De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

essentia ab accidentibus eius. Ac mihi quidem, deum absolute esse Dominum universorum, dicere sufficit. Sed quum duae sint veritatis species, nomina et res, nomina cum ornatu et elegantia sunt apud Graecos philosophos, res autem apud barbaros. Quemadmodum igitur Dominus vili ac humili corporis sorma usus e St, ne quis pulchritudinis eius a rebus mente percipiendis abduceretur: ita omnino non est versandum in dictione sed in rebus significatis. Vox corvi nihil nisi sonus; intelligens autem comprehensio fidem proXime con sequitur. Fides autem caritate viva ac formata cognitionis particeps est, ut hi oculi visus. Neque igitur fidelis, se velle imperare pollicetur, sed iam imperare, non futurum, Sed e8 Se regalem, et luminosum, et gnosticum. Res autem deus Omnes propter principalem universitatis partem i. e. hominem) creavit. Et primum quidem hoc beneficium eis tribuit, ut serent, deinde alterum, ut ad meliorem conditionem proficerent. At proficiendum Graecis philosophia quoque data est. Pili sunt numerati: num philosophia non in numero 3 Philosophi igitur quum ex eis, quae apud ipsos recte dicta sint, profecerint, curiose Veram indagantes philosophiam, ad fidem porveniunt; fide autem fundamento usi addi Ecunt, cognitionem cupiunt, ad Salutem magno studio contendunt. Iam vero hac ratione s. Scriptura, spiritum sensus datum esse a deo artificibus, qui nihil aliud est quam prudentia, vis animae ea, quae contemplatur essentias, discernit et confert consequens, simile, dissimile, praecipit, prohibet, coniectat futura. Cuiusmodi prudentia etiam in malis quodammodo esse potest. Sed per totum mundum, per Omnia humana pervadens prudentia mutat appellationes. Si primis se applicaverit causis, appellatur intelligentia, quam si demonstratione confirmaverit, cognitio dicitur, sapientia, Scientia; in eis, quae ad pietatem spectant, sine contemplationesides est; in rebus sub sensus cadentibus recta opinio, in manuum actionibus ars; sin observationibus a primis causis segrega ti, nititur, experi sentia vocatur; pertractatio autem secundum intelligentiue praecepta rationi convenien S cum electione et a88en-8ione nuncupatur dialectica, quae vera confirmat, dissolvit dubitationes. Philosophia ergo a deo, ut qui omnia singula videat, omniumque bonorum sit auctor. Nec Vero ita omnia a deo proficiscunt, ut prima et principalis eorum sit causa; sed multa bona fiunt per hominos. Atqui hominum vires a deo datae, et quidquid bene agunt homines, hoc providentia duce agunt. Atque divinae

222쪽

voluntati maxime obedit liberum bon0rum virorum arbitrium. Quinetiam cogitationes eorum divina nascuntur inspiratione; et divina Voluntas quodammodo animis humanis inditur, certis dei ministris ad talia ministeria opem ferentibus. Nam per gentes et civitates distributae sunt Angelorum praesecturae. Fortasse autem ex eis deputati sunt singulis. Pastor enim singularum quoque OVium curatia gerit, inprimis autem hominum praeclari ingenii, qui multum p0ssunt populo prodesse, apti ei et ad regendum et ad docendum, quibus Suppeditat, quidquid conducit. Nonne igitur absurdum, eos, qui et ipsi diabolo confusionem tribuant et iniustitiam,

eundem rei praeclarae et coniunctae eum virtute, philosophiae constituere largitorem 3 Quodsi ita esset, diabolus Graecos, ut boni fierent viri, maiore, quam divina providentia, benignitate adiuvaret.

At enim vero mali est male facere, ut, oculos confundere, tenebrarum. Non est ergo malitiae opus philosophia, ut quae faciat homines virtute praeditos; restat igitur, ut sit dei, cuius solum est bene sacere. Itaque philosophia etiam optimo cuique est data. Merito igitur Judaeis quidem Lex, philosophia autem Graecis donata estu Sque ad adventum, ex quo iam universalis vocatio totius generis humani. Nec vero in philosophia, sed etiam quae in artibus quatalibus in sunt bona, haec habent principium divinitus. Sunt autem

tres omnis utilitatis, quam alter alteri impertitur, modi: unus comitandi modus si paedagogus una quasi discit cum puero); alter imitationis; tertius, qui fit iussu. Comitatu, imitatione, iussu gnosticus quoque discipulos adiuvat, a deo ipse modo isto triplici adiutus; adiuvat autem deus per Angelos, sive videntur, Sive non Videntur, per quos et cogitationes largitur, et actionis alacritatem. Sed proponuntur etiam nobis ad imitationem similemque consormationem vere admirabilia et sancta exempla in historia narrata. Omnis autem et plena utilitas suprema ratione a deo omnipotente,

qui praeest omnibus pater, praestatur per Filium, qui etiam

propterea est Servator omnium, maxime autem fidelium. Gnosticus igitur noster, quae sunt principalia maxime, in eis semper versatur. Otii autem tempore Graecam quoque attingit philosophiam; nec vero meliorum ae praeeipuorum Oblitus, contentionis causa rationum umbras persecuturus, sed quantum decet, tantum Suscipiens. Scire enim bonum omnia; qui omnia nequit capere, is eligat meliora tantum et praecipua. Quam autem solus gnosticus habet revera scientiam, ea est comprehensio stabilis per veras ac stabiles rationes deducens ad causae cognitionem.

Quodsi philosophandum est nec vero in philosophia acquiescen-

223쪽

dum, Graecos iam discere oportet per Legem et Prophetas, et

colere deum unum Vere omnipotentem. Deinde Vero, quum Selentia veri contineat salsi scientiam, intelligant, simulastra eorum, quo Scolunt, non e S Se imagines. Relictis porro simulacris audient: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, abstinentia tantum a malis iustoruin; nisi proximum quoque possitis diligere eique benefacere: non eritis regales. Quod enim

auget iustitiam ex Lege, gnosticum indicat. Atqui cognitionem Obtinere principatum, eis, qui possunt pervidere, aperte ostendit Apostolus: Spem autem, inquit, habentes, augescente fide

vestra, fore, ut magnificemur secundum regulam nostram in abundantia, ut in eis, quae Sunt Supra VOS,

evangelietem. Cognitionem igitur, quae fidei persectio est, abundare docet ultra catechesin, convenienter maiestati doctrinae Domini et regulae ecclesiasticae. Ceterum ne Graeci, ut qui non a deo didicerint, de veritate quasi a se Aolis comprehensa glorientur. Neque enim fide digni sunt homines de deo dicentes quatenus homines. Homo, imbecillus mortique obnoxius, de ingenito immortalique, cuius Opus ipse est, pro dignitate vera dicere non potest. Spiritus scrutatur dei profunda. Animalis autem homo non capit ea, quae Sunt Spiritus. Sola igitur nostra a deo est tradita sapientia, ex qua omnes pendent Sapientiae fontes, quicunque ad Veritatem pertinent. Venientis certe ad homines Domini, qui no8 erat docturus, innumerabiles fuere nuncii, significanteS, praeparatores, praeeurSore S iam pridem ex mundi constitutione, operibus, Verbis eum esse Venturum praesignificantea

praedicente Sque, et quomodo, et quando, et quibus signis. Eminus quidem Lex praemeditatur et prophetia. Deinde praecursor Ioannes) ostendit praesentem, post quem praedicatores docentes adventus virtutem declarant. Philosophi Graecis solis, neque his Omnibus placuere; sed Patoni Socrates, Xenocrati Plato, Aristoteles Theophrasto, Cleanthi Zeno. Nostri autem doctoris verbum non mansit in sola Iudaea, sicut philosophia in Graecia, sed diffugum e Si per totum Orbem terrarum, Graecorum simul et barbarorum gentibus et vicis et urbibus totis persuadens, etiam e philosophia non paucos traducens ad Veritatem. Graeca porro philosophia, si quivis magistratus eam prohibuerit, statim peribit; at nostram doctrinam inde a prima praedicatione vetant reges simul et tyranni sit singuli duces et magistratus cum universis satellitibus et innumerabilibus etiam hominibus belligerantes advergus nos et pro viribus ad internecionem caedere nos conantes. Illa Vero magis

224쪽

otiam floret; neque enim, velut doctrina humana, emoritur, neque, ut donum imbecillum, saccescit. Namque nullum dei donum imbecillum; manet nec potest prohiberi, etiamsi perpetuo passuram e 8Se eam perSecutiones, praedictum est. Quod si a Platone et Democrito poetis divinus quidem afflatus vindicatur, quorum Scimus, qualia sunt dicta: quisnam, dei omnipotentis prophetas instrumenta suisse divinae vocis, audiens obstupescet 3 Gnostici igitur tanquam adumbrationem describentes, quaenam sit morum eius magnitudo et pulchritudo, ostendimus. Qualis autem sit in rerum naturalium contemplatione, postea, quum de ortu mundi disserere coeperimus, demonstrabitur δ).

Libri VII argumentum describatur.

Iam vero, Solum vere dei cultorem esse gnosticum, Graecis

ostendendi tempus, ut philosophi. quum qualis vere sit christianus

didicerint, suam damnent inscitiam. Adversus philosophos autem evidentioribus, credo, rationibus utamur oportet, ut ex sua ipsorum doctrina exercitati iam possint intelligere, quamvis seipsos, qui sint credendi facultatis participes, nondum praebuerint dignos. S. S. autem Scripturis postea, tempore opportuno, utemur, quas interim, ne orationem Saepius interrumpamus, omittimus. Sed summatim argumentum, Christianismum adumbrantes indicabimus. Quum

autem crediderint, ipsa Acripturarum testimonia abunde reserentur. Attamen, etiam8i non verba, sententia8 eX S. S. Scripturis, Unde

omnia Spirare et vivere debent, adducemus. Nam beati certe sunt, qui scrutantur testimonia Domini. De Domino autem testimonium serunt Lex et Prophetae. Est igitur nobis ostendere propositum, solum gnosticum e8 Sesanctum et colere deum prout divina postulat maiestas. Huiusmodi autem vir et a deo amatur, et amat ipse deum. Quidquid ergo est excellens, id pro dignitate censet honorandum: et in rebus

qUidem, quae sub sensus caudunt, honorandos esse magistratus parentes omnemque seniorem; in eis autem, quae docentur, antiquissimam philosophiam et vetustissimam prophetiam; in his

autem, quae mente percipiuntur, id quod generatione est vetustius, tempore carens et principio primitiasque eorum, quae Sunt, Filium, a quo discere oportet causam, quae est supra hune mundum, univerSorum Patrem, vetustissimam, omnium beneficentis- ) 824-827.

225쪽

Simam, quae voce non traditur, Sed reverentia et silentio sancta cum admiratione maxime est colenda ne veneranda; quae porro ab

eis tantum intelligitur, qui a Domino electi sunt ad cognitionem. Dei igitur cultus, quem praestat gnosticus, in continua consistit

ipsius animae cura et dei occupatione propter caritatem nunquam ce8santem. Quemadmodum autem hominum cultus partim homines reddit meliores, partim in ministerio versatur: in ecclesia resso habet similitor; et istius quidem cultus, qui reddit meliores,

presbyteri servant imaginem, qui autem Servit, diaconi. Ambobus etiam ministeriis angeli vacant. Itemque gnosticus hominibus illam, qua fiunt meliores, ostendit contemplationem; solus autem honeste deum colens, in rebus humanis sine ulla reprehensione deo Servit. Iam vero gnosticu8, quoniam solus deum divinae maiestati convenienter colit, solus etiam erit dei amicus. Sicut autem qui

patrem honorat, amat quoque patrem: ita qui deum honorat, amat deum. Amat igitur deum gnosticus, qui etiam, quid deceat deum, quomodo homo dei sat similis, bene novit. Sed haec tria pers-

ciet; primum res cognoscet; Secundum, quodcunque Logo S praeceperit, id consciet; tertium, pr0ut dei postulat dignitas, ea, quae

in veritate occulta sunt, tradere poterit. Hic ergo, cui deum esse Omnipotentem, persua Sum est, qui divina didicit mysteria a Filio: quomodo αθεος 3 Nam α θεος is est, qui non putat esse deum; contraque δειο ῖα 11 uv Graecus), qui timet daemonia, qui Omnia in deorum resert numerum, et lignum et lapidem et spiritum, hominem autem rationi convenienter Viventem redigit in servitutem. Sed fidei primum est, nosse deum; alterum, Servatoris doctrinae fiduciam habere, tertium, propter dei agnitionem nullo modo facere iniusta. Hac fide ornatus is homo, qui summa in deum est pietate, res est praestantissima in terra; in coelo autem angelus. Per sectissima et sanctissima, maximeque principalis et ducens, et maxime regia et longe beneficentissima Filii ost natura, quae soli omnipotenti est proxima. H aec est mn X ima excellentia, quae omnia ex Patris voluntate ordinat et hoc uni Versum gubernat optime, indefessa, et quae nunquam potest exhauriri, potestate cuncta agens, quod agit arcanas respiciens cogitationes. Nunquam enim e sua excedit specula dei Filius, ut qui nunquam dividatur, nunquam se Cetur, nunquam transeat a loco in locum, qui ait semper ubique, contineatur nusquam: totus mens, lux totus pnterna, totus oculu8, Omnia Videns, Omnia audiens, 14

226쪽

Sciens omnia, potestate perscrutans potestates. Cui subiecta est universa angelorum deorumque militia,L0go, inquam, paterno, qui, Patre subiiciente, sanctam οἰκ ovo Q αν exhibet. Propterea ipsius omnes sunt homines ; alii iam agnitione, alii ita nondum; ut amici alii, alii ut servi fideles, ut absoluto servi alii. ΙHic est doctor, qui gnosticum erudit mysteriis, bona autem spe fidelem, eum vero, qui duro est corde, disciplina corrigente. Hinc est providentia privatim, publice, ubique. Sed dei esse Filium, eumque hunc ipsum Servatorem et D O-minum nOStrum, aperte divinae ostendunt prophetiae. Servat autem eos, qui Volunt ipsi; cogit nunquam. Graecis igitur per angelos inseriores, per gentes distributos, dedit sapientiam;

omnium enim Servator curam etiam gerit omnium. Dividit autem beneficium suum pro unius cuiusque facultate inter Graecos et barbaros praedestinatos, tempore quidem vocatos, fideles et electos. Invidia non movetur; sed eis, qui eximie crediderunt, honores

tribuit eximios . Neque invidia incitatur deus impatibilis omniumque Dominus, neque ignoratione, quominus salutis uniuscuius

que gerat curam, prohibetur. Ignoratio non tangit deum, qui ante mundi constitutionem Patris fuit consiliarius, Logos Patris, maxime principalis, Sapientia, proprie eorum doctor, quos ipse sormavit. Nec voluptate abstractus negligit hominum curam, qui quum carnem Suscepisset patibilem, Hanc ad impatibilitatis habitum erudivit. Omnia autem Domini operatio ad omnipotentem reserenda eSt, quum ipse Filius sit, paterna quaedam, ut ita dicam, Operatio. Nunquam igitur servator odio habet homines, qui ex praecellenti erga homines caritate non despexit carnis humanae imbecillitatem, qua indutus ad communem venit hominum Salutem; communi S enim fides eorum, qui elegerunt; et hi quidem fide initiantur. Sed Logos principio sensibus non est comprehen Su8.

Quum autem carnem accepi 88et, venit ab hominibus visus, hos quidem obedire mandatis posse, Ostensurus. Gubernat autem rectomne S et Summas et minimas. Quemadmodum enim vel minima

pars serri lapidis magnetis spiritu movetur per multos annulos serreos extensa: ita etiam qui virtute sunt praediti, sancto attracti Spiritu cum prima mansione coniunguntur; deinceps autem alii eum sequenti mansione) usque ad postremam. Mali autem quum neque ipsi se teneant neque teneantur ab alio, circumfluunt perturbationibus circumacti et decidunt humi. Virtus enim, vita, beatum praemium sunt liberi arbitrii. Maiore autem virtute ad altiorem

quoque loeum ascendit homo, donec ad impatibilitatis habitum per-

227쪽

veniens profecerit ad virum perfectum, ad cognitionis simul et haereditatis excellentiam. Quae salutares converSioneS pro Ordine mutationis dividuntur et temporibus et locis et honoribus et cognitionibus et haereditatibus et ministeriis usque ad tran Scendentem continuamque Domini in aeternitate contemplationem k . Iam Vero quum Dominus omnes homines natura amabiles secerit, amat etiam omnes. Quapropter minime eos, qui ante Legem suere, Sine lege e8se voluit, neque eos, qui barbaram philosophiam non audiebant, effrenatos serri permisit; aliis Legem largitus est, aliis philosophiam. Post ipsius autem adventum, qui non credit, nullo modo potest excusari. Qui autem ex Graecis salutis summam fide iam elegerit, is superabit ceteros omnes philosophos, quamVi S antea multo magis subtiles. Sed est hoc omnino liberi arbitrii. Nam Dominus nulla ratione mali causa, omnis potius Saluti S. Ceterum illas dico animas gnosticas, quae excellenti contemplationis magnitudine cuiusque ordinis sancti vitae in stitutum superant, quibus beatae deorum habitationes distributae sunt, quae Sanctae

in SanctiS numerantur, translatae integrae ex integris, in meliora meliorum locorum loca venientes, non in Speculis Vel per specula divinam amplectentes contemplationem, Sed animarum maXime eVidentem planeque sinceram inexplebilem amantium visionem in Sempiternum Eempiternam convivio exceptae inexplebili fruentes laetitia in secula sino finibus: has dico animas permanere OmniSexcellentiae ταυetti triett. Sed hanc contemplationem ei tantum intelligunt, qui mundo sunt corde. Gnosticus vero cum deo con Suetudinem illam habet per magnum pontificem, ipse pro viribus

dei similis factus omni in deum pietate, quae etiam ad hominum salutem sese extendit. Et primum quidem gnosticus seipsum creat et fabricat*r; tum vero deo similis sactus eos etiam, qui ipsum audiunt, exornat. Mansuetudo autem, benignitas, eximia in deum pietas, regulae gnosticae similitudinis cum deo acquirendae mihi

videntur. Primum enim deponantur Oportet eum peccato omnes animi perturbationes. Veteris enim Testamenti iam non sunt 8acrificia; nostrum sacrificium est Christus; nos vero deo nullius rei indigenti etiam nosmetipsos sacrificamus, i. e. Veteris hominis cupiditatos de medio tollimus. Nam sola deus delectatur nostra Ealute. Ad deum nostrum nulla Sacrificiorum exhalatio ascendit; nee sacrificiis nec donariis nec gloria honoreque deus noster invocatur,

neque allicitur huiusmodi aliis, sed solis apparet viris honestis bo-

228쪽

nisque, qui iustum nunquam prodiderint, neque metu neque ullis promi S Si S. Iam qui animae libertatem non perspiciunt, dum iustorum per- Seeutiones vident, deum esse negant; similiter voluptatibus intemperanter dediti, vel qui incidunt in dolores vehementiores, Sive inrepentina infortunia, Vel rebus adversis fracti dicunt, non e S Se deum, aut, Sit, non omnia eum intueri. Alii plures Iaciunt deos suis quemqne libidinibus detentos. Sed credere in deum verum) et parere in nostra est potestate. Nec Vero malorum causa materiae imbecillitas, impetus quidam caeci et necessitates, quas tanquam bestias mansuefacit gnosticus. Qui, si quando in magistratu fuerit constitutus, ut Moyses, praeibit eis, in quos imperium obtinuerit, ad salutem; mansuefaciet id, quod est agreste et infidele; cum honore quidem optimorum ac praestantissimorum, improborum autem, quatenus rationi Sit conveniens ad disciplinam, supplicio. Et hanc quidem divinam imaginem persectamque ad sui ipsius imaginem comtemplationem gnostico imprimit unigenitus ille, qui et ipse omnium Regis et omnipotentis Patris gloriae est χαρακτήρ. Itaque gnosticus, Sibi Suisque imperans, stabilem possidens divinae Scientiae comprehen Sionem, sincere accedit ad veritatem. Haec autem et divinorum est et humanorum. Cognitio igitur, quae in rebus vergatur divinis, haec sibi proponit consideranda: quae sit prima causa. quid sit id, per quod facta sint omnia et sine quo nihil factum; quaenam sint ea, quae, ut penetrantia Se habent, quae autem ut comtinentia; quae Sint coniuncta, quae verodisiuncta; quemnam horum quidque habeat ordinem, quaS Vire S, quod ministerium asserat unumquodque. Sin autem in rebus humanis insistit, haec contemplatur: quid sit ipse homo et quid sit ei Secundum naturam, quid praeter naturam, quomodo agere Vel pati oporteat, quaenam Sint eius virtutes, quae Vitia, quae bona,' quae mala, quae media; tum vero quaecunque de sortitudine, de prudentia, de temperantia, deque virtute ex omni parte perfectu iustitia solent tractari. His quattuor virtutibus maxime excellit gnosticus; inprimis etiam sortitudine, cuius species sunt: tolerantia, menti S elatio, magnitudo animi, liberalitas, magnificentia, ut inter ceteros homines videatur vir, sitque mundus et quasi 8upermundanus. Dives etiam quam maxime, ut qui nihil concupiscat, egeat paucis, Omnium bonorum abundet copia propter boni cognitionem. Quumque iustitiae, qua Ornatus est, primum Sit munu8, ut amore omnes Sui eiusdemque generis complectatur, libenter, si quae

possidet, impertit et communicat. Iam vero dei servus eSt, qui

229쪽

sua se sponte praeceptis subiicit; qui autem n0n propter praecepta, sed propter ipsam cognitionem mundus est corde, is dei amicus est. Neque enim nascimur virtute praediti, neque haec pOStquam sumus nati, ut aliae quaedam corporis partes, accedit p08tea naturaliter; neque consuetudine et usu sormatur, ut sermo, Virtus perficitur, neque eX arte proficiscitur cognitio; neque ex disciplinis liberalibus, quarum e St praeparare tantum et ministrare. Nam leges civiles ae-tiones malas forte reprimere possunt; sermones ad per8undendum tantum comparati, ad veritatis stabilitatem non perveniunt. Philosophia autem Graeca purgat et praseparat animam ad fidem accipiendam, Super quam veritas aedificat veritatem. Sed hic verus est athleta, qui in magno stadio, in pulchro illo mundo coronatur, Veram aSSecutus Vietoriam de omnibus animi porturbationibus. Ubi etiam δε ovo beet; et est deus omnipotens; qui autem praemia distribuit, unigenitus dei Filius; atquo spectatores sunt angeli et dii.

Certamen vero est adversus spiritales potestates, quae per carnes operantur vehementes vitiorum perturbationumque motus. Qui

igitur magna haec proelia superaverit, tentatore prostrato, is potitus erit immortalitate. Omnibus autem praemia a deo proposita

Aunt aequalia; mentem autem, ut, quid agamuS, SciamuS, Reeepimus.

Atque illud quidem: Nos o o to ipsum l ost nihil aliud, ni8i: cognosce, propter quid Orti simus. Orti autem sumus, ut Obedientiam eligamus ad salutem, Deus autem salutis nostrae initium. Primus enim incipit benefacere communicando. Iam qui communicata bene con Siderans alacri animo susceperit mandata atque custodierit, is

orit fidelis. Qui vero pro accopiis his boneficiis gratias agit quam

maximas persecta caritate, hie amicus. Gratiae autem sunt actiones hone Stae, qua S doctor noster et servator in suam recipit honorem et gloriam δ). At vero Graeci, sicut humana praeditos sorma, ita etiam humanis perpessionibus deos obnoxios esse opinantur. Et quemadmodum sormas eorum sui similes singuli describunt, ut ait Xenophanes, Aethiopes quidem nigros et simos, Thrace S autem fulvos et caeruleos: ita animos eorundem quoque ad Seipsos consormant; barbari quidem agrestes moribus quo efferatis; Graeci mansuetiores, Eed in quos tamen cadunt perpessiones. Quapropter, improbos malas de deo suscipere cogitationes, optimas autem Pro-bOS, CODSentaneum est. Quamobrem gnosticus, qui vere regio e Stanimo, quum et deum verum pie colat et alienus sit ab omni super-

230쪽

stitione, persuasum habet, eum solum, qui solus sit deus, honorandum eSSe, Venerandum, magnificum illum, beneficum, omnium bonorum principem et auctorem, minime vero causam malorum. Quamvis igitur de diis Graecorum salsis ut satis et aperte in Protrepti odisseruerimus, tamen hoc loco propter consequentiam, eos, qui deum, pessimorum hominum saciant similem, impios esse, paucis Ostendendum est. Quorum sententia aut laeduntur dii ab hominibus; et sic quidem qui laedantur a nobis, eos hominibus esse deteriores apparebit; aut si non laeduntur, quare perinde atque anicula iracunda ad iram incitata indignantur 3 Sed tam superstitiosi estis, ut, simus aram e luto constructam perfoderit; si gallus Vespere cecinerit, hoc iratorum deorum signum esse statuatis. Quam superstitionem

vel ipsorum poetae et philosophi ludibrio habent. Sunt autem huiusmodi superstitionis signa innumerabilia. Illi autem ipsi, quamvis ludibundi, omne lignum, omnem lapidem pinguem, ut dicitur, adorantes, lanas flavas, frusta salis, saces, Scillam, sulphur extime Seiant,

immundis quibusdam expiationibus incantati a praestigiatoribus. Sed omnis munditia sicut immunditia, quod ad hominem attinet, mentis est. Qui non sunt sancti, hi pertimescant deum verum. Sed purgentur potius a malis, ut ad mysteriorum traditionem accedere possint. Iam vero qui totum hunc mundum et rerum universitatem dei habitationem excellentia eius dignam exsistimant, haud dubie meliores Sunt, quam ei, qui eundem templis manu factis circumcludi opinantur. Ridiculum enim fuerit, ipsis satentibus philosophis hominem, ipsum deorum ludum, efficere deum, et omnino ex ludicra arte fieri deum. Quae porro a vilibus consciuntur hominibus simulacra et templa, sunt ea ex inerti materia; quare ipsa quoque fuerint inertia, materialia, profana: utut artem perfeceris, illiberalitatis semper erunt participia. Sed collocantur hi dei. Quodsi deus collocatur ab hominibus, fuit aliquando non locatus; non fuit ergo omnino. Itaque deo, cuiuS sunt omnia, Opus erat aliquo, a quo et fieret et collocaretur; id quod est absurdum. Si porro deus forma est homini similis, ut homo etiam egebit alimento, vestitu, domo, similibus. Sin deus ipso ab eo, quod est in eius honorem constructum, Seperandus est: cur nosmetipsi ecclesiam, quae in dei honorem agnitione sacta est sancta, non proprie sacrum dixerimus, quod magni est pretii, non illiberali arte aedificatum, neque praestigiatoris manu ornatum, sed dei voluntate offectum templum 8 Neque

enim nunc locum, Sed electorum congregationem appello ecclesiam,

quod templum melius est ad recipiendam dei dignitatis magnitudinem. Animans enim magni pretii ei, qui est omni pretio dignus,

SEARCH

MENU NAVIGATION