multi laboris opificium siniret, absurdum est; sed pro nece8Saria rerum creatarum consequentia nostraque cogitandi ratione aliquid primum nominari oportet. Prima autem a Propheta dicta sunt, e quibus Secunda, quamVi S omnia eX una essentia simul facta sint potentia. Est enim, ut equidem puto, dei voluntas in una τοι et ὁet ηett. Quomodo autem in tempore saeta fuerit creatio, si tempus quoque una cum ei S, quae

sunt, fuerit factum 3 - Hio do septenarii vi disseritur apud Angelos, in stellis, in lunae mutationibus, in humanae faciei sensibus, iuuetatum variatione, in morborum die critico, cuiu8 generis innumerabilia adducat Hermippus Berytius in libro de septenario. Tum

revertitur ad quaestionem illam. - Ut ergo, mundurn es Segenitum, discamus, nee vero in tempore deum facere exsistimemus, Propheta:

Hic est liber, inquit, generationis et eorum, quae Sunt in ipsis, quando facta sunt, quo die secit deus coelum et terram. Illud enim: quando facta sunt, infinitam indicat εκ- ρογαν tempori8que expertem. Hoe autem: quo die fecit deus, i. e. in quo et per quem secit omnia et sine quo factum est nihil, significat operationem per Filium. Hic ost, ait David, dies,

quem fecit Dominus: exsultemus et laetemur in eo, cognitione per ipsum tradita laetati divinis fruamur epulis. Dies enim

220쪽

dictus est Logos, ut qui occulta illuminet, per quem in lucem et

generationem acce8Serit unaquaeque creatura. Ad summam autem decalogus clemento tarct significat nomen beatum, Jesum, Logon. Quintum porro praeceptum sequitur de honore patris et matris. Pater igitur deus, creator omnium; mater autem neque Sub Stantia, e qua Sumus geniti, neque ecclesia, sed divina cognitio et sapientia, quam Salomon Vocat iustorum matrem. Praeceptum de adulterio deinceps ad salsam ac vanam deorum simulacrorum religionem, quam multi, Vera dei vivi cognitione relicta, eligunt, spectat. Haec certe est Apostoli sententia, haec prophetae, qui: Moecha

tus est, inquit, Israel) cum ligno et lapide. Ligno dixit:

Pater meus es tu; et lapidi: tu me genuistit Praeceptum de

caede porro Sermonem verum de deo vivo eiusque providentia auserrivetat. Praeceptum de surto quum ad eos pertinet, qui veram salso imitantur philosophiam, tum ad eos, qui sese animantium et plantarum faciunt effectores. Neque enim qui semen spargit, efficit, Eed qui incrementum largitur et persectionem. Quae qui astris tribuerit, is deum privat, universorum patrem indefessa sua potentia. Astra autem et quaecunque potestates, quidquid saciunt, id saciunt dei verbo. Decimum denique praeceptum de omnibus est cupiditatibus δ). Sed Graeci philosophi deum, quem nominant, quoniam deum

nequaquam colunt ut deum, cognoscere non videntur. De deo vero

nihil potius dicentes, suas affectiones deo attributas exponunt. Id qu0d probabile, non id quod verum est, quaerunt. Atqui non eximitatione docetur veritas, sed ex disciplina. Neque enim ut boni videamur, in Christum credimus, quemadmodum neque ad Solem, ut in sole tantum esse videamur, accedimus: sed hic quidem, ut calescamus, illic autem, ut viri boni et honesti fiamus. Sed primum Omnium est recta rei perceptio. Quod quis omnino non percipit, id ipsum ne desiderat quidem, neque inde provenientem amplectitur utilitatem. Postremum autem est, ut gnosticus imitetur Dominum, quoad licet hominibus, Dominica quadam imbutus qualitate, ad Similitudinem cum deo acquirendam. Qui autem ignorant cognitionem, hi neque certa possunt regula metiri veritatem. Iam Vero Veritatis pars quaedam singulis est philosophi 8; sed non tam partes, quam tota veritas indaganda est. De deo autem non diciturres una, imo innumerabiles. Resert quidem, utrum deum dicas, an quae sunt de deo. Nam omnino in unaquaque re distinguenda est

SEARCH

MENU NAVIGATION